C. Cornelii Taciti opera quae supersunt ad optimorum librorum fidem recensuit atque in scholarum usum edidit Io. Gaspar Orellius Volumen 1

발행: 1846년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

151쪽

LIBER V. cap. 3. 4. 5. 6. I. s. s.

quod fraude unius senatoris imperatoria maiestas elusa publieesorei, integra lamen si hi cuneta postulavit. nec ultra deliberatum quo minus . non quidem extrema decernerent id enim vetitum), sed paratos ad ultionem vi principis impediri testarentur. . 6ὶ . . . Quattuor et quadraginta orationes super ea re habitae , ex quis Ob metum paucae, plures adsuetudine . . . umihi pudorem aut Seiano invidiam allaturum censui. versa est fortuna, et ille quidem, qui collegam et generum adsciverat, sibi ignoscit; ceteri, quem per dedecora fovere, cum scelere insectantur. miserius sit ob amicitiam accusari an amicum accusare, haud discreverim. non crudelitatem, non clome tiam cuiusquam experiar, sed liber et mihi ipsi probatus antibo periculum. vos obtestor ne memoriam nostri per maerorem quam laeti retineatis, adiciendo mo quoque iis qui sine egregio publica mala effugerunt. D 7ὶ Tunc singulos, ut cuique adsistere, adloqui animus erat, retinens aut dimiliens, partem diei absumpsit, multoque adhuc coetu, et eunclis intrepidum vultum eius spectantibus, cum superesse tempus novissimis crederent. et Eoi quem sinu abdiderat, incubuit. neque Caes' ulli Q it miliis aut probris defunctum insectatus eSt, M. ri .i multa foedaque incusaVisset. 8ὶ Relatum inde de P. Vitellio et P. N Cii' l . ..tum indices arguebant claustra aerarii, clii , o. Aus erat, et militarem pecuniam rebus novis oblui. ,se: huic a Considio

praetura lancio obiectabatur Λelii Galli amicilia, qui punito Seiano in hortos Pomponii quasi fidissimum ad subsidium perfugisset. nequo aliud periclitantibus auxilii quam in D

trum constantia fuit, qui vades exstitere. mox crebris prolationibus, spem ac metum iuxta gravatus Vitellius, posito per speciem studiorum scalpro levem ictum venis intulit, vitamque aegritudine animi sinivit. at Pomponius multa morum elegantia et ingenio inlustri, dum adversam sortunam aequus tolerat, Tiberio superstes fuit.

9ὶ Placitum posthac ut in reliquos Seiani liberos adverteretur, Fanescente quamquam plebis ira, ac plerisque per priora supplicia lenitis. igitur portantur in carcerem, filius

c. TMiti opp. ed. min. I. 10

152쪽

146 coRNELII TACITI ANNALIUM LIBER V. cap. s. lo. s. imminentium intellegens, puella adeo nescia ut crebro inte rogaret quod ob delictum, et quo traheretur; neque facturam ultra, et posse se puerili verbere moneri. staduut temporis ius auctores, quia triumvirali supplicio adfici virginem ina dilum habebatur, a carnifico laqueum iuxta conpressam; exin oblisis saucibus id aetatis corpora in Gemonias abiecta. 10ὶ Per idem tempus Asia atque Achaia exterritae sunt acri magis quam diuturno rumore, Drusum Germaniel filium apud Crcladas insulas, mox in continenti visum. et erat iuvenis haud dispari aetate, quibusdam Caesaris libertis velut agnitus, per dolumque comitantibus. adliciebantur ignari fama nominis, et promptis Graecorum animis ad nova et mirarquippe elapsum custodiae pergere ad paternos exercitus, Aegyptum aut Syriam invasurum fingebant simul credeban que . iam iuventutis concursu. iam publicis studiis frequentabatur, laetus pracsentibus et inanium spe, cum auditum id Poppaeo Sabino. is Macedoniao tum intentus Achaiam qu que curabat. igitur quo vera seu salsa antiret, Toronaeum Τhermaeumque sinum praesestinans, mox Euboeam Aegaei maris insulam et Piraeeum Allicae orae, dein Corinthiensolitus angustiasque Isthmi evadit; marique alio Neopolim Romanam coloni in ingressus, ibi demum cognoscit sollertius interrogatum quisnam foret, dixisse M. Silano genitum, et multis sectatorum dilapsis adscendisse navem tamquam Italiam peteret. scripsitque haec Tiberio, neque nos originem finem v

