Pauli Iouii ... Illustrium virorum vitae

발행: 1549년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

381쪽

deuectus, ut Caesariani Lanotusque praesertim non metu, sed occulto nutantis in fide animi consilio secessisse suspicarentur. Caeterum relinquitur Ticini praesidio Antonius Leua, vir egregie sortis & impiger. Is quum Hispanos secum quam Germanos mallet: & contra Piscarius .inereret Hispanorum cohortes per praesidia nequaquam esse diducendas , sed coniunctas in unum inuictae legionis corpus, ad incertos belli exitus omnino retinendas, Antonius facile assensit: Germanosque omnes cum quingentis Hispanis, duabusque equitum alis Garcia Manrico duce retinuit. Praemittitur Mediolanum cum expedita manu equitum Alarco,qui ciuium animos confirmet. Ipsi demum duo Caroli Lanotus atque Borbonius cum Piscario subsequuntur. Quorum aduentu nunciato Araldi atque Tubicines Galli urbe profugiunt. Salas.

sus quoque cum suo atque exulum equi tatu.ab Vrbe retro conuertitur .

Quibus de causis Franciscus de Salassi atque exulum salute sollicitus Paliciam quem Helvetiis praefecerat cum viginti cohortibus;atq. item Ioannem Stuardum Albaniae Regulum cum trecentis equitibus cata phractis subsidio mittit. Sed ii cum diuersa uia noctu iter facerent, ad lucem usque pererrando nec se coniungere, nec mature Mediolanum petere potuerunt. Albanius tamen ad portam perueuit. At Caesariani duces qui singulari ciuium uoluntate fuerant recepti quum signa tantum tulissent; eaque rari milites tantis fatigati laboribus sequerentur, adessetque hostis cum ingenti exercim, ad Laudem Pompeiam se recipere statuerunt. Quum Romana porta exirent, per Ticinensem &Vercellensem deiectis custodibus prima Gallorum agmina in urbem se intulerunt.' Tum uero milites rubra cruce fgnati, cum Gallis qui candida notabantur, media in urbe contendere, deserri per regiones, ipsi Mediolanenses suspensi, nihil se commouere. porro Caesariani r cipere se se iussi ad Romanam portam verti: Piscarius omnium po instremus in tergo uersari ; temere inuectos Gallos sepe reprimere: eoque modo fruthra persequentibus Gallis, Laudem Pompeiam est peruentum. Ibi Piscarius reliquos milites quos pridie monuerat, ut a Ticino atque ea militari via quae Binascum perducit, Laudem mature deflecterent, incolumes recepit: quanquatri eos Galli a Rosito vico progressi multis iumentis vetere praeda onustis exuissent. Mediolano in

potestatem redacto, ct ciuibus benigne in fidem receptis, Franciscus ad Cassinum quinto ad urbe lapide castra ponit, Mediolanens bus per

literas magnam spem certae clementiae atque humanitatis praebet: duces in consilium aduocat, omnium sententias exquirit, an prestet Ticinum oppugnare, quam Laudem . Disputatur in utranque partem, sed Franciscus ad Ticinum urgente fato desertur, Boniuet ti& quorundam opinionem secutus, qui Germanos longae & inutilis militiae

taedio assectos, oblata pecunia corrumpi facile posse dictitabant; aut certe si obstinate persiuerent, eos dcmum grauissimi belli necessitate

382쪽

81 PAVLI IOVII DE VITA

imposita, uti in summa auxiliorum & rerum omnium de*eratione, deditionem esse facturos. Quibus Caesari detractis, Hispanum leui

