장음표시 사용
371쪽
magis a ratione belli censeretur alienum, quam classis usu sponte pri iauari: quae in utroque rerum successu ad omnes casias terrestribus coapiis singulari adiumento futura videretur, proinde tentandam atque oppugnandam omnino esse Massiliam; S Rhodanus statim ea occupata, superandus ut Caesar summa facultate uti posset ad suppeditanda terra mariq. auxilia,uti , Perpenniano,& Salsulis per agrii Narbonensem
se missum ad prima coepti belli initia promisistet. Non esse periti Imperatoris,summi momenti costia quae uictoria,uel exercitus salute respiacerent in dubiis & sepe inanibus populoria studiis collocare: relictaq. in tergo maritima urbe atque ea portu insigni; ita mediterraneas Galliae regiones penetrare;cu exiguo praesertim equitatu; qua parte virili Galli domi & foris maxime valere consileuissent. Proinde tum alacriter esse procedendum quum Caesar li Pyrenaeis incumberet, quum Britanni cum exercitu in Morinos traiecissent, quum equitatus, cuius opera
plurimum indigerent, a Lano io Carolo mitteretur. Quod si in interiora Galliae peruaderent, & forte studia Gallorum uti incertae ferunt
hominum uoluntates,sipe sua minora aut lentiora reperirent;& instante Rege qui totius regni vires exciverit tantulis copiis aliquis durior casus incideret; Quod demum ipsos mari atque alpibus intercluses consilium pro salute capturos e Quod porro maius aut optatius Gallo Regi
beneficium posse conferri, quam illum toties de Gallis victorem exemcitum in manifesta pericula hac plane exitiali consilii temeritate deu caretvt quod Dii avertant inquit, eo circumuento de tot iniuriis, & cladibus acceptis grauissimam Gallorum omnium oculis Rex superbus vindictam sumat:& subinde tota Italia, uti nudata praesidiis, sine vulnere potiatur Nihil harum rerum Borbonium magissermovit, quam ea quae de Lanoli voluntate nunciabantur. Is enim siue quod Borb nii Piscariique gloriae obtrectando malignitate quadam inuidebat,sue quod Italiae praesdio maioribus cum viribus omnino sibi remanendui arbitrabatur, nequaquam cataphractos uti fuerat pollicitus, summitte bat. continuisque literis id obnixe flagitantes Duces adeo parum prolixe vel impudenter frustrabatur, ut Ricardus Pacarus Britanni Regis. Legatus,qui erat in castris pecuniamque attulerat,acerbissimis epist
Iis e si apud Regem suum & Caesarem proditionis nomine postularet. Igitur relicto ad Aquas Sextias equitum & paucarum cohortium praesidio,quae rem frumentariam expedirent, ad oppugnandam Massiliam est perueniunt. Ex itinere ad Taurentium portum, Tolonae, arx pa ua quae turrem habet insignem, terra marique expugnata est, in qua aliquot ingentis magnitudinis tormenta fuere capta; & in his eximiae temiseraturae mirabilisque,violentiae colubrina, Pisano bello celebrata, cui acertae cognomen fuit. Hanc iure belli partam Piscarius, in arce Is lana postea constituit, ut hostium nauigia ab accessu vel in triginta si
diorum distantia deterreret. Cingitur Massilia sere undique mari, α
372쪽
praealtis motibus,st ea parte qua mare per angustas fauces se insinuat, portumque efficit: is duabus utrinque turribus interiecta cathena permunitur:intrantib.occurrunt naualia, quae moenibus cohaerent. pari modo sapra ea, urbis murus extenditur, sine fossa uetusto opere fabricatus. Imminet urbi mons aeditus diui Victoris templo insignis: quem
Galli praesidio imposito propter aditus asperitatem facile defende iabant. ab occidente uero moenia aliquanto minore diligentia munita
videbatur:ad eam praesertim portam, quae ad sancti Laetari fanum perducit. ab eo loco quum Piscarius murum quatere statuisset,& in ponendis castris milites essent occupati, paruoque propterea cu praesidio tommenta equorum & boum iugis as sanctum Laetarum traherentur; ideonspicati milites Itali & Galli,qui in muro erant, repente e portu conscentis triremibus in eam partem litoris descenderiit, facileque fuso &dissipato praesidio, praecisis funibus, interceptisque iumentis tormenta occuparunt. Res erat subiti pavoris, & inconditi tumultus plena; vt-