eius rei ultra comperimus. . -

11ὶ Exitu anni diu aucta discordia consulum erupit. nam Trio, tacitis eapesseudis inimicitiis et soro exercitus, ut segnem Regulum ad opprimendos Seiani ministros obliquo perstrinxerat. ille, nisi lacesseretur, modestiae retinens, non modo rettudit collegam, sed ut noxium coniurationis ad di quisitionem trahebat. multisque patrum Orantibus ponerent odia in perniciem itura, mansere insensi ac minitantes, donec magistratu abirent.

153쪽

c NELIl TACITI ANNALIUM LIBER VI. cap. l. 2.

LIBER SEXTUS.Cn. Domitius et Camillus Scribonianus eonsulatum inierant, eum Caesar tramisso, quod Capreas et Surrentum interluit, Delo Campaniam praelegebat, ambiguus an urbem intraret. seu, quia contra destinaverat, speciem Venturi simulans. et saepe in propinqua degressus, aditis iuxta Tiberim hortis, saxa rursum et solitudinem maris repetiit, pudoro scelerum et libidinum, quibus adeo indomitis exarserat ut more regio pubem ingenuam stupris pollueret. nec formam tantum et deeora corpora, sed in his modestam pueriliam, in aliis imagines maiorum incitamentum cupidinis habebat. luneque primum ignota antea vocabula reperta sunt sellariorum et spintriarum ex Meditate loci ac multiplici patientia. praepo- siliquo servi, qui inquirerunt, pertraherent, dona in promptos, minas adversum abnuentes, et si retinerent propinquus aut parens, vim, raptus suaque ipsi libita velut in eapios

exercebant.

2 At Romae principio anni, quasi recens cognitis Livias

sagitiis ac non pridem etiam punitis, atroces sententiae dicebantur, in essigios quoque ac memoriam eius, et bona Seiani ablata aerario ut in fiscum cogerentur, tamquam referret. Scipiones haec et Silani et Cassii, isdem sermo aut paulum immutatis verbis, adseveratione multa censebant, cum repent Togonius Gallus, dum ignobilitatem suam magnis nominibus inserit, per deridiculum auditur. nam principem orabat deligere senatores, ex quis viginti sorte ducti et serro accincti, quotiens curiam inisset, salutem eius defenderent. crediderat

154쪽

CORNELli TACITI ANNALIUM nimirum epistulae subsidio sibi alterum sex consulibus poscen-lis, ut tutus a Capreis urbem peteret. Tiberius tamen, ludibria seriis permiscere solitus, egit gratis benivolentiae patrum:

sed quos omitti posse, quos deligit semperne eosdem an subinde alios' et honoribus perfunctos an iuvenes, privatos an e magistralibus Τ quam deinde speciem fore sumentium in liminE curiae gladios neque sibi vitam tanti, si armis

tegenda foret. haec adversus Τοgonium, verbis moderans; neque ultra abolitionem sententiae suadere.

