Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Metaphysicam complectens

발행: 1767년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

Et quidem fingamus, idem posse esse λmul, & non esse Ergo dum cogitas, seu tui ipsius tibi consciuς es , fieri potest, ut

non cogites , seu tibi conscius non sis tui ipsius . Perit adeo certitudo propositionis , quae Cartesio de rebus omnibus dubitanti tantae evidentiae visa est . ut eam omnis evidentiae normam constituerit . Similiter aliorum quorumlibet axiomatum certitudo tollitur Si enim concesseris , idem posse sin tui esse , & non esse, idem praedicatum eidem subjecto convenire poterit, & non convenire ac proinde omnis propositio vera esse poterit, & falsa simul, ideoque incerta, & nullus demonstrationi locus relinque tur , cum demonstratio ex principiis certis fieri debeat : ergo principium contradictionis per nullum aliud axioma demonstrari potest .... q. Tandem per idem principium caetera demonstrari possunt axiomata . Si quiς enim pestinaciter aliquod axioma negaverit , illud per reductionem ad absurdum , ac proinde plir nostrum principium demon' stramr apogogice Etenim cum axioma sit proposito ex terminis manifesta, poni non

potest subjectum , nisi ponatur simul praedicatum sed qui axioma negat , subjectum

ponit, praedicatum vero tollit, ideoque cum sublato praedicato tollatur & subjectum; ponit, idem simul esse, & non esse; ergo refellitur per principium contradictionis. Objic. Principium contradictionis pendet ab isto alior Vsolibet dum es, es et ergo

non est omnium primum .... Resp. N. ant.

Hoc enim axiomar Γκodlibet dum es, es: nititur principio contradictionis, & ad illud

reducitur. Etenim certus esse non possum ,

22쪽

aliquid esse, nisi certo cognoverim , impossibile esse, ut idem simul lit, & non sit. Et quidem hoc axioma : quodlibet dum es, es : quamvis evidentissimum : per hoc tamen : impossibile es.&c. probari posset hoc modo . Si falsum . esset axioma illud : quodlibet &c. daretur aliquod ens, quod es-1et simul, & non esset: led impossibile est , idem simul esse, & non esse ; ergo impossibile est, ut illud axioma sit fallum : ergo certitudo illius pri supponit certitudinem principii contradictionis . Inst. I. Hoc axioma: quodlibet dum est, eis: eil propositio simplex : illud vero : tm-

possibile est, idem smul se , non esse; eii propositio composita; sed propositio simplex prior est propositione composita ; ergo certitudo hujus axiomatis : quodlibet dum est, es: non deducitur, ex certitudine illius r

Reip. C. Min. Dist. Min. propositio simplex prior est composita , quatenus est propositio C. Min. quatenus eii principium certitudinis N. Min. Propositio composita majorem aliquando praesesert evidentiam , quam propositio simplex . Quidquid sit de maiori horum axiomatum evidentia, in praesenti conclusione nihil aliud volumus, nisi

propositionem hanc ; impossibile est &c. anulla alia propositione pendere , caeterarum autem propositionum certitudinem penderea certitudine illius.

Inst. 2. Principium istud ; impossibile es&c. est propositio negans; illud vero: quodlibet dum es, es: est propositio affirmans sed ex propositione negante demonstrari non potest propositio affirmans ; ergo &c

23쪽

8 IusTITUTIONEs PHILOs. Resp. Dist. Μin. ex propositone negante demonstrari non potest propositio amrmans

apogogice N. Min. Itaque duplex est demonstrationis genus, aliud directum , aliud indirectum. Demonstratio directa est , qua ex notione subjecti colligitur, praedicatum convenire subiecto . Demonstratio apogogica, seu in directa est qua posita propositione contradictoria tanquam vera colligitur quod propositioni verae contradicit , dicitur quoque reductio ad absurdum, vel ad impossibile . Hoc autem demonstrationis genere utimur ad probandam veritatem alicujus propositionis affirmantis per principium istud impossibile est &c. De hoc utroque demo strationis genere tractavimus in Logica . Inst. 3. Multa per experientiam certo cognoseimus, sed certitudo eorum , quae per experientiam cognoscimus, non pendet abi sto principio impossibile est &. ergo Resp. C. Μai. N. Min. Multa quidem per

experientiam fieri observamus, de quorum veritate nullo modo dubitare possumus, sed hoc certo cognoscimus , quia fieri non potest , ut res ita se habeat, & simul ita se non habeat. Etenim si fieri possit, ut, dum

rem ita se habere observamus, rem aliter se habere , simul observaremus , tum nulla amplius esset certitudo. Unde patet, certitudinem eorum, quae per experientiam fieri observamus , innixam esse hoc principio ;