potae que non minore cum ignominia,quam incommodo Caesarian rum audacissime a Gallis . edebatur . eius fusae deformitate conspecta Piscarius, cum tribus cohortibus ad litus descendit, commissaque vehementissima pugna,recuperatisque tormentis, hostes ad mare usque tanto impetu est persecutus; ut quum ad triremes se reciperent, S illae suborta forte tempestate,quod iniquisissima sorte illis accidit, in portum refugere essent coactae, desperata fuga trepidi in mare se se demergerent;adeo ut nemo sere, praeter ducem Leonatum genere Neapolitanum, qui erat transfuga, ct ad supplicium seruatus fuerat,ex quadringetis circiter Italis & Gallis euaserit. Erat in praesidio Massiliae Philip pus Brionius virtute bellica, S gratia Regis maxime insignis: adueneratque secundo amne Rhodano Rencius Ceres cum Italorum S COGsorum cohortibus, magnoque apparatu tormentorii, nec deerant alae equitum, & magna vis commeatus. mareque & Ste cades insulas, quae
sunt contra portum valida classe certis stationibus obtinebant. Andreaeque Auriae in re nauali singulari diligentia,& promptitudine expediendis omnibus rebus impugnandisque hostibus utebantur . nam ubi milites per litus in conspectum se dabant, aut aliqua in castris emine
bant tentoria, tum ab alto circumducta per litus classe maioribus to mentis petebantur . Exurgebat etiam ab ipsa media urbe praealtus collis,unde erat apertissimus in omnes partes prospectus, quem ingetibus colubrinis instruxerat:nullaq. erat pars,vel propugnaculorum, vel moenium, quae nouis operibus non esset resecta, ac abunde munita omni genere tormentorum,& telorum . ob id interdiu noctuque, vel ad ince
tos ictus, quum nullis vel inanibus pilarum, & sulsu rei pulueris impendiis parcendum putarent, castra ab omnibus sere partibus infestabant, tanta quidem pilarum frequentia, ut in tabernaculis noctu,ne conspici notariq. possent, lumina passim extinguerentur: Piscarius tamen unus
373쪽
omnium vel deprecantibus amicis, incredibili constantia contemptioneque periculi, in mensis lumina semper retinuit, quanquam non semel craisiores pilae cum exitio metuque familiae, tetorii lintea detersissent. Existimabat enim non esse viri fortis ea sollicite pertimere, quae ab incertis casibus omnem vel exactae prudentiae diligentiam anteirent. n que eum ducem vel praesectum recte situs castrorum posse speculari,&motus hostili diligenter explorare,qui ad fortuitos tormetoru ictus &strepitus meticulosa capitis declinatione terreretur. Qusi obliquas fossas concidi excavarique praeciperet, per quas subuectis tormentis sensim moenibus appropinquaret, qui in opere versabantur,soli malignitate maxime laborabant . Lapidosus enim,& sere sine gleba saxeus ager
omne uim fodientium militu, singulari commacia respuebat. neq. uimineae caueae,quae collocatis tormentis anteponuntur,uti disciplina requirebat,simplici terreno,uel cespite repleri poterat quae res multis& praesertim libratoribus exitium alterebat: quonia ad magnos tormetorum
liostiliu ictus caveis saepe disruptis,frequentia undique lapid i frusta in
obiectos spargebantur. Dum haec aegre fierent, Massilienses occulta militari portula repete egressi, Hispanos in opere occupatos iuvaserunt. paucisa. occisis & multis uulneratis, priuiquam a proximis subueniri posset,i ossaprotinus expulerunt,u' .adeo audacter,ut Gallis no modo ferrameta,sed uestes & arma,uti erant sine cura metuq. deposita, deserere cogeretur. erant ii milites ex cohorte Philippi Cerbellionis, quos
Piscarius asperiorib. uerbis castigavit,qubd no tantu sibi ipsis, sed praefecto summae uirtutis,insigne dedecus attulissent:veru aliquanto ueli mentius in Rodoricu Corium Ioannis Dorbini sMiserii est inuectus, qui ueluti metu praepeditus e proxima statione nequaquam mature adferenda ope accurrisset. Tum Rodoricus,qui elato animo ignominia sustinere no poterat,iacia,inquit imperator,s hostes iterum eruperint
ut me uiuu aut certe nobili fato functum magnopere commedes. neq.
