Libellus de conjugio, repudio & divortio, in gratiam fratrum, qui judices causarum matrimonialium in regnis Dania et Norvegia constituti sunt, conscriptus à Nicolao Hemmingio ...

발행: 1578년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

deceptus esti modo alio iiiiiit honestuso

idque propter turpissimam fraudem,&manifestum errorem. At si post sponsalia, sed ante nuptias est corruptari tunc sit id sponte factum est, ab adulterij crimine non est aliena, ut quae tam sacrum foedus

de promissis nuptiis perfide solauerit. Quare etiam par est,ut adulteri sententi' subiaceat. At si per vim compressam se dicat, consentaneum non est, ctim ante nuptias de tanta iniuria non sit conquest a. Etsi autem probare posset, vi se compresse sam esse tamen a fraudis vitio non liberatur, quae vim sibi illatam tacuit Breuiter igitur in hunc modum conchides, Sive firmis testimoniis , vel ex utero praegnante, vel ex partus tempore fuisse corrupta, quae pro virgine nupsit, poterit honestus vir agere contra corruptam tanquaadulteram diuortium petere, praesertim clim Deus iubeat illam, adulteram puniri, De ut ars potest innocens persona alias nuptias in Domino quaerere Quid, inquiet aliquis, dicendum est dedistinctione Grassiani, qui alium errorem substantiae, quo soluitur matrimonium alium accidentium, quo non soluitur matrimonium esse dicito Profecto in tanta re

212쪽

xs DR IvORTIO. Gratianus. Quis enim unquam iure dixerit, magis pertinere vel ad substantiam

personae libertatem: seruitutem, quam ciuitias, virtutes, invitia An non haec

omnia sunt in personis accidentias Tu putas hunc esse liberum, qui est seruus, atq; ideo in substantia erratum diciso Annon prorsus simili modo erratur, si putas hanc esse virginem , quae est meretrix Profecto utrobiq; erratur in accidentib. Nam siue quis liber sit siue seruus, siue diues siue pauper, siue virgo siue meretrix, salua manet substantia personae, Verror solummodo est in qualitate. Similitudines quas adfert Grassianus de agro vendito Marcello, occupato postea a Paulo, qui se Marcellu mentitus est Et de aurichalco oblato pro auro promisso. Item de praelatura tenui, quam quis putauit esse diuitem Et de vinea, quam putauit esse uberrimam, quae tamen sterilis inuenta est, nihil plane ad rem faciunt. Coecus enim est, qui non maximam dissimilitudinis rationem hic esse videt. Quare Crassiano haec

tria opponori Primum, Errantis voluntas nulla Secundum, contractus bonae fidei,

cui dolusic sit causam , ipso iure nullus. Tertiti, ex diuina expresse permittit eiu modi stupratam deserere,, mandat eam

obrui lapidib. Quin-

213쪽

Gquinta diuorti causa

Quintam diuortii causam diximus esse violentiam , de qua priusquam meum consilium dabo , ascribam Philippi Melanchthonis sanctissimae memoriae sentemtiam, cuius verba in libello de coniugio haec sunt Com textu Matth. Ise tantum faciat mentione adulterii, valde pugnant aliqui, non posse fieri diuortia, propter saeuitiamin insidias vitae structas. Sed in codice lex Theodosi, quam existimo graui deliberatione piorum scriptam, ut tunc usitata diuortia restringeret ad certos casus , concedit diuortium etiam in his casibus. Etsi autem aliqui reiiciunt hanc legem, contendunt eam ab Euangelio dissentire tamen hi non recte intelligunt discrimen legis QEuangelii. Et cum express dicat Dominus: In politia Mosi diuortia permissatasse , propter duritiam cordis significat aliam esse gubernationem hominum sanabilium, qui sunt membra Ecclesiae, volunt obtemperare Euangelio, aliam politiam impiorum contumacium, qui frenos legum pati nolunt. Si quis est igitur talis maritus, qui saeuitiam in coniugem exercet, o admonitus

