Aristotelis Stagiritae Organum, seu Libri ad Logicam attinentes, Seuerino Boetho interprete ad optimorum exemplarium Graecorum fidem nuper recogniti; & in capita distincti Cum scholijs varijsque argumentis, ... nuper additis

발행: 1567년

분량: 751페이지

출처: archive.org

분류: 철학

631쪽

T 'PICORUM. habendus est:sed is demum,qui certa quadam sup

retur. Eiusdem generis sunt definitiones,& qua noctem definiunt umbram terrae, & qua terraemotum motu terrae,& qua nubem aeris crassitudine, & qua

ventum aeris motionem. Addendum. n. quantum,&quale id sit,& ubi fiat,& unde. Queod eodem modo de aliis eiusdem generis iudicandum est. inii enim

quamuis differentia praetermittit, is natura rei non explicat. In id aute quod praetermissum est, omnis semper dirigi debet argumentatio. Non. n. si quomodocunque quamlumlibet terra mota si, cotinuo terraemotus est: nec si aer quoquomodo aut quiuis Pellatur,ventus est. Eode modo peccatur in appetitionibus definiendis,cum quod videtur non adijci D in caeterisq; omnibus in quibus illud adijcienduest . ut si voluntas definiat appetitio boni & cupiditas appetitio rei,quae voluptate efficit,nec addatur, eius quod bonum videatur, aut eius rei, quae Volu Ptatem efficere videatur.Saepe. n. norant ii,qui cupiditate tenentur bonu esse, aut iucundu esse id, o cupiunt.Ita non est necesse id esse bonu, aut iucundum,sed modo videri.debuit ergo eo pacto explicatio fieri. Quod si ita,ut dixi,rem tradat & aperiat, ad species impellendus erit is,qui ponit ideas esse.N que enim idea est in ulla re,quae esse videatur, & appareat,& species ad speciem referri videt. ut ipsa cupiditas ipsius iucundi est,& ipsa voluntas ipsius boni. Non igitur eius quod bonum esse videatur, linsa voluntas erit. neque rei,quae voluptate afferre via deatur,ipse cupiditas. ita non est eius quod bonum esse videatur, nec eius quod voluptatem afferre videatur. Absurdum est enim,esse aliquid ipsum vivium honum,aut iucundum. Ia si habitus definitio explicetur, ex eo in quo est habitus ducetur argumentur

de si eius in quo est habitus ex habitu. Item ii in criteris talibus . ut si iucundum dicatur quod prodest, Rr A etiam

ram ita

632쪽

tIBER I xx TV satiam qui voluptate afficitur adiuuatur . In deliniistionibus autem eius generis , fit nescio quo modo, ut is,qui rem definiendo aperit, plura uno definiat. Qui.n.scientiam definit, quodammodo etia delinitiaorationem,itemq; is, qui quod doctum & indoctum est,scire&ignorare.Si. n.primum planum halcuodammodo etiam perspicua fient omnia . propter in his talibus, si quid discrepet,ex iis locis, Quos in contrarijs & coniugatis expotamus, arginmenta ducemus.Atque in ijs etiam,quae cum aliquo conseruntur,videndu est,an ad quod genus accommodatum est, etia ad illud aliquid relata sit for Vt si opinio cum eo quod opinabile est cotertur,tiam opinio quaedam cum quodam opinabiti conteretur.Et si res multiplex ad submultiplicem rerer etiam quaedam multiplex ad quandam&certa tu multiplicem referetur Si enim non ita explicata res est,profecto vitiosa erit definitio. Et illud videnduan contrari j explicata exp'sitaq; sit definitio cotruria,ut si ne simplici definitio contraria dupli definitioni.Si enim duplum est quod pari vincit,etia limplum erit quod pari rei vincitur. Eadem est ratio eorum contrariorum quae aduersa dicuntur. Contraruenim contraria erit definitio,vna qii adam cotrario .

