Libellus de conjugio, repudio & divortio, in gratiam fratrum, qui judices causarum matrimonialium in regnis Dania et Norvegia constituti sunt, conscriptus à Nicolao Hemmingio ...

발행: 1578년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

d: iniquus, qui retinet meretricem Patronus enim turpitudinis est , qui celat

crina: en uxoris Hermes, discipulus Pauli, sic ait Si latuerit vir uxorem suam adulterium commissi e Mea non agit poenitentiam , sed permanet in suo viti, reus crit peccati uxoris in particeps adulter ij ipsius, si eam retineat. Diuortium autem in hoc casu ideo fit, quia cum adulter vel adultera fit una caro cum ea persona, qua abutitur, desinit esse una caro cum ea persona , cui iuncta erat matrimonio. Si quidem malitiose separauit, quod Deus sancte coniunxerat. Nam ut matrimonium ex duobus unum facit: ita adulterium eam copulam nefarie disesecat, initatem diuidit. Tametsi autem , ut iam dictum cst, adulterium es per se iusta causa diuortiit tamen circumstantiae interdum incidere possunt, quae diuortium iuste impediunt. Quare hic nemo debet propria autoritate abiicere personam in adulterso deprehensam sed iudicis sententiam postulabit, ut examinetur causa cum suis circumstantijs. Huc igitur qua is debeat esse iuris processus, quale examen institu diadum, quomodo sententia ferenda, quid i de damnata persona sit statuendu adliciam. M a Ctina

192쪽

Cum igitur petitur diuortium fieri, innocens persona sistat coram iudice personam ream, sed prius literis praefecti consistori legitime citatam, idq; ante sextam septimanam , priusquam sententia feratur, ut ea persona pacium dispiciendi,

quae suam causam concernunt, habeat. Hoc modo citatam xconstitutam coram

iudicibus, firmis testimoniis adulteri ream conuincet, siue persona quae accusatur, neget crimen, quod ob ij citur, siue non Saepe enim fieri potest, ut persona, quae accusatur adulteri , mentiatur se adulterii ream, idq; vel isto pacto a duriori coniuge liberari possit, vel etiam ut noceat illi personae, cum qua consueuisse se dicat, vel alia quavis de causa. Nam innumerae sunt iniquitatis insidiae. Nullo igitur modo satis erit iudicibus, sicut quiadam existimant, si rea persona de seipsa testimonium ferat. Quod, lege cautum est, qua dicitur : Alleganti propriam turpitudinem non est credendum. Postulet ergo iudex ab actore clara Midonea testimonia , quae etiam iureiurando confirmentur, ut certo constet, nulli calumniis, aut mendacio locum dari.

Persona quae firmis testimoniis conuicta est de adulterio, non statim damnanda est,

193쪽

da est, sed iudex priusquam diuortii sententiam feret, duplex instituet examen et unum actoris, alterum rete personae Abactore quaeret, num ipse sit alienus a crimine, num habeat testimonium magistratus fili, pastoris , de sua innocentia. Nam illum mundum esse oportet, qui alterum propter immundiciem abiicere decreuit. Quod si actor suam innocentiam testimonio magistratus sui, inpastoris probauerit,in deprehensus fuerit eorum testimonio innocens, iudex se vertet adream personam examinandam. Fieri enim potest, quod re persona, conuicia de adulterio habeat aliquid occultum,quod accusatori obiiciat, quo diuortium impediri potest. Verum, ut ad certa capita omnia reuocemus, ea quae sequuntur, diuortium in hoc casu impediunt. P v, si is, qui diuortium petit propter coniugis adulterium, eodem scelere contaminatus deprehenditur , non permittetur diuortium, modo par ratio scelerissit. Huius sententiae iustissima ratio est. Nam cum rea persona ob ,

titur, sequitur, non abiiciendam esse ab aeque scelerato. Nihil iniquius est, ait Au-

194쪽

gustinus , quam causa fornicationis dimittere uxorem si ipse maritus conuincitur fornicari. Et Erasmus ait: Maritus adulter non habet ius diuertendi ab adultera, quam docuit impudicitiam. Huc facit, quod coniuges iudicentur ad paria, quantum ad thorum attinet. Non igitur potes vir, qui fidem non seruat, vel cogere uxorem ut seruet, vel eam ob adulterium excludere.

