장음표시 사용
181쪽
LIBER XI. cap. 5. l. I. s. s. io. 175ceps ratus, capiendis pecuniis modum statuit usque ad dena sestere tia. quem egressi repetundarum tenerentur.
8J Sub idem tempus Mithridates, quem imperitasso Armeniis.
moae iussu Caesaris vinetum memoravi, monente Claudio in regnum remeavit, fisus Pharasmanis opibus. is rex Iberis, idemque Mithridatis frater, nuntiabat discordare Parthos, Summaque imperii ambigua, minora sine cura haberi. nam inter Gotareis pleraque saeva, qui necem fratri Artabano coniugique ac filio eius praeparaverat, unde metus eius in ceteros, accivere Vardanen. ille, ut erat magnis ausis promptus, biduo tria milia stadiorum invadit, ignarumque et exterritum Gotargenproturbat; neque cunctatur quin proximas praefecturas to ripiat, solis Seleucensibus dominationem eius abnuentibus. in quos, ut patris sui quoque desectores. ira magis quam ex usu praesenti accensus, inplicatur obsidione urbis validae et munimentis obiecti amnis muroque et commeatibus firmatae. interim Gotaretes Daharum Hyrcanorumque opibus auctus bellum renovat; coactusque Vardanes omittere Sele clam, Bactrianos apud campos castra contulit.
9J Tunc distractis Orientis viribus et quonam inclinarent
incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam, vi militis Romani ad excidenda castellorum ardua, simul Ibero exercitu campos persultante. nec enim resistere Armenii, laso, qui praelium ausus erat, Demonacte praesecto. paululumeunctationis allulit rex minoris Armeniao Cotys, versis illuc quibusdam procerum; dein litteris Caesaris coercitus, et cuncta in Mithridaten nuxere, atrociorem quam novo regno conduceret. at Parthi imperatores cum pugnam pararent, dus repente iaciunt cognitis popularium insidiis, quas Gota aes fratri patefecit; congressique primo cunetanter, dein complexi dextras apud altaria deum popigere fraudem inimicorum ulcisci atque ipsi inter se concedere. potiorque Vardanes visus retinendo regno: at Gotarres, ne quid aemulationis exsisteret, penitus in Hyrcaniam abiit. regressoque Vardani deditur Seleucia, septimo post desectionem anno. non sine dedecoro Parthorum, quos una civitas tam diu eluserat.10ὶ Exin validissimas praefecturas invisit. et recuperaro Armeniam avebat ni a Vibio Marso Syriae legato, bellum Diuitiaco by Corale
182쪽
CORNELII TACITI ANNALIUMminitante, cohibitus foret. atque interim Gotaretes paenitentia concessi regni, et V ante nobilitate, cui in pace durius se vitium est, contrahit copias. et huic contra itum ad amnem Erinden; in cuius transgressu multum certato pervicit Vardanes, prosperisque praeliis medias nationes subegit ad flumen Sinden, quod Dahas Ariosque disterminai. ibi modus rebus secundis positus: nam Parthi quamquam victores longinquam militiam aspernabantur. igitur exstructis monimentis, quibus opes suas testabatur nec cuiquam anto Arsacidarum tribula illis de gentibus parta, regreditur ingens gloria, alquo eo serocior et subiectis intolerantior; qui dolo ante conposito incautum venalionique intentum interfecere. primam intra iuventam, sed claritudine paveos inter senum regum, si perinde amorem inter populares quam metum apud hostes quaesivisseti neec Vardanis turbatae Parthorum res inter ambiguos, quis in regnum acciperetur. multi ad GotarZen inclinabant, quidam ad Meherdaten prolem Phrabalis, obsidio nobis datum . dein praevaluit Golaraes. potitusque regiam, per saevitiam ac luxum adegit Parthos mittere ad principem Romanum Occultas preces, quis permitti Meherdaten patrium ad fastigium orabant. 11J Isdem consulibus Iudi seculares octingentesimo post Romam conditam, quarto et sexagesimo quam Augustus ediderat. speciali sunt. utriusque principis rationes praetermitto, satis narratas libris quibus res imperatoris Domitiani composui. nam is quoque edidit ludos seculares, iisque i lentius assui sacerdotio quindecimvirali praedilus ac tunc praetor. quod non iactantia refero, sed quia collegio quindecimvirum antiquitus ea cura, et magistratus potissimum exsequebantur Osticia caerimoniarum. sedente Claudio circo sibus ludis, cum pueri nobiles equis ludicrum Troiae inirent, interque cos Britannicus imperatoro genitus, et L. Domitius adoptione mox in inperium et cognomenium Neronis adscitus, savor plebis acrior in Domitium loco praesagii acceptus est.