214쪽

a pastoribus, non desinit furere, domesticae Ecclesiit inuocationem turbare, Wvxorem ita crudeliter tractare, ut vita

in periculo sit, hic certe magistratus politici imperio cohercendus est, qui non solum vitam persona innocenti tueri debet, sed etiam debet eius conscientis consulere, ne fracta dolore Lindignatione tandem abiiciat inuocationem, aut aliquid iniuste faciat, ut dicitur Furor fit laesa saepius patientia. In eo casu in persona crudeli non pertinente ad Ecclesiam, ma

gistratus politicus Theodos lege uti posse

videtur Imperia politica vult Deus honori esse bonis, S terrori malis vult Deus tegi eos, quorum more sunt sine scelere Vult eis concedi pacem ad inuocationem, ad educationem, ad institutionem sobolis Vult latrones reprimi, siue domi, siue foris latrocinia exercent. Non desunt via quam in imperiis homines contumaces iniusti uc.e si exercente in suos iniustam se uitiam , quales nominat Dominus in hac concione duros corde, Hactenus verba Philippi retulimus. Huius viri sententiam videmus esse, ut innocenti personae succurratur diuortio, talia beatur conscientia ipsius ratio, hoc est, ut

permittatur illi nuberes, si continere se

215쪽

non potest. Nunc breuiter nostrum sub- ciemus consilium. Cum maritus, ut leo , omni deposita pietate et humanitate, cum uxore habitat, tyrannicen crudeliter verbis. verberi bus eam tractans, adeo ut misera mulier vitae suae metuat Hic iudex primum diligenter, quantum fieri potest, inquiret far- uitiae causas Deinde iis, si fieri potest, cognitis, reconciliationi grauiter stude-hit. Tum si periculum videtur imminere innocenti, eximet eam periculo non diuortio, sed separatione domestica, idque ad triennium, ne quid deterius fat. Praesertim cum natura doceat, eos non posse aut debere cohabitare, intra quo continua sunt dissidias esset profecto crud te periclitanti non subuenire. Triennii memini, quia tantum temporis velim tribui studio reconciliationis verum si frustra tanto tempore reconciliatio tentatur,

iustum fiat diuortium, hinnoccias ab impari liberetur iugo. Et cum non dubiti sit huiusmodi violentiam mulieri pia ela honesta multo tristior esse, quam si maritus adulterium comitteret, det sibi pacisce permitteret vivere suaderem innocentis conscientiae consulendum csse nouis nuptiis modo continere non possit, aut eius vitae

ratio

216쪽

ratio alioqui mariti auxilium postularet. Canones ita statuunt, quando uitia viri tanta est, ut uxor non posseti secure cum eo sine vitae periculo versari, ac ne quidem praes ita sufficienti cautione, tum matri-inonium iure separari, quo ad thorum attinet. Sed duriorcs sunt Canones, cum non innocentis conscientiae consulant. Quare Imperatoris. Philippi sententiam Cano nil, praeferendam esse iudico Nam ctim Chrillus non corrigit, sed excusat

Mosen , qui propter duri ciem cordis permisit diuortia fieri, cxcusandus est etiam pius magistratus hodie, qui succurrit tyrannides scaenaitia iniuste pressis. Si quis obiecerit dictum Pauli Vxor a viro non discedat. Quod si discesserit, maneat innupta, aut reconcili etur viro. Respondeo, alliud esse loqui de voluntaria temeraria discessione, de qua Paulus agit, aliud de coacti necessaria, qualis ea est, de qua hic agimus , ubi locus reconcilia

tioni nullus relinquitur. Caeteriim crudeli isti leoni , omnem spem nouarum nuptiarum ademtam Velim, praesertim vivente laesa parte, siue in matrimoni , siue extra matrimonitam.

Huiusmodi enim poena iuste infligitur bestiae saeuienti inviolento, qui Dei ordinationem

217쪽

tionem adeo proterve pedib. conculcat. Si ob ij citur, non posse cum continerC, igitur concedendum is illi remedium diuinitus ordinatum, laoc est, coniugium. Respondeo, magistratus of icium este, ipsius libidini mederi, id ciue eo remedio, quod Deus morbo tyrannidis, violantiae curando destinauit, hoc est, gladio. Quae hactenus diximus, sic accipi volo, si foemina ipsa culpa caret. Nam si aeque saeuit in maritum verberib de verbis du- dico separationem feri debere, omni spe

nouarum nuptiarum utrisque ademta, ut

vel isto pacto ingratiam mutuam redire

cogantur.