Inst. 4. Istius axiomatis certitudo : Quidquid in idea clara, di infla alicuius rei continetur, id de ea re certissime pot6 asti mari o non pendet a certitudine illius : tm-

24쪽

METAPHYS. PARS. I. CAP. r. ' possibile es, &α ς ergo. . . Rei p. N. ant. Eleis nim ut certi sinus de illius veritate, neces.se est, nos prius cognoscere, ideam eamdem

claram, & distinctam non posse esse stimul obscuram, & confusam ; quod quidem esse non potest, nisi possita veritate nutus principii : impossibile est &c. Quamvis autem non attendamus ad istud principium, ill justamen certitudinem semper prauupponimus. Praetem ea ut in dato casu adhibeatur principium istud : quidquid in idea &c. necesse est, prius

efformari notionem rei, ad quam istud tran ferre volumus; non possumuq autem notionem rei efformare, nisi .agnoscamus, eam ei-

se pollii bilem, seu a contradictione liberam, quod fieri non potest , nisi posita veritate principii contradictionis.

Inst. 3. Plures sunt veritates , pluraque axiomata nobis certissime nota , antequam de principio isto universali, & maxime abstracto cogitemus ; ergo &c.... Resp. C. An , N. Cons. Non enim contendimus, Omnem humanam cognitionem ab hoc universali principio incipere, cum e contrario cognitiones nostras a singularibus proficisci jam demonstratum fuerit; hoc unum dicimus, nempe principium contradictionis esse omnium prmum eo sensu, quod alia Omma axiomata

ad illud revocari possint, saltem per demouis strationsm indiresiam, & quod negato illo principio, caetera simul tolli necesse sit. Quamvis ex hactenus dictis facile intelligi possit quaestionis status, tamen a Μetaphysicis acrius disputatam in meliori lumine collocare non abs re erit. Itaque principium contradictionis in eo sensu vocari non debet omnium primum, quasi sit omnis cora

25쪽

nitionis sons, & origo; rectum huius principii usum explicabo . Ex his , quae dicta sint in Logica, facile patet, quatuor distingui posse cognitionum genera . Ι Cognitio dicitur intuitiva, & circa evidentissima axiomata versatur . I s vocatur demon strativa, eaque ratiocinando elicitur ex aliis propositionibus, vel evidentibus , Vel dem9 iratis ἀIlI. dici potest fen alis cognitio, quae exrςrum singularium existentia per lentus acquiritur. IV tandem potest appellari cognitio resumonialis, quae factis indubitatis, atque authenticis nititur. Porro certissimum est, sine principio contradictionis haberi polle praedicta cognitionum genera , hoc est, principium contradictionis non esse neces ,riam cognitionum illarum originem c Et quidem qnod spefiat cognitionem intui Vam, nulla probatione indigent axiomata, &qui axioma aliquod pertinaciter negare non dubitat, ipsum quoque contradictionis principium eadem fronte negare audebit Praeterea innumerabiles sunt pro positiones singulares, quae parem eum ipsis universalissimis axiomatibus: evidentiae gradum habent Ita propositio.

haec di Si unitatem ex binario aufers, remauet aenitas r non minus evidens est, quam prO-

positio universalis lima ex aeqEatibus aequa- ita demos, sti ae remanent erant aequalia.. cum istitur cognitio intuitiva ex principio contradictionis necessario non pendeat, evidens est etiam, tres aliaς cognitionis species ex hoc Principio nώm pendere necessario, cum eX

liis principiis a quo certis hauriri possint Ermes inquiet a siquis, nulla est principii huius utilitaς En totnm hujus principii usum , nempe confii mere iuvat universalia quaedana

26쪽

. . METAPHYS. PARS I. CAP. I. II .

