장음표시 사용
121쪽
LIBER IV. Cap. 12. l3. 14. 15. 16. II.
sorum Augusti publica pecunia patres decrevere, apud quos
etiamtuna cuncta tractabantur, adeo ut procurator Asiae Lucilius Capito accusantc provincia causam dixerit, magna cum adseveratione principis non se ius nisi in servitia et pecunias familiares dedisse: quodsi vim praetoris usurpasset manibus que militum usus laret, spreta in eo mandata sua : audirent socios. ita reus cognito negotio damnatur.Ob quam ultio nem, et quia priore anno in C. Silanum vindicatum erat, decrevere Asiae urbes templum Tiberio matrique eius ac senatui. et permissum statuere; egitque Nero.grales ea causa patribus atque avo, laetas inter audientium adsectiones, qui recenti memoria Germanici illum adspici, illum audiri re tiantur. aderantque iuveni modestia ac sorma principe viro digna, nolis in eum Seiani odiis ob periculum gratiora.
16ὶ Sub idem tempus de stamine Diali in locum Servii
Maluginensis defuncti legendo, simul roganda nova lego disseruit Caesar. nam patricios confarreatis parentibus genitos tres simul nominari, ex quis unus legeretur, Vetusto more; neque adesse, ut olim, eam copiam, Omissa confarreandi adsuetudine aut inter paucos retenta. pluresque eius rei causas adserebat, potissimam penes incuriam virorum seminarumque: accedere ipsius caerimoniae dissicultates, quae consulto vitarentur, et quoniam exiret e iure patrio qui id naminium apisceretur quaequo in manum staminis conveniret. ita medendum senatus decreto aut lege, sicut Augustus quae
dam ex horrida illa an liquitate ad praesentem usum nexisset. igitur tractatis religionibus placitum institulo staminum nihil demulari : sed lata lex qua flaminica Dialis sacrorum causa in potestate viri, cetera promisco seminarum iure ageret. et lilius Maluginensis patri suffectus. utque glisceret dignatio Sacerdotum, alquo ipsis promptior animus foret ad capessendas caerimonias, decretum: Corneliae Virgini, quae in locum Scantiae capiebatur, Plin. XX., et quotiens Augusta theatrum introisset, ut sedes inter Vestalium consideret.
17ὶ Cornelio Cethego, Visellio Varrone consulibus pontifi-
PS, eorumque exemplo ceteri sacerdotes, cum pro incolumi tale principis Vota susciperent, Neronem quoque et Drusum isdem dis commendavere, non tam caritate iuvenum quam
122쪽
adulatione; quae moribus corruptis perinde anceps, si nulla et ubi nimia est. nam Τiberius haud umquam domui Ge manici milis, tum vero aequari adulescentes senectae suae inpatienter indoluit; accitosque pontifices percunctatus est. num id precibus Agrippinae aut minis tribuissent. et illi quidem, quamquam abnuerent, modice perstricli etenim pars magna e propinquis ipsius aut primores civitatis erant :ceterum in Senatu oratione monuit in posterum ne quis mobiles adulescentium animos praematuris honoribus ad superbiam extolleret. instabat quippe Seianus, incusabatque diductam civitatem ut civili bello; esse qui se partium Agrippinae vocent, ac ni resistatur, fore pluris: neque aliud glisce lis discordiae remedium quam si unus alterve maxime prompti
18ὶ Qua causa G. Silium et Titium Sabinum adgreditur. amicitia Germanici perniciosa utrique, Silio et quod ingentis
exercitus septem per annos moderator, Partisque apud Germaniam triumphalibus Sacroviriani belli victor, quanto maiore mole procideret, plus formidinis in alios dispergebatur. credebant plerique auctam.Ossensionem ipsius intemperantia, immodico iactantis suum militem in obsequio duravisse, cum alii ad seditiones prohaberentur; neque mansurum Tiberio imperium . si iis quoque legionibus cupido novandi fuisset. destrui per haec fortunam suam Caesar, inparemque tanto merito rebatur. nana henelicia eo usque laeta sunt, dum videntur exsolvi posse: ubi multum antevenere, pro gratia odium redditur.