promissi fidem fefellit. Na Piscarius quum hostes,ut pote secudo eius
diei successu inuitatos eade porta erupturos iudicaret, Alsonsum V situ cum delecta ueteranoru manu abdito, & opportuno in sinu, circa aedificia collocauit:vt s hostes eruperent,praeciso itinere interclusos in tergo caederet. Nec multo post, Massilienses duce Vincentio TibaLdo Romano iuuene longe promptissimo audacter eruperunt.progressique audacius ad munitiones peruenerunt.Tum uero a fronte, & in tergo Hispani consurgunt, Rodoricus ante alios sortissime pugnat,resistit impigre Uincentius,sed eo cadente caeteri in fugam vertuntur. Fit
magna caedes pro numero pugnantium. nonnulli tamen erumpunt, &ad moenia curtum intendunt. hos quum Rodoricus intemperanter persequeretur,in ipsa porta traiectus concidit. Vastius autem suos prorinus recepit, ut tormenta quae e muro displodebantur, euitaret. Nec
multo post Rentius Vincentii cadauer per praeconem ad exequias rein
374쪽
quisiuit.parique pietate receptus est a Piscario,Rodoricus, oculis & toto oris habitu, exoluti promissi, non sine laetitia ferocia adhuc spirans, quasi honestissima morte, totam hesterni flagitii ignominiam egregie consumpsisset. At Pisicarius, ut hostium eruptiones reprimeret, perpetuam munitionem ad mare usque perduxit. Et altiore propugnaculo in quo praesidium posuerat, comuniuit. Tum vero tanta vi murus tormentis quati coeptus,ut duo ante alia tormenta maiora ad irrequietam displosionem, hebetato metallo frangerentur quibus disr ptis, ea quae ad Tolonem ceperant, in supplementum fiant perducta Dum haec ad Massiliam geruntur,Franciscus ingenti cura anxius, coacta undiq pecunia, ab Helvetiis atque Germanis auxilia conduxit,equitum octomilia instruxit, partim ex Veteribus equitibus, partim ex cu catis & beneficiariis. tormenta item currulia ex arcibus, ct totius Galliae armametariis educta, subiectis innumerabilibus equorum iugis ad Auenionem conuenire iussit: quo Paliciam cum parte copiarum paulo anth praemiserat. Nemo erat e tota Gallia,qui non libens pecuniam,
arma,equos,commeatus,contra Borbonium conferret. Quoniam ad
dignitatem Galliae pertinere videbatur in praeclara fide pertistere, a liquam inexhaustarum opum & copiarum opinionem tueri: S Regis iniurias defendere, quae non tam as hoste, quam a proditore,& trans. fuga inferri dicerentur. Iam enim illa vetus inuigia magna ex parte decesserat,qua Franciscus acerbissima pecuniae conquisitione dii quotannis bella renouaret,nec sacris etiam parceret, antea flagrauisset. Navisque procerum, & eorum qui sacerdotiis, & opibus valebant, quo nobilior erat & ditior,eo praeclarius erga Regem studium ostedebat, ut nihil de Borbonii consiliis sibi communicatum fuisse declararet,
Quanqukm summa clementia Franciscus neminem ex coniuratiS per
