Libellus de conjugio, repudio & divortio, in gratiam fratrum, qui judices causarum matrimonialium in regnis Dania et Norvegia constituti sunt, conscriptus à Nicolao Hemmingio ...

발행: 1578년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

separationem in hoc casu, quo ad thorum attinet liberare potest iudex per sente tiam diuortij permissa facultate nubendi post triennium vertim si hic magistratus

gladio faceret diuortium, non solum innocenti, verum etiam Ecclesiae Dei res cietati humana melius consuleret. Extat enim mandatum Dei Deut 13. quod qui loquatur auersitonem a Domino Deo m-terficiatur, ut malum tollatur de medio populi Dei. . Quod sit autem maritus impia dogmata amplexuS, non conatur uxorem secum in errorem perducere, maneat ipsa apud maritum , ilia ea mariti sui miseriam. Idem iudico, si labitur in haeresin mar tus, qua non euertitur fundamentum.

CASVS VARII.

v AERI TvR nonnunquam, num

is qui habet uxorem propriam, Interea cum uxoris suae sorore, aut quavis alia, quam ei non licuit per legem Dei maturae attingere, concumbat, num debeat propterea in posterum amplexum uxoris Propriae, tanquam incestum fugere, necne Haec quaestio nullum locum habet, ubi magistratus suum facit osticium, M O cena

222쪽

ycena capitis punit adulterti incestum. verum ubi per negligentiam magistratus reo parcitur xvxor, quod iure posset, non petit diuortium , sciendum est, quod affinitas superueniens, matrimoniti consummatum non dirimat. Est enim regula 1uristi Factum legitime retractari non debet, licet postea casus eueniat, quo non potuit incoari. Verum si hoc accidisset in ter sponsalia&nuptias, ab utraq; abstinere debuisset. Scholastici hic distinctione fingunt, dicunt, huiusmodi incestu maritum amittere ius petendi ab uxore debitum, nequaquam tamen licere ipsi petenti debitum negare. Iniustum enim foret puniri uxorem, propter peccatum mariti. Hoc quidem recte a scholasticis dicitur, quod non liceat marito uxori debitum negare. Nam hoc illi ex obligatione diuina, naturali taciuili debet. Verum priorem partem sententiae scholasticorum

corrigendam iudico , de dico , quod post

reconciliationem cum uxore ostensa, ius suum integrum recipiat maritus. Neque enim tanta vis illegitima coniunctionis es' debet, ut propterea usu consummati matrimoni impediatur, nisi forte pars offensa separationem postulet Idem iudicium sit de foemina suatiliter peccante.

223쪽

Quaeritur, i quis post desponsam sibi

unam, alteram ducit in uxorem, num debeat redire ad desponsam , vel retinere eam, quam post sponsalia cum priore duxit 3 Hic multi pernicioso errore impliacantur, dum non discernunt inter consensum seu promissionem de futuris nuptijs, AEustum seu consummatum matrimonita. Ex quo fit, ut saepe male separent, quo coniunctos esse deceret e coniungant pessime, quos separatos esse praestaret. Atq; itas coram Deo alieni peccati reos iaciunt, dum autores fiunt adulterioru Hic ergo tutissimum erit sequi hanc distinctionem: Si quis rem habuit cum desponsa consummauit matrimonium, adulterium commisit alteram ducendo. Quare relicta adultera debet redire ad propriam, modo illa velit adulterum in gratiam recipere. Neque enim cogi debet, ut eum recipiat. At si non habuit consuetudinem cum desponsa discessit a promissione tacta priori, ducens solenniter alteram, Uam re tinebit, desponsa a promissione absoluta Hoc autem ita accipi velim, si haec posterior innara fuit pactionis clam priore initae diam si sciuit se contrahere cum