Sexta diuorti causa

Sextam diuortii causam proposuimus esse impietatem in Deum. Haec impietas in Deum cum pertinaci studio Vindefes se conatu pertrahendi piam coniugem in eandem impietatem coniuncta, iuste matrimonium soluit, quemadmodum docebimus. Hanc impietatem distinguo ab infidelitate, de qua Paulus loquitur i. Cor. I. cum ast Si qui frater uxorem habet infidelem in haec consentit habitare cum illo, ne dimittat illam. Et si quan tali cr

218쪽

habet virum in fidescin , ,hic consentit habitare cum illa, ne dimittat eum. Huius praecepti seu consilli paulo infra rationem subiungit Apostolus, hisce verbis: unde enim nosti mulier, an virum saluum facias' aut unde nosti vir, an mulierem saluam faciati an fidelitas, de qua hic Paulus loquitur, est eius, qui non diim didicit Christum nec illi nomen dedit, de quo tamen spes est, ut audito cognito Euangelio conuertatur, iat membria Christi. Ab eo qui talis est, Paulus non vult mulierem discedere, sed manere cum illo, hac scilicet spe, ut sana doctrina sancta

conuersatione cum ad Dominum conuertat, quo saluus fiat. At impietas, de qua hic loquimur, est vel delicientis prorsus a religione Christiana , vel ruentis in haeresin perniciosam , quae tametsi externam Christi confessionem retinet, fidei tamen fundamentum euertit. Est ergo duplex

impietas haec videlices res nee haeresiS. A morum est blasphemia in Spiritum sanctum videlicet, clim qui a vera religione, qua imbutus erat, perfide deficit, Christo non soliim renunciat, verum etiam eum in suis membris persequitur, adeo ut nihil illi sit carius , nihil optabili Us, quam poste secum omnes a Christo

219쪽

DE DIVORTIO.

auertere, in eorum certissimam damnationem, Vin Christi contemtum. An nota putas honestam mi am coniugem, potius ferre velle mille in marito adulteria, quam hanc incurabile blasphemiam, cum aete ita maledicitionci damnatione coniunctam 3 Abscindit enim se talis apostata a corpore Christi, in quo solo est salusti coniungit se Satanae hosti christi, ac insuper studet pertinaciter: indefesiepiam coniugem pertrahere in suam blasphemiam. Quid hic faciet pia formina profecto sit propter insidias vita structas, licet diuertere a violento marito, multo magis licebit ab eo discedere, qui animam perdere

conatur, cuius multo maiore curam pios oportet habere, quam fortunariae corporum suorum Paulus a. Cor 6 dicis: Ne

litis iuncti cum infidelibus. Quae enim es participatio iusticia cum iniquitate aut quae societas luci cum tenebris D tuis autem consensus Christi cum Belial aut quae pars fideli cum infidelio Quis autem consensius templo Dei cum idolis' Cum igitur de hoc impietatis genere, hoc est, de stri , seu niuersali defectione a Christo, de pertinaci studio conatuque se abducendi a Christo , conqueritur alter coniugum , iudex cognita veritate potest

220쪽

Potest piam Minino centem personam sententia diuorti liberarent sertim cum huiusmodi apostatae diabolico spiritu agitentur, adeo ut qui pie decreuit uiuere, Ac perseuerare in vera religione, non possit sine periculo salutis suae. Alterum impietatis genus est haeresis, quae non est uniuersalis defectio a Christiana religione, sed tantum alicuius falsidorematis electio de defensio. Haec haeresis aut est in fusi lamento, hoc est, contra articulos sidui directe aut non est in fundamento , ut quae possit stare cum articulis fidei. Deinde haeresiis quae est in fundamento , vel est curabilis, vel pertinax Si est curabilis, expectanda est patienter emendatio Atii est pertinax, hoc est, lixurari non potest . ut quae quotidie fiat

pervicacior, radicem egit, ut euelli non possit de hac praeceptum Pauli ad Titum 3. teneatura Haereticum hominem postv ami alteram admonitionem caue Si ergo maritus ali quis talis fuerit,d conatur pertinaciter undes esse coniugem in suum errorem pertrahere, Villa metuit, ne infirmitate paulatim victa labascat, velim eam mature se adiudicem conferre, ac petere liberationem a praesenti periculo. Hanc it si Cationis aestantum faciunt

SEARCH

MENU NAVIGATION