armaturae assuetum, suo certo statarii militis robore nudatum iri. proinde eum libenter accepta condicione, Neapolim esse rediturum. Quod si Laudem oppugnent, non esse dubitandum, quin urbs exigua, bis a Francisco Ssortia Boetoloque munita, egregie atque sortissime . s ab acccrrimis ac ingeniosissimis veteranis defendatur. Sed in eo Bo niueitus S caeteri vehementer erant decepti: Nam Piscarius Laudem repererat adeo inepte munitam & commeatu apparatoque rerii omnium egentem, ut consecto statim ponte pedites noctii Abduam transi rent, ct Castrioltum tantum cum ala equitum in spetiem praesidii qui motus hostium exploraret, relinquendum arbitraretur. Itaque Franciscus Albanium, omnino hostili ducos & Hispanos praesertim ad Laudem persequendos & tota mole exercitus oppugnandos esse praedi cantem, misso Memorantio qui decreta deserret,ad se in castra Mediolano reuocat. At ubi Piscarius didicit Regem ad Ticinum oppugnandum conuolasse, ut pote qui cuncta diuino iudicio longissime prout debat, Uicimus,inquit,milites,qui uicti eramus, postquὶm hostis prae

postero innixus consilio,nos omittit,& Germanos oppugnat, Galli hercle quo maxime valent, impetum amittent, ct in longa atque hyberna obsidione vires hebetabunt,dum cum sortissima & pervicacissima gerite nequicquam luctatur. porro e Germania nobis interim noui auxiliares aduenient. nec erit dubitandum, quin si bellum trahatur,illud mox cum summa spe nobilissimae victoriae finiamus. haec ab ipso tanquam uero uate dicta saepius fuisse, ab iis qui cons bis interfuerant,cum sum ina fide didicimus . Nec multo post Lanoto trans Abduam ad Soncinum cum equitatu concedente, Borbonius in Germaniam, ut a Ferdinado Caesaris fratre auxilia peteret, profectus est. Ipse Piscarius Laudi Pompeiae cum peditatu substitit, intentus in omnes occasiones, quibus Antonio Leuae obsesso adesse posset,& Gallo Regi Tramulioque item, qui Mediolano praeerat, maxime noceret. Posita est urbs Papia, ita a Longobardis Regibus tanquam admirabilis appellata, quum Ticinum de nomine profluentis antiquitus uocaretur, in decliui Ripa Ticini amnis, qui a meridie moenia alluit, diductusque paulo sepra urbem,

ne tota aquarum mole moenibus incumbat, & mox haud magno circuitu ad alueum reductus , insulam efficit, hortorum fertilitate pernobi Iem; hanc urbi coniungit pons lapideus eximii operis perpetua contia gnatione aduersus omnes coeli iniurias elegantissime protectus: a Septentrionibus arcem habet insigni structura, & picturae iucunditate celeberrimam, quae septa ferarum S regiae uoluptatis uiridaria late prospicit; ea in spacto ilix decim miliarium ingentes sylvas continent, opacaque nemora,& campos multis amni lis irriguos ad omnem culvarietatem,st ferarum pastiones pulcherrime distinctos. Ab oe

383쪽

PERDIN. DAUALI PISCARII LIB. Reidete sunt templa Saluatoris & diui Lanseanchi inter quae Franciseus

castra positit, Ad ea vero parte quae oriente Solem excipit perpetuus tumulus iuxta septoru murum extenditur, in quo tria eminet tepta, sub laeua est via militaris ad cauae vallis similitudine deprella, quae Laude perducit hoc in loco Palicia castrametatus est. In insula vero Mem

rantius traiecit,ut egressus a ponte praecideret . primo die in eum munitiones ad caput pontis promouente Antonius Leua repentinus erupit. Sed comissa acriter tumultuaria pugna,& cadete eius signifero dii regrederetur,consilium sumpst abrumpendi pontis, atq. ita extremo

fornice praeciso, hinc Antoniani atq illinc Galli,ad teli coniectu oppositas munitiones extraxerunt;& perpetuis stationib. cofirmarunt. M morantius aute molas frumentarias,quae erant secundit amnem robuiastioribus nauigiis impositae,& tota ulteriore ripa cathenis serreis alligatae, directis tormentis perfregit atq. demersi; turremque lateritiam in sua ripa in qua Hispani excubabant posita contra naualia cu exitio de fensoru expugnauit. quo incomodo accepto, Antonius molas trusatiales vicatim parare,& in nobilissi ino Gymnasio sapietiae studiis dicato pistrina instituere coactus est. Memorantius quoque paulo infra eam quam diximus turre extra tormenti iactum alterii Ticino pontem imposuit,ut ad mutuas serendae opis opportunitates Palicianis castris iungeretur;sicuti supra urbe ab occasu priore ponte Galli milites ad Rogia castra pari comoditate permeabant. At Franciscus ubi cuncta late prospexit,& diligenter explorauit undique terrorem Ticines bus propius admouendum ratus producto tormentorum apparatu, & a suis &α Paliciae castris murum quatere coepit. Antonius uti erat ingenio per acri, diligenti, inuicto, militibus non deerat, ut omnibus laboris & p