principia , & ab omnibus recepta, ad quae tandem redigi debent pertinaces veritatis opis pugnatores , ita ut nullum ipsis pateat effa- .gium . Haec principia univerialia in rebus theologicis utiliter adhiberi post uni, ut obstinati, litigiosique homines ad silentium adi, gantur; nemo tamen dixerit, Sacram The logiam, que in revelatione o tota. fundatur, ex his principiis pendere, iiique innixam esse . Haec ergo in omnibus diiciplinis este poterit principiorum univerialium commoditas, ut nempe pertinaciores viri ad prima principia reducantur, & ad Veritatem cogantur. Valere etiam potest illorum principiorum usus ad docendam, & explicandam disciplinam aliquam. At nullius fere utilitatis esse poterit ad verum invehiendum, quod quidem

' breviori, tutiorique via praeitat methoduS an s Vtica . cujus ope tanquam sacra clavi intima Scientiarum ad via reserarunt, atque penetrarunt cultiores Philolophi,

ARTICULUS II.

De principio rationis susscientis. I. ID ER rationem fusticientem intelligimust id, unde colligitur, cur aliquid sit.

E. G. ex eC, quod triamulum tribus lineis contineatur, intelligere eis, quod tres hab re debeat angulos , ac proinde ternarius lat rum numerus in triangulo dicitur ratici ciens numeri ternarii angulorum; sufficit nirn, ut intelligamus, cur triangulum habeat tres angulog. Nihilum dicimus, cui nulla respondet notio , ni si sorte notio fallax , quae

eadem est, ac nulla. N.

27쪽

II. Quoniam fallax, & inane est vocabulum, cui nulla notio respondet, manifestuna est , vocabulo inani nihil significari, quia all-

quid repraesentare videtur, quod revera non Tepraesentat. Ita sibi videbantur Scholastici aliqui habere notionem vis attractricis ma-smeticae, de qua. tamen nihil noverant, cum vis attractrix nihil revera significaret, &causam tantum mentiretur. Quia vero arbitraria est nominum impositio, causa attractionis magneticae vis attractrix dici potest; ve-Tum quandiu cauis nullam habes notionem, eamque tibi nosse videris, & eam vim attra-ctricem appellas, nihil profecto causae cognoscis, etsi detur fortasse quaedam caula vis a tractricis nomine appellanda . Hinc patet, cur ex notionibus fallacibus ratiocinantes , nullam eorum, quae sunt, rationem reddant, quamvis eam reddere sibi videantur; notiones enim fallaces repraesentant nihil , tanquam aliquid. Hoc vitio non solum aliquando laborat vetus Philosophia scholastica; verum etiam recentiores Philosophi non pauci inanibus vocabulis sibimetipsis fucum faciunt. Hinc intelligitur vulgare scholarum axiomar hili nulla funi praedicata, vel nullae sunt proprietates. Si enim de nihilo aliquid praedicari posset, notio aliqua nihilo reiponderet, ac proinde esset aliquid, quod est absurdum

His positis sit

28쪽

CONCLUSIO

NIHIL EsT IN ΜUNDO MATERIALI SINE -RΑΤIONE SUFFICIENTE, CUR POTIUS SIT, QUAM NON SIT ; ID EST, SI ALIQUID ESSE PONITUR, PONENDUM EST ETIAM ALIQUID, CUR POTIUS SIT, QUAM NON SIT.

Prob. I. Si aliquid esse ponitur sine ratione sussiciente, cur potius sit, quam non sit, nihil est, unde intelligitur, cur aliquid sit ;ergo ideo admittitur aliquid esse, quia ipsum nihil esse ponitur, quod est absurdum . E. G. ponamus lapidem, qui erat frigidus, factum fuisse calidum; aut datur aliqua ratio, perci'am intelligi potest, cur lapis nunc potiussit calidus, quam frigidus, aut nulla datur. Si nulla datur hujusmodi ratio, nihil ponitur in layide, nec extra eumdem, ad quod actus caloris referri possit, ac proinde admittendum erit, vel nihilum in lapide abiisse in

calorem, vel nihilum extra lapidem c/lorem Froduxit se; quis vero non ultro largietur, 3aec esse absurda Patet autem exemplum i Hud generaliter accipi posse, cum de ente quocunque eadem ratiocinatio institui possit. Et certe principium rationis lassicientis rei psa omnes ultro concedere videntur, cum in omni casu nihil admittamus sine ratione sufficiente; in omni scilicet casu proni sumus ad interrogandum, cur hoc sit, vel non sit. Id animadvertere licet in ipsis etiam pueris,llatim ac in iis sese exerit aliquis rationis usus. Hinc naturae mentis nostrae quasi r pugnare videtur, ut admittamus, sine rati

ne sufficiente aliquid esse. posse.