3l At Iunium Gallionem, qui censuerat ut praetoriani actis stipendiis ius apiscerentur in quattuordecim ordinibus sedendi, violentor increpuit, velut coram rogitans quid illi cum militibus, quos neque dieta imperatoris neque praemia nisi ab imperatore accipere par esset. repperisse prorsus quod divus Augustus non providerit. an potius discordiam et seditionem a satellite Seiani quaesitam, qua rudes animos nomine hon ris ad corrumpendum militiae morem propelleret. hoc pretium Gallio meditatas adulationis tulit, statim curia, deinde Italia exactus; et quia incusabatur facito toleraturus exsilium delecta Lesbo, insula nobili et amopna, retrahitur in urbem custoditurquo domibus magistratuum. isdem litteris Caesar Sextium Paconianum praetorium pereulit. magno patrum ga

dio, audacem, maleficum, omnium secreta rimantem, dei

ctumque a Seiano cuius Ope dolus C. Caesari pararetur. quod postquam patefactum, prorupero concepta pridem odia; et summum supplicium decernebatur, ni professus indicium foret. 4ὶ Et vero Latinium Latiarem ingressus est. accusatorae reus iuxta invisi gratissimum spectaculum praehebantur. Latiaris, ut rettuli, praecipuus oli in circumveniendi Tilii Sabini et tunc luendae poenao primus sui i. inter quae Haterius Agrippa consules anni prioris invasit, cur mutua accusatione

intonia nunc silerent: metum prorsus et noxiam conseientiae

pro laedero haberi; at non patribus reticeuda quae audivis- Sent. Regulus manere tempus ultionis, seque coram principe exsecuturum; Τrio aemulationem inter collegas, et si qua discordes iecissent, melius oblitterari respondit. urgente Agrippa Sanquinius Maximus, e consularibus, Oravit senatumno curas imperatoris conquisitis insuper acerbitatibus auge- Diqili co by Cooste

155쪽

LIBER VI. cap. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 149rent: susscera ipsum statuendis remediis. sic Regulo salus

et Τrioni dilatio exilii quaesita. Haterius invisior fuit . quia

somno aut libidinosis vigiliis mare idus, et ob segnitiam quamvis erudelem principem non metuens, inlustribus viris perniciem inter ganeam ac stupra meditabatur. 5ὶ Exin Cotta Messalinus, saevissimae cuiusque sententias auctor eoquo inveterata invidia, ubi primum facultas data, arguitur pleraque : C. Caesarem quasi incestae virilitatis. et eum die natali Augustae inter sacerdotes epularetur, BOVendialem eam cenam dixisse; querensque de potentia M. Lepidi ac L. Arruntii, cum quibus ob rem pecuniariam disceptabat, addidisse: uillos quidem senatus, mo autem tuebitur Tiberiolus meus. D neque cuncta a primoribus civitatis revincebatur; iisque instantibus ad imperatorem provocavit. nec multo post littera adseruntur, quibus in modum dessensionis, repetito inter se atque Cottam amiciliae principio crebrisque eius officiis commemoratis, ne Verba prave detorta neu COu-vivalium sabularum simplieitas in crimen duceretur postula it. 6ὶ insigno visum est earum Caesaris litterarum initium; nam his verbis exorsus est: a quid scribam vobis, patres conscripti, aut quomodo seribam, aut quid omnino non scribam hoe tempore, di me deaeque peius perdant quam perito me cotidie sentio, si scio. . adeo laciliora atque flagitia sua ipsi quoque tu supplicium verterant. neque frustra pra stantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus, quando ut eorpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur. quippe Tiberium non sortuna, non solbtudines protegebant. quin tormenta pectoris suasque ipso

poenas lateretur.

7ὶ Tum facta patribus potestate statuendi do Caeciliano senatore, qui plurima adversum Cottam prompserat, placitum eandem poenam inrogari quam in Aruseium et Sanquinium, accusatores L. Arruntii; quo non aliud honorificentius Cottae evenit, qui nobilis quidem . sed egens ob luxum, per sagitia infamis, sanctissimis Arruntii artibus dignitate ullionis aequabatur. Q. Servaeus posthac et Minucius Thermus inducti, Servaeus Diuitiam by Cooste

156쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM praetura lanctus et quondam Germantei comes, Minucius equestri loco, modeste habita Seiani amieitia; unde illis maior miseratio. contra Tiberius praecipuos ad seelera increpans, admonuit C. Cestium patrem dicere senatui quae sibi seripsi set; suscepitque Cestius accusationem. quod maximo exitiabile tulere illa tempora, eum primores senatus infimas etiam dei tiones exercerent, alii propalam. multi per occultum; nequo discerneres alienos a coniunctis, amicos ab ignotis, quid repens aut vetustate Obscurum : perinde in foro, in convivio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis praevenire et reum destinare properat. pars ad subsidium sui, plures insecti quasi valitudine et contactu. sed Minucius et Servaeus damnati indici hus accessere. tractique sunt in casum eundem Iulius Africanus e Santonis Galliea civitate, Seius Quadratus: originem non repperi. neque sum ignarus a plerisque scriptoribus omissa multorum pericula et poenas, dum copia satiscunt aut quae ipsis nimia et maesta suerant, ne pari taedio lecturos adficerent verentur. nobis pleraque digna cognitu obvenere, quamquam ab aliis incelebrala.

8ὶ Nam ea tempestate qua Seiani amiciliam ceteri salso

exuerant, ausus est eques Romanus M. Terentius, ob id reus, amplecti, ad hunc modum apud senatum ordiendo: a sortunae quidem meae lariasse minus expediat adgnoscere erimen quam abnuere. sed utcumque casura res est. latebor et suisse me Seiano amicum, et ut essem expetisse, et postquam adeptus eram laetatum. videram collegam patris r

gendis praetoriis cohortibus, mox urbis et militiae munia simul obeuntem. illius propinqui et ad filios honoribus augebantur; ut quisque Seiano inlimus, ita ad Caesaris amicitiam validus;

contra quibus insensus esset, metu ac sordibus conflictabantur. nec quemquam exemplo adsumo: cunctos qui novissimi consilii Oxpertes fuimus, meo unius discrimine defendam. non enim Seianum Vulsiniensem, sed Claudiae et Iuliae domus partem. quas adfinitate occupaverat, tuum, caesar. generum, tui consulatus socium, lua Onicia in re publica capessentem

colebamus. non est nostrum aestimare quem supra eeteros

et quibus causis extollas. tibi summum rerum iudicium di dedere : nobis obsequii gloria relicta est. spectamus porro Diuitiaco by Corale

157쪽

LIBER VI. Cap. I. s. s. 10.

quae coram habentur, cui ex te opes honores, quis plurima iuvandi noeendiv polentia; quae Seiano fuisse nemo negaverit. abditos principis sensus, et si quid occultius parat, exquirero inlicitum, anceps: nec ideo adsequare. ne, patres conscripti, ultimum Seiani diem, sed sedecim annos cogitaveritis. etiam Satrium atque Pomponium venerabamur; libertis quoque ae ianitoribus eius nolescere pro magnifieo accipiebatur. quid ergor indistincta haec defensio et promisca dabitur Τ immo iustis terminis dividatur. insidiao in rem publieam, consilia caedis adversum imperatorem punia ivr : do amicitia et olfieiis idem finis et te, Caesar, et nos absolverit. Blsi Constantia orationis, et quia repertus erat qui esserret

quae omnes animo agitabant, eo usque potuere ut accusatores eius, additis quae ante deliquerant, exsilio aut morte multarentur.

Meulao dehinc Tiberii litterae in Sex. Vestilium praetorium, quem Druso fratri percarum in cohortem suam transtulerat. causa offensionis Vestilio suit. seu eomposuerat quaedam in C. Caesarem ut impudicum, sive siclo habita fides. alquo ob id convictu principis prohibitus eum senili manu serrum lentavisset, obligat venas; precatusque per codicillos, immiti rescripto, Venas resolvit. acervatim ex eo Annius Pollio, Appius Silanus, Seauro Mamereo simul ac Sabino Calvisio, maiestatis postulanlur, et Vinicianus Pollioni patri adiei eb tur, elari genus, et quidam summis honoribus. contremuerantque patres nam quotus quisque adfinitatis aut amicitiae tot inlustrium virorum expers erat γ, ni Celsus urbanae cohortis tribunus . tum inter indices, Appium et Calvisium discrimini exemisset. Caesar Pollionis ac Viniciani Scaurique causam, ut ipse cum senatu nosceret, distulit . datis quibusdam in Scaurum iristibus nolis. 10J Ne seminae quidem exsortes periculi. qua occupandae rei publicae argui non poterant, ob lacrimas incusabantur; necataque est anus Vitia, Fusi Gemini mater, quod silii necem sevisset. haec apud senatum . nec secus apud principem Vescularius Atticus ac Iulius Marinus ad mortem aguntur, evetustissimis familiarium, Rhodum secuti et apud Capreas i Diqiligod by Corale

