장음표시 사용
131쪽
LIBER IV. cap. 35. 36. 37. 38. 39. 425
38ὶ Ego me, patres conscripti, mortalem esse et hominum ossicia sungi satisque habere si locum principem impleam.
et vos testor et meminisse posteros Volo; qui satis supedique memoriae meae tribuent, ut maioribus meis dignum, rerum vestrarum providum, constantem in periculis, ossensionum pro utilitate publica non pavidum credant. haee mihi in animis vestris templa, hae pulcherrimae erigies et mansurae. nam quae saxo struuntur, si iudicium posterorum in odium vertit, pro sepulchris spernuntur. proinde socios cives et
deos ipsos precor, hos ut mihi ad finem usque vitae quietam et intellegentem humani divinique iuris mentem duint, illos
ut, quandoque concessero, cum Iaude et honis recordationibus lacta atque famam nominis mei prosequantur. η perstititque posthac secretis etiam sermonibus aspernari talem sui cultum.
quod alii modestiam, multi, quia dissideret, quidam ut degeneris animi interpretabantur. optumos quippe mortalium altissima cupere : sic Herculem et Liberum apud Graecos, Quirinum apud nos deum numero additos. melius Augustum, qui speraverit. celera principibus Statim adesse: unum i satiabiliter parandum; prosperam sui memoriam. nam contemptu famae contemni virtutes. 39ὶ At Seianus nimia fortuna socors, et muliebri insuper cupidino incensus, promissum matrimonium sagitante Livia, eomponit ad Caesarem codicillos: moris quippe tum erat quamquam praesentem scripto adire. eius talis sorma fuit:
benivolentia patris Augusti et mox plurimis Tiberii iudiciis
ita insuevisse, ut spes votaque Sua non prius ad deos quam ad principum aures conferret. neque fulgorem honorum umquam precatum: excubias ac labores, ut unum e militibus. pro incolumitate imperatoris malle. attamen quod pulcherriamum, adeptum, ut coniunctione Caesaris dignus crederetur.
hinc initium spei. et quoniam audiverit Λugustum in coni eanda silia nonnihil etiam do equitibus Romanis consultavisse, ita, si maritus Liviae quaereretur, haberet in animo amicum
sola necessitudinis gloria usurum. non enim exuere inposita munia: satis aestimare firmari domum adversum iniquas
Agrippinae ossensiones, idque libororum causa. nam sibi multum superque vitae lare, quod tali cum principe explevisset.
132쪽
126 CORNELII TACITI ANNALIUM 40ὶ Ad ea Tiberius laudara pietate Seiani suisque in sum
benesciis modice percursis. eum tempus tamquam ad int gram consultationem petivisset . adiunxit ceteris mortalibus in eo stare consilia quid sibi condueere putent, principum disersam esse Sortom, quibus praecipua rerum ad famam dirigenda. ideo se non illuc decurrere quod promptum re scriptu, posse ipsam Liviam statuere, nubendum post Drusum an in penalibus isdem tolerandum haberet; esse illi matrem et aviam, propiora consilia. simplicius acturum. de inimicitiis primum Agrippinae, quas longe acrius arsuras, si mauimonium Liviae velut in partes domum Caesarum distraxisset. sic quoque erumpere aemulationem seminarum, eaque disco dia nepotes suos eonvelli: quid si intendatur certamen tali coniugio afalleris enim, Seiane, si te mansurum in eodem ordina putas, et Liviam, quae C. Caesari, mox Druso nupta
fuerit, ea mente acturam ut cum equite Romano senescat.