tientiae exemplis ad urbis defensonem accenderentur . neque Ant

nio deerant Papienses, per se Siortiano nomini maxime dediti,& priuatis de causis,etiam Gallis insens. Uniusque omnium Matthaei Be cariae excellens studium eminebat. is regnantibus Gallis vij Gibellinae factionis princeps, per aliquot annos exul fuerat ; ob id publicis priu

ti'. opibus non parcebat;hortabatur ciues,Vt caetera omnia contemnerent, modo sese & coniuges ac liberosasuppliciis & contumeliis tuerentur, Quando nulla silus victis esset speranda,&nulla deditis spes salutis relinqueretur apud saeuissimam gentem, quae vel data fide suis commilitonibus tot praeliis, & casibus in Italia caesis, uno maxime Papiensium sanguine parentare percuperet. Quibus de causis non modo quisque hospites suos Germanos pecunia egetes, liberaliter alebat, sed alacriter in muri defensione atque opere versabatur. Ita Antonius singulari Papiensium studio usus, Germanis incredibili perseuerantia, die noctuque in opere & statione versantibus,tantas introrsus munitiones erexit, ut Galli quanquam prostrata ingenti moenium parte, totis copiis murum inuadere non auderent. Sed tentata tantum propugna

384쪽

it PAVLI IOVII DE VITA

culi expugnatione, quod erat infra Perticariam porta cum caede multatorum,& in primis fimabilii Centurionis reiecti pellerentur. A Ca stris vero Regiis eodem puncto temporis vehementissime quassata est

quadrata turris,cui Mediae barbae nomen erat . ea utrinque adactis tormentis summa vi ab ima parte quassata,& ad lineam excisa est. Sed ducorruit,incredibili casu adeo apte in Dotem prolapsa decubuit,ut quae ingenti ruina patefacto aditu ingressuris Gallis nudare locum debe

bat,tanta Opportunitate praesepserit,ut cuncti nouam ac insperata munitionem non sine tutelarium numinum praesenti ope repente enatam, ct appositam mirarentur. Ita Franciscus ubi uno atque altero conatu

nihil se tormentis proficere posse animaduertit,& sorte Longauilla Regulus regii sanguinis adolescens, dum incaute ad vineas versaretur, minore tormento esset interfectus, aliud magnae molis & perdifficile consilium desumpsit, Ticini amnis scilicet a moenibus auertendi, ut eo, impra insulae caput,ubi ueluti rostro diffinditur,in Graualonem derivato,

per siccatum demum alueum, promotis tormentis & copiis urbem a grederetur. Erat enim ab ea parte murus ad ingentem tractum per

se debilis & simplex uetusti operis, & ob id etiam maxime neglectus, quod urbs ipsa praeterfluente amne, nullo alio quam eo loco munitior esse uidebatur. Sed magna ad opus conducta hominu multitudine,quusublicis S phalagis in vado defixis, atq. his perpetua cratiis serie intemtextis,no aduersa sed obliqua fronte aqua a Ticinio sensim intercipere,ct directis linteis telis,quas ab imo insutu plumbu distendebat in detressiore Graualonis alueum derivare cotenderent,amnis autumnalius pluuiis inflatus facile disiectis operib. hominum ingenia superauit, Ita ut Libratores & Aquileges,du mirificae artis instrumeta picturis &modulis ostentando, ingeniosi Regis animii oblectant, omne spem co-silii militaris eluserint. Fuere qui existin arent Fraciscum nequaquam operis difficultate deterritum,quam magnis hercle opibus,& pertinaci consilio plane peruicisset, sed euidenti periculo adductum ab incaepto destitisse,ne Antoniani ubi siccatum alueum statim uidissent, totis c piis eruptione facta ad opprimendas Memorantii copias peruolarent, quibus difficillima ratione nec mature quidem succurri poterat, quum a Regiis & a Palicianis castris singulis tantum in multa gillantia ponti

