Libellus de conjugio, repudio & divortio, in gratiam fratrum, qui judices causarum matrimonialium in regnis Dania et Norvegia constituti sunt, conscriptus à Nicolao Hemmingio ...

발행: 1578년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

parentum taliberorum officia sunt. Qui ergo clam, hoc est, insciis parentibus, aut ijs qui eorum vice funguntur, contrahit nuptias, contra iusticiam facit, atq; adeo legis diuinae transgressor est Parentes qui non cogitant de honestis suorum Ilibero rum nuptiis, immemores sunt offici sui, nec cogitant se Dei voluntatem in hac re vili pendere. Cum igitur liberi non sunt sui iuris, non licet eis clandestinas sectari

nuptias, contra Dei voluntatem maturae legem Honora patrem matrem, ut

tibi bene sit. Atqui Iustinianus Imperator non permittit filiisfamilias uxores ducere citra parentum autoritatem , idque putat naturali simuli ciuili ratione congruere. Taceo Ethnicorum exempla, quae vel ex poetarum scriptis nota esse possunt. Achilles apud Homerum o Iliados non vult sine patris sui consensae, ne regis quidem filiam in uxorem ducere Andromacha apud Euripidem , cum ipsius nuptiae petuntur, respondit, patris sui esse, sponsalium suorum curam habere. Experientia praeterea testatur, nuptias sine hoc iusto consensu initas infelices esse, ut quae sint a Deo maledicta, damnatae. Praetereo quod apud honestas gentes , qui sine consensu parentum vel duxerunt vel nupse

142쪽

118 o CONI vG Io.ntipserunt, meruerint abdicationem. Sisino Terentianus parat abdicationem, patris nomen recusans , quod Pamphilus clam ipso duxisset uxorem. Cum anonici contendunt consensum

liberorum de nuptiis non posse irritum fieri reluctantii, parentibus , falsum esse vel hinc conuincitur Deus ne tibi quidem vel unius duntaxat diei ieiunium si liis familias vovere, nescio patre, permisit, neq; gratum , si vovissent, habere voluit, ,scilicet probet, vilitia inconsulto patre, patris potestate exemta , addicat se connubio alieno viro, ut iam rc licio patre inuito, una fit cum illo caro : Etsi autem non licet liberis citra parcntum autoritatem nuptias contrahere, tamen parentes nullo pacto debent cogere liberos ad nuptias quas oderunt, sed illorum consensum quaerere, ut Gen. q. rogatur puellae consensu, Vocemus, inquiunt, puellam, quaeramus os eius. Sit ergo talis temperatura, ut nec maiorum spernatur autoritas, nec liberis pereat sua libertas.

Quartaco illo consensus

D ME E T praeterea legitimus consensus

esse liber, id a Miudici, voluntate ludicio

143쪽

DE CONI vG Io. I se dicio quidem, ut qui consentit, sano iudici, sine errore hoc faciat. Nam qui errat, iudicio fallitur Qui fallitur iudicio, non pure consentit: Qui non pure consentit, non ver promittit. Quicquid enim impedit causam impedit etiam effectum. voluntate vero, ut quod sano iudicio probatum est, libera voluntate, eaq; pura non tui bata affectibus, approbetur. Non es igitur liber consensus, cum vel impuberes vel furiosi spondent nuptias, neque cum qui coeco amore: vino captu contrahit, multo minus, cum qui in aliena potes ate est, autoritate taminis eorum, in quorum potestate est, cogitur. Hinc regula Sponsalia, per vim remetum contracta, nulla sunt.