ego ut sinam, credisne passuros qui fratrem eius, qui patrem maioresque nostros in summis imperiis videror vis tu quidem istum intra locum sistere: sed illi magistratus et primores, qui te invito perrumpunt omnibusque de rebus eo sulunt, excessisse iam pridem equestre fastigium longequo antisse patris mei amicitias non occulti serunt, Perque invia diam tui me quoquo incusant. at enim Augustus filiam suam equiti Romano tradere meditatus est. mirum Hercule, si cum in Omnis curas distraheretur, immensumque attolli provideret quem coniunctione tali super alios extulisset, C. Proculeium et quo dam in formonibus habuit insigni tranquillitato vitae, nullis rei publieae negotiis permixtos. sed si dubitatione Augusti movemur, quanto validius est quod Marco Agrippae, mox mihi conlocavit Τ atque ego haec pro amicitia non occultavi : ceterum neque tuis neque Liviae destinatis adversabor. ipso quid Intra animum volutaverim, quibus adhuc necessitudinibus inmiscere te mihi parem, omittam ad praesens referre. id tantum aperiam, nihil esse tam excelsum quod
non virtutes istae tuusque in me animus mereantur; datoque tempore vel in senatu Vel in contione non reticebo. .
133쪽
LIBER IV. Cap. 40. 41. 42. 43.
invidiam deprecatur. ac ne adsiduos in domum coetus arcondo infringeret polentiam aut recepi ando lacultatem criminantibus
praeberet, huc flexit ut Tiberium ad vitam procul Roma amoenis locis degendam impelleret. multa quippe providebat:
sua in manu aditus, litterarumque magna ex parto se arbitrum soro, cum per milites commearent; mox Caesarem vergento
iam senecta, secretoque loci mollitum, munia imperii facilius tramissurum; et minui sibi invidiam adempta salutantium turba, sublatisque inanibus Veram polentiam augeri. igitur paulatim negotia urbis, populi adcursus, multitudinem adnuentium increpat, extollens laudibus quietem et solitudinem, quis abesse taedia et Ossensiones, ac praecipua rerum maximo agitari.
4 2ὶ Λe sorte habita per illos dies de Votieno Montano,
celebris ingenii viro, cognitio cunctantem iam Tiberium pedipulit ut vitandos crederet patrum coetus Vocesque quae Plerumque verae et graves coram ingerebantur. nam postulato Votieno ob contumelias in Caesarem dictas, testis Aemilius eu militaribus viris dum studio probandi cuncta refert et, quamquam inter Obstrepentes, magna adseveratione nititur, audivit Τiberius probra quis per occultum lacerabatur, adeo que perculsus est ut se vel statim vel in cognitione purgat rum clamitaret, precibusque proximorum, adulatione omnium aegre componeret animum. et Votienus quidem maiestatis poenis adfectus est: Caesar obiectam sibi adversus reos inci mentiam eo pervicacius amplexus, Aquiliam adulterii delatam eum Vario Ligure, quamquam Lentulus Gaetulicus consul
designatus lege Iulia damnasset, exsilio punivit, Apidiumque Merulam, quod in acta divi Augusti non iuraverat, albo
43ὶ Auditae dehinc Lacedaemoniorum et Messeniorum legationes de iuro templi Dianae Limnatidis, quod suis a maioribus suaque in terra dicatum Lacedaemonii firmabant annalium memoria vatumquct carminibus, sed Macedonis Philippi, cum quo bellassent, armis ademptum, ac post C. Caesaris et M. Λntonii sententia redditum. contra Messenii veterem inter Herculis posteros divisionem Peloponnesi protulere, suoquo
regi Denthelialem agrum, in quo id delubrum, cessisse;
134쪽
monimentaque eius rei sculpta saxis et aere prisco manere. quodsi vatum, annalium ad testimonia vocentur, plures sibi ac locupletiores esse. neque Philippum potentia sed ex vero statuisse. idem regis Antigoni, idem imperatoris Mummii iudicium. sic Milesios permisso publice arbitrio, postremo Atidium Geminum praetorem Achaiae decrevisse. ita secundum Messenios datum. et Segestani aedem Veneris, montem apud Erycum, vetustate dilapsam restaurari postulavere. nota memorantes de origine eius et laeta Tiberio. suscepit curam libens ut consanguineus. tunc tractatae Massiliensium preces, probatumque P. Rutilii exemplum. namque eum legibus pubsum civem sibi Zmyrnaei addiderant. quo iure Vulcatius Moschus exsul in Massilienses receptus bona sua rei publicae eorum ut patriae reliquerat. 