cussisset,& ante alios Pictauium , sancto Ualerio regulum alae nobiliuregiae custodiae praesectum, ingratitudinis atque perfidiae crimine coi Uictum, & iam a triumuiris rerum capitalium, ad locum supplicii pe ductum eius filiae S liberorum lachrymis condonasset. Tantis copiis Rhodanum traiectis, Galli Caesarianis qui erat ad Aquas Sextias negocium facere, castella quae defecissent, recipere, ex opportunis locis intercipere commeatus, studia hominum, si qui rerum nouarum cupidi Borbonio fauebant,restinguere, & iis qui seustra in oppugnatione Massiliae diutius haererent, supplicia & compedes comminari. At Pisca rius,quum muri partem multis ictibus ad satis latum aditum diruisset,
reperit introrsus praesto aggere ad altitudine septem cubitorum me nia antiquo opere permunita, novasque tum ab hoste additas munitiones rvt non peruadere in urbem nisi ingenti saltu,& incredibili cum poriculo milites posse viderentur. Praeterea tanta vis tormentoru erat in urbe,ut vix tutum fore putaret, cogere in unum milites, & eas aciesiastruere, quas ad murum esset producturus:multos enim insgnes ui
375쪽
FERDIN. DAVALI PISCARII LIB. IIII. 1 iros tormenta discerpserant,& in his clari nominis Franciscum Cantelamum Italum, atque item Gusmanum & Aloisum Calecum Hispanos: praeterea milites omnis generis strenuos circiter ducentos,ob quorum interitum, tametsi viris fortibus nihil erat timendum, respectabant i men omnes Italiam, S ueterani ante alios, qui aduentante Rege, nisi inde sese nihil ulterius lacessita Fortuna, integri celeriter explicarent, famae & ferro cunctis pereundum esse iudicabant. Sed urgebat Bo bonius,& vehemeter a Piscario postulabat,ut postquam satis muri tormentis esset dirutum, aggredi locum vellet, & vires atque animos hostium periclitari. Quid enim esse foedius,quam ausos oppugnare,quudemum summo labore murum aperuerint, cunctari Vlterius, nec par
tae victoriae fructum velle perciperet Non debere eu,qui primis,& ceristissimis consiliis inniti noluerit, in secundis demum, quae ipse susceptuset, adeo caute subdubitare,ut quum nihil agendum, sed turpi fuga consulendum putet, reliqua consilia Caesaris & Henrici, penitus euertat. se quidem eo esse animo ut boneste cadere quam turpiter estugere malit. Tum vero reliqui Galli exules, ide vociferari,ipseq. Ricardus P ceus Britanus,& Hadrianus Beurenus Belga que Caesar miserat, uti rei bellicae parum gnari, columeliosis prope Vocibus petebant,ut pugnae signu daretur. Erat in magno aestu costii Piscarius ted cuncta quae illi loquerentur, summa iudicii patientia perferenda existimabat, ne salus exercitus imperi torti aut desperatorum hominum temeritate proderetur. Dicebat enim non sine ingenti militum clade in urbem posse per rumpi. quod si praesdium atque urbem expugnarent,uti inusitato casIpotius quam certa ratione ellet sperandum, non ne extemplo aduentu rum Regem cum ingentibus copiis, ac haerentes predae milites in urbe
capta protinus obsessurum. Postquam Caesar & Henricus secus ac ipsi sperauissent non modo arma non inserrent ad distinendum Rege Gaulum δε eum diuersis implicandum bellis: sed nec ulla quidem in finibus
praesidia parauissent . quod si uti valde aequum esset temere subeuntes milites cum insigni detrimento pellerentur: Quis demum fauciatis &uictis atque ipsa denique tota spe deiectis,amisia parte uirium, animus
