Blondi Flavii forliviensis De Roma trivmphante libri decem : priscorvm scriptorum lectoribus vtilissimi, ad totiusq[ue] Romanae antiquitatis cognitionem pernecessarij : omnia magis quàm antè castigata

발행: 1533년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

LIBER VII saaceersito si se a triumuiris me sariis esse dixersit, ut pretia seruoru acciperenta caeterum non antequam bello cofecto accepturos esse.cum haec insesinatio animorti plebis ad sustinedum inopiam aerarii foret, pecuniae pupillares primo, deinde viduarum coepis conferti,nusqua eas tutius sanactiusque deponere censentibus qui deferebant,

quam in publica fide.Inde si quid emptum para; tumi pupillis ac viduis foret,a quςstore perscrisbebatur. Manauit ea priuatoru benignitas ex urabe etiam in castra,vi non eques,no centurio stis pendium acciperet,mercenariumq; increpantes Vocarent qui accepisset. Et xx VI. Livii, Levianus consit in concione inquit. Magiitratus sena

tui,& senatus populo sicut honore praestant,ita ad omnia quae dura Sc aspera essent subeunda duce debere esse. Si quid iniungere inferiori vestis,id si prius in te ac tuos ipse statueris, facilius

omnes obedientes habeas. Aurum argcntum si; gnatu omnes senatores crastino die in publicuco feramus: ita ut annulos sibi quis 3, & coniugi& liberis,filio bullam, Sc quibus uxor filisve sint singulas uncias auri relinquant: caetcru omne avorum & aes signatu ad triumuiros mensarios exotemplo deferamus: publica perde do,tua nequicsquam serues. Qui si aurum argentuml & aes in Publicum conferunt, tanto certamine iniecto,ut prima singuli inter primos nomina sua vellent in publicis tabellis esse tui nec triuuiri capiendo, nec scribae referendo su Scerent. Hunc senatus consensum equester ordo est secutus, equestrem ordinem plaebs: ita nec remige in supplemen σtum, nec stipendio Respublia eguit. Fuit etiam

552쪽

Liberalitas priuata clauiu Romas

notum t

Reipubli.in alienos sicut in se ipsam infimis ii,

beralitas.Liuius X X X I.de P rosem si regis Aegypti ,qui Atheniensibus sociis Romanoru praestodia obtulerat,oratoribus: Deinde legatis in sin, gulos quina milia aeris senatuscosulto missa. Largitione de qua supra libro tertio est dictum,non liberalitatem quis,sed corruptelam iure appellas uerit: tamen unicam, quia M.Catonis sententia fuit approbata,pro libera itate ponemus,de qua in vita Cffatis sic habet Suetonius.Caesar e duoabus consulatus competitoribuS,L.Luceio, Maro coi Bibulo,Luceium sibi adiunxit,pactus ut is quoniam inlatior gratia esset,pecuniaque polle;

ret,numos de siuo comuni nomine per centurias pronuciaret.qua cognita re optimateS,quos me tus ceperat nihil non ausiuru eum, authores Bisbulo fuerunt tantudem pollicendi ac plerissi pe cunias contulerunt,ne Catone quidem abnuenate eam largitionem quae pro Republi.fieret Sed particularem ciuium Romanoru inter se,& cum alienigenis liberalitatem, no quide omne, quod esset infinitum,sed aliqua ex parte dicamus. Liauius libro quinto. Camillus commune cum Cere

tibus hospitium publice fecit,quod sacra populi

Romani,ac sacerdotes seruassent.fuit enim Roσmae in campo Martio domus ampla Reipublics propria, quam Villam publicam appellarunt, in qua Syllam victore tria milia ciuium inermium interfecisse diximus.In hanci domum qui cum Republica hospitium habebant,Roma venienotes eos recipiebant,de publicoque alebantur. Et XXo Liuius,Conuenerat inter duces Romanii Poenumssi in permutandis captiuis,Vt quae Par.

553쪽

LIBER VIII.

plus reciperet quam daret, argenti pondo bina,& semilibram in milites praestarez.CCXLV in cum Romanus plures quam Poenus recepisset, argentumq; pro eis debitum saepe iactatum in senatu,re quam tunc cosuluissent Patres,tardius erogaretur, inuiolatum ab hoste agrum Fabius

misso Romam filio vendidit, fidem l publicam impedio priuato exsoluit:sici Fabius pro capti