158쪽

coRNELII TACITI ANNALI

dividui. Veseularius insidiarum in Libonem internuntius: M vino participe Seianus Curtium Atti eum oppresserat. quo Ia

lius acceptum sua exempla in consultores recidisse. Per idem tempus L. Piso pontifex, rarum in tauia clarit dino, lato obiit, nullius servilis sententiae sponte auctor, et quotiens necessitas ingrueret. Rapienter moderans. Patrem ei censorium suisse memoravi; aetas ad Octogesimum annum processit; decus triumphale tu Thraecia meruerat. sed pra

cipua ex eo gloria, quod praelaetus urbi recens continuam potestatem et insolentia parendi graviorem mire temperavit. ill Namque antea, prosectis domo regibus ac mox magis stratibus, ne urbs sine imperio foret, in tempus deligebatur qui ius redderet ac subilis mederetur; seruuique ab Romulo Dentrem Romulium, post ab Tullo Hostilio Numam Marcium et ab Tarquinio Superbo Spurium Lucretium inpositos. dein

consules mandabant; duratque simulacrum, quotiens ob serias Latinas praeficitur qui consularo munus usurpet. Ceterum

Augustus bellis civilihus Cilnium Maecenatem. equestris ordinis, cunctis apud Romam atque Italiam praeposuit. mox rerum potitus, ob magnitudinem populi ac tarda legum auxilia, sumpsit e consularibus qui coerceret servitia et quod civium audacia turbidum, nisi vim metuat. primusque Messala Codivinus eam polestatem, et paucos intra dies finem aecepit. quasi nescius exercEndi. tum Taurus Statilius, quamquam provecta aetate, egregio toleravit. dein Piso viginti per annos pariter probatus, publico lanere ex decreto senatus celo

12ὶ Relatum inde ad patres a Quintiliano tribuno plebeido libro Sibullao, quem Caninius Gallus quindecimvirum reeipi

inter ceteros eiusdem Vatis, et ea de re senatus eonsultum

postulaverat; quo per discessionem laeto misit litteras Caesar, modico tribunum increpans ignarum antiqui moris ob iuVen- , tam . Gallo exprobrabat quod scientiae caerimoniarumque vetus incerto auctore, ante fiententiam collegii, non, ut a solet, lecto per magistros aestimatoque earmino. apud inis quentem senatum egisset. simul commonefecit, quia multa vana sub nomine celebri vulgabantur, sanxisse Augustum, quem intra diem ad praetorem urbanum daserrentur neque

159쪽

LIBER VI. Cap. 10. 11. 12. 13. 14. 15.

habere privatim liceret.'quod a maioribus quoque decretum erat post exustum sociali bello Capitolium, quaesitis Samo Ilio Eruthris, per Africam etiam ac Siciliam et Italicas colonias, carminibus Sibullae, una seu plures fuere, datoque sacerdotibus negotio, quantum humana Ope potuissent, vera discernere. igitur tunc quoque notioni quindecimvirum is liber subicitur. l Isdem consulibus gravitato annonae iuxta x dii in nem Ventum; multaque, et plures per dies, in theatro licentius esilagitata, quam solitum adversum imperatorem. quis Commotus incusavit magistratus patresque quod non publica a ctoritate populum coercuissent; addiditque quibus e provinetis, et quanto maiorem quam Augustus rei frumentariae copiam advectaret. ita castigandae plebi compositum senatus

consultum prisca severitate, neque segnius consules edixere.