futurus ad receptum e cum Rex uindictae au idus tota mole exercitus incumberet, qui iam Rhodanum transisse nuntiaretur. proinde omne spem salutis in celeri receptu esse reponendam . Daturum enim se operam,ut non modo tuto expeditoque itinere, sed summa etiam cum laude postquam uana spe auxiliorum essent decepti,in Italiam regrederetur . Quum Borbonius in sententia perseueraret cui erat parendum Piscarius ut periculum, quod erat ualde manifestum, etiam clarius Gallorum exulum oculis repraesentaret, omnes praefectos,& insignes centuriones e Germanis ac Hispanis & Italis, itemque Gallos qui Borbonii authoritatem sequebantur, advocavit, praesenteque Borbonio si repudiatis inquit caeteris,consiliis nobis omnino tenuanda est Fortuna EG
376쪽
pugnandae Massiliat uti Borbonio videtur, necesse est ut aliquos ex numero uelocium atque audacium militum ad moenia praemittamus, qui in munitionem per e stracti muri ruinas euolet, quid parauerint hostenquae natura moenium sit introrsiis celeriter speculetur:& qua impetum facere nos oporteat certissime doceant. Id quum Borbonius S reliqui omnes probarent, propositis praemiis, septem Hisipani prodiere, qui se alacriter ituros profiterentur. Erat id summae temeritatis, S certi prope exitii munus; Sed exigua erat iactura, quum totius exercitus
salus paucorum periculo uel interitu redimi posse uideretur. Sed Hispani dum incitati sinuoso cursu ad murum se proripiunt, & opera lao-uium despectant,excitata tormentorum procella protinus obruuntur,
Quatuor intersectis, reliqui taliciter sed icti tamen evadunt renuntiat Gallos pedites,& equites in acie post munitiones consistere, in eum locum tormenta couertisse; aditum perrupti muri ualidissimis trabibus esse praeseptum. caecasque ibidem subesse fossas quas sulfureo puluere. ct leui materia ad corripiendam flammam multo oleo delibuta diligotissime repleuerint. tantamque demum esse eius loci iniquitatem, ut prius prima inuadentium acies tormetis,ferro,& flammis sit peritura, quam ad manus, hastasque hostium perueniat. Tum vero Piscarius, vidistis inquit,& audistis comilitones,quas nobis Massilienses tam belle inuitatis epulas appararint, proinde si qui sunt quibus vita sit oneri, ct obiter apud inferos caenare velint, sine ligno,sineque tympano m rum invadant.qui vero salui esse cupiunt, & Caesari fortem opera pra stare tuerique Italiam volunt,me sequantur. Quo dicto cuncti ferme
milites mouenda castra,& signa in Italiam referenda censent. Borbonius quanquam ultimam eius consilii necessitatem agnosceret,vehemeti tamen dolore percitus discedit, nec aperto ingenio rerum suaru desperationem probe dissimulat. si e semens,se deceptum re proditum queritur . nihil propterea animo se dimittit. Sed qui cunctis antea imperabat sponte Piscario paret. Prospera siquidem Fortuna sicuti mortales sepe facit insolentes, ita aduersa stibactis aequitatem moderatio nemque restituit. Tanta enim Piscarii consiliis & dictis fides inerat.