bus, insula peteretur. Interea Clemens pontifex st Veneti cum Francisco, certo foedere coniunguntur . si quidem magnopere metuebant, ne ingentis animi Rex tantis innixus opibus, si Ticino potiretur, ins sto demum exercitu ueteres iniurias opportune uindicaret. Ex aduerso etiam in Caesarem multorum studia refrixerant. cunctatius enim Caesar 'uam oporteret,ad promerendas omnium uoluntates,cu Fram

cisco Ssortia agere uidebatur; quippe qui nondum codicillos, tot legationibus efflagitatos, ei tradiderat,quibus augustali potestate, adiudicati Mediolanensis imperii iura petebantur. Quamobrem in suspicio

sorum

385쪽

PERDIN. DAVALI PISCARII LIB. V.

sorum animos caeca nec aliena ab usu rerum opinio,non inanibus coniecturis irrepssse uidebatur, Caesarem,quum undique uictor foret, eiecto Ssortia Cisalpinae Galliae principatum protinuS arrepturum, ut in-,

de duorum demum Regnorum opibus fretus,totius Italiae imperio potiretur; Id etiam Itali principes iniquo animo maxime ferebant, quod Caesariani Duces post exactos Gallos pace parta, impotenti demum cupiditate,& plane superba insolentique audacia inducti, iatulis copiis Galliae regnum inuadere ausi fuissent, ut exagitatis domi Gallis, atque his pro salute ad arma excitis, & in Italiam pertractis, constitutae pacis ocium perturbarent. Non enim eos pro sociis,& -deratis haberi colique debere dictitabant, qui bella ex bellis sererent, pacem pati no possent,nec ulla conditione quieti esse vellent:ivi praetextu belli, prout Clarum populationibus alerentur. Si externos dominos fatali in lubrii miseria pati necesse foret, praestare Gallos recipi quam Hispanos, quando illi Cisalpinam Galliam uti suam regionem, ac alteram veluti patria

tueri,& faecundam maximeque florentem efficere consueuissent, secus ac Hispani, qui tanquam alienam terram, quam essent relicturi, omnibus auaritiae& crudelitatis exemplis vexarent,atque diriperent. Pori

stulabat Rex GallusὶPotifice Venetoque Senam,ut neutri parti ades,

se vellent: spectatores tantum essent: nec tamen commeatus impedirirent . ipsum per se daturum operam ut nullius ope ad superandos h stes indigeret, si illi pariter a nemine ulla in re iuuarentur . quae conditio sicuti in praesens pulcherrima tanquam specie maxime utilis S tu ta,Pontifici & Venetis mire placebat, ita demum diiudicata belli Fortuna , in eo trilli rerum exitu, damnosa & exitialis fuit. Miserat Clemens ad Francis cum,& ad Caelarianos duces, Gibertum Ueronensem Antistitem qui summorum consiliorum erat arbiter,atque item Nic

laum Antistitem Campanum, qui ab Hispania Galliaque redierat, ille Callis impense fauere, hic Caesarianis operam praestare diceban rur,

quanquam ambo summae fidei summaeque virtutis homines, nihil magis quam Clementis nutus, rectissima voluntate sequerentur. Existi 'mabat enim Clemens pacem cum utraque parte per idoneos ac amicissimos oratores esse pertractandam, ut ipse tanquam ex aequo arbiter, quae petebat, mollius atque facilius impetraret. Instabat itaque ut induciae nerent, interim eas urbes uterque teneret,quas ab initio belli cepisset, aut antea possedisset. Id Franciscus S sortia minime probabat. Nec etiam de Ticino urbe cpuenire poterant, quum Caesariani,qui auxilia propediem expectabant, nihil concedendum arbitrarentur, Nee Franciscus suae dignitatis esse putaret, ab ea urbe discedere, qua se omnino potiturum speraret. Ita abrupta spe concordiae Gibertus Roma redit. Franciscus vero postquam aperta vis minime processerat,& inopia tormentarii pulueris pilarumque maxime laborabat, ad oblide dam urbem conuertitur,ratus Germanos rerum Omnium, in dies, cre-