Quid si, inquies, alter coniugum vitam corrigit pioin caste vivendo , eluitq; maculam poenitentia Alter vero manet inemendabilis in quotidie magis se immergit in adulteri coenum, faciendum est Num is, qui vitam correxit, debet retinere personam in emendabilem, cum pedipetuo suae domus dedecores Nequaqua Nam hic par ratio sceleris non est. Qui enim vitam correxit, semendauit pie caste vivendo, habetur apud Deum Icclesiam innocens. Quare pius magistratus, poterit illum sententia diuorti liberare ab inemendabiliet in curabili membro, secutus exemplum periti medici, quic im affecta membra in humano corpore curat, quod curationem admittit, fouet, inconseruat quod autem putrescit indies magis magisq; talias arrabile permanet, abscin-

195쪽

abscindit, ne sanatum hestitutum membrum sima ut cum in curabili pereat. SE Si maritus prostituit uxorem , non potest adulteram excludere , cum ipse sceleris autor existit. Quid enim iniquius est, quam vindictam petere eius criminis, cuius ipse praecipuus c, autor prostitutionis rationem habet e clusio nocturna, cum misera foemina fugiens saeuitiam mariti, cogitur alienum tectu quaerere, eiecta domo a marito Mariatum enim qui hoc facit, iudico non minus scelerate agere, quam si uxor exclusa, quodammodo abscissa a naarito scortatione se pollueret. T i , , Si uxor credidit virum

defunctum, nupsit alii , non debet amarito reuerso propter adulterium abiici. Non enim malitia, sed ignorantia peccauit. Quare, iustum censem' maritus eam in gratiam recipiat. Verum si maritus abfuit propter infame factu, postea,

reconciliatus magistratui reuertitur,&repetit uxorem, non est cogenda honestas emina, ut ad infamem maritum redeat,

sed maneat apud posteriorem , praesertim sit venia impetrata a iudice, nupsit. Qv AR TvM, Si cognita fuit ab aliquo quem proprium maritum suisse cre-

196쪽

didit, non culpa, sed error est iudicandus. M, Si mulier vi compressa est, non debet ob iniuriam, quae passa est, puniri. Non enim qui patitur, sed qui facit iniuriam, puniendus est. Mari et vj addunt Canonistae, Si maritus, postquam culpam uxoris deprehendit, cum ea consueuit, loco reconciliationis habebitur, adeo ut perierit marito insonti ius omne dimittendi adulteram Ate 'o non video, cur cuiquam fraudi debeat esse sua clementia, qui semel atque iterum ignoscit confitenti,Memendationem pollicenti, siredintegrata gratia non abstinet ab uxore, ne praebeat occasionem

relabendi, cur is, veluti fautor alienae nequitiae, spoliatur iure dimittendi, si compererit inemendabilem. Postquam autem omnia ad istum modum diligentissime examinauit iudex,&deprehendit, actorem non iuste culpari, nec ullam consorti suae euidentem praebuisse causam ad peccandum , dispiciet

iudex, num hortatio ad condonationem iniuriae, videlicet, ut persona quae offendit, recipiatur rursus in domum innocentis, sit e re ecclesiae, reipublicae, personae offensae, nec ne Si videtur esse locus

emendationi, de conditio personae offensae hoc

197쪽

Da Divo RT 1 o. 83 si hoc ferre potest hoc est, si persona innocens priuatam vitam degit ma iunctionem aliquam honestam in republica aut Ecclesia parum idonea videtur, potest iudex hortari innocentem, ut condone ostensam recipiat rursus in sua

Promittentem emendationem, suppliciter petentem veniam , sed non coget autoritate. Nam si hoc faceret, contra insticiam faceret, de boni iudicis osticio non sunEeretur. . Verum si innocens persona in dignit

te aliqua est constituta o. rix et 'T

uitur aliquo sublimi officio in Ecclesia aut epublica, vel ungi aliquando poterit,

non patietur iudex reconciliationem fi ri, ita ut rursus rea persona iungatur ei

quam offendit, tantum abest - -

hortetur. Nam ea reconciliatio' cohabitatio redderet innocentem idoneum ad publici muneris functionem , ut mque infamia consortis redividaret, non sine iniuria, damno Eccl siae deblicae Triste exemplum huiusmodi casus

Linus anno is et Nam c praeclarum in Ecclesia D qiQUET ,

vellet stupratam ab alio coniugem retinere Rex ipse Christianus , eius nominis

198쪽

prudenter cogitantes miti l inde incom-naod seqtieretur, compulerunt Optimum virum . etsi valde cluctantem, ut ream personam dimitteret, ne ipse, qui innocens erat orcdderetur functioni, qua summa cum laude fungebatur, inutilis. Non ergo debet iudex hortari ad iterandam cohabitationem , si viderit eam vel Rei publi car, vel Ecclesiae nocituram , sed potius sua autoritate eam impedire, optimi Regis exemplo. Porro cum reconciliatio S iterata cohabitatio locum non habet, ni de sententiam diuorti grauiter , ut vicarium Dei decet, pronunciabit, ac innocenti persona liberum faciet, sectandi alias nuptias, quandocunque velit, nullo termino praescripto, modo in Domino.

Sed quid de liberis natis, aut conceptis

ante latam iudicis sententiam, taquid de rea persona statuendum p Sitne illi omnis spes nouarum nuptiarum adimenda pDe prior huius quaestionis parte Canones leges reci sentiunt, de posteriori

m mili C.

Quantum autem ad liberos attinet,ati xta leges ci Canones , legitimi habebuntur in coniugio nati, concepti latam lantentiam nisi forte ex tempore natiuita

199쪽

Dp Divo RTIO. 18stiuitatis colligi potest adulterinus cetus , ut si maritus tempore conceptioni abfuisse probatur, hoc est, integris duodecim naen sit bucante partum. Neq; debet pro brum parentum liberis obiici, modo ipsi improbi non int. Vnde Chrysostomus: Qui virtute propria decoratur, parentum suorum opprobriis non dedecoratur. Et Hieronymus : Non in seminibus , sed in voluntate nascentis , causa vitiorum est

atque virtutum. Quantum autem ad ream personam attinet, si magistratus ciuilis eana morta non adiudicat, id quod merito facere deberet, multi ex patribus iudicarunt, eam m- dignam esse nouo coniugio, quae tam sacrilege ordinationem Dei violasset, vinculum , quod Dominus ipse ligauerat, tam perfide rupisset Fateor equidem indignam esse , sed misericordiae Domini multae sunt, quae faciunt, ut obliviscatur peccatorum eorum, qui se ad illum in vera poenitentia conuertunt. Quare iudico non prorsus rea person in poenitenti ad1-

menda est spem noui coniugii Sed propter disciplinam in Ecclesia seruanda tria facienda sunt Primum exploranda est reae persona seria poenitentia, idq; ad certum tempus, prout videbitur iudici

200쪽

habita ratione infirmitatis hinsidiarum diaboli Deinde prohibebitur rea persona, ne illi nubat qui se polluit adulterio, excepta causa, quam infra indicabimus.

Nam qui e ducit quam polluit adult

rii, siue uiuente viro siue mortuo, adulterium continuare videtur. Ideo Leo re- dixit Nullus ducat in uxorem, quam

adulterio polluit. Idem quoq; Augustinus sentit Ne i huic sententiae recte opponitur Dauidis exemplum. Non enim ad exempla, sed ad leges vita instituenda est, nis exempla cum legibus congruant. Tertio iubebitur rea persona, si alias quaerit nuptias, mutare locum, Meo se conferre, ubi ipsi is turpitudo non innotuit. Hanc disciplinam utilem esse iudico, quae ctiam seruatur inducatu Saxonico, in aliis Ecclesiis reformatis. Nisi enim haec disciplina serio seruetur , breui omnia adulterijs plena erunt. Quare optarem, ut magistratus , cui a Deo gladius traditus est, in vindictam malorum operum, in

hac re suum faceret officium. Quidam huic concessioni, qua concedimus reae personae nouas nuptias, opponunt dictum Pauli, i Cor. I. Uxor a vim ro ne separetur. At si separata fuerit, maneat innupta Paulus hic non loquitur de mulie-

SEARCH

MENU NAVIGATION