. Tum coitinctione,hoc modo.Si id prodest quod bono afficit,etia id obest quod malis afficit , aut quod

bonis priuat. Alterum enim eoru contrari u lit eius quod priore libro dictum est,necesse est:q, si neutrucontrarium sit eius quod initio expositum est, certe Meutra eorum,quae posterius exposita sunt,esse contrarii definitio ullo modo poti ita ne ea quidem quae initio data est, vere & recte fuit explicata & conitis tuta. Quoniamq; contraria sunt quaedam, quae alterius priuatione dicuntur,vt inaequalitas aequalitatis priuatio videtur esse.Inaequalia enim sunt, quae non

sunt aqua semper, qu priuatione

s . .

633쪽

TO CO RUM. dicitu altero contrario definitur necessario alterunon etiam necesie eit illo,quod ex priuatione nominatur definiri.Sic enim fieret,ut utrunque ex altero cognosceretur. Qtiare hoc vitium in contrariis animaduertere debemus.ut si quis aequalitate definiat, id quod inaequalitati contrarium est. definiendo. maperit rem,eo φ ex priuatione appellatur. Iam vero necesse est eum,qui ita definiat,ea re uti,quae definiatur.Quod ita intelligetur si cum nomine commute tur oratio. uando enim nihil interest inaequalitatem dicamus,an aequalitatis priuationem,certe erit tequalitas contrarium aequalitatis priuationi ita eadem rei usus est.QSod si neutrum contrarioru priuatione dicatur eodemq; modo explicetur definitio,vr,bonum est quod malo est cotrarium,certe bono malum erit contrarium. Eorum.n.quae ita contraria sunt,similiter explicanda definitio est. Sic rursus fiet,ut eam ipsem rem,quq definiatur,adhibeat indefinitione , praesertim cum insit bonu in mali definitione.ita si bonum malo contrarium est, malu autem nihil refert,dicassen quod bono est contrarium xfficietur,ut bonum contrarium sit eius,quod bono contrarium est.ex quo perspicuum est,eodem usum

esse eum,qui ita definiat. Vitiosa etia definitio est, cum ita aliquid eorum quae priuantia sunt aperitur, ut cuius sit priuatio,veluti habitus ne, an contrarii, an cuiusuis minime explicet. od idem fiet, si cu- ius aut in quo solet esse priuatio, no addatur omni-NO,aut in quo primo soleat habitare. ut si quis ignoratione priuatione esse dicat, nec addat priuationzesse scientiae,aut non adiungat in quo versari sistem aut si adiungat, non dicat in quo primo id habit re seleat,vis quis non in ea parte animi, quae ratio nis est particeps, sed in homine vel in animo aligdsitu esse definiendo explicet Si n.quiduiS hora praemi termiserit aberrabit. Eodem modo ii quis caecitat

634쪽

non aspectiis priuationem in oculis dixerit. Qui.n. Vim de naturam,ei alicuius accommodate aptR; explicare vult definiendo, is debet Se cuius rei sit priauatio,& quae res priuetur exponere. Illud etia coim siderandum,an priuatione explicetur quod non numeratur in priuantibus. Qui quide error in ignoratione versari videtur ijs, qui ignoratione negatione non definiunt. quod. n.artis & scientiae expers est, id ignorare minime videtur,sed id demum,quod e rat & fallitur. itaque nec res inanimas , nec pueros ignorare dicimus. Ita non priuatione scietiae ignorantia dicitur.Iam illud videndu es,an similibus nominis casibus similes definitionis casus respondeat.

ut si id prodest qε efficiens est valetudinis, utiliter,

accommodate ad valetudine efficienda, etia quod profuit id valetudinem effecit. Spectandum est etiaex idea,sit ne vera & propria q uae data est definitio.

in nonnullis.n. non contingit.Quemadmodum Plato definit,mortale,adiungens animantium definitionibus.Si. n.idea est,certe non est mortalis eluti ipse homo,ita ideae,minime conueniet definitio. Omnino necesse est,si addatur id,quod efficiens est, aut patibile,in idea distrepare definitionem. Impatibiles.n.& immutabiles videntur ideae ijs,qui ideas defendunt. Pales definitiones contra eos Ualent. Vitiosum etiam genus definiendi est,si omnium eorum quae ambigue dicantur, communis una definiatio statuatur. Cu synonyma sint ea quoru una est nomini congruens definitio,nullius certe eorum, quae . nomen complectitur,propria definitio est,quandoquidem aeque omnibus homonymu couenit. modetia vitiu in vitae definitione reperitur, quam Dionysius tradidit,motus generis quod aliter, piunctus

comesq; naturae. Neque. n id inanimantibus magis

inest: quam in ijs quae terra gignuntur cum interim vitae non 'num gentis sit,aliudque vitae genus ani