386쪽

scente penuria, quin honesta accepta conditione domum discederent, nequaquam diutius obsidionem esse toleraturos. neque enim deerant. qui occulte Gallis fauendo Centuriones pecunia corrumpere conarentur. duosque milites Hispanum alterum,& alterum Germanum qui

perfidiae scelus de prodenda loci custodia conceperant, depraehensos Antonius Leua supplicio affecerat, & poena proditorum . in frusta discerpserat. Fuere etiam qui dicerent Azornium Regulum Germanorum Ducem prodendae urbis consilium animo agitas te, pellectum scilicet magnis muneribus a Rege ut id perficeret. Sed eum ab Antonio suilli praeuentum, qui quum non obscuris indiciis eius rei vestigia de praehendisset, homine summae aut horitatis ad epulas inuitatu ueneno sumiterit. Azornio certe uel insonti ea Antonii corna omnium fuit suprema:verum de ea re uti falsa uel turpi, Antonius nullam unquam postea laudem quaesiuit; sed repentinae mortis causam in uinum liberalius haustiam reiecit. Erat Antonius ad magnas rei numariae difficuli tes redactus .& quoniam subueniendum erat egeno militi, postquatriciues serme omnes, tantis etiam assectos detrimentis pecunia penitus exhausisset, ex templis donaria detraxerat . amplioraque ex uso uictoriae Diis pollicitus, ea cossata,monetae rudis demum nota percusserat. emissisque crebro nuntiis pecuniam a Piscario uehementissime flagitabat. Intromittendae uero pecuniae quum nulla omnino uia, portis ab hostium custodia praeseptis, ostenderetur, modum Piscarius inuenit, quo militum animos Antonius uel inclinatos ad deditionem,opportune confirmaret. Transfligerant ad Regem ueterani duo milites Hi

spatii Cisnerius atque Romerius, supplicium ueriti, quoniam inimicum notum militem, in castris intersecissent. hos Piscarius per idoneos homines perpulit,ut eius homicidii noxam in ligni facinore ad certum nauatae operae praemium expiarent; credebat transfugis Rex Gallus quos liberaliter susceperat, quum ex captiuis eos perpetrata caede suppliciuessugisse didicisset. ergo illi accepta fide, Piscario operam pollicentur: R ex nocturna excursione ad praestitutum locum a Piscarianis aurum accipiunt; id tunicis insutum occultant: ct postridie, quum a Ticinensibus porta egressis cotidiana exercitatione certaretur,ad pugnae locuprocurrunt, sese signo dato Ticinensibus permiscent, ct intra portam cum mutua laetitia recipiuntur. Horum Deneficio Antonius lingulos aureos numos singulis Germanis militibus diuisit. addiditque peramplis promissis,auxilia breui ex Germania in Italiam peruentura,quibus nuntiis quum falsa ueris abunde permisceret, milites solito alacriores ad ferenda obsdionis incommoda reddebantur. Per eos dies Pisc rius,quum adesset Gibertus, qui de induciis mandato detulerat, didicit per exploratores Hieronymum Triuestium cum ala Gallica, qui ex Circumabduanis locis rem seu metariam expediret, Mettio in oppido

considere: confisumque loci munitioni, di studio oppidanorum nihil

387쪽

ab hoste vereri,itaque occasione viedum ratus,vt praesente Legato Hispanis militibus, neque manus neque animos obtorpui sis ad praeclare audendum ostenderet,urbis portas cocludi,& intenta custodia ne quis omnino rem efferre possit, obseruari iubet, communicatoque cum paucis consilio de prima vigilia linteatas cohortes uti noctu consueu rat,educit . brumalique nocte confecto quindecim milium itinere,ante auroram ad oppidi fossas peruenit. Uigiles qui in muro erant,quii crebros igniculos ex seloperiariorum funiculis scintillantes a longe cospicerent,primo rati esse volantia insecta quae cicindelae vocantur, Hieronymo rem serius significant. Verum ubi continens agmen appa

