Sanctorum patrum Basilii Magni archiepiscopi Caesareae Cappadociae, et Joannis Chrysostomi archiepiscopi Constantinopolitani, Homiliae selectae

발행: 1688년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

386 S ANCTI BASILII

qui talia faciunt regnum coelorum non possidebunt . Et iterum gener

Ilus , quoniam inristi regnum Dei non possidebunt : & alibi similiter .

Ipse vero Dominus noster Jesus Christus in Evangelio secundumLucam ita definivit dicens : nemo manu adratrum posita , ct retro postea avem δει , aptus est ad regnum Dei . Est autem hic necessario observandum , quod non de multis peccatis, sed de uno est horrendum adeo, & inevitabile judicium , idque ex concessis, ac licitis, & si moram duntaxat, eamque modicam obedientiae illi quis ,

quae absque ullo praetextu, veloci stas me , & sine suspensione Domino praestanda est , injecerit. Ex his itaque , dc similibus omnibus instrui

mur, quod si omnia quis integr8, ac legitim8 adimpleverit , quibus re gni coelorum promissio facta est, &sine quibus regni gratia denegata est,& s e rursus ab omnibus illis cohibuerit , propter quae nemo regnum coelorum haereditate acquirit , ita demum ut promi sit e regni dignus habeatur, expectare poterit. Oportet enim certamen hoc beneplacendi Deo , non selum ab omni malitia a

392쪽

maculatum esse in omni verbo Dei,

Paulo Apostolo post magnae ,& ine fabilis Dei , & Christi ipsius erga nos dilectionis ad nostram eum justitiam.

tum salutem declaratae contemplationem ita subjungente : nullam aliqua in re dantes offensionem , ne vitupe ritur ministerium nostrum, sed in ominibus commendemuδ nos ipsos , tamquam ministri Dei . Quemadmodum enim pauper spiritu, nisi regeneretur ex aqua. & spiritu non poterit intrare in regnum coeIorum priopter Domini sententiam: ita rursus, nisi justitia ipsius abundaverit plusquam Scribarum , ac Pharisaeorum: aut si talium aliud quicquam defuerit, propter similem sententiam , non habebitur dignus regno coelorum . Scriptum enim

est, ut exhiberet ipse sibi gloriosam

Ecclesiam , quae non haberet maciulam , aut rugam , aut talium aliud quicquam , sed ut esset sancta,& immaculata. lia multa sunt, ex quibus diligens lector adhuc sortius confirmare poterit, quod oporteat eum omnia

adimplere, qui regno coelorum dignus esse cupiat. Quod autem qui abundanti justitia praeditus, aut e superni SI R a gene

393쪽

388 SANCTI BAS ILII

generatus est , omnium sumi virtutum , & earum quoque, quibus beatutudines adscribuntur, ac reIiquarum

presectionem adimpleverit, & harum similium patrator ili, in consesso est,& hoc quae de superna regenerati ne paulo post , gratia Dei , dicen tur, demonstrabunt. Quoniam verb pietatis vestrae , ut & supra dictum est, mandatum, sermonem hunc de praeclarissimo secundum rivangelium baptismate nobis requisivit, post ea , quae jam de regno coelorum dicta sunt , consequens esso puto , ut breviter etiam quae inter

Mosis, & Joannis baptismum sit differentia di scamus, ut sic per gratiam Dei digni habeamur , qui admirabialem in baptismate Domini nostri Jesu Christi excellentiam propter imcomparabilem glori se abundantiam cognoscamus. Esse enim templo majus

aliquid hic , unigenitus viventis Dei Filius definivit', & majus etiam Salomone hic , & majus quoque Jona hie. Et Apostolus postquam de gloria Mosis , in ministerio legis , Judaeis inacessa, disseruit, contestatur ita subjungens . Etenim glorificatum

