장음표시 사용
371쪽
inexoratus abs te pauperem rejice re, nec metuis judicis minas, ae ea, quae se ille pollicitus est hominibus hujusmodi redditurumia Non te miseret misericordiam non invenies. Non apertast. domum tuam 3 a regno Dei excluderis. Non dedisti panem non vitam recipies aeterNam.
Sed & pauperem teipium dicis: dc ego tecum sentio . Pauper profectbeii , qui multis indiget : pauperes ,
inquam, insatiabilis concupiscentia reddit. Decem talentis totidem addere contendis , deinde viginti coactis etiam totidem. Nec solum crescendo non expletur , sed ardentior redditur appetitus. Velut ebriis occasio sitiendi est vini copia, di augmentum : siae & qui repente dilatus est , plura possidens plura concupiscit, & dum perpetuo Camulum a get, morbum perpetuo: nutrit. Studium namque habendi contrarios eorum Voluntati agit effectus. Non enim tantum eos ob jam parta non exilarat , verum ob ea quae deesse - videntur cupiditati, potius angit. Ex quo anima curis continuo premitur, dum alios superare contendunt : Oportebat illos gaudere , & gratos esse
372쪽
se, quod tam multis sunt opulenti res, illi vero incerent, ac lugent quod ab uno, & altero opulentioribus vincuntur . Ubi ditiorem aliquem adaequarunt, mox & alterum, a quo superantur, adsequare student:& ubi istum quoque transierunt , erga alium ultra adaequandum ra-piuntur. Quemadmodum qui scalas, vel gradus ascendentes , ad ulteriora progressuri, continuo ad gradum sequentem vestigium attollunt, nec prius quiescunt, qtiam summam a tingant : sic & hi a rerum cupiditate non prius cessant , quam in altum sublati sese a ruina firmos, ac securos reddant. Conditor omnium Dens seleucidem avem insatiabilem, ad hominum tamen beneficium constituit : tu vero te. sponte insatiabilem animo reddens, multis prosem damnum facis . Nam quaecumque Oculis aspicit avarus, haec concupiscit.
Nec expletur oculus videndo : neq; avarus accipiendo satiatur . Avarus
ut infernus) nunquam ait satis e st. Quando miser jam partis uteris Quando frueris, aut curis habendi cessabisὶ Vaeh qui domui vicinam domum , & agrum agro conjungitis
373쪽
ut aliquid proximo auferatis , Tu VC-ro , quid facis ' Non innumera cau-iaris, ut quae proximi sunt auferas ξDomus, inquis, proximi aedes meas
nes suscipit, aut tale quid aliud quodcumque praetexis, quo vexes, & agites, vellas, ac laceres vicinum, neCprius cessas , quam ille necessitate , coactus alio migret. Quam ob causam Nabuthas Israelita occisus est y
An non propter concupiscentiam Achab , vineam ipsius auferre volentis Θ Avarus in urbe malus cohabitinior est , malus est in agris . Nam mare terminos habet , nox item leges antiquas non egreditur . Solus avarus nullum circumscribit tempus, non terminum noscit , rerum successisione non cedit : sed vim, naturam que ignis imitando , omnia Comprendit, omnia pascitur . Et veluti flumina ex parvis initiis exeuntia, deinde paulatim incrementum intolerabile in proceliu accipientia, impetu demum violento quicquid objieitur secum trahunt: sic & ii, qui in magnam provehuntur potestatem, ex eo quod jam aliquos oppresserunt , ad maj ra continuo facinora, majoresque im
374쪽
jurias progrediuntur , ac reliquos , quos prius praeterierant, per oppresios antea laedunt . Quamobrem po tentiae incrementum sit eis sceleris occasio majoris. Qui enim mala sub ipsis patiuntur, eisdem quoque auxi lia ferre inviti in aliorum injurias c guntur . Ex quo mutua inter 1e i eommoda infligunt. Quis vicinus δquis contubernalis,aut cliens non trahitur Nihil enim opum potentiae resistit. Omnia tyrannidi cedunt cumcta potentiam formidant: quum singuli affecti iniuria plus soliciti sint , ne quid amplius mali patiantur, quam