ut nemo vel militum vel minorum Ducum, eo auspice,& Duce,quicquam incommodi recipi posse existimaret. Diuinus etenim semper vates extiterit,quum ea quae euenerant de Caesaris diligentia, Henricique Regis voluntate, & de Lanoli fide,constanti omnium opinione eum ab initio praedixisse perspicerent. ante alios autem Piscario m gnopere fauebat Germanorsi Duces Azornius atq. Lodronius. Igitur
quit Quadraginta dies in oppugnatione frustra cosumpsissent, circa fine Septembris quum esset meridies castra mouet. Tormenta aliquot maiora onerario nauigio imponiitur, atq. eade via Niceam versus iter intendit. Quonia Ugo Moncata,nauibus impar, Gallic ae classis metu, Monoeci portu se tenebat.Is erat agminis ordo, ut leuis armaturae equi
377쪽
tatus cu Italicis cohortibus anteiret: Deinde tormenta ac impedimeta& demum Germani sequeretur,postremi omnium Hispani atque Itali uti magis expediti atque agiles in tergo essent. Discedentes Caesarianos Aurianae Triremes obuersis ad litus proris acemissis identidem tormentis subsequebantur. Nec Massilienses erumpere ac instare postremis audebant,quamuis ad septem milia externoru militum in praesidio essent. Et itinere autem receptae sitiat in castra eae copiae, quae ad
Aquas Sextias in praesidiis substitis lent. Iam Franciscus ad Auenionem peruenerat, & proximi quique equites.ita sese ad iter estuderant, ut
Caesariani magis ac magis propter inopiam commeatus atq. hostium aduentantium propinquitatem,properare cogerentur,quum grauiora tormenta sestinantes maxime retardarent & rotae curruum cupissime frangerentur. Piscarius in agro maximum tormentum , ne eo potiretur hostis, apud sancti Maximini oppidum,defodit, eiusque rotas aliis curribus supposuit. Ubi vero ad Lucti oppidulum peruenit, Ogulius
Gallus cum Trecentis leuis armaturae equitibus, nouissimos est adoriatus . accessit S Sala Vasco cum duabus cohortibus, atque ita lacesten do premendoq. magnum tumultum in postremo agmine miscebant, adeo ut Beurenus qui leuis armaturae equitibus praeerat, aegre sustine
rei,& ab Alsonso Uastio qui non longe aberat, opem postularet. Erat
in ea planicie tumulus terrenus,quem iam cuncta Caesarianorum agmina transiuerant. Uastius in insidiis duas turmas ct cohortes quatuor collocat, monetque Beu renum, ut se cum simulatione timoris citra collem recipiat, se porro si intemperantius Galli persequantur, emptu rum repente ex insidiis, S impetum in interclusos undique facturum. Nec cosilio defuit euentus. Ogulius enim & Sala Gallorum more alacriter & cupide fugientes persecuti, in insidias inciderunt. Itaque Vastius praetervectos adoritur, conuertit se se Beurenus consurgentibus undique Hispanis, Galli equites Ogulio duce metu territi magna ex parte profugiunt. Pedites vero deserti ab equitatu ac in medio circumuenti, capto Sala, ad vinam omnes conciduntur. Dum haec fierent ιMemorantius cui Rex persequendi hostis curam attribuerat cum in agenti equitatu in conspectum se dedit, veluti Ogulio dimicanti auxilio futurus. Is biduo ante Carfarianos consequi potuerat, atque eorum agmen perpetua vexatione demorari, s praesenti opera earum alarum quae Longauillae Reguli erat & iam in Sexti ensem agrum peruenerant,vti voluisset. Sed turmas proprias & sibi notas longius a Cabillono euocare expectareque maluerat, qua mora opportune interiecta, Cassiariani expeditius iter nacti, praeter patentiora loca nullis assecti incommodis euaserunt. Erant cum Memorantio clarissimi duces Obegninus Federicus Bozolus, Clietta, Floranges, quos ubi Borbonius est con spicatus, inferri fgna, & retro peditum agmina conuerti iusSit: tantus enim ei viro ad conserendas manus ardor inerat, ut uel temere, nam
378쪽