silentium ipsius non civile, ut crediderat, sed in superbiam aecipiebatur.

lεὶ Fino anni Geminius, Celsus, Pompeius, equites

Romani, ceciderct coniurationis crimine; ex quis Geminius prodigentia opum ac mollitia vitae amicus Seiano, nihil ad serium. et Iulius Celsus tribunus in vinclis laxatam catenam et circumdatam in diversum tendens, suam ipso cervicem perfregit. at Rubrio Fabato, tamquam desperatis rebus Romanis Parthorum ad misericordiam sugeret, custodes additi. sane is repertus apud fretum Siciliae retractusquo per se turionem, nullas probabiles causas longinquae peregrinationis adserebat. mansit tamen incolumis, oblivione magis quam

clementia.

tibin Ser. Galba L. Sulla consulibus din quaesito quos neptibus suis maritos destinaret Caesar, postquam instahat virginum aetas, L. Cassium, M. Vinicium legit. Vinieto oppidanum genus: Calibus ortus, patre atque avo consularibus, tetera equestri familia erat, mitis ingenio et complae saeundiae. Cassius plebeii Romae generis, verum antiqui honoratique, et severa patris disciplina eductus facili lato saepius quam industria commendabatur. huic Drusillam, Vinieio Iuliam Germanico genitas coniungit; superque ea re senatui scribit, levi eum honore iuvenum . dein redditis absentiao causis

160쪽

15ε . CORNELLI TAC TI AN M admodum vagis, sexit ad graviora et offensiones ob rem publicam coeptas, utque Macro praesectus tribunorumque et eenturionum pauci secum introirent, quotiens curiam ingrederetur, petivit. factoque large et sine praescriptione generis aut numeri senatus consulto, ne tecta quidem urbis, adeo publicum consilium numquam adiit, deviis plerumque itineribus ambigens patriam et declinans. 16ὶ Interea magna vis accusatorum in eos inrupit, qui pecunias senore auctitabant adversum legem dictatoris Caesaris, qua de modo credendi possidendique intra Italiameavetur. omissam olim. quia privato usui bonum publicum

postponitur. sane vetus urhi senebre malum, et seditionum discordiarumque creberrima causa; eoque eohibebatur antiquis quoque et minus corruptis moribus. nam primo duodecim tabulis sanctum, ne quis unciario senore amplius exerceret, eum antea ex libidine locupletium agitaretur; dein rogatione tribunicia ad semuncias redacta, postremo vetita Versura.

multisque plebis scitis obviam itum fraudibus, quae totiens

repressae miras per artes rursum oriebantur. sed tum Gracchus praetor, cui ea quaestio evenerat, multitudine periet,lantium subactus rettulit ad senatum; trepidique patres neque enim quisquam tali culpa vacuus; veniam a principe peti-Vere; et concedente annus in posterum sexque menses dati,

quis secundum iussa legis rationes familiares quisque componerent.

17ὶ Isine inopia rei nummariae, commoto simul Omnium aere alieno, et quia tot damnatis honisque eorum dive dilis signatum argentum fisco vel aerario attinebatur. ad hoc Senatus praescripSerat, duas quisque senoris partes in agris per Italiam conlocaret. sed eroditores in solidum appellabant ; nec deeorum appellatis minuere fidem. ita primo eo cursatio et preces; dein strepero praetoris tribunal; eaque quae remedio quaesita, venditio et emptio, in contrarium mutari, quia seneratores omnem pecuniam mercandis agris condiderant. copiam vendendi secuta vilitate, quanto quis obaeratior, aegrius distrahebant, multique soriunis provolvebantur; eversio rei familiaris dignitatem ac famam pra ceps dabat, donee tulit opem Caesar disposito per mensas

Disit

SEARCH

MENU NAVIGATION