uorum CCXLVII singulis ducatos nostrae aetaotis ad vigintiquinq; dissoluens, ad ducentos pro pe & sex milia ex agri venditione ex proprio numerauit.fatis enim supra ostedisse videmur,pondo centum,quae & libra aeris, ducatis decem vas luisse.Et quod Liuius xxv I habet,nunquid non insignis fuit liberalitas Scipionis qua usus est noua Carthagine Hispana potitus Restituit enim captiuos, liberauit obsiaes. Mulieres enixe sera uari intactas iussi virginem eximiae formae mas rito cum dote restituit, sponsiusque breui post iii Beralitate Scipionis allectus,ad eum venit cum M. CCCC equitibus.Ne autem liberalitas in selis ducibus Romanis arma tractantibus vim stameffudisse credatur, praestantissimu unius docti de oratoriar dediti ciuis Romani factum afferemus, aeternis laudibus prosequendum. Plinius orator historici nepos Quintilianum rhetore n6 magis do string excellentia,quam vitae grauitate,& ut illi aetati mos dicere fuit sanctitate conspicuum senem,& pecunia carentem,dote & omni impes1 4 maritandae filia: necessaria dono & liberalita, te iuuit. Quintiliano enim scribens ipse Plinius sic dicit. Debet secundum conditiones mariti,

stoeomitatu,quibus no quidem agitur digni

Pliniioratctris liberaliatas i Quintilianu rhe

torem.

554쪽

TRIUMPHANTIS ROM AEtas, rnatur tamen,instrui.Et tanquam parens alter puellae nunc confero quinquaginta milia nusis hi ἴ-SatiS Vero supra ostensium est,nummu de, Grinni . cimam fuisse partem denarii aurei,nunc ducati. Vnde constat quini milia ducatos dono ciuem

doctum & diuitem, docto & pauperi in filiae

dotem misisse. Longum ac prope infinitum laesrit singulas priscorum virtutes etiam percurrendo ostenderemec id etiam nostri est propositi,ne philosephari potius,quam mores & instituta usiarum qualia prςstatis Reipubli. tepore fuerint,

quod intendimus,velle ostenderevideamur.itU minutiora,& sparsiam omnis vitae Sc morum co suetudinem quo meliori dabitur ordine assere; Romanossi muS. Nullam iucundiorem,utiliorem,meliorem

ms..is' pristorum vitae & morum consuetudinem fuis Me se tenemus,quam quod bonis delectati artibus, literis perdiscendis ab ipsa pueritia in decrepistam aetate,Vel potius in ipsam mortis horam imientissimi erant.qua in re duo in primis consides randa videmus, labore id maximo,summassi siσmul industria factitatum esse,unu alterum, masiora quam quis inexpertus iudicare possit,quiestis & roboris animi adiumenta inde comparata fuisse.De labore autem quo breuior,eo succosior

est Ciceronis ad Leptam sententia,Virtuti sudorem deos praeposuisse. per multa nanssi rempo ra pueri adolesce test Romani aut in Hetruria sicut supra ostendimus) mittebantur,aut Athena diprocul a parentum conspectu bonis artibus imbuendi. quanquam Plinii oratoris temporisbu , aut quia Athenae bellis afflicta Romanoruciuibus gymnasia intermisissent,aut quia abum

555쪽

LIBERVIII.

daret iam praeceptoribus urbs Romana, fuit ea consuetudo mutata. Cornelio enim TacitGlariobens Plinius sic dicit: Nam vehementer intere rat vestra,qui patres estis,liberos vestros hic po tissimu discere. ubi enim aut iucundius morens tuisquam in patria, aut pudicius contineantur, quam siub oculis parentum, aut minore sumptu quam domi educentur hic qui nascuntur, sta timque ab infantia natale solum amare ac fresquentare consuescanis Quanta vero animi quies De quiete

tem praestent bonarum artium studia, Cicero

scribens Cornificio sic ostendit, Vt philosophis di

magnam habeam gratia,quae me non modo ab solicitudine abducit, sed etiam contra Omnes fortunae impetus armat. Et Scruio Sulpitio'Cis

cero:Sed mihi ita persuasi,te quoq; in iisdem versari rebus,quae etiam si minus prodessent,animutamen as solicitudine abducerent. Nec solum literis,& bonarum artium studiis,sed aliis quos delechati sunt Romani cognationem quandam Romanoracum literis habentibus, signis scilicet, statuis, & dWiφω veterum operibus sculptilibus .plane enim Osten & signis. dit Livius Romanos milites monumetis Capuὐ pridem diruis altius perfodiendis libentius insu, dasse,qubd aliquatum operum Veterum perstruatantes inueniebat. Et Plinius orator'Seuero:Emi proxime Corinthium signu ira, modicu quidem, sed festiuum & eκpressum .Est enim nudum: ef fingit senem stantem:ossa,musculi, nerui venae, rugae apparent. Nunc iube basim fieri ex quoauis marmore.item Caninio Rufis,de Silio Italisco, Multum ubique librorum habebat,multum statuarum,multum imaginum,quas no habebat