ruit,id renunciant,& toto muro ad arma conclamatur. Tum vero Piscarius ad Uastium conuersus,postquam aduenimus sinquit omnino nobis vel resistente hoste in oppidum est evolandum. Superate focsam S per thalas hastasque conscendite. ego ab aduersa porta, ne unus quide essugiat,vias obsidebo. Nec mora, in fossas praealta plenas aqua se demittunt: sesopellarii muri coronam crebris ictibus infestam reddunt,ne defensores in ea cons stant. Quum Uastius ipse corpore ingens vix summo pectore ab aquis extaret,confertae cohortes certatim

se demittunt & enatant. pauci statis, plures fraxineis innixi hastis, &subleuati succedentium humeris in murum evadunt. quum vigilibus deiectis in forum esset peruentum, Hieronymus cum paucis c porticu sine galea erumpit. cum eo Uastius uti erat ante primos singula ri certamine congreditur. adactaque in frontem lancea, ab equo deturbat . in eoque tumultu sero nomen profitenti dextra manus deciditur . quibus assectus vulneribus paulo post interiit. caeteri equites paucis vulneratis capiuntur, oppidumque lingulari festinatione diripitur. Nee

plus u m sesquihoram Piscarius quietis & morae militi concedit . at que ita quum a propinquis Gallis,qui erant in praesidiis oppidorum, cauendum putaret adhibita celeritate Laudem reuertitur, ea res tam breui spacto brumalis diei per lutulenta itinera a pedite consecta, Gallos uti in pari discrimine per vicina oppida dispersos, ut vigilantius agerent admonuit uehementerque conterruit. At Franciscus ubi Caesarianos duces ab induciis atq. concordia penitus abhorrere,& e Germania legiones expostare comperisset, simulque in dies certior fieret, oia sessos non modo frumento uinoque abundare,sed saepe ad omnem uel profundae pacis, ciborum copiam atque luxuriem epulari; cum ualida exercitus parte Albanio Duce Neapolitanum Regnum inuadere con

stituit,ratus Hispanos ad defendendum Italici imperii caput,ubi plerique eorum liberos,uxores,domos, prediaque haberent, continuo relicta Gallia Cisalpina Neapolim esse reuersuros. Placebat hoc Pontifici& Uenetis, ut eo timore iniecto Caesarianos ad inducias copellerent. Sed nequaqua is erat Italis animus, ut Gallus Neapolitano Regno p tiretur,utpote qui opes Italiae libramento quodam exaequare percup

388쪽

388 PAVLI IOVII DE VITArent summam in uno Rege potentiam magnopere formidantes . nam sicuti Hispanis Mediolanente Imperium arripientibus, totius Italiae libertas omnium iudicio coclamata videbatur, ita si Galli nudatum omni praesidio Regnum, Andegauentibus regulis id maxime optantibus, intrarent;nemini dubium erat, quin mox, uti paucis ante annis acciderat, immodicae, & luperbae genti foret seruiendum . Itaque Pontifex bisdem de pace conmiis incumbens, Albanium,qui cum Gallico exemcitu per Calphurnianos saltus a Rhegio Lepidi in Etruriam descende rat, Lucensibusque 2 Senentibus pecuniam,.commeatus,tormentaque S eorum vecturas passim imperarat, Romae recepit, ita tamen ut eius impetum quatis maxime pollet in Caesarem officiis nequaquam osse se Galli Regis amicitia, retardaret. scilicet ut Caesariani imminenti poriculo adducti,ad eas quas antea repudiassent,induciarum & pacis condiciones recurrere cogerentur. Interea Borbonius quem in Germ viam prosectum diximus,paucis diebus magni roboris auxilia coegit. Neque enim liberae ciuitates,quae Augusto nomini parent, Caesari do erant . neque quisquam Regulorum Ferdinando Caesaris fratre in delectibus habendis ornandisque militibus alacrior & sumptuosior erat. a liberis aute foederatisque populis missus est Georgius Franispergus cum viginti cohortibus. Ferdinandi vero copiis praefuit Marcus Sithius clari nominis dux & Italiae praesertim bellis afluetus. Nicolaus quoque Salmae Norico excellenti virtute regulus , duorum seph mitium equitum alas adduxit,non robore modo virorum, sed equorum