34ὶ Obiere eo anno viri nobiles Cn. Lentulus et L. Domilius. Lentulo, super consulatum et triumphalia de Gaetulis, gloriae fuerat bene tolerata paupertas, dein magnae Opes innocenter paratae et modeste habitae. Domitium decoravit pater civili bello niaris potens, donec Antonii partibus, mox Caesaris misceretur. avus Pharsalica acio pro optumatibus ecciderat. ipse delectus cui minor Antonia, Octavia genita. in matrimonium daretur, post exercitu numen Albini transcendit, longius penetrata Germania quam quisquam priorum easque ob res insignia triumphi adeptus cst. obiit et L. Ant nius, multa claritudine generis, sed inprospera. nam patro eius Iulo Antonio ob adulterium Iuliae morte punito hunc admodum adulescentulum, sororis nepotem, seposuit Augustus in civitatem Massiliensem, ubi specie studiorum nomen exsilii tegeretur. habitus lamon supremis honor, ossaque tumulo Octaviorum inlata per decretum Senatus. 45ὶ Isdem consulibus lacinus atrox in citeriore Hispania admissum a quodam agresti nationis Termestinae. is prae torem provinciae L. Pisonem, pace incuriosum, ex inproviso in itinere adortus uno vulnero in mortem adfecit; ac per nicitate equi profugus, postquam saltuosos Iocos attigerat, dimisso equo per derupta et avia sequentis laustraluS t. neque diu sesellit: nam prenso ductoque per proximos pagos equo, cuius foret cognitum. et repertus cum tormentis edere Disitired by Corale
135쪽
MBER IV. cap. 43. 44. 45. 46. Q.
conscios adigeretur, Voce magna, sermone patrio frustra sainterrogari clamitavit: adsisterent socii ac spectarent; nullam vim tantam doloris lare ut veritatem eliceret. idemquo cum postero ad quaesitionem retraheretur, eo nisu proripuit socustodibus saxoque eaput adnixit ut statim exanimaretur. sed Piso Τermestinorum dolo caesus habetur; qui pecunias e publico interceptas acrius quam ut tolerarent barbari cogebat.
46ὶ Lentulo Gaetulleo C. Calvisio consulibus deereta triumphi insignia Poppaeo Sabino contusis Thraecum gentibus, qui
montium editis inculti atque eo serocius agitabant. causamoius, super hominum ingenium, quod pati delectus et validissimum quemque militiae nostrae dare aspernabantur, ne regibus quidem parere nisi ex libidine soliti, aut si mitterent auxilia, suos ductores praeficere nec nisi adversum accolas belligerare. ac tum rumor incesserat sere ut disiecti aliisquo nationibus permixti diversas in terras traherentur. sed ant quam arma inciperent, misero legatos amiciliam obsequiumque
memoraturos, et mansura haec, si nullo novo onero tent
rentur: sin ut victis servitium indiceretur, esso sibi serrum et iuventutem et promptum libertati aut ad moriem animum. simul castella rupibus indita conlatosque illuc parentes et coniuges ostentabant, bellumque impeditum arduum crue tum minitabantur. 4n Λt Sabinus, donec exercitus in unum eonduceret, datis mitibus responsis, postquam Pomponius Labeo e Moesia cum legione, rex Rhoemetalces cum auxiliis popularium, qui fidem non mutaverant, venere, addita praesenti copia ad hostem pergit compositum iam per angustias saltuum . quidam audentius apertis in colli hus visebantur; quos dux Romanus acie suggressus haud aegro pepulit, sanguino barbarorum modico ob propinqua suffugia. mox castris in Ioco communitis valida manu montem occupat angustum et aequali dorso continuum usque ad proximum castellum, quod magna vis armata aut incondita tuebatur. simul in serotissimos, qui ante vallum more gentis cum carminibus et tripudiis pedisultabant, mittit delectos sagittariorum. ii dum eminus grassabantur, crebra et inulta Vulnera secere: propius incedentes
eruptione subila turbati sunt, receptique subsidio Sugambrasi
136쪽
CORNELII TACITI ANNALIUNe orsis, quam Romanus promptam ad pericula, nec minus eantuum et armorum lumultu trucem, haud procul instruxerat.