non fuit , quod glor catum est in

394쪽

DE BAPTISMO 389

hac parte , propter excellentem gloriam . Et Joannes Baptista , quo inter natos mulierum major est nemo, testificatur, dicens: nunc quidem iIlum oportet crescere , me autem minui . Nunc veris, Ego quidem baptino vos in aqua ad resipiscentiam , ille vero bapticabit vos in Spiritu sancto ct igne : & talia multa . Quantum . vero discriminis est inter Spiritum sanctum, & aquam, tantundem videlicet est , & inter eum, qui ba .ptizat in Spiritu sancto, & eum, qui baptizat in aqua : ita de ipso baptis. male habet, ut ipse Joannes, qui tantus, ac talis,& tantoper8 ab ipso Domino depraedicatus est, libere prs' dixerit : Non fum se ciens ad hoc, ut

corrigiam calceamenti illius sol diam . Itaque ex his omnibus manifestum

est, quae sit baptismatis secundum Evangelium Christi eminentia, quam

etiam pro dignitate cognolceie impossibi te sit , vel pro nostra faCultate , eaque ut a Deo nobis inbmin, stratur, ex scripturis Commendare

pium est,& utile. Baptismus itaque per Moson traditus, primum peccatorim differentiam observavit. Non enim quasvis peccata remissionis gra- . . R 3 tiam

395쪽

tiam assequebantur. Deinde vero &differentia sacrificia exigebat . Purificationem studiosὰ petebat. Impurum, dc maculatum aliquandiu a reliquis separabat, dierum,& horarum. observantiam statuebat .. Et tunc baptismus illis , a quibus accipiebatun quasi quaedam purificationis erat Obsignatio. Joannis vero baptisma mul-.tis modis. excelluit . Nullam enim prorsus faciebat peccatorum differe tiam . Nullum exigebat sacrificiorum dissertinen .. Purificationem studiose non efflagitabat , nec dierum aut horarum habebat observantiam nec ulla prorsus facta dilatione, per

gratiam Dei, & Christi ipsius, simul

atque accesserati quis, , & peccata . sua, quantacumque & qualiacumque fui sient, confessus fuerat, in Iordanis flumine baptizabatur , & consessim peccatorum remissionem. accipiebat . Domini verti. baptisma omnem humanam. rationem superat , dc gloriam habet. quodcunque humanum desiderium , ac votum eXcellentem , ac majore gratis: , dc virtutis supereminentia reliqua superat,

396쪽

DE B APTIS MO 39 I

ad memoriam revocentur, adhuc exactius illa incomparabilem dominiaci baptismatis excellentiam commendabunt . At propterea nobis tacen dum non est, sed necessarium, ut verbis Domini nostri Jesii Christi, quasi viae ducibus, & veluti per speculum , & in aenigmate ducti, loquamar, non ut per nostram expositi

nem , & corporis imbecillitatem, sermonemque abjectum , imminuatur

gloria bapismatis Christit sed ut hoc

quoque pacto magnitudo lenitatis, ac bonitatis boni Dei celebris reddatur, dum de magnificentia dilectionis, ac gratiae suae, quae in Christo est, balbutientes tolerat . Dixit itaque Dominus noster Iesus Christus enisi quis nascatur de . , non poterit videre regnum Des . Et iterum : nisi quis nascatur ex aqua, σ spiritu, non poterit intrare in regnum Dei. Post res irrectionem vero ex mortuis , ad impleta jam in ipso prophetia Davidis, eX persona Dei, ac Patris dicem iis , filius meus es tu , ego hodie genui te. Pete a me ct dabo tibi gemtes haereditatem ruam , ac possessi nem tuam terminos terrae . Quod& factum est, & jam omnium Ocu-

397쪽

3s a SANCTI B A SIL II

Iis expositum, discipulis suis deinceps,

tanquam aliud mandatum priori op-POnens , quo in vias gentium abire prohibuerat, praecepit, dicens .. ' fini docete omnes gentes, baptizantes eos in nomen Patris, ct Filii, ct is, ritus San H Necessarium autem ambitror , ut singulorum vexborum virtutem per fidem intelligamus,& consideremus , loquamurque, prout no bis per communes preces ferinoe in pertione oris nostri dabitur. Scriptum namque est: Nisi credideritis non intelligetis. Et iterum: Credidi, propter quod oe loquutus sum. Quoniam ve ro & nominum , & verborum, aererum usum , in divinitus tradita

scriptura, de Deo,& Christo ipsius, in iunctis Prophetis, Evangelistis,&Apostolis, non utcumque, ac temere pro communi consuetudine aecipiendum , sed ut a Spiritu sancto decretum est , ad scopum piae sententiae, idque 'non universaliter, sed ex parte , & quatenus unumquodque ad

propositum ianae doctrinae iacit , dc pie sentiendum , & mentem ad judiciorum, ac decretorum pietatis coe