, a sponso

224쪽

sponso alteritis, iniuste fecit rare iuste ab eo separabitur, e redibit ad eam, cui prius fidem dedit. Sed dicet forte aliquis 'Ideo iubetur redire ad priorem, ut isto modo puniatur ipsius temeritas. Respondeo, Non oportere poenam duplicare malitiam, sed iuste punire peccatum. Quare potius suaderem, tales remittendos est ad magistratum politicum, qui potestatem habet, vel mulcta pecuniaria, vel plagis, vel carcere, vel exilio foedis ragos puniendi. Non dubito fore, qui hanc nostram sententia sint improbaturi Dicent enim, iusticiana postulare, ut fides, priori data, seruetur. His ita responsum volo Si hic casus, de quo agimus, ut par est, reuocetur ad iusticiae normam, stabit profecto nostra sententia. Iusticia siquidem requirit, ut qui alterum laesit, compenset iniuriam. Iam autem desponsae potest satisfieri iudicio bonorum virorum, ut non On-

queratur de iniuria sibi facta ab eo, cui fidem dedit, etiam discedat ipse a pactione Ducta autem domum sipasse maritalem congrcsitim post solennitatem nuptiarum non potest satisfieri, si dimittatura marito. Nam virginitas amissa restitui nequit,neq; infamiam ulla pecunia aequat.

Deinde

225쪽

Deinde quia minus malum respectu hi oris mali bonitatis quandam rationem habere videtur, minor profecto iniuria cedet maiori. Nunc autem minor iniuria est discedere a pactione nuptiarum ante consummatum matrimonium,quam post consummatum matrimoniuna, deflorata vir in matrimoni vinculum soluere. Quare dubitare non possum, quin peccent contra Deum, iusticiam, momnena aequitatem, qui secus in hoc casu iudicant, ut qui adulteria uniusta diuortia opprobent.

Quaeritur, si alter coniugum post nuptias in morbum contagiosum incidat, ut congressus maritalis non careat periculo, num liceat diuortium faceres Bucerus hic durior est, ut in multis, quae sunt huius argumenti. Sed hoc firmissime tenendum est Fortunam non puniendam esse, sit absit culpa Quare nulla calamitas, quantumuis magna: horrenda, quae inter V1- uentes accidit sit absit culpa dissoluat coniugium. Discernendum est enim accurate inter ea, quae sunt per se culpae, quae non sunt culpae, sed poenae solummodo iudicio humano, quae saepe sua laten- te caum

226쪽

te causas apud Deum habent. Has oportet coniuges patienter serre, ae inuicem tanquam iupriam carnem fouere. Quantii in autem ad amplexum connubialem attinet, facile, modo Deum timeant, se vere ament, inter eos conueniet. Quis enim amat aliquem, nihilominus vult

ipsum in certissimum periculum coiiij-

Frequens Chic casus proponitur in consistoriis. Foemina si promissionem de nuptiis factam, propter speratas nuptias admisisse marem, tanquam proprium maritum, a quo nunc deseritur, conqueritur. Hic si reus fatetur factum, Minficiatur promissionem, iudex diligenter inquiret de fama foeminae, qualis fuerit, antequam a viro, de quo conqueritur, compressa est. Et si honesta fuisse deprehenditur, iudex se ad stupratorem conuertet, eiq; grauiter exp'net, quam Deo displiceat mendacium, cum hominis perpetua infamia coniunctum, ut quod aequet crimine homicidium, A quam horrendae poena mendacibus diuinitus immineant. Deinde serio hortabitur reum, ut eam,

quam promissioni perduxit ad stuprum,

227쪽

in uxorem ducat. Qui si ita admonitus, perstiterit in negando constans, iudex co-ue ipsum, ut se non promississe iuramento confirmet, idq; non suo tantum, sed septem viris adhibitis, vel ex cognatione, si haberi possunt, vel ex alijs, qui testimonium pietatis: honestatis habent. Et hoc iuramentum praestabitur in publico placito coram iudice politico: Quo facto, ad iudicem Ecclesiasticum redibit purgatus, qui ipsum pronunciabit liberum , quantum ad humanum iudicium attinetu cunalia admonitione,ut sciat se vindicem Deum habiturum , si periurio fefellit. At si reus fatetur factum , Mnulla promissio de nuptiis est interpossita, sed simplex virgo blanditiis illecta admisit stupratorem, quid hic faciendum' ex Dei

mandat, ut eam quam violauit, ducat dolet Imperatoria vero ut aut ducat aut

dolet Sed qui Christiani est mnominari volunt, nimium laxant rena libidinibus , dum relinquunt in stupratoris potestate , velit ne eam ducere aut dotare, necne, quam stuprauit. Quod profecto dolendum est inter Christianos feri. Nam ut corrigatur, non est sperandum, praesertim ubi hic magnatum quo