48J Translata dehinc castra hostem propter, relictis apud
priora munimenta Thraecibus, quos nobis adfuisse memoravi. iisque permissum Vastare, urere, trahero praedas. dum populatio lueem intra sisteretur noctemque in castris tutam et vigilem capesserent. id primo servatum: mox versi in luxum et raptis opulenti omittere stationes, lascivia epularum aut somno et vino procumbere. igitur hostes incuria eorum comperta duo agmina parant, quorum altero populatores invaderentur, alii castra Romana ad pugnarent, non spe capiendi, sed ut clamore, telis, suo quisque periculo intentus sonorem alterius proelii non acciperet. tenebrae insuper delectae augendam ad formidinem. sed qui vallum legionum lentabant, saei lepelIuntur; Thraecum auxilia repentino incursu territa, cum pars munitionibus adiacerent, plures extra palarentur, tanto insensius caesi quanto perfugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque semilium incusabantur. 49J Postera die Sabinus exercitum aequo loco ostendit, si barbari successu noctis alacres proelium auderent. et Postquam castello aut coniunctis tumulis non degrediebantur, obsidium coepit per praesidia, quae opportune iam muniebat; dein fossam loricamque contexens quattuor milia passuum ambitu amplexus est; tum paulatim, ut aquam pabulumque eriperet, contrahere claustra artaque circumdare; et struebatur agger, unde saxa hastae ignos propinquum iam in hostem iacerentur. sed nihil aeque quam sitis satigabat, cum ingens multitudo bellatorum inbellium uno reliquo sonte utore lur. simulque armenta, ut mos barbaris, iuxta clausa, eg stato pabuli exanimari; adiacere corpora hominum, quos vulnera, quos sitis peremerat; pollui cuncta sanio, odore,
eontactu. rebusque turbatis malum extremum discordia accessit, his deditionem, aliis mortem et mutuos inter se ictus parantibus. et erant qui non inullum exitium sed eruptionem suaderent, nequo ignobiles, quamvis diversi sententiis. 50ὶ Verum e ducibus Dinis provectus spnecta ei longo uSuvim atque clemenuam Romanam edoctus, ponenda arma, unum adstietis id remedium, disserebat, primusque Se cum
137쪽
LIBER IV. Cap. 47. 48. 4s. 50. 51. 52.
eon iugo et liberis victori permisit. secuti aetate aul sexu inbecilli, et quibus maior vitae quam gloriae cupido. at iuventus Tarsam inter et Turesim distrahebatur. utrique destinatum eum libertate Occidere: sed Tarsa properum finem, abrumpendas pariter spes ac metus clamitans, dedit exemplum demisso in pectus serro. nec desuere qui eodem modo oppeterent. Turesis sua cum manu noctem opperitur, haud nescio duce nostro. igitur firmatae stationes densioribus globis. et ingruebat nox nimbo atrox, hostisque clamore turbido, modo per vastum silentium, incertos Obsessores esse cerat, cum Sabinus circumire, hortari ne ad ambigua sonitus aut simulationem quietis casum insidiantibus aperirent, sed sua quisque munia servarent immoti telisque non in salsum iactis. 5li Interea barbari catervis decurrentes nunc in vallum manualia saxa, praeustas sudes, decisa robora iacere, nunc virgullis et cratibus et eorporibus exanimis complere fossas, quidam pontis et scalas ante fabricati inferre propugnaculis, eaque prensare, detrahere, et adversum resistentis comminus niti. miles contra deturbare telis, pellere umbonibus, muralia pila, congestas lapidum moles provolvere. his partae victoriae
spes et, si cedant, insignitius flagitium, illis extrema iam
salus ei adsistentes plerisque matres et coniuges earumque lamenta addunt animos. nox aliis in audae iam aliis ad formidinem opportuna, incerit ictus, Vulnera inprovisa, suorum at tuo hostium ignoratio. et montis anfractu repercussae veluta tergo voces adeo cuncta miscuerunt ut quaedam munimenta Romani quasi perrupta omiserint. neque tamen pervasere hostes nisi admodum pauci: ceteros, deiecto promptissimo quoquo aut saucio, adpetente iam luce trusero in summa castelli, ubi tandem coacta deditio. et proxima sponte incOlarum recepta. reliquis, quo minus vi aut obsidio subigerentur, praematura montis Haemi et saeva hiems subvenit.