do ad manus perueniret, ad multum spatium esset secuturus, iamque Gallis modico passa, reflexo agmine abeuntibus, aliquantum temporis ad inanem spem consequendi esset insumptum, nisi Piscarius seuerissime reclamasset, Conuersus enim ad Borbonium, quid a nobis inquit, magis hostes deposcunt & exoptant, quam ut peditum agmina ab instituto itinere conuertamus p & in ipsos summa stoliditate deseramur P an non ipsi equites,omnem peditum nostrorum celeritatem, uel
modicis passibus eludent scilicet ut paululum distinendo, nostrum iter demorentur, & crastina die adductis regiis copiis, quas obliquis itineribus, ut saltus praeoccupent, appropinquare audistis, nos demum interclusos & obsessos deleant: aut quod morte ipsa durius foret, exutos armis, ingenti ludibrio, sub iugum transmittant. Haet ubi palam est prolocutus, signo dato, cunctos qui acie excesserant & contra hostes ire pergebant, ad agmina reuocauit, tanta festinandi adhibita celeritate, ut tormenta quae deserre non poterant, multo subiecto igne conflaret atque perrumperet, & metalli frusta sarcinariis iumentis imponeret . Quum ad Losarcum esset peruentum, Piscarius fit certior Germanorum manum in uilla subsedisse, neque coactoribus agminum monentibus, ut caeteros assequerentur, parere velle, idcirco ad eos regreditur, hortatur ut se celeriter ad iter expediant, at quum illi oscitantes se uiae labore ac aestu fatigatos simularent, nec dicto audientes esse uellent, eorum segnitiem seuere castigandam existimauit: multi enim ad Gallos traure, certiore cum praemio & minore cum labore cupiebant;
ad quos iam magnus Germanorum numerus confluxerat . itaque aedia
sciis ignes subiecit, repentecive multis combustis, reliquis iter capientibus, vel ignauiam eorum vel perfidiam opportune uindicauit. Eo modo paucis diebus ad Nicaeam est peruentum, neque quisquam Gallorum Caesariani agminis terga lacessivit. a Nicaea Piscarius ut itinera ex oedirent, commeatus pararent, alpinos tramites temporariis operius sedulo munirent, Mercadum praemisit, & cum eo I illaturelium cum sesopetiariis. tantaque diligentia & patientia militum iter est foctum, ut cum omnibus fere calcei deessent,ex recentibus iumentorum coriis attritos pedes communirent. Interea Franciscus ad Aquas v'.
Sextias promotis castris Caesarianos, itinera infesta atque aspera incredibili celeritate emetientes minime persequendos ratus, in Italiam magnis itineribus per Coctias ct Poeninas alpes transire constituit, scilicet ut eos difficultate itinerum per concisos calles, nullo praesertim instanxe hoste, retardatos, praecurrendo celeritate superaret: praeoccupataque Cisalpina Gallia, quae ellet nudata praesidiis, fessos demum e Liguria redeuntes Padi transitu prohiberet. Ferunt Franciscum, quum id consilium sibi & toti Galliae fatale susciperet, nequaquam uti consues.set de re praesertim tanta singulos duces consiluisse: Sed decreto statim in animum inducto, tantum rogasse, ut expeditioni susceptae, irri- iiii pigre
379쪽
PERDIN. DAVALI PISCARII LIB. IIII. 3
pigre fauerenncunctisque industriae militaris cogitationib. & adiumentis darent operam, ut propositas difficultates nauiter enitendo super rent: quando pulcherrima omnium victoria,non multis opib. non ualida ui armorum,sed una tantu celeritate peteretur. Edicta profectione tantus fuit Gallorum ardor in apparandis ac expediendis ad iter rebus omnib.ut insigni studio incitati Regis cupiditate adaequarent. Primaq. agmina pene prius in Italiam transirent, quam quicquam de Regis consilio motuq. uel a magnis principibus omnino sentiretur. Primus omnium Nicolaus Campanus antistes, qui componendae controuersiae ca se ad Reges missus, k Caesare redibat, & in Gallia fuerat retentus,pe nici tabellario de Francisci transitu Clementem monuit. Caeterum Piscarius qui eadem de Regis profectione petendaeque Italiae consilio fuerat suspicatus, die noctuque per aspera saxa nihil intermissis itineribus in AlbingaunosLigures peruenit. atque inde per Finarium & Car-nissarium