228쪽

rogantur labrogantur Vellem prosecto magistratum hic ad minimum cogere stupratores, ad elocandum cum dote eas quas stuprarunt Et abrogare legem, bono quidem consilio latam, de mulcta nouem marcarum , praesertim cum videat magistratus euentum sue cxpectationi non respondere. Putauit enim, ut isto pa- refrenaretur libido in puellis, ne tam facile se prostituerent.

Incidit inhic casus Quidam dormit

cum uxore absentis mariti, illa concipiti parit Maritus reuersus, ex partu adulterium deprehendit, per sententiam ii dicum dimittit uxorem , lucit aliam. Hic quaeritur , an is qui polluit absentis uxorem, possit relictam de legitime dimissam ducerea Respondeo, Qui hoc facies, videtur continuare adulterium, nisi sorte haec tria concurrant et Si praecedat publica poenitentiari Si cum polluta prosaciscatur in locum, ubi factum ignoratur: Si amore sobolis natae, it eam, quam seduxit, in viam reducat, ne petu ruat. Tunc enim iudico coniugium fore legitimum, quo uti poterunt bona conscientia.

Verum si solo amore libidinis hoc facit,

quem

229쪽

c Asus ARII. Is ouem ex mutua consuetudine contraxerant, Viunguntur coniugio, adulterium

plane continuant, ubicunque loco habitant Et Deus saepe testatur huiusmodi nuptias sibi displicere, dum sinit tales ruere in reprobum sensum, ut post coniugui infeliciter initum, infeliciter vivant, adeo ut alter alterius aspectum ferre nequeat.

Haud raro lic castis offertur Ebrius&libidine excoecatus iuuenis, ut optato potiatur amore, dat fidem ebriae virgini aut sceminae de coniugiori res plerianque per Lenas. Lenones agitur , postea sobrius poenitentia ductus, discedere a promissione cupit, accusatur, sistitur in iudicio producuntur testes fidei datae. Quid hic dicendum vinum ramor pessimi sunt consiliarii, Lenae lenones, diaconidiaboli, nihilo meliores. Quid enum, quaeso, interest inter adolescentem bruina, mente captum Quid mentis habet foemina, cui Baccho iuncta Venus, conduplicauit insaniam' adeo ut Mimu non ua-epte videatur dixisse Amare sapere vix Deo conceditur Amor enim 'uniminhominis potestate sunt antequam bibat:

Postquam vero biberit, ipse est illorum

230쪽

possessionis mancipii Dico ergo, quod

male conglutinauit vinum , quod temeritas, quod coecus amor, quod male per lenas Vlenones , suos diacono , coniunxerat diabolus, hoc per suos minis ros rite dirimat Deus. Neq; enim sentiendum est, eos a Deo coniunctos esse, qui male coniuncti sunt. Nam ut Deus tantum coniungit , quod recte coniungitur ita idem Deus per suos ministros recte dirimit, quod male coniunctum erat. A I S. Quaeritur quoq; an is qui repudiatam ob aliam causam , quam ob fornicationem duxerit, sit moechus, nec necti Nam ex verbis Christi certum est, non esse moechum, qui eiectam propter adulterium ducit. Respondeo : Christ iis quidem videtur eum , qui ducit eiectam ob aliam causam, quam ob adulterium, moechum pronunciare. Ita enim ait : Quicunque repudiatam extra causam Pupri duxerit, moechatur. Sed idem dicit Non est bonum hominem esse solum . dem poenitentes in gratiam recipit. Dico ergo: Qui ducit repudiatam in fraudem prioris coniugij, moechatur , manente adhuc celibe qui inius e uxorem abiecit. Hoc enina

SEARCH

MENU NAVIGATION