CD inta conditio consens s.

p etiam legitimum consensum esse plenum, idq; verbis utrinq;, repromissione mutua. Verba careant omni suco sint clarao perspicua Si autem conditio additur, sit honest, grauis, utilis Futiles conditiones procul absint a Christianorum patiis. Promissio siquidem nuptiaru In vel est simplexi absoluta, vel habet conditionem annexa ni Sim-

I et plex

144쪽

plexi absolutus consensus alias fit promissione nuda, alias data arrha, alias annulo firmatur, interdum iuramentum accedit, quod tamen non facit nouam obligationem , sed factam confirmat. Promissio quae habet condicionem annexam,

variat pro diuersitate conditionis. Est autem conditio honesta vel inhonesta Sihonesta fuerit conditi, stante conditione stat obligatio m promissi, nisi impedimentum iustum interuenerit. Si inhonesta fuerit conditio, pro nulla est habenda Procul enim abesse ab ordinatione Dei oportet inhonestas turpes conditioneS.

Sexta conditio consensus

Postremo requiritur , ut consensus sit sincerus, hoc est, purus, sine omni dolo fraude , ne alter alterum circumueniatimendacio, lactet iactantia. vanis promissionibus. Nam retecta fraude vel di ceditur turpiter a paci ione, vel nuptiae si secutae fuerint, erunt insuaues, stola vita iniucunda, molesta Nunquam enim commoda, rex tui animi sentcntia uteris ea , quam tu ad te fraude pellexeris. Natura enim eum, a quo sumus falsi , ut hostem

145쪽

hostem odimus, nihilq humano ingenio invisius,quam frustrari spe atque expectatione tanquam debito. Huc refero conditiones tacitas inter honestas personas, videlicet integritatis seruatae, idei coniugalis seruandae, quae non exprimuntur verbis sinistrae suspicionis, aut mali ominis vitandi gratia.

Q, A CT o loco in definitione meminimus formae coniugii, quae est legitima unius maris , sinius foeminae in unam carnem coniunctio. Qui enim ante coniugium duo erant, per nuptias una funicaro, siveluti unus homo Clim autem in carnem unam dicitur, una caro est intelligenda Porro caro hominem significat, utrumq; ex Hebraei sermonis proprietate. Itaque qui prius duo erant homines conglutinati matrimonio, fiunt unus. Haecvnio coniugum , in prima coniugi institutione pulcherrime pingitur, ad quam picturam pios coniuges aspicere oportet, ' ut recte

146쪽

vi rect de vinculo coniugali cogitent. Quemadmodum enim Adam unus est conditus, .ex eius latere sumta est emina , tanquam pars eius, postea rursus a Deo per nuptias coniuncti sunt ita mas, foemina contrahente in unam carnem tanquam in unum Adamum coalescunt , ut iam non ut duo , sed veluti unus homo censeantur. Ex quo sequitur, tantam mariti, uxoris in coniugio esse necessitudinem, quanta poterit esse m xima, adeo ut necessitudinem , quae est inter parentes Cliberos longe superet. Siquidem unam carnem in coniugio heri, est summa uniri animorum xcorpor uim coniunctione Aristoteles ex sententia Pythagorae amicum delinit se cuiq alterum ipsum. Sed Deus coniugem definites e cuiq eundem ipsum Est proinde duplex uni coniugum honesto ru, una animorum, altera corporum. Quemadmodum enim animorum consensus legitimus ex duobus animis unum reddit ita corporum legitima coniunctio ex duobus corporib unum efficit Etsi autem ex hac unione aequalitas coniugum quodammodo concitiditur: tamen pares non sunt, nisi impar sit viro foeminari Quemadmodum festiue lusit Martialis Epigrammate:

147쪽

D CONI vG Io. 33liferior matrono suo sit, Sexte marito, Non alitersunt firmina riri pares. Porro clam Paulus affirmat, eum qui adhaeret scorto , unam feri carnem cunascorto ad id probandum adducit verba ex Genesi, de prima coniugi institutione Et erunt duo in carnem unam, non vult fornicarita concubitum aequare cum

coniugali copula, quae est ordinatio Dei, sed eum ut horrcndam confusionem or-dmis diuini inuectam a diabolo, damnat. Lisi autem commixtio scortatori S scorti unam carnem facit, si similitudinem mixtionis corporum soliim modo attendimus tamen in coniugio cogitanda st longe diuersissima de animorum reorporum copulatio, ut quae a Deo sit, Deo placeat, naturae congruat, legibus approbetur, ut bona Dei brdinatio, societas sancta Paulus ergo in confusionem Christianorum, qui scortationem sectabantur, ita loquitur. Caeter tim ex hac coniugii forma quinque concluduntur hypotheses , quarum cxplicatio, multum coniugi cxcclientiam dignitatem commendat de illustrat.