635쪽

Y o p I C o R v-M. mantibus,aliud ijs quae e terra gignuntur, tributum esse videatur.Atque fieri potest,ut arbitratu nostro sic definitionem vitae explicemus , quasi sit synonymu Verbu,vnumq; sit genus vitae,sic nihil etia prohibet, eum qui homonymam & ambiguu perspiciat. velitq; alterius definitionem tradere, ita dissimulata

ter facere,ut non propriam,sed communem utrique statuat definitionem.Sed tamen,vtrouis genere definiendi utatur,certe aberrabit. inioniam aute quaedam homonyma obseura sunt is quidem qui interrogati, eis pro synonymis uti debebit, non enim aleriunius conitentet definitio. Ita alter quodammodo defin:jsse non videbitur, quoniam in omnia conuenire debet synonymum.is autem qui respondet, ambiguum debet distinguere. Q uoniaq; nonnulli eo Tum qui rem aliqua defendunt in disputationibus, synonymum ambiguum esse dicunt,quoties non couenit in omnia quae statuta est definitio, & ambiguuin synonymis ducunt,si utrisq; conueniat, ante con uenire debet quae illa sint, aut ante ratiocinandu est& cocludendum ambiguum esse,aut synonymu, aut utrumlibet. Facilius. n. concedunt ij qui quid sequatur non prouidet. Quod si non conuenerit inter eos

qui disserunt, & aliquid synonymum ambiguum es se dicat,propterea quod ea definitio,quae data est in

hoc vel illo minime intelligatur,tum videndum est an huius vel illius in caetera coueniat definitio. Perspicuum est. n. id reliqua omnia communi quadam nominis societate complecti. Si minus,plures certe erunt reliquorum definitiones. duae enim nominis definitiones ad ea accommodabuntur, & prior quae

data est,& posterior. Rursus, si quis quid eoru quae

multis modis dicuntur definia, neque in ea omnia quae verbum ambiguum complectitur, definitio co- ueniat,quod ambiguum non dicat,& nome nec omnibus conuenire,qm ne definitio quide in omnibus

636쪽

LIBER s Ex Tusreperiatur, contra eum afferre debemus,appellatiqne utendum esse ea quae & tradita sit,&consequa tur,nec illam equum esse infirmare, quaedam auteni esse in quibus a vulgi consuetudine discedendum et se videatur.

omnis disserentia eum genere faciupeciem In definitione poni debetgenus proiuium , vel Omnes disserentia

. proximum genus determinantes.

Rualibet passio magisfacta abiicit cubstantia , figerensia dimsaluat ictu us est disserentia. anonymasunt quorum est Mamminis Afinitio.

De locis acceptis a definitionibus rei in rum compositarum. Cap. III. SI autem alicuius eorum verborum,qnae contuicta sunt,definitio statuatur,detracta alterius eorum,quae copulata sunt oratione, an reliqua ei quod reliquum est conueniat,videndum est Si enim secus,profecto ne tota quidem toti conueniet. ut siquis hoc totum lineam finitam recta definiat,exmitatem plani habentis extremitates, cuius mem tremitatibus adiungit si finitae lineae haec definitio est,extremitas plani qε habet extremitatis, haec reliqua debet esse recti definitio, cuius medium extae initatibus addatur. Atqui linea infinita nec medium habet nec extremitates,cum interim recta sit,ita Mest eiusqε reliquum est,reliqna definitio. Vitiosum etiam definiendi genus est,cu id,quod definitur, cqpulatum est,eiq; attribuitur definitio eiusmodioeae aequalibus & paribus quasi mebris respondeat. De finitio aute paribus membris refertur, qd quot sunt coniuncta, totidem etia int& nomina & verba indefinitione. In his enim talibus ipsorum nominum aut omnium,aut aliquorum mutatio facteda est no resinio:quandoquidem non plura sunt hoc tepore,