ci armorum specis insignes. Veneti qui iis legibus cum Gallo Rege

in amici clam redierant, ut Caesari nihil nocerent, Germanis transeuntibus expedita itinera, ct comeatus abunde praebuerunt. atque ita Boebonius media hyeme, maxima omni u cum laetitia Laudem Pompeia

peruenit. Nec segniter a Fracisco postquam desperatis induciis rem ad vim spectare prouidebat, maiora in dies praesidia parabantur, pamtim ex Helvetiis atque Grisonis, partim ex Sedunis atque Ualesiis, rui ad Graias Alpes pertinent, suppleri etiam Italicas cohortes atquelas refici iubebat, conduxeratque item Ludovicum Palavicinum, qui Circumpadanos commeatus interciperet, qui a Francisco Sfortia ad Caesarianos mittebantur. Sed eum temere transgressum amnem, ad Casale oppidum Ssortiani duce Alexadro Bentiuolo fusis eius copiis vivum ceperunt. cotra vero bellicis casibus illudente Fortuna par vulnus,&nobilitate ducis aliquanto grauius in Liguria Caesarianis est iussictu Gerebant Galli bellum duce Salassio regulo aduersus Genuentes Savonamque valida classe & firniis praesidiis obtinebant, praefecti classium Ugo Moncata & AndreaS Auria intenti in omnes occasiones aderat. forte per exploratores ad Ugonem desertur Gallicas cohortes in

Varagio oppido soluta statione desidere, id est oppidum citra Sauo nam ad mare positum debili cinctu muro, eas cohortes Ugo se facilei: i id opprimere

389쪽

PERDIN. DAVALI PISCA RII LIB. V. 389

opprimere posse existimans,ut erat consilio repentinus noctu triremes Hispanicis cohortibus silentio complet, o Genuae portu delecunda vigilia educit, & ad Uaragium adhibita celeritate oriente Sole peruenit. Sed dum milites in terram exponuntur,& arduo ascensu oppidum circumeunt, Varagiani ad arma conclamant. Interim aduersus suboritur uentus, Trierarchi triremes expediunt, Ugo cum cohortibus in

littore deseritur . erant in praesidio Simon Tibaldus Romanus & Gigantes Corsus eximiae sortitudinis cohortium praefecti, ii capto repente consilio, haud longa oratione milites cohortati, adaperta porta sub signis erumpunt, nec Caesariani eorum impetum sustinent, ut pote quibus abrepta in altum classe, & erepta spe fugae, animi repente conciderant. Ita Ugo inops consilii dum sulis diis ipatisque militibus frustra

repugnare contendit, sine vulnere capitur. Superuenere etiam Aurianae Triremes quae fortuna terra marique faeliciter aspirante, Caesaria anam classem in fugam dederunt. Ea victoria Franciscus singulari laetitia est assectus, quoniam in spem veniebat Ligustici belli mature conficiendi, ut inde mox Salassum cum delectis cohortib. ad se Ticinum in

castra reuocaret. Germanorum etenim aduentus fama ingens dispersa per Italiam, de obtinenda urbe, spes atque animos Gallis sensim minuebat, quum ex aduerso, Caesarianis uehementer augeret. Per eos

quoque dies, Antonius Leua, Sedunos,qui ab occidente in suburbanis aedificiis nequaquam militari diligentia itationem habebant, eruptio ne facta fuerat adortus multisque caesis & captis, caeteris fugatiς, Paulum Sylvam eorum ducem inde pepulerat. Quibus de causis Clemens pontifex de belli euentu maxime timere cogebatur.existimabatque metum Caesarianis propius admouendu. ut de induciis impetraret, quod

antea postulasset, Ad ipsius etenim dignitatem, qui ad aequitatis S pietatis nomen Sacroianctae authoritati innitebatur, maxime pertinebat, vi utrique ab armis discederent, ipso disceptatore atque arbitro con trouersiam componerent, ut ea arma quibus adeo funeste inter se deseuirent,aduersus Christiani nominis hostes verteretur. Sed ante omnia