52ὶ At Romae commota principis domo, ut scri es suturi in Agrippinam exitii inciperet, Claudia Pulchra sobrina eius
postulatur, accusante Domitio ADO. is recens praetura, modicus dignationis et quoquo facinore properus clares cero, crimen inpudicitiae, adulterum Furnium, veneficia in principem et devotiones obieetabat. Agrippina semper atrox, tum et
138쪽
132 ORNELLI TACITI ANNALIUM periculo propinquae accensa, pergit ad Tiberium, ac sorte sacrificantem patri reperit. quo initio invidiae, non eiusdem ait mactare divo Augusto victimas et posteros eius insectari. non in effigies mutas divinum spiritum transfusum; sed imaginem veram, caelesti sanguine ortam intellegero discrimen, suscipere sordes. frustra Pulchram praescribi, cui sola exitii causa sit quod Agrippinam stulte prorsus ad cultum delegerit, oblita Sosiae ob eadem adflictae. audita haec raram occulii
pectoris Vocem elicuere; correptamque Graeco Versu admonuit
non ideo laedi, quia non regnaret. Pulchra et Furnius damnantur. Aser primoribus oratorum additus, divulgato ingenio et secula adseveratione Caesaris, qua suo iure disertum cum appellavit. mox capessendis accusationibus, aut reos lutando, prosperiore eloquentiae quam morum fama fuit, nisi quod aetas extrema multum etiam eloquentiae dempsit, dum lassa mente retinet silentii inpatientiam.
53ὶ At Agrippina pervicax irae et morbo corporis implicata,
cum viseret cam Caesar, profusis diu ac per silentium lacrimis, mox invidiam et preces orditur: subveniret solitudini, daret maritum; habilem adhuc iuventam sibi, neque aliud probis quam ex matrimonio solatium; esse in civitate, qui B. Augusti neptem, Germanici coniugem ac liberos eius recipere dignarentur. sed Caesar non ignarus quantum ex re publiea peteretur, ne tamen Ossensionis aut metus manifestus laret, sine responso quamquam instantem reliquit. id ego, a scribptoribus annalium non traditum, repperi in commeutariis
Agrippinae filiae, quae Neronis principis mater vitam suam
et casus suorum posteris memoravit.
54J Ceterum Solanus maerentem et inprovidam allius perculit, immissis qui per speciem amicitiae monerent paratum
ei venenum, vitandas soceri epulas. atque illa simulationum nescia, cum propter discumberet, non Vultu aut sermone fecit, nullos attingero cibos, donec advertit Tiberius, sorte, an quia audiverat; idque quo acrius experiretur, poma, ut erant adposita. Iaudans nurui sua manu tradidit. aucta ex eo suspicio Agrippinae, et intacta Ore servis tramisit. nec tamen Tiberii vox coram secula, sed obversus ad matrem non mirum ait, si quid severius in eam statuisset a qua Diqiligod by Corale
139쪽
LIBER IV. Cap. 52. 53. 54. 55. 56.
veneficii insimularetur. inde rumor parari exitium, neque id imperatorem palam audere, secretum ad perpetrandum quaeri. 55J Sed Caesar quo famam averteret, adesse frequens senatui, legatosque Asiae, ambigentes quanam in civitate tem plum statueretur, pluris per dies audivit. undecim urbes ceditabant, pari ambitione, viribus diversae. neque multum distantia inter se memorabant de Vetustate generis, studio in populum Romanum per bella Persi et Aristonici aliorum quo regum. verum IIIpaepeni Τrallianique Laodicenis ac Magnetibus simul iramissi ut parum validi. ne Ilienses quidem, eum parentem urbis Romae Troiam referrent, nisi antiquitatis gloria, pollebant. paulum addubitatum, quod Halica
nassii mille et ducentos per annos nullo motu terrae nutavisse sedes suas, vivoque in saxo rundamenta templi adseveraverant.