19ὶ Erat uxor Silio Sosia Galla, caritate Agrippinae invisa
principi. hos corripi, dilato ad tempus Sabino, placitum; inmissusque Varro consul, qui paternas inimicitias obtendens odiis Seiani per dedecus suum gratiscabatur. precante reo brevem moram, dum accusator consulatu abiret, adversatus est Caesar: solitum quippe magistratibus diem privalis dicere; nec infringendum consulis ius, cuius vigiliis niteretur ne quod res publica detrimentum caperet.)proprium id Tiberio fuit Scelera nuper reperta priscis verbis oblegere. igitur multa adseveratione, quasi aut legibus cum Silio ageretur, aut Varro consul aut illud res publica esset, coguntur patres, silente Disiti Corali
123쪽
LIBER IV. cap. 17. 1 19. 20. 21. 117 reo, Vel si defensionem coeptaret, non occultante cuius ira premeretur. conscientia belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam laedala, et uxor Sosia arguebantur. nec dubie repetundarum criminibus haerebant: sed cuncta qua stione maiestatis exercita, et Silius imminentem damnationem voluntario sine praevertit.
20ὶ Saevitum tamen in bona, non ut stipendiariis pecuniae redderentur, quorum nemo repetebat: sed liberalitas Augusti avulsa, conpula lis Singillatim quae fisco petebantur. ea prima Τiberio erga pecuniam alienam diligentia fuit. Sosia in exsilium pellitur Asinii Galli sententia. qui partem bonorum
publicandam , pars ut liberis relinqueretur, censuerat. contra M. Lepidus quartam accusatoribus secundum necessitudin m legis, cetera liberis concessit. hunc ego Lepidum temporibus illis gravem et sapientem virum fuisse comperior: nam pleraque ab saevis adulationibus aliorum in melius nexit. neque lamen temperamenti egebat, cum aequabili auctoritato et gratia apud Tiberium viguerit. unde dubitare cogor, salo et sorte nascendi, ut celera, ita principum inclinatio in hos,
ossensio in illos. an sit aliquid in nostris consiliis, liceatque
inter abruptam contumaciam et deforme obsequium pergere iter ambitione ac periculis vacuum. at Messalinus Colla haud minus claris maioribus, sed animo diversus, censuit cavendum senatus consulto ut quamquam insontes magistratus et culpae alienae nescii provincialibus uxorum criminibus perinde quam suis plecterentur.
21J Aelum dehinc do Calpurnio Pisone, nobili ac feroci
Viro. is namque, ut rettuli, cessurum se urbe ob factiones accusatorum in senatu clamitaverat, et sprela polentia A gustae trahere in ius Vrgulaniam domoque principis excire ausus erat. quae in praesens Tiberius civiliter habuit: sed in animo revolvente iras, etiamsi impetus ostensionis languerat, memoria valebat. Pisonem Q. Granius secreti sermonis incusavit adversum maiestatem habili, adiecitque in domo eius
Venenum esse, eumque gladio accinctum introire curiam. quod ut atrocius vero tramissum: ceterorum, quae multa cumulabantur, receptus est reus; noque peractus ob mortem opportunam. relatum et de Cassio Severo exsule, qui so
124쪽
didae originis, maleficae vitae. sed orandi validus, per im modicas inimicitias ut iudicio iurati senatus Cretam amoveretur offecerat; atque illic eadem actitando recentia veteraque odia advertit, bonisque exutus, interdicto igni atque aqua,
22) Per idem tempus Plautius Silvanus praetor, incertis
causis. Aproniam coniugem in praeceps iecit; tractusque ad Caesarem ab L. Apronio socero turbata mente respondit, tamquam ipse somno gravis atque eo ignarus, et uxor sponte moditum fiumpsisset. non cunctanter Tiberius pergit in domum. visit cubiculum; in quo reluctantis et impulsae vestigia cern
bantur. refert ad senatum, datisque iudicibus Urgulania Silvani avia pugionem nepoti misit quod perinde creditum quasi principis monitu, ob amicitiam Augustae cum Vrgulania.
reus frustra tentato serro venas praebuit exsolvendas. mox Numantina, prior uxor eius. accusata iniecisse carminibus et veneficiis vecordiam marito, insons iudieatur.