556쪽

TRIVΜPH ANTIS ROMAE

modo, Verum etiam venerabatur.Et Iulio Seuesro. Herenius Seuerus vir doctissimus magni extostimabat in bibliotheca sua ponere imagines municipum tuoru, Cornelii nepotis, & Titi Accii. - πὸ. Pro imeci literas & doctrina accessit priscoruta delectatio agriculturae, quam tamen prima pinsgri stu siuit Varro tantum,ei tribuendo, ut longitudinevitae hominu maiorem fuisse dica quo tempore ex solo agriculturae fructu vivebatur, ea quam posterae habuerunt aetates deliciis vlar. itaque &nos agriculturam clicet praepostere ad literas non laudabimus magis,q aliqua ex parte descri bemus: quanquam & ipse Varro literas primae agricolarum institutioni necessarias fuisse dicit in villico, qui rationes pecoris magistro in scria Ptis referret.Intelligent vero qui attente legent, licuiVirtutis,dignitatis,amplitudinis priscorum aliteris & doctrina fuit, ita duutiarum, sine qui bus nec priuatae res nec publicae possunt subistere, principium & quidem solidum laudatissis

mussi ab agricultura fuisse. Quin unum nos mas Dius ex ximi facimus.Sicut originem diuitijs inculpabi;

h laetis: lem dedit agricultura, ita amplissimoru stantisma. Reipublics virorum, & nonnullorii postea principum ingetes toto orbe diuitias possidentium, laudatissimam & simul iucundissimam fuisse oopum partem illam,quae ab agriculturae partibus Proueniret. Sit ergo nobis in hac pulcherrima nostri operis parte a Marci Varronis Marcim si; mul Catonis agricultura principium. Cum auxvi rae,inquit Varro,traditae sint hominu,rustica, dc urbana:dubium no est quin hae non solum to eo discreis sint,sed etiam tempore diuersam ori

557쪽

OBER VIII. 9yginem habeant. Antiquior enim multo rustica: Virarum nam fuit tempus cum rura coleret homineS, ne orantisq; urbes haberet.& infa, Urbanis agricolae prs Rant,nec miru,quod diuina natura dedit agros, ars humana aedificauit urbes: cum artes Omnes dicantur in Graecia intra mille annOS repertar, agri nunquam non fuerunt in terris qui coli posse sent.Nel solum antiquior cultura agri,sed etiamelior.Ital non sine causa maiores nostri ex urabe in agros redigebant ciues suos, P & in pace a rusticis Romanis alebantur, & in bello ab his defendebantur. Et Varro ite .Notum est humas nae vitae summam minorem gradatim descendii se ad hac aetatem, ut scribit Dic rchus,& sumsmum gradum fuisse naturalem,cum viveret hos mines ex his rebus quas violata ' ferret terra.ex κ inulalain hac vita in secundam ascendisse pastoriciam,cue feris atq; agrestibus arboribus oc virgultis, &decerpendo gladem,arbustum,mora,Poma col ligerent ad usum. Sic ex animantibus propter eandem utilitatem quae possent siluestria cape, rent,& concluderet,& masiuefacere tanter quas primas no sine causa putat oves assumptas,prospter utilitatem, & propter humilitatem. maxis me enim a natura quietae, & aptissimae ad vita hominum. Ad cibum enim,lac & caseum adhii bent,ad corporis vestitum pelles attulerunt.Ad vetustatem haec ab Varrone sumpta sint Dignit Agfiniri. talem nunc idem Varro edoceat. Origo agricula rs dimia turae quam dixi,dignitas, quam dicam.De antis

quis illustrissimus qui si pastor erat,vi ostendit& Grsca & Latina historia,& veteres poetῆ,qui alios vocat polyarnas,alios polymelas,alios por

558쪽

TRIVMPHANTIS ROMAElybutas,qui ipsas pecudes propter caritatem auarea fuisse pelle tradiderunt. Quis nescit Faustuatum fuisse pastorem nutricium,qui Remu & Romulu educauit sNec minor est dignitas agriculaturae qua Marcus Cato affert Viru bonum quulaudabant,ita laudabant:bonum agricolam, onum 3 colonu . Amplissime laudari existimabaatur, qui ita laudabatur: maxime quod plus quae stus stabilissimust consequitur et minimel invia diosi, minimeque male cogitantes sunt,qui in eo studio occupati sunt.Nec parus sunt laudes agri; culturae a M. Cicerone. Is pro Roscio Amerino orans .Qui ruri semper habitarunt, & in agro colendo vixerunt,quae vita maxime disiuncta a cuspiditate, & cum officio coniuncta. Et infra i At Hercule maiores nostri longe aliter & de illo, de de caeteris talibus viris existimabant:ital ex minima tenuissimal Rep. maximam & florentissimam reliquerut nobis.Suos enim agros studiosse colebant,non alienos cupide appetebat.& ite infra. Vita autem haec nostra,quam tu agrestem vocas:parsimoniar,diligentiae, iustitiae magistra est. Columella quot in eisdem laudibus est proafusus.cum enim temporum suorum negligentia culturae agri damnasset,sic addit.Sed nostro postius vitio, qui rem rusticapessimo cuil seruoruvelut carnifici noxς dedimus:qua maioru nostros