ut poenas repetant ob ea, quae sunt perpessi. Dives vero, ac potentiae fidens, dc audaκ ultro lacessit: boves jungit, arat, serit, metit ea, quae ad ipsum minime pertinent. Tu si resistis, verbera parata . Si quereris, lamentationum , & accusationum tuarum quaestio fiet . In Judicium , in
carcerem demum traheris . Calumniatores minime deerunt, qui mo
iis periculum intentent. Denique ut te hac molestia liberes , libenter adhuc aliud dabis . Igitur 5 miter parumper, quaeso, a tuo scelere respi-xa , & tuae conscientiae recessus aliis
375쪽
quantulum perscrutare , ieeumque considera quis rebus huseesmodi finiis quae sors tuorum studiorum impudentiae fuerit si Habes terrae partim aratro , partim arboribus utilis, tot jugera; praeterea Vineas, montes, Campos,
saltus, flumina , loca amoena. Quid ergb post haec ὶ Nonne telluri tres tantum cubiti te expectant Nonne parvus lapis ad tui miseri corporis custodiam satis erit Z Cujus gratia laborasὶ aut pro quo contra jus, fasque contendisi Quid manibus inanes stipulas metisi Sed utinam tantum inanes , ac non igni perpetuo materiam. Non ex hac ebrietate quandoque re spisces i non mentis sanitatem recipies non tibi ipsi restitueris λ non ante oculos Jesu Christi iudicium tibi pones i Quomodo causam dicturus coram justo judice te defendes ab iis,
qui abs te Iacessiti acriter instabunt λQuid , inquam , ages t aut quos advocatos conduces i Quos adduces testes tinuomodo integerrimum corrum. pes judicemi cum nec orator tibi, ne que verborum ad periuadendum facundia fuerit, quibus illi veritas oc cultari possit. Non te rursus adulatores , non pecunia , non dignitatis . fa-
376쪽
fastus sequentur . Ab amicis item , ab auxiliis desertus , sine advocato, sine defensore , sine honore, tristis, pudefactus, dejectus, ac solus relinqueris. Nam quocumque oculos circumferes, umbras ubique, simulachraque malorum aspicies . Hinc Orpha norum lacrymae . illinc viduarum gemitus, aliundd oppressi abs te pauperes ι servi, quos lacerasti , vulneribusque affectili , vicini , quos ad iram provocasti ; cuncta hic adversus te consistent. Tuorum scelerum acer Vus te comitabitur. Sicut enim umbra corpus, sic peccatum animam se quitur, gestorum imaginem manifestam referens . Idcirco illic negatio minime valebit : sed loquatur os licet impudenter, obturabitur tamen. Nam ipsa facta non quidem vocem emittentia , sed talia apparentia, qua lia a nobis patrata fuere, vitae te ites erunt. Quonam pacto tibi ante oculos exponam horrenda illa , quae te manent Θ Si itaque audieris,lsi emollitus aures praebueris , recordare illius diei, in quo revelabitur ira Dei de coelo : recordare gloriosi adventus Christi, quando qui ben8 fecerunt
in resurrectionem vitae, qui vero ma-
377쪽
Id , in resurrectionem judicii excita
buntur. Tunc sempiterna verecundia peccatoribus,& ignis adversarios voraturus aderit . Illa te gravent, non mandatum dominicum de bonis cmdendis . Sed jamdudum non audis . Quibus ergo verbis te curabo 2 Quomodo loquar Regnum Dei non curas , gehennam non times ξ quam animmas tus medicinam idoneam inveniam λ si enim horribilia non metuis :clara insuper, & pulchra despicis , disputamus cum corde lapideo. Infeliκ. lismo, pecuniae naturam aliquantuluinspice . Quid attonitus aurum miraris ξ Lapis est: aurum, lapis argentum , lapis margarita , lapides 1 unt chrysolithus , berillas , achates, hyacinthus , amethystus , jaspis . Haec summa, hi flores opum magnarum . Hos partim, Cum sint clarissimi , in tenebris abscondis: partim in digitis micantibus, pretio, & splendore gavi sus, circumfers.. Dic, quaeso , quae utilitas , digitos vertere lapillis coruscantes , atque ostentare Non erubescis , insetito lapillorum desiderio