Pergamenos eo ipso nitebanturi aedo Augusto ibi sita satis adeptos creditum. Ephesii Milesiiquo, hi Apollinis. illi Dianae
caerimonia occupavisse civitates visi. ita Sardianos inter Zm1rnaeosque deliberatum. Sardiani decretum Etruriae reeitavere ut consanguinei: nam Τyrrhenum Lydumque Atye
rego genitos ob multitudinem divisisse gentem; Lydum patriis
in terris resedisse, TIrrheno datum novas ut conderet sedes; et ducum o nominibus indita vocabula illis per Asiam, his in Italia; auctamque adhuc Lydorum opulentiam missis in Graee iam populis, cui mox a Pelope nomen. simul litteras imperatorum et tela nobiseum foedera bello Macedonum, ube talemque suminum suorum, temperiem caeli ac dites eircum
56 At Zmyrnaei repetita vetustate, seu Tantalus Iove ortus illos, sive Theseus divina et ipse stirpe, sive una Amaronum condidisset, transcendere ad ea quis maxime fidebant in p pulum Romanum ossiciis, missa navali copia non modo externa ad bella, sed quae in Italia tolerabantur; seque primos templum urbis Romae statuisse, M. Porcio consule, magnis quidem iam populi Romani rebus, nondum tamen ad summum elatis, stante adhuc Punica urbe et validis per Asiam regibus. simuI L. Sullam testem adserebant, gravissimo in discrimine exercitus ob asperitatem hiemis et penuriam vestis, cum id Zmyrnam in contionem nuntiatum foret, omnes qui adstabant
140쪽
CORNELII TACITI ANNALIUM detraxisse corpori tegmina nostrisque legionibus misisse. ita rogati sententiam patres Zmyrnaeos praetulere . censuitque Vibius Marsus ut M. Lepido, cui ea provincia obvenerat, super numerum legaretur, qui templi euram susciperet. et
quia Lepidus ipse deligere per modestiam abnuebat, Valerius
Naso e praetoriis sorte missus est.
57ὶ Inter quae diu meditato prolatoque saepius consilio, tandem Caesar in Campaniam, specie dedicandi templa apud Capuam Iovi, apud Nolam Augusto, sed certus procul urbe
degsere. causam abscessus quamquam secutus plurimos auctorum ad Seiani artes rettuli, quia tamen caede eius patrata sex postea annos pari secreto coniunxit, plerumque perm Veor num ad ipsum referri verius sit, saevitiam ac libidinem eum lactis promeret, locis occultantem. erant qui crederent in senectulo corporis quoque habitum pudori fuisse : quippe illi praegracilis et incurva proceritas, nudus capillo vertex, ulcerosa facies ac plerumque medicaminibus interstincla. et Rhodi secreto vilaro coetus, recondere voluptates insuerat. traditur etiam matris inpotentia extrusum, quam dominationis sociam aspernabatur . neque depellere poterat, cum dominationem ipsam donum eius accepisset. nam dubitaverat A gustus Germanicum, sororis nepotem et cunctis laudatum, rei Romanae imponere: sed precibus uxoris evicius Tiberio Germanicum, sibi Τtherium adscivit. idque Augusta expr brabat , reposcebat. 58ὶ Prosectio arto comitatu suit: unus senator consulatulanetus, Cocceius Nerva, cui legum peritia, eques Roma
nus, praeter Seianum, ex inlustribus Curtius Atticus: ceteri liburalibus studiis praediti, sermo Graeei, quorum sermonibus levaretur. serebant periti caelestium iis motibus siderum excessisse Roma Tiberium ut reditus illi negaretur. unde exitii causa multis suit properum finem vitae coniectantibus Vulgantibusque. neque enim tam incredibilem casum providebant, ut undecim per annos libens patria careret. mox patuit breve consilium ariis et salsi, veraque quam obseuris
tegerentur. nam in urbem non regressurum haud soria diactum : ceterorum nescii egere, eum propinquo rure aut litore, et saepe moenia urbis adsidens, extremam senectam compleverit.