s altum, diuato exercitu, ad Aquas Statiellas est peruentum. Inde ipse ut de bello consultaret, mutatis ad celeritatem iumentis, ad Linoium, is enim ab Asia, Alexandriam atque inde mox Ticinum se ceperat, contendit. Alfonsiis vero Ualtius, qui Massiliensi bello peditatus Imperium Caesaris voluntate iudicioque ceperat,cum exercituli Statiellis profectus, tantam pediti b. uel perpetuo viginti trium dieruitinere defessis, maturandi necessitatem imposuit, ut fluminibus vado superatis & sublatis fere omnibus naturae desideriis, quae vel exiguam quietem requirerent, eodem die superato Pado in spatio quadraginta quinque miliarium ad urbem Ticinum peruenerit, singulari hercle totius exercitus felicitate: vi cum supra duodecim millia farcinariorum iumentorum traheret, nullum omnino militis impedimentum in tam longo infestoque itinere reliquerit. Hic est ille receptus nequaquam fiagae persimilis, supra omnem militarium operum laudem, maximo rum ducum iudicio celebratus, quo uno facinore uti liammae admirettionis, Piscarium gloriari solitum ferunt, quum alio quin de se loquendi parcissimus, quae laudem adserrent, singulari modestia reticeret; quasi eo tam tum gloriae fructu foret contentus , qui praeclarae conscientiae esset insitus, nec in propriis, sed alienis ira li l l labris feliciter efflo -
380쪽
RANCIs Cus ab Alpibus Taurinoque digrensus ad Ticinum amnem tanta celeritate conte
dit, ut tormenta quae S fortiani ex arce Nouariae detracta nauigiis imposuerant, a Gallis in amne depraehensa raperentur; misitq. caduceatorem antiquorum fecialium more cum liliata praete ta, qui Mediolanenses ad deditionem hortare iatur, & cum eo Michaelem Salassum Regulum cum ala equitum, itemque Ludovicum Balbianum cum Insubrum exulam manu, qui urbis portas occuparent. Iam enim Franciscus S r-tia Caesarianorum diligentiae dissilias, communita arce, relictoque Mediolano trans Abduam ad Pi qeonem se receperat. Hieronymusque Moronus qui consiliorum omnium erat arbiter ad Populum concionatus, sacramento ciues exoluerat, & ut perquam mature se dederene Gallo Regi, ne frustra cunctando patriam in discrimen adducerent, veluti desperata defensione suadebat. Insubres enim ad paucos redacti erant, Fbd nuper uastante urbem atroci pestilentia, per agrum in villas ex summo vitae periculo confugissent, nam paucisSimis mensib. ad centum milia hominum ea lue absumpta ferebantur . Propterea neque possessionum fructus,vinaque praesertim non uno in loco,etiam tum pendente vindemia, in urbem convehi, neque agricolae dissipati ac sibi undiq. timentes ad opus muniendae urbis cogi poteranti,' quod maxime intererat, imperandae exigendaeque pecuniae facultatem,in pinatus tanti hostis aduentus celeritate praeripere videbatur. Erant ob id multorum animi metu consternati. Sed uigebant tamen praeclara studia quorundam optimatium pariter ac infimae plebis, erga Ssorti num nomen, vociferarique iam coeperant noti ignotique homines noesse desperandum; sed Caesarianos ad urbis praesidium Ticino protinus euocandos: ne Galli saeui regnatores urbe reciperentur: qui toties uicti & a moenibus repulsi, tum demum, nequaquam ab iniusta ira cunctis, & Gibellinis praesertim extrema supplicia δenunciarent. Itaque duces quum Ticini essent in consilio frequentibus nunciis Mediolanuaccersuntur;ob eamque rem, ne populi studio & tantis optimatium obtestationibus deesse videantur, eundum esse decernunt. Evocat etiam Franciscum S sortiam Piscarius, oratque vehementer, ut neq. suae neq. sublicae causae deesse uelit, res fore incolumes demonstrat, si se Medio inensibus ostentet. Sed is quum facile obtemperaret S Mediolanum esset profecturus, in itinere didicit supra Binascum Gallicas turmas ex Case Auratae vico excurrentes militarem viam occupasse,quo periculo admonitus sebstitit:& mox adeo propere nauigio Cremonam est