flagrans , velut malacia laborantes praegnantes mulieres Nam & illae lapillos arrodunt, & tu avidus es pre-
378쪽
stantiorum quarumque gemmarum ,& sardonycas, jaspidas, amethystos omni studio conquiris. Quis pulchritudini, formaeque fingendae studens nam vitae diem sibi prorogare poterit Z aut cui mors ob divitias pa cit quo morbus ob pecuniam a stinet ὶ Quousque igitur opes erunt
animarum laqueus , mortis hamus , peccati esca quousque divitiae erunt belli materia , per quas fabricantur arma,& enses acuuntur Propter O-Pes , inquam , propinqui, & cognati naturam negant, fratres inter se di gladiantur , loca deserta grassatoriabus reserciuntur , mare piratis , Civitates calumniatoribus complentur. Quis mendacii pater est 3 Quis lausae accusationis minister i quis per jurii genitor i nonne divitiae, ac ci
ca divitias studium ἰ Quid accidit
vobis o homines quis ea, quae Ve'stra sunt, ac in salutem vestram con-
Cessa contra vos vertit i Ad subrudium vitae non malorum incitamenintum pecunia data est, animae redem
ptio est, non exitii occasio. Sed , inquis , ob filios necessaria est. Plaus, bilis est ista avaritiae exculatio ; li beros praetexitis, ac interea cordibus
379쪽
vestris satisfacitis . Non ego in ratem accuso filium r proprium habet dominum , propriumque rectorem . Ex alio Vitam accepit , non e X teipso vitae subsidia expectat. An non& iis, qui sunt in connubio id Evangelicum scribitur i Si vis perfectus se , vende omnia , ct da pauper bus . Dic, quaeso, cum Deum ora sti , pro foecunditate ; clim precatus es, ut fieres liberorum pater, addidistine illud : da liberos , ut causa sint, ne praeceptis tuis obediam Θ Da mihi liberos , ne veniam in regnum coelorum it Praetere quis tibi spon-1or de ipsorum fuerit voluntate, a Cingenio, ut recte datis , relictisque utantur fi Nam multis divitiae luxuriae sunt causa. An non audistis Ecclesiastem dicentem i mdi stultitiam multam, ct gravem . Divitias in malum custodientibus ipsas converti . Et rursus : Relinquo ego homini post
me , ct quis novit , s sapiens erit, aut stultus Z Considera itaque , ne cum
multis aerumnis opes cumulata S pe catorum materiam aliis tradas, duplicique plectaris post modum poena,
tuorum criminum causa, aliOrum , quibus causam dederis . Nonne
380쪽
cunctis liberis conjunctior est tibi anima tua nonne omnium familiaris.
sima ξ Huic tu primas da partes haereditatis, vitae videlicet aeternae divitem materiam, deinde filiis victum distribue i. Filii namque quandoque
domui paternae minime silccedentes, aliam sibi constituunt: at anima abs te relicta , neglectaque apud quem misericordiam inveniet 8 Hactenus eos alloquutus sum, qui liberos habent . Qui vero liberis carent, quam parsimoniae causam objiciunt 8 Nolo, inquiunt, vendere, nolo paupe ribus dare ob vitae necessarios usuS . Non ergo dominus tibi praeceptor e rit, nec Evangelium formulam vitae tibi dabit, sed tu tibi ipsi jura dices , ac statues. Cogita in quod incidas periculum . Si ita sentis, ut quae dominus necessaria nobis praescripsit,
tu ut impossibilia taxes , nihil aliud agis , quam quod te legem hanc ferente sapientiorem dicis. Sed, inquis , ego quidem bonis, dum vixero, frui volo : post mortem vero in tosta memto haeredes facultatum mearum, ac dominos pauperes ascribam. Heu miser, tunc benignus, ac liberalis hominibus eris, cum amplius inter ho