rum optimus quisl,& optime tractauerit. idq; spernitur genus amplificadi relinquendit patrio monii,quod omni crimine caret .Superest ut dioxi)vnu genus liberale de ingenuu rei familiaris augendae quod ex agricultura c5tingit.Et ite insferius: C5plurimis monumentis scriptorum ad

559쪽

LIBER v III s6 moneor,apud aliquos nostros fuisse gloris euram

rusticationis .Ex qua Q.Cincinnarus obsessi cosiuIis & exercit' liberator,ab aratro vocatus ad diactatura venit: ac rursus fascibus depositis, quos festinantius victor reddiderat,quam sumpserat, ad eosdem iuuecos,& quatuor iugerum avitum praediolum redieritatem C.Fabricius,& Curius Dentatus:aliter Pyrrho finibus Italiae pulso,dos mitis alter Sabinis,accepta quae viritim diuidesbantur captiui agri septem iugera , non minus industrie coluit,quam fortiter armis quaesierat. Et Plinius,Ipsorum tunc manibus triumphatos rum colebantur agri:vt fas sit credere gaudente tunc terram vomere laureato, uberiorem dedi sese fructum.Illi enim eade cura curabant semina qua tractabat bella. Sed iam culturae agri vetus

state & dignitate simul ostesiis,eius instituta discamus,quae treis in partesidiuisa sunt. agri semυ Tris Aesoriaris curae,Vna: pecuariorum Sc pastionis,secun*da:& tertiavillaru .Agri seminarii pars ideo bre, 'uia nobis expedietur, quia partim de ea nuper aliqua diximus: partim multa in duab' aliis pars tibus dicentur ad eam spectantia. na nihil aeque agrum reddit feracem,q aratoris diligentia & assiduitas: qualem Cincinnatum, Fabritium 3, dc

Curium paucis arandis iugeribus adhibuisse dis

ximus: cum eco tra vincti pedes, danatae manus, inscriptit vultus,omnia in peius vertant.Stercos

rationem Ven

multa dicut, rim In primi:

rimu valere videtur: ut non iniuria agru male cortere laetit nota censoria. Et castigatio item ceno 3 de qua Marci duo Varro oc Cato agris plurimu prodesse non aues, tamen agricolatoris dili etia ditu

560쪽

TRI V MPHANTIs ROMAEnnia fuerit minus arare quam verrere. Et vera fuerint, quae templorum sacerdoteS prudenter a

se dicta, oraculo Apollinis falso attribuerunt, Nequam agricolam esse, quisquis emeret quod Iraestare ei fundus posset: malum patremfami ias,quisquis interdiu faceret quod noctu posset, nisi intempestate caesi: peiore,qui profestis die;

bus agere quod feriatis liceret:pessimum,qui se, reno die sub tecto potius operaretur, quam in agro.Ρotuiti ad omne huius agriculturae partis institutionem fatis esse quod Plinius de C. Furis Cresino habet. Cum enim in paruo admodum agello largiores multo fructus perciperet,quam ex amplissimisvicini,inuidia magna era ceu fruges alienas pelliceret veneficiis. Quam ob rem a

Spurio Albino Curuli die dicta metuens damanationem, cum in suffragium tribus oporteretire,instrumentum omne rusticum in forum attulit,& induxit filiam validam, ato bene curatam ac vestitam,ferramenta egregie facta, graues liagones,VOmeres ponderosos,boues faturos:postsea dixitFeneficia mea quirites hsc sunt:nec possum vobis adducere in forum lucubrationes, vis gilias,& sudores. itaq; omnium sententiis ab stutus est .Et quando no detur agriculturam pro priis,& filiorum manibus,sicut Cresino,exercepre, proximum est quod prisci in prouerbiis haσbuerunt attedere, optimum omnium esse fimu,rui ex frequenti vestigio domini in agrum casit:& ad similitudinem traducere, sicut equum, ita agrum impinguare domini oculum. Ad alias agriculturae partes duas, pecuariae pastionumcdsimul,& post villarum,veniamus:quarum inter

SEARCH

MENU NAVIGATION