637쪽

T O P I C o R VIM. 63 quam superiore nomina.debetq; is qui definit, pronominibus omnibus maxime,sin minus,pluribus explicare definitionem. Sic.n. simplicia verba nunquadefiniat is,qui verba commutat,ut si pro Veste tuniis cam.Vehementius etia in definiendo errabit,fi verba magis dubia assumat.vt pro homine albo,terrigenam'mortalem candidum.Neque enim definiuit,

cum minus apertum & perspicuuin sit, quod ita dictum est. Atque etiam in commutandis verbis illud videndu est,an definiendo non idem esse declararit. Vt s quis artem,quae rem animo cernit,definiat opinione,quae rem animo cernit & contemplatur. Opinio enim non est idem quod ars & scietia: quod quidem debere si modo totum idem sit futuru . Na s, animo re cernit & contemplatu in utraq; oratione est,quod reliquum est ab his abhorret.Ia si quis alteram verbum commutet,neq; disserentia, sed genus commutet,vitiosa erit definitio. Quod in exemplo quod modo protuli cernere licet. hoc enim totum, quod rem non cernit & contemplatur, verbo artis obscurius est,quoniam hoc genus est,illud differentia,& genus,quoniam latissime patet,omnivest clarissimum& planissimum. Ergono genus mutandufuit,sed differentia:quandoquidem obscurior est. Nisi forte ridicula haec reprehenso est. praesertim cum nihil prohibeat differentiam notissimo verbo signiscari,genus non item: Quae cu ita erunt,certe generis,non differentiae nomen mutandum erit. Quod si quis non pomen pro nomine,sed orationein pro nomine mutet,profecto na gis differentiae quam genetris explicanda definitio est . quandoquidem rei ill straridae & cognoscendae gratia definitio traditur,&minus nota differentia qua genus est. Si vero differetiae definitionem explanarit an ad aliquid aliud definitio transferatur, videndum est. Ut si numerum

638쪽

LIBER s EX TvS exponendum est,queadmodu medium habeat.Nam& numerus in utraq; oratione est, & imparis vel buin definitione mutatum.Atqui medium aliquid & linea & corpus habent, cum non sint imparia. Non

igit propria est illa imparis definitio. Quod si multis modis dicatur id quod medium aliquid habet,distinguendum est, quemadmodu mediu complectatur,ita aut refeIletur reprehendeturq; definitio, aut vitiosa esse.concludetur.Praeterea, vitiosa etiam erit

si id cuius definitio statuitur,in iis quae sent,numeretur, quod aute definitioni sub ijcitur, non numeretur. ut siquis, exempli gratia,rem alba esse dicat, colorem cum igne permixtum.neq; enim quod expers est corporis,permisceri pol cum corpore. Ita color permixtus &confusus cu corpore nullus est,& aliquod album est. Ia ij omnes,qui non distinguunt in iis,quae cum aliquo conseruntur,id,cum quo conseruntur,pluraq; complectuntur dicedo, aut omnino aut quada ex parte,vitiose definiunt.ut siquis, exempli caula,medicinam dicat artem esse eius quod est. Nam si nullius eorum,que sunt,medicina ais est,certe vitiosa falsaq; est omnino definitio. Sin alicuius . est alicuius non est ars vada ex parte falsa est, debet n.esse omnium,squide per se non temere & casu eoru , quae fiant esse dicitur id V in caeteris quae cu. aliquo conferuntur perspici licet.Quicquid. n. scientia & arte continetur cum scientia & arte conferti. Eadem est caeterorum ratio, quandoquidem quae cualiquo eonferuntur,reciprocantur omnia. Omne. n. quod arte continetur,in iis est, quae cu aliquo com feruntur. Praeterea,si is,qui non per se veru fortitudo & casu re explicat,recte explicet & aperiat definiendo,non cum vno,sed cum pluribus unumquosque eoru quae cum aliquo conferuntur, comparabit.