23ὶ Is demum annus populum Romanum Iongo adversum Numidam Τacfarinatem hello absolvit. nam priores ducos ubi impetrando triumphalium insigni sufficere res suas credideraui, hostem omittebant; iamquo tres laureatae in urbe si tua . et adhuc raptabat Africam Τacfarinas, auctus Maurorum auxiliis, qui, Ptolemaeo Iubae filio iuventa incurioso, libertos regios et servilia imperia bello mutaverant. orat illi pro darum receptor ac socius populandi rex Garamantum, non ut cum exercitu incederet, sed missis levibus copiis, quasi ex longinquo in maius audiebantur; ipsaque e provincia, ut quis fortunao inops, moribus turbidus, promptius ruebant. quia Caesar post res a Blaeso gestas, quasi nullis iam in Africa hostibus, reportari nonam legionem iusserat, nec proconsule eius anni P. Dolabella retinere ausus erat, iussa Pri
ripis magis quam incerta belli metuens. 2.ὶ Igitur Τaesarinas disperso rumore rem Romanam aliis quoque ab nationibus lacerari, eoque paulatim Africa decedere. ac posse reliquos circumveniri, si cuncti quibus libertas se vitio potior incubuissent, auget vires, positisque castris Thubuscum oppidum circumsidet. at Dolabella contracto quod erat militum, terrore nominis Romani, et quia Numidae ped
125쪽
LIBER IV. Cap. 21. 22. 23. 24. 25. 26. m.
tum aciem ferre nequeunt, primo sui incessu solvit obsidium, locorumqile opportuna permunivit; simul principes Musulami rum desectionem coeptantes securi perculit. dein quia pluribus adversum Tacfarinatem expeditionibus cognitum non gravi
nec uno incursu consectandum hostem vagum, excito cum
popularibus rege Ptolemaeo quattuor agmina Parat, quae lega iis aut tribunis data; et praedatorias manus delecti Maurorum duxere: ipse consultor aderat omnibus. 25J Nec multo post adfertur Numidas apud castellum semi rutum. ab ipsis quondam incensum, cui nomen ΛuZea, positis mapalibus consedisse, fisos loco, quia vastis circum saltibus
claudebatur. tum expeditae cohortes alaeque, quam in partem ducerentur ignarae, cito agmine rapiuntur. simulque coeptus dies, et concentu iubarum ac truci clamore aderant semisomnos in barbaros, praepeditis Numidariam equis aut diversos pastus pererrantibus. ab Romanis consertus pedes, dispositae turmae, cuncta proelio provisa: hostibus contra omnium nesciis non arma, non ordo, non consilium, scd pecorum modo trahi. Occidi, capi. insensus miles memoria laborum et adversum eludentis Optatae totiens pugnae, se quisque ultione et sanguine explebant. dissertur per manipulos, Tacfar, natem omnes inotum tot proeliis . consecientur; nonnisi duco
interlaeto requiem helli sore. at ille deiectis circum stipatoribus vincloquo iam filio et effusis undique Romanis, ruendo in tela, captivitatem haud inulta morte essugit.
26ὶ Isque finis armis inpositus. Dolabellac petenti abnuit
triumphalia Τtherius, Seiano tribuens, ne Blaesi avunculi eius laus obsolesceret. sed neque Blaesus ideo inlustrior, et huic negatus honor gloriam intendit: quippe minoro exercitu insignis captivos, caedem ducis belliquo consecti famam deportarat. sequebantur et Garamantum legati, raro in urbe visi, quos Τacfarinate caeso perculsa gens et culpae nescia ad satisfaciendum populo Romano miserat. cognitis dehinc Piol maei per id bellum studiis repetitus ex vetusto mos, misesusque o senatoribus qui scipionem eburnum, togam pictam, antiqua patrum munera daret, regemque et socium atque amicum appellaret.
27ὶ Eadem aestate mota per Italiam servilis belli semina
126쪽
t120 CORNELII TACITI ANNALIUM sors oppressit. auctor tumultus T. Curtisius. quondam praetoriae cohortis miles, primo coetibus clandestinis apud Bru
disium et circumiecta oppida, mox positis propalam libellis
ad libertatem vocabat agrestia per Ionginquos saltus et serocia servitia, cum velut munere deum tres biremes adpulero ad usus commeantium illo mari. et erat isdem regionibus Cutius . Lupus quaestor, cui pro incia Vetere ex more calles evenerat. is disposita classiariorum copia coeptantem cum maximo coniurationem disiecit. missusque a Caesar 'propere Staius tribunus cum valida manu ducem ipsum et proximos audacia in urbem traxit iam trepidam ob multitudinem familiarum, quae gliscebat ininensum, minore in dies plebe ingenua. 28ὶ Isdem consulibus miseriarum ac saevitiae ex mPlum atrox. reus pater, accusator filius nomen utrique Vibius Serenus in senatum inducti sunt, ab exsilio retractus inluvieque ac squalore Obsitus et tum catena vinctus perorante filio: praeparatus adulescens multis munditiis. alacri vultu, structas
principi insidias, missos in Galliam conelloros belli index idem et testis dicebat, adnectebatque Caecilium Cornutum
praetorium ministravisse pecuniam; qui taedio curarum, et quia perieulum pro exitio habebatur, mortem in se sestinavit. at contra reus nihil infracto animo, obversus in filium quatero vincla, vocare ultores deos, ut sibi quidem redderent exsilium, ubi procul tali more ageret. filium autem quandoque supplicia sequerentur. adseverabatque innocentem Cornutum
et salsa exterritum; idque lacile intellectu, si proderentur
alii: non Enim se caedem principis et res noVas uno Socio cogitaSSO.
29ὶ Τum accusator Cn. Lentulum et Seium Tuberonem
nominat, magno pudore Caesaris, cum primores civi latis. intimi ipsius amici, Lentulus senectutis extremae, Τubero desecto corpore..tumultus hostilis et turbandae rei publicaoaccerserentur, sed hi quidem statim exempli: in patrem ex semis quaesitum, et quaestio adversa accusatori fuit. qui scelere Vecors, simul vulgi rumore territus, robur et saxum aut parricidarum poenas minitantium, cessit urb . ac reir eius Ravenna exsequi accusationem adigitur, non Occultante Tiberio vetus odium adversum exsulem Serenum. nam PDStDisitigod by Corale
127쪽
damnatum Libonem missis ad Caesarem litteris exprobraverat suum tantum studium sine fructu fuisse, addideratque quaedam contumacius quam tutum apud aures superbas et ossensioni
proniores. ea Caesar octo post annos rettulit, medium tempus varie arguens, etiamsi tormenta pervicacia servorum contra evenissent.
30J Dictis dein sententiis ut Serenus more maiorum puniretur, quo molliret invidiam, intercessit. Gallus Asinius Gyaro
aut Donusa claudendum eum censeret, id quoque aspernatus eSt, egenam aquae utramque insulam reserens, dandosque vitae usus cui vita concederetur. ita Serenus Amorgum repo latur. et quia Cornutus sua manu ceciderat . aetum de pra mi is accusatorum abolendis, si quis maiestatis postulatus ante persectum iudicium se ipse vita privavisset. ibaturque in eam sententiam, ni durius contraque morem suum, palam pro accusatoribus, Caesar inritas leges, rem publicam in praecipiti conquestus esset: subverterent potius iura quam cust des eorum amoverent. Sic delatores, genus hominum publico xitio repertum et ne poenis quidem umquam satis codrcitum , per praemia eliciebantur.
31ὶ His tam adsiduis tam quo maestis modica laetitia intericitur. quod C. Cominium equitem Romanum, probrosi in se carminis convicium, Caesar precibus fratris, qui senator erat, concessit. quo magis mirum habebatur gnarum meliorum, et quae fama clementiam sequeretur, tristiora malle. neque enim socordia peccabat; nec Occultum est quando ex Veritate . quando adumbrata laetitia facta imperatorum celebrentur. quin ipse conpositus alias et velut eluctantium verborum, solutius promptiusque eloquebatur, quotiens subveniret . at P. Suillium quaestorem quondam Germanici. cum Italia arceretur convictus pecuniam ob rem iudicandam cepisse, amoven
dum in insulam censuit, tanta contentione animi ut et iurando obstringeret e re publica id esse. quod aspere acceptum ad Praesens, mox in laudem vertit regresso Suillio; quem vidit sequens aetas Praepotentem, venalem, et Claudii principis amicitia diu prospere . numquam bene usum. eadem Poena in Catum Firmium senatorem statuitur, tamquam salsis male flatis criminibus sororem petivisset. Calus, ut rettuli, Libo-
128쪽
CORNELlI TACITI ANNALIUM nem inlexerat insidiis, deinde indieio perculerat. Eius operas memor Tiberius, sed alia praetendens, exsilium deprecatus est: quo minus renatu pelleretur, non obstitit. 32ὶ Pleraque eorum quae rettuli quaeque reseram, Parva
sorsitan et levia memoratu videri non nescius sum: sed nemo annales nostros cum scriptura eorum contenderit qui veteros
populi Romani res eonposuero. ingentia illi bella, expugnationes urbium. lasos captosque reges, aut si quando ad i terna praeverterent, discordias consulum adversum tribunos, agrarias frumentariasque leges, plebis et optimatium cert mina libero egressu memorabant. nobis in arto et inglorius Iabor: immota quippe aut modice lacessita pax, maestae urbis res, et princeps proserendi imperii incuriosus erat. non tamen sino usu suerit introspicere illa primo aspectu levia,
ex quis magnarum saepe rstrum motus oriuntur.
33ὶ Nam eunctas nationes et urbes populus aut primoresant singuli rogunt: delecta ex iis et consociata rei publicaesorma laudari saei lius quam evenire, vel si evenit, haud diuturna esse potest. igitur ut olim plebe valida, vel cum patres pollerent, noscenda vulgi natura et quibus modis leporanter haberetur, senatusque et optimatium ingenia qui maximo perdidicerant, callidi temporum et sapientes credebantur, sic converso statu, neque alia re Romana quam si unus imperitet, haec conquiri tradique in rem fuerit . quia pauci pr dentia honesta ab deterioribus, utilia ab noxiis discernunt,
plures aliorum eventis docentur. ceterum ut prolatura, ita minimum oblectationis adserunt. nam silus gentium, Varietates proeliorum, clari ducum exitus retinent ac redintegrant legentium animum: nos saeva iussa, continuas accuSationes, fallaces amicitias, perniciem innocentium et easdem exitu causas eoniungimus, Obvia rerum similitudine et satietate. tum quod antiquis scriptori hus rarus Ohtrectator, neque resertcuiusquam, Punicas Romanasve acies laetius extuleris: at
multorum qui Tiberio regente poenam vel infamias subiere, posteri manent. Dique familiae ipsae iam exstinctae sint. reperies qui ob similitudinem morum aliena malefacta sibi obiectari putent. etiam gloria ac virtus infensos habet, uinimis ex propinquo diversa arguens. sed ad incepta redeo.
129쪽
LIBER IV. Cap. 31. 32. 33. 34. 35.
3 ὶ Cornelio Cosso, Asinio Agrippa consulibus Cremulius
Cordus postulatur, novo nc tunc primum audito crimine, quod editis annalibus laudatoque M. Bruto C. Cassium Romanorum ultimum dixisset. accusabant Satrius Secundus et Pinarius Natta, Seiani clientes. id perniciabile reo, et Caesar truci vultu defensionem accipiens; quam Cremulius, relinquendae vilao certus, in hunc modum exorsus est: η Verba mea. patres conscripti, arguuntur ; adeo factorum innocens sum. sed neque haec in principem aut principis parentem, quos lex mai statis amplectitur: Brulum et Cassium laudavisse dicor, piorum res gestas cum plurimi composuerint, nemo sine honore memoravit. Τilus Livius. oloquentiae ac fidei praeclarus in primis, Cn. Pompeium laniis laudibus tulit ut Pompeianum eum Augustus appellaret; neque id amicitiae eorum ossucit. Scipionem, Afranium, hunc ipsum Cassium, hunc Brutum nusquam lair nes et parricidas, quae nunc Vocabula imponuntur, saepe ut insignis viros nominat. Asinii Pollionis scripta segregiam eorundem memoriam tradunt; Messalla Corvinus imperatorem suum Cassium praedicabat: et uterque Opibusque alquo honoribus perviguore. Marci Ciceronis libro quo Calonem caelo aequavit . quid aliud dictator Caesar quam rescripta oratione, velut apud iudices, respondit Antonii epistulae, Bruti contiones salsa quidem in Augustum probra, sed multa cum acerbitate 'habent; carmina Bibaculi et Catulli reserta contumeliis Caesarum leguntur: sed ipse divus Iulius, ipse divus Augustus et tulere ista et reliquere. haud facile dixerim, moderatione magis an sapientia. namque sprela exolescunt: Si irascare, adgnita videntur. 35ὶ Non attingo Graecos. quorum non modo liberias. etiam libido impunita: aut si quis advertit, dictis dicta ultus est. sed maxime solutum et sine obtrectatore suit prodere de iis quos mors odio aut gratiae exemisset. num cum armatis Cassio et Bruto, ac Philippenses campos optinentibus, belli civilis causa. populum per contiones incendor an illi quidem Septuagesimum ante annum perempti, quomodo imaginibus suis noscuntur, quas nec victor quidem abolevit, sic partem memoriae apud scriptores retinent di suum cuique decus posteritas rependunt; nec deerunt, si damnatio ingruit, qui
130쪽
CORNELII TACITI ANNALIGMnon modo Cassii et Bruti sed etiam mei meminerint. . egre sus dein senatu vitam abstinentia finivit. libros per aediles cremandos censuere patres e sed manserunt, occultati et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet, qui praesentipotentia credunt exstingui posse etiam sequentis aevi m
moriam . nam contra punitis ingeniis gliseit auctoritas; neque aliud externi reges, aut qui eadem saevitia usi sunt, nisi dedocus sibi alque illis gloriam peperere. 36ὶ Ceterum postulandis reis tam continuus annus fuit ut seriarum Latinarum diebus praesectum urbis Drusum, auspicandi gratia tribunal ingressum, adierit Calpurnius Salvianus in Sextum Marium. quod a Caesare palam increpitum causa Oxsilii Salviano fuit. obiecta publico Creticenis incuria caeri moniarum divi Augusti, additis violentiae criminibus adve
sum cives Romanos. et amisere libertatem, quam bello Mithridatis meruerant circumsessi, nee minus sua constantia
quam praesidio Luculli pulso rege. at Fonteius Captio, qui
proconsul Asiam curaverat, absolvitur, conperto ficta in eum crimina per Vibium Serenum . neque tamen id Sereno noxae fuit, quem odium publicum tutiorem faciebat. nam ut quis districtior accusator, velut sacrosanctus erat : leves, ignobiales poenis adficiebantur.
37ὶ Per idem tempus Hispania ulterior missis ad sen tum legatis oravit ut exemplo Asiae delubrum Tiberio matrique eius exstrueret. qua occasione Caesar. validus alioqui spernendis honoribus, et respondendum ratus iis quorum rumore arguebatur in ambitionem nexisse, huiuscemodi orationem coepit: oscio, patres conscripti, constantiam meam a
plerisque desideratam, quod Asiae civitatibus nuper idem istud
petentibus non sim adversatus. ergo et prioris silentii defensionem , et quid in futurum statuerim, simul aperiam. cum divus Augustus sibi atquo urbi Romae templum apud Pe gamum sisti non prohibuisset, qui omnia lacla dictaque eius vice legis observem, placitum iam exemplum promptius see tus sum, quia cultui meo veneratio senatus adiungebatur.eeterum ut semel recepisse veniam habuerit, ita per omnes provincias essgie numinum sacrari ambitiosum, superbum; et vanescet Augusti honor, si promiseis adulationibus vuIgatur. Disiliam by Cooste