PRIMA HYPOTHESIS.

148쪽

Viri uxor una caro sunt, Igitur nece situdo inter virum cognata uxoris, &inter uxorem cognatos viri, maxima est. Tantum enim vinculum est coniugalis unio, ut alter in alterum se transferat, alter cum altero totus cohaereat, quasi eiusdemiabstantiae particeps Hinc est quod iubeamur lege Dei, non miniis abstinere a cognatis coniugum , quam a propriis Coniuges enim cum sint una caro, qui attingit matrem, aut sororem, aut filiam uxoris suae, proximam carnis suae attingit, incestum committit. Sola autem animorum coniunctio, quae spiritualis est vel maxima, mamor quantumuis ardens non impedit contractum coniugalem cum hominibus quibusvis Necesse est igitur coniunctionem maris V eminae maximam esse Proinde admoneat haecvnio coniuges mutua necessitudinis , ut cogitent eam quamlibet aliam vel maximam superare.

Viri mulier sunt una caro, Ergo ius corporum aequale est utriusque in alterius corpus Vinculum igitur hoc coniugalefacit,

149쪽

facit , ut neuter coniugum ius sui corporis habeat, sed alter alterius. Quod non fit vinculo cuiusuis alterius necessitudinis. Ita enim Paulus ait: Maritus sui corporis potestatcm non habet, sed mulier, mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Quare Quia utrumque est alterius, &utrunque est unum Est enim corpus uxoris corpus viri, corpus viri, corpus uxoris, xvirunq; unum corpus Debet ergo vir uxori debitam beneuolentiam reddere, similiter rixor viro. Haec debita beneuolentia est corporum usus mutuus in coniugio. Ex hac hypothesi sequitur, polygamiam Madulterium cum, lege naturae pugnare.

TERTIA HYPOTHESIS.

Viro uxor sunt una caro, Igitur frimissimum insolubile oportet esse coniugale vinculum Dominus interrogatus de diuortiis, ex hac unione masculi x emina in unam carnem, non soluendum esse coniugium respondet Erunt, inquit,duo in unam carnem. Item Quod Dominus coniunxit, homo ne separet. Hic Dominus non negat vinculum coniugale solui posse, sed solummodo de officio mariti contra

150쪽

contra leuitatem Iudaeorum, qui quavis de causa diuortia cerunt. oquitur. Prohibet enim ne maritus soluat, quod Deus coniunxit, neue laomo , qui alteri homini foedere coniugali iunctus cst , adulterio diuidat se ab eo, cui iunxit se connubio, alit vllam ob causam ab ij ciat carnem suam, contra Dei mandatum. Concluditur

autem breuissime responsum Christi hoc modo Coniuges sunt una caro ex Dei ordinatione. Igitur vinculum coniugii debet a vobis haberi sacrosanctum Minuiolabile. Proinde non debet maritus quamlibet ob causam uxorem dimittere, dato illi libcllo repudii Haec vera est sententia responsionis Domini, qui non lo- tritur de homine iudice vice Dei in iudicando fungente, muniente ordinis diuini confusionem , sed de homine, qui alteri vinculo coniugi iunctus est , ne ipse soli: a vinculum , quod Deus vult esse insolubile vertim clim alteruter coniuguna discedit a matrunoni lege, contra ordinationem Dei peccat,in soluit quod De- iis solui prohibuit. Porro qui ex dicto Domini contendunt, vinculum coniugi in dissolubile esse actu , non discernunt inter pram epta Dei

decreta Dci. Praecepta Dei violari ab

SEARCH

MENU NAVIGATION