Nihil enim prohibet,eandem rem & esse albam, d bonum esse.Ιtaque ut cum quouis corum collatum

639쪽

quid definiat,recte definierit,si modo is qui re aduetitia temere aliqua explanat,reete explanat. Postremo haec talis definitio propria rei quae explicata est di data,esse non potest.Neque.n. medicina sela, sed pleraeq; etia aliae artes in rebus, quae sunt versantur: ita unaquaeque ars in eo quod es ,versabitur.ex quo perspicuum est,hanc ipsam nullius artis esse definitionem,praesertim cum propria non communis definitio eue debeat.Sed interdum non re nudam, v

rum rem quae in laude versaturinenem affecta & perfecta est,definiui,quo ex genere oratoris & furis definitio est St. n.oratoris est,qui quod in quaque re ad faciendam fidem valet,perspicere potest,neq; quicquam eorum praetermittit,& futuris qui viam accidit,certe uterque bonus erit qui sit eiusmodi& ora. tor bonus.&mr bonus . Neque. n.fur est qui clamstmit,sed qui vult clam sumere. Rursus vitiosa erit definitio,si id quod per se expetendum est,ut ad agedum faciendumve impellens,aut quiduis propter sud expetendum,explicetur.Vt si iustitia,legum custos, vel sapientia beatae vitae effectrix definiantur. Efficientia. n.& conseruantia in rebus sunt, quae propter aliud expetuntur. Et quanqua nihil prohibet, id quod propter se expetitur,etia propter aliud e petendum,tamen in eo peccat, si quis ita id q6 propter se expetendum est definiat. Na cum in cuiusq; rei vi & natura explicanda optimum quicque adhibe-

dum sit,id autem quod propter se expetitur,ei quod propter aliud anteponatur, fit ut illud ipsum potius significare debeat definitio. Atq; etiam illud cons-derandum est,is ne,qui aliquid definit hoc di illud esse,an ex hoc & illud esse definiat. Na si hoc ia illud esse definiat,fiet, ut & utrique conueniat & neutri. ut si quis exempli gratia,iustitiam desiniat tempera' tiam esse ia sortitudinem.Nam si duo sunt, quorum uterque altero si praeditus, utervi & neuter iustus

640쪽

LI AER SEX Tuserit quandoquidem ambo iustitiam habet, &utemet non habet. QSod si hoc non videtur admodum a surdum esse,propterea quod in aliis quibusdam hoc cotingit nihil n. prohibet duos habete mina,& neu trum habere at illud certe perabsurdum videbitur eisdem contraria conuenire. Quod fiet,si eoru unus temperantia & ignauia sit praeditus, in altero festia ludo& in teperantia insit. Vterq; enim iustitiam &iniustitiam habebit.Si enim iustitia est fortitudo dotemperantia, iniustitia etiam ignauia erit & intemperantia. Omninoq; omnia argum et quae sumi possunt ad demonstrandii totu non esse idem quod paὸtes,ad efficiendum id quod dictu est,ualebunt: qui=pe cu is, qui elusinodi definitionem statuit inducit,idem esse parte , & totum confirmare videatur. Aptissima aut olum in hoc genere argumenta ducetur ab ijs,in quibus aperta & perspicua partim co positiό est,cuius generis est domis: & siqua sunt Cimilia.Perspicuum est. n.si partes sint,nihil prohibere non esse totu. Ita non sunt ide totu & partes Si voro res,quae desiniatur no esse hoc & illud, sed ex hoc S illo constare dicatur,primu videndu erit, an undaliquid ex ijs ipsis minime natura pstare queat. Quadam.n. veluti linea & ia umerus,ita affecta sunt inter sese, ut nihil ex eis effici possit deinde id ne quod definitione apertum est,& in una re aliqua prima situm esse soleat,ea autem, ex quibus ipstim constare ille dixerit,non in una re prima inesse seleat, verum utrunq; in altero. Perspicuum est n. ex iis, nunquam illud ex his constare posse,prq sertim cum in quo partes etiam totum necesse sit existere. Ita non in unare prima totu,sed in pluribus inerit. Quod si parates & totum in una re prima insint, illud considera dum est,an non in eadem re,sed in alia partes,in alii totum. Tum sublato toto, an una etiam partes tot Datur i*intereant , videndum est . Contra enim .

eifici

SEARCH

MENU NAVIGATION