C. Cornelii Taciti opera quae supersunt ad optimorum librorum fidem recensuit atque in scholarum usum edidit Io. Gaspar Orellius Volumen 1

발행: 1846년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

201쪽

amis. sic pulsus hostis, ventumque Soram oppidum Dandarieao. quod desertum a Mithridate ob ambiguos popularium animos obtineri relicto ibi praesidio visum. exin in Siracos

pergunt, et transgressi amnem Pandam circumveniunt urbem Vspen, editam loco et moenibus ac lassis munitam, nisi quod moenia non saxo sed cratibus et vimontis ac media humo adve sum irrumpentes invalida erant; eductaeque altius turres tacibus atque hastis turbabant obsessos. ac ni praelium nox diremisset, eoepta patrataque expugnatio eundem intra diem laret. 17 Postero misere legatos, veniam liberis eorporibus orantes: servitii decem milia osserebant. quod aspernati sunt victores, quia trucidare deditos saevum, tantam multitudinem custodia cingere arduum, ut belli potius iure caderent. datumque militibus, qui scalis evaserant, signum caedis. excidio Vspensium metus ceteris iniectus, nihil lutum ratis, cum arma, munimenta, impediti vel eminentes loci, amnesque et urbes iuxta perrumporentur. igitur Zorsines, diu pensitato Mithridatisne rebus extremis an patrio regno consuleret,

postquam praevaluit gentilis utilitas, datis obsidibus apud

estigiem Caesaris procubuit, magna gloria exercitus Romani, quem incruentum et victorem tridui itiner abfuisse ab amne Tanai constitit. sed tu regressu dispar fortuna fuit, quia navium quasdam, quae mari remeabant, in litora Τaurorum delatas circumvenere barbari, praesecto cohortis et plerisque conturionum intersectis.

18ὶ Interea Mithridates, nullo in armis subsidio, consultat

cuius misericordiam experiretur. frater Cotys, proditor Olim, deinde hostis, metuebatur: Romanorum nemo id auctoritatis aderat, ut promissa eius magni penderentur. ad Eunonen convertit, propriis odiis non insensum et recens coniuncta nobiscum amicilia validum. igitur cultu vultuque quam maximo ad praesentem fortunam comparato regiam ingreditur, geni-husque eius provolutus uuithridatesn inquit si terra mariquo Romanis Per tot annos quaesitus sponte adsum. utere, ut

Oles, prole magni Achaemenis, quod mihi solum hostes

non abstulerunt. B

193 At Eunones claritudino viia, mutatione rerum et prece haud degeneri permotus, adlevat supplicem, laudatque quod

202쪽

CORNELlI TACITI ANNALIUM gentem Adorsorum, quod suam dextram petendae veniae delegerit. simul legatos litterasque ad Caesarem in hune modum mittit, populi Romani imperatoribus, magnarum nationum regibus primam ex similitudine fortunae amicitiam, sibi et Claudio etiam communionem vietoriae esse. bellorum egregios fines, quotiens ignoscendo transigatur. sic Zorsini victo nihil ereptum. pro Mithridate, quando gravius merer

tur, non potentiam neque regnum precari, sed ne triumpharetur neve poenas capite expenderet.

20ὶ At Claudius, quamquam nobilitatibus externis mitis,

dubitavit tamen, accipere captivum pacto salutis an repetere armis rectius seret. hinc dolor iniuriarum et libido vindicino adigebat. sed disserebatur contra suscipi bellum avio itinere, inportuoso mari; ad hoc reges feroces, Vagos populos, solum frugum egens; tum taedium ex mora, pericula ex properantia, modicam victoribus laudem, ae multum infamiao, si psellerentur. quin arriperet oblata et servaret exsulem; cui inopi quanto longiorem vitam, lanio plus supplicii sors. his pormotus scripsit Eunoni meritum quidem novissima exempla Mithridaten, nee sibi vim ad exsequendum deesse: verum ita maioribus placitum, quanta pervicacia in hostem, tanta beneficentia adversus supplices utendum . nam triumphos depopulis regnisque integris acquiri. 21 Traditus posthac Mithridates, vectusque Romam per Iunium Cilonem procuratorem Ponti, serocius quam pro somtuna disseruisse apud Caesarem ferebatur, elata tuo vox eius in vulgum hisce verbis si non sum remissus ad te, sed reve

sus: vel si non credis, dimitte et quaere. η vultu quoque interrito permansit, cum nostra iuxta, custodibus circumdatus, Fisui populo praeberetur. consularia insignia Ciloni. Aquilae praetoria decernuntur.

22ὶ Isdem consulibus atrox odii Agrippina ac Lolliae imsensa, quod secum de matrimonio principis certavisset, m litur crimina et accusatorem, qui obieeret Chaldaeos, magos, interrogatumque