29쪽

injic. Illud admittendum non est, quod experientiae contrarium deprehenditur; atqui eX perientiae contrarium deprehenditur, nihilocte sine ratione sussiciente; ergo M. Prob. Min. Sit libra lancibus appensis in aequilibrio constituta, deponantur in utraque latice pondera aequalia, aequilibrium non tolli, experientia demonstrat; illud autem aequilibrium eli sine ratione sulliciente; etenim ideo non tu litur aequilibrium , Quia nulla eliratio suf- sciens, cur tollatur; li enim esset aliqua ratio, tolleretur; ergo istud aequilibrium est sine ratione sufficiente ... Rei p. N. min. E

enim si sumatur aliquod phaenomenum, atque inquiratur ratio sussiciens, cur sit, aut rationem illam deprehendemus, aut saltem demonstrare nunquam poterimus, nullam adesse: si autem exemplum nullum afferri possit, in quo nullam rationem adesse demonstretur, affirmari non potest,. principium rationis sufficientis experientiae repugnare. At nemo eorum , qui istud rationis sulficientis principium impugnarunt, vel unicum aliterre potuit exemplum, quod sufficienti ratione destitutum demonstrare valuerit. Et quid Suuod spectat exemplum in minoris probatione allatum: in flatera habetur aequilibrium, quoties distantiae sunt aequales, & ponderan qualia, ut demonstratur in Mechanica; ex hac ratione lassiciente intelligitur, cur aequilibrium potius sit, quam non sit. Licet autem hanc notionem aequilibrii aliquis non noverit, ac proinde rationem stimcientem asserre rmn possit; non inde tamen sequeretur, hanc non existere. Quare ut aliquid probetur esse sine ratione sumciente, ratione

aliqua , vel exemplo aliquo ostendi debet,

30쪽

ΜΕΥΑΡΗYS. PARI L CAp L Is nullam esse posse rationem sufficientem, quod quidem nulla ratione, & nullo exemplo po aes demonstrari .

Inst. Si nihil esset sine ratione sufficiente

in mundo materiali, res materiales existerent necessario ; falsum consequens; ergo & anta Resp. N. leq. maj. Eten in res illae tantum sunt necessariae, quarum ratio sufficiens cur exillant, in ipsarum mei rerum essentia continetur , ut ostfendemus deincepς: ratio autem sum ciens, cur res materiales exiliant, non eontinetur in ipsa rerum ellent ia . sed ta tum in voluntate Divina, beneficio cuius existunt, ac proinde non eX illunt necessari O- . In hac objestione de rerum materialium existentia dumtaxat termn est. Quod autem spectat sussicientis rationis principium in actionibus liberis, gravissimam hanc, atque difficillimam questionem deinde examinabimus,poitquam scilicet explicata fuerint plurima , quae ad n ituram animae, illiusque libertatem pertinen . . Quare haec pauca dixisse satis sit, eamdem quaestionem opportuniori loco, data. deinde occasione, revocabimuS.

Caeterum ex diffis patet, rationis sussicientis principium confundi non debere cum antiquo Scnolasticorun axiomate: Nihil essiue calico. Ita Deuς necellario existens nullam habere potest exilientiae suae .causam, abet tamen sufficientem exiitentiae necessariae rationem, quat in immensa eius essentia continetur- Schol allici ad explicandos naturat effditus plurimas qualitates occultas fingebant, ac proinde causam aliquam admi iebant , Verum quia nullam causarum rationem reddere poterant, sine ratione sufficie

te inexplicahilo; cavsas il las ad miserunt. Sub

SEARCH

MENU NAVIGATION