398쪽

dc vigilanter unicuique dicto alte damus , & eum senium eligamus , qui supernae vocationis scopo serviat. Et hoe faciemus, siquidem nos, per communes preces ,Jesus Christus unigenitus viventis Dei Filius confirmarit, ut 3c in nobis fiat, quod Apin stolus dixit: omnia possum in Christo , qui me confortat . Illud igitur denuo, emendationem praeteritς nativitatis, in peccatorum immunditia

factae, fgnificare puto, dicente Job, quod nemo purus sit a sordibus, etiam si vita sit unius tantum diei: & D vide lugente, ac dicente: uuoniam in iniqitatibus conceptus sum, ct in

catis concepit me mater mea et Aposto- loque contestante, quod omnes pe

caverint, & egeant gloria Dei , j stificati gratis ipsius gratia per redemptionem, quς eit in Christo Jesu,quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius. Quapropter

dc credentibus peccatorum remissio datur , ipso Domino dicente :bHos ille sanguis meus novi testamen-ri , qui pro multis in remissionem peccatorum effunditur . Quemadmodum dc Apostolus iterum testatur , dicens : Secundum beneplacitum vo-

399쪽

39 SANCTI BASILIr

luntatis ipsius ad laudem gloria gratia ipsius , qua exuberavit in nos. Ut quemadmodum statua obtrita jam,&obtusa , amissa. illustri. regis, figura , denuo a sapiente artifice, & bono opifice singitur ut figmenti sui. gloriam. recuperet, & pristino. splendori restituatur : ad. istum, modum &nos ,. propter praecepti divini transgressionem depravati, ut scriptum est Homo cum in honore esset , Non intellexit , . comparatus est Jumentis

insipientibus , ct similis factus est il

lis : ad pristinam imaginis Dei glo-

Tiam; revocemur . Secundum imaginem

enim , inquit , ct similitudinem Dei

fecit Deus hominem . Quomodo vero hoc factum sit, Paulus. Apostolus docuit, dicensis Gratia Deo, quod cum fueritis servi peccati, obedistis ex corde ia formae illi, in quam trassiti estis , destrinae . Ut quemadmodum cera , sculpturae typo tradita, figuram eam, quae iculpturae inest, diligenter exprimit: ita & nos , typo Evangelicae doctrinae nos ipsos tradentes, secundum internum hominem figure mur , implentes , quod praecipiendi modo ab illo dictum est : deponentes enim , inquit , veterem hominem cum

400쪽

, DE BAPTISMO 391

bis suis, ct insiti novum , qui reno vatur in agnitionem, secundum imaginem ejus, qui condidit ipsum: & multa talia . Illud vero , ex aqua nasci , Paulus in Christo loquens, decernit, ac tradit dicens, in ignoratis, fra tres , quod quicumque in Chri m I sum bapti ti fumus , is moσtem ipsius bapti:ati sumus i Consepulti itaquoipsi sumus per baptismum in mortem,

ut quemadmodum excitatus est Christus ex mortuis per gloriam Patris: ita & nos in novitate vitae ambule mus . Si enim complantati sumus ad similitudinem mortis ejus, &resurre ctionis quoque participes erimus ,

scientes hoc, quod vetus noster homo, simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut amplius non serviamus peccato. Qui namque mortuus est , justificatus est peccato Si verh mortui sumus cum Christo, credimus, quod & victuri sumus cum

illo . Scientes , quoἀ Christus excitatus ex mortuis amplius non mori

tur , mors illi amplius non domin tur . Quod enim mortuus est petacata mortuus est semel a quod vero vivit, vivit Deo. Ita & vos, reputate vos ipsos , mortuox quidem pec-R 6 eato,

SEARCH

MENU NAVIGATION