pulchrum erat atque magnificum solo cosilio nulla impensa, Italorum omnium libertati praecauisse: ne si bellum Marte iudice victoria finiretur,qui superior euaderet victricibus innixus copiis,victoria & sortuna utendum arbitraretur ad perdomandos reliquos hostes , subigendamnue Italiam; quae assecta viribus, & dissociatis principum animis, haud dubie in praeinium laboris atque periculi victoribus cessura videretur. Sed Clemens alioqui ab inueterata prudentia circumspectus, dum fatali quodam errore inductus, neutri parti nocere uelle vult uideri, utrunque tacito tensu vehementer offendens, sibi ac toti Italiae graue &plane funestum bellum peperit. Erant plerique ex amicorum & f miliarium numero qui recta quadam ingenii libertate suadebant ,At Placentiae iustum exercitum pararet, consilia & vires cum Veneto ad

390쪽

3 o PAVLI IOUII DE v ITA

id maxime parato, opportune commisceret, Vt qui inermis, dum pacis conditiones armatis proponit, esset despectus, uim demum haberet ad compellendum, si Caesariani uel Rex ipse ab induciis atque concordia pertinacius atque insolentius abhorrerent. Quid enim Italo Principe, atque eo praesertim qui summae pietatis atque prudentiae personam sustineret, tutius ac honeltius esse poterat; quam parato exercitu firmissima uti aut horitate e & de nunciato utrique periculo, in eum qui pacem abnueret,diuinis ac humanis armis deserrit atque inde praeclarissimo facto, in Italia pacem atque ocium parare Z sed fata obila bant, ne Pontifex ea consilia plena securitatis & laudis protinus expodiret , ut ab his mox peccatis ac erroribus nostro merito diuina humanaque omnia perderentur. bellici nanque sumptus qui exhausto aerario impenderent,a conscribendis copiis Pontificem maxime deterrebant natura tenacem, & pecuniae nunquam profusum, temperantia & cumctatione gaudentem, & ex alienis rerum successibus consilia sua expendere solitum. Quae artes sicuti dignae erant sancto moderatoque pontifice,qui peculiari studio veterum more sacra procuraret, ita ei importunae ac exitiales esse videbantur, qui generoso fortique consilio aci 1 Iutem omnium excubare uellet,ut Italia ualidissimarum gentium pertinacibus armis vexata, ab imminenti interitu incolumis & libera seruaretur. Igitur Clemens, quum pro Caesare animus esset in officio, &Francisci, Gallorumque item res siluas ct florentes esse cuperet, ut medium se gerere videretur, Albanium monuit, Vt ex Romano agros er Sabinos in Regni fines maturaret, scilicet ut eo metu territi Neapotant, qui omni militari praesdio nudati erant ad defendendam omnium salutem, e castris copiarum partem euocarent. Iam Albanius ad Eretum, exercitu Tiberim ponte traducto, sese in Aquilanorum fines insinuare caeperat,& Rentius Ceres ex his oppidis,quae Gallis fauebant cohortes conscripserat, totiusque Ursinae factionis clientelas ad arma ex Spoletinis agris commouebat. Quo timore adductus senatus Neasolitanus ducibus & Carolo Lanoto imprimis,in castra perscripsit, Alanium cum iusto exercitu Regni finibus appropinquare: excitari passim in prouincia Praecutina, Aquilaeque praesertim , vetera Andaga uensum studia: defecturos esse populos, ipsamque Neapolim hosti cecsuram, ni mature subueniant: quando omnia hosti aperta & expolita uideantur. Non esse eur praepostera belli ratione uti velint ,& prius aliena quaerere, quam propria tueri contendant; quid enim peruersus & stultius quam procul a domo, contra totius Italiae consensum de alieno imperio dimicare ρ ut interim ab insana animorum obstinatio .. ne id regnum quod vere ipsorum sit, & Caesaris proprium, celeriter amittatur falla ipsos, aperteque decipi, si sperarent post partam de Gallo Rege uictoriam . quae esset incerta & in lubrica Fortunae manu posita

in tempore perditis prope rebus opem serre. proinde desinerent cuq

SEARCH

MENU NAVIGATION