vulgabaturque adsuisse infantiao eius dracones in modulucustodum, sabulosa et externis miraculis adsimulata: nam ipso . haudquaquam sui detractor, unam omnino anguem in cubiculo visam narraro Solitus est.
183쪽
LIBER XI. cap. 10. 11. 12. 13. 14. 177
12ὶ Verum inclinatio populi supererat ex memoria Germ nici, cuius illa reliqua suboles virilis; et matri Agrippinae
miseratio augebatur ob saevitiam Messalinae, quae semper infesta et tunc commotior, quo minus strueret crimina et accusatores, novo et furori proximo amore distinebatur. nam in G. Silium, iuventutis Itomanae pulcherrimum, ita exarserat ut Iuniam Silanam, nobilem seminam, matrimonio eius extu baret vacuoque adultero poteretur. neque Silius sagitii aut periculi nescius erat: sed certo, si abnueret, exitio et no nulla saliendi spe, simul magnis praemiis, opperiri sutura et praesentibus frui pro solatio habebat. illa non surtim, sed multo comitatu ventilare domum, egressibus adhaerescere, Iargiri opes, honores. postremo, Velut translata iam fortuna, servi liberti paratus principis apud adulterum visebantur. 13ὶ At Claudius matrimonii sui ignarus et munia censoria usurpans, theatralem populi lasciviam severis edictis increpuit, quod in Publium Pomponium consularem is carmina scenae dabat) inque seminas illustres probra iecerat. et Iego lata saevitiam creditorum coercuit, ne in mortem parentum pecunias filiis familiarum sonori darent. sontesque aquarum ab Simbruinis collibus deductos urbi intulit. ac novas liti rarum formas addidit vulgavitque, eomperto Graecam quoque litteraturam non simul coepiam absolutamque.
l,l Primi per sguras animalium Λeg)ptii sensus mentis
effingebant - ea antiquissima monimenta memoriae humanae inpressa saxis cernuntur - , et litterarum semel inventores
perhibent; inde Phoenicas, quia mari praepollebant, intulisse Graeciae, gloriamque adeptos, tamquam reppererint quao acceperant. quippe sama est Cadmum clasSe Phoenicum vectum rudibus adhuc Graecorum populis ariis eius auctorem fuisse. quidam Cecropem Atheniensem vel Linum Thebanum et temporibus Troianis Palamedem Argivum memorant sedecim litterarum formas, mox alios ac praecipuum Simoniden ceteras repperisse. at in Italia Etrusci ab Corinthio Demarato, Aborigines Areade ab Euandro didicerunt; et forma litteris Latinis, quae veterrimis Graecorum. sed nobis quoque paucas primum suere, deinde additae sunt. quo exemplo Claudius ires litteras adiecit, quae usui imperilante eo, post obli
C. Tacili opp. ed. min. I. 12 Disiligo
184쪽
CORNELII TACITI ANNALIUM teratae. aspiciuntur etiam nunc in aere publicandis plebi seisis per fora ac templa fixo. 15ὶ Rettulit deinde ad senatum super collegio haruspicum. no vetustissima Italiae disciplina per desidiam exolesceret: saepe adversis rei publicae temporibus accitos, quorum monitu redintegratas caerimonias et in posterum rectius habitas: primoresque Etruriae sponte, aut patrum Romanorum inpulsu. retinuisso scientiam et in familias propagasse; quod nunc segnius fieri publica circa bonas artes socordia, et quia e ternae superstitiones valescant: et laeta quidem in praesens omnia, sed benignitati deum gratiam reserendam, ne ritus saerorum inter ambigua culti per prospera oblitterarentur. sactum ex eo senatus consultum, viderent pontificos quae retinenda firmandaque haruspicum. 16ὶ Eodem anno Cheruscorum gens regem Roma petivit, amissis per interna bella nobilibus, et uno reliquo stirpis regiae, qui apud urbem habebatur, nomino Italicus. paternum huic genus e Flavo fratre Arminii, mater ex Catum roprincipe Chattorum erat; ipse forma decorus, et armis equi
que in patrium nostrumque morem exercitus. igitur Caesar auctum pecunia, additis stipatoribus, hortatur gentile decus magno animo capessere: illum primum Romae ortum, nec obsidem sed civem, ire externum ad imperium. ac primo laetus Germanis adventus, atque eo, quod nullis discordiis inbutus pari in omnes studio ageret, celebrari, coli, modo comitatem et temperantiam nulli invisam, saepius vinolentiamae libidines, grata harbaris, usurpans. iamque apud proximos, iam longius clarescere, cum polentiam eius suspectantes, qui lactionibus si oruerant, diseedunt ad conterminos populos, ac testificantur adimi veterem Germaniae libertatem ot Romanas opes insurgere. adeo neminem isdem in terris ortum, qui principem locum impleat, nisi exploratoris Flavi progenies super cunctos attollatur frustra Arminium pra seribi: euius si si ius hostili in solo adultus in regnum veni set, posse extimesci, infectum alimonio, servitio, cultu, omnibus externis. at si paterna Italico mens esset, non alium insensius arma contra patriam ac deos penates quam Pare
185쪽
173 His atque talibus magnas copias codgere. nec Pauciores
Italicum sequebantur. non enim irrupisse ad invitos. sedaeeitum memorabant. quando nobilitato ceteros anteiret, vi tutem experirentur, an dignum se patruo Arminio, avo C tumero praeberet. nec patrem rubori, quod fidem adversus Romanos volentibus Germanis sumptam numquam omisisset.
salso libertatis vocabulum obtendi ab iis qui privatim deg neres , in publicum exitiosi, nihil spei nisi per discordias
habeant. adstrepebat huic alacre vulgus; et magno inter ba haros praelio victor rex, dein secunda fortuna ad superbiam prolapsus pulsusque, ac rursus Langobardorum opibus res.ctus, per laeta per adversa res Cher vas afflictabat.
18ὶ Per idem tempus Chauci, nulla dissensiono domi, et
morte Sanquinii alaeres, dum Corbulo adventat, inferiorem Germaniam incursavore duce Gannaseo. qui natione Cannin fas, auxiliaris set diu meritus, post transfuga, levibus navigiis praedabundus Gallorum maxime Oram vastabat, non ignarus dites et inbelles esse. at Corbulo provinciam ingressus magna cum cura, et mox gloria, cui principium illa militia fuit, triremes alveo Rheni, ceteras navium, ut quaeque habiles, per aestuaria et lassas adegit; lintribusque hostium depressis ot exturbato Gannasco, uhi praesentia satis composita sunt, legiones operum et laboris ignaras, populationibus laetantes. veterem ad morem reduxit, ne quis agmine decederet . nec pugnam nisi iussus iniret. stationes, vigiliae, diurna nocturnaque munia in armis agitabantur. seruntque militem, quia vallum non accinctus, atque alium, quia pugione tantum accinctus soderet, morio punitos. quae nimia, et incertum an salso iacta, Originem lamen e severitate ducis traxere; intentumque et magnis delictis inexorabilem scias, cui tantum asperitatis etiam adversus levia credebatur.
19J Ceterum is terror milites hostesque in diversum assecit. nos virtutem auximus, barbari serociam infregero. et natio Frisiorum post rebellionem clade L. Apronii coeptam insensa aut malo fida, datis obsidibus consedit apud agros a Corbulone descriptos. idem senatum, magistratus, leges inposuit. ac ne iussa exuerent, praesidium immunivit, missis qui maiores Chaucos ad deditionem pellicerent, simul Gannascum dolo Disiligod by Corale
186쪽
CORNELII TACITI ANX ALIUM aggrederentur. nec irritae aut degeneres insidias fuere adve sus transfugam et violatorem fidei. sed caede eius motae Chaucorum mentes, et Corbulo semina rebellionis praebebat,
ut laeta apud plerosque, ita apud quosdam sinistra fama.
cur hostem conciret Τ adversa in rem publicam casura: sinprospere egisset, formidolosum paci virum insignem, et ignavo principi praegravem. igitur Claudius adeo novam in Germanias vim prohibuit ut referri praesidia cis Rhenum
20ὶ Iain castra in hostili solo molienti Corbuloni Oao litterae redduntur. ille re subita, quamquam multa simul ossunderentur , metus ex inperatore, contemptio Ex barbaris, ludibrium apud socios. nihil aliud prolocutus quam beatos quondam duces Romanos, signum receptui dedit. ut tamen miles otium exuer t. inter Mosam Rhenumque trium et viginti milium spatio sessam perduxit, qua incerta Oceani Vetarentur. insignia lamen triumphi indulsit Caesar, quamvis bellum negavisset. Nec multo post Curtius Busus eundem honorem adipiscitur. qui in agro Mattiaco recluserat specus quaerendis venis a genti; unde tenuis fruetus nec in longum fuit, at legionibus cum damno labor, esso sere rivos, quaeque in aperto gravia, humum infra moliri. quis su hactus miles, et quia plures per provincias similia tolerabantur, componit occultas litteras nomino exercituum, precantium imporatorem ut, quibus permissurus esset exercitus, triumphalia ante tribuoret.
21J Do origine Curtii Rufi, quem gladiatore genitum quidam prodidero, neque salsa prompserim et vera exsequi pudet. postquam adolevit, sectator quases loris cui Africa obligerat, dum in oppido Adrumeto vacuis per medium diei porticibus secretus agitat, oblata ei species muli chris ultra modum humanum, et audita est vox situ es, Rufe, qui in hanc provinciam pro consule venies.s tali omine in spem sublatus digressusquo in urbem , et largitione amicorum , simul aeri ingenio, quaesturam, et mox nobiles inter candidatos praeturam principis suifragio assequitur, cum hisce verbis Tiberius dedecus natalium eius velavisset, si Curtius Rufus vido lur mihi ex se natus .s longa post haec senecta, Pt ad-Versus superiores tristi adulatione, arrogans minoribus, inter Diuitigod by Corale
187쪽
iares dissicilis, consulare imperium. triumphi insignia, ac postremo Africam obtinuit; atque ibi defunctus satale praesagium implevit. 22ὶ Interea Romae, nullis palam neque cognitis mox causis,
Gn. Nonius eques Romanus ferro accinctus reperitur in coetu salutantum principem. nam postquam tormentis dilaniabatur, de so non insiliatus conscios non edidit, incerium an Occultans. Isdem consulibus P. Dolabella censuit spectaculum gladiatorum per omnes annos celebrandum pecunia eorum qui quaesturam adipiscerentur. apud maiores virtutis id praemium fuerat, cunctisque civium, si bonis artibus siderent, licitum petere magistratus; ac ne aetas quidem dis linguebatur, quin prima iuventa consulatum et dictaturas inirent. sed quaestores regi hus etiam tum imperantibus instituti sunt: quod lex curiata ostendit, ab L. Bruto repetita. mansitque consulibus potestas deligendi, donec eum quoque honorem Populus man daret. erealique primum Valerius Potitus et Aemilius Mamercus, sexagesimo tertio anno post Tarquinios exactos, ut rem militarem comitarentur. dein gliscentibus negotiis duo additi, qui Romae curarent. mox duplicatus numerus, si pendiaria iam Italia et accedentibus provinciarum vectigalibus. post lege Sullae viginti creati supplendo senatui, cui iudicia tradiderat. et quamquam equites iudicia reciperavissent, quaestura tamen ex dignitate candidatorum aut facilitato tribuentium gratuito concedebatur, donec sententia Dolabellae velut venundaretur.
23ὶ A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo
senatu agitaretur, primoresque Galliae quae Comata appellatur, laedera et civitalem Romanam pridem assecuti, ius
adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea Super re variusque rumor. et studiis diversis apud principem ceri balur, asseverantium non adeo aegram Italiam ut senatum suppeditare urbi suae nequiret. sussecisse olim indigenas consanguineis populis, nec paenitere veteris rei publicae. quin adhuc memorari exempla quae priscis moribus ad virtutem et gloriam Romana indoles prodiderit. an parum quod Veneti et Insubres curiam inruperint, nisi coetus alienigenarum, velut captivitas, inseratur Τ quem ultra honorem residuis nobi-
188쪽
CORNELII TACITI ANNALIOlium, aut si quis pauper e Latio senator, seret oppleturos . Omnia divites illos, quorum avi proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint. recentia haec. quid si memoria eorum oreretur, qui Capitolio et ara farre υ Romana manibus
eorundem per se salis ' ' ' fruerentur sane vocabulo civitatisa insignia patrum, decora magistratuum ne Vulgarent.
24j liis atque talibus haud permotus princeps et statim
contra disseruit et vocato senatu ita exorsus est: smaiores mei, quorum antiquissimus Clausus origine Sabina simul in civitatem Romanam et in lamilias patriciorum adscitus est, hortantur uti parthus consiliis rem publicam capessam, transeserendo huc quod usquam egregium suerit. neque enim ignoro Iulios Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Τusculo, et ne etera Scrutemur, Etruria Lucaniaque et omni Italia in senatum accitos, postremo ipsam ad Alpes promotam, ut non modo singuli viritim. sed terrae, gentes in nomen nostrum coalescerent. tunc solida domi quies, et adversus externassoruimus, cum Transpadani in civitatem recepti, cum specie deductarum per orbem terrae legionum additis provincialium validissimis, sesso imperio subventum est. num paenitet Balbos ex Hispania nec minus insignes viros e Gallia Narbonensi transivisse Τ manent posteri eorum, nec amore in hane patriam nobis concedunt. quid aliud exilio Lacedaemoniis et Atheniensibus suit. quamquam armis pollerent, nisi quod victos pro alienigenis arcebant' at conditor nostri Romulus tantum sapientia valuit ut plerosque populos eodem die hostes, dein cives habuerit. nil venae in nos regnaverunt. libertinorum filiis magistratus mandari non, ut plerique saliuntur, repens, sed priori populo iactitatum est. at cum Senonibus pugnavimus. scilicet Volsci et Aequi numquam adversam nobis aciem instruxere. capti a Gallis sumus. sed et Τuscis obsidos dedimus et Samnitium iugum subiimus. attamen si cuncta bella recensens, nullum breviore spatio quam adversus Galloseon tium. continua inde ac fida pax. iam moribus artibus amni talibus nostris mixti, aurum et opes suas inserant potiusquam soparati habeant. Omnia, patres conscripti, quae nunc vetustissima creduntnr, nova fuero. plebei magistratus post
189쪽
LIBER TI. Cap. 23. 23. 25. 26.
patricios, Latini post plebeios, ceterarum Italiae gentium post Latinos. inveterascet hoc quoque; et quod hodie exemplis tuemur, inter exempla erit.' . 25ὶ Orationem principis secuto patrum consulto, Primi Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt. datum id foederiantiquo, et quia soli Gallorum fraterni latis nomen cum populo Itomano usurpant. Isdem diebus in numerum patriciorum ascivit Caesar vetustissimum quemque e senatu, aut quibus clari parentes fuerant, paucis iam reliquis familiarum quas Romulus maiorum et L. Brutus minorum gentium appellaverant, exhaustis etiam quas dictator Caesar lege Cassia et princeps Augustus lego Saenia sublegere. laetaque haec in rem publicam munia multo gaudio censoris inibantur. famosos probris quonam modo sonatu depelleret anxius, mitem et recens repertam, quam ex severitate prisca, rationem adhibuit, monendo, secum quisque de se consultaret, peteretque ius exuendi ordinis lacilem eius rei veniam. et molos senatu excusatosque simul propositurum, ut iudicium censorum ac pudor sponte cedentium permixti ignominiam mollirent. Ob ea Vipstanus consul rettulit patrem senatus appellandum esse Claudium: quippe promiscuum patris patriae cognomentum; nova in rem publicam inerita non usitatis Vocabulis honoranda. sed ipse cohibuit consulem ut nimium adsentantem. condiditque lustrum, quo censa sunt civium quinquaginta novem centena Octoginta quattuor milia septuaginta duo. isque illi linis inscitiae erga domum suam fuit: haud multo post flagitia uxoris noscero ac punire adactus, ut deinde ardesceret in nuptias incestas.
96J Iam Mossalina facilitate adulteriorum in fastidium versa, ad 4neognitas libidines profluebat, cum abrumpi dissimulati
nem etiam Silius, sive satali vecordia, an imminentium perieu-Iorum remedium ipsa pericula ratus, urguebat. quippe non eo ventum ut senectam principis opperirentur. Insontibus innoxia consilia, flagitiis manifestis subsidium ab audacia petendum. adesse conscios paria metuentes. se caelibem, orbum, nuptiis et adoptando Britannico paratum. mansuram eandem Messalinae polentiam, addita Securitate, si praevenirent Claudium, ut insidiis incautum, ita irae properum.
190쪽
segniter eae Voces acceptae, non amore in maritum, sed ne Silius summa adeptus sperneret adulteram, scelusque interaneipitia probatum veris mox pretiis aestimaret. nomen in men matrimonii eoncupivit ob magnitudinem infamiae cuius apud prodigos novissima voluptas est. nec ultra exspectato 'quam dum sacrilicii gratia Claudius Ostiam proseiseeretur cuncta nuptiarum sollemnia celebrat. 27J IIaud sum ignarus sabulosum visum iri tantum ullis 'mortalium securitatis suisse in civitato omnium gnara et nihi Ireticente, nedum consulem designatum cum uxore principis, praedicta die, adhibitis qui obsignarent, velut suscipiendorum liberorum causa convenisse, atque illam audisse auspicum verba, i subisse Duffsse' , sacrificasse apud deos; discubitum inter convivas; oscula, complexus; noctem denique actam licentia coniugali. sed nihil compositum miraculi causa, verum audita seriptaque senioribus tradam. . 28ὶ Igitur domus principis inhorruerat; maximeque quok penes potentia et, si res verterentur, formido, non iam secretis colloquiis, sed aperte fremere, dum histrio cubiculum principis ' exultabero, dedecus quidem illatum, sed exscidium procul afuisse: nunc iuvenem nobilem, dignitate formae, vimentis ac propinquo consulatu, maiorem ad spem adcingi; nec enim occultum quid post tale matrimonium superesset. subibat sine dubio motus reputantes hebetem Claudium et uxori devinctum, multasque mortes iussu Messalinae patratas rursus ipsa lacilitas imperatoris fiduciam dabat, si atrocitato criminis praevaluissent, posse opprimi damnatam ante quam ream; sed in eo discrimen verti, si defensio audiretur, utque elausae aures etiam constenti forent. 29ὶ Ac primo Callistus, iam mihi circa necem c. caesaris narratus, et Appianas caedis molitor Narcissus, sagrantisssemaque eo in tempore gratia Pallas agitavere, num Messalinam socretis minis depellerent amore Silii, cuncta alia dissimula leg. dein metu, ne ad perniciem ultro traherentur, desistunt. Pallas per ignaviam, Callistus prioris quoque regiae peritus, et potentiam cautis quam acribus consiliis lusius haberi; pe stitit Νarcissus, et solum id immutans, ne quo sermon praesciam criminis et accusatoris saceret, ipse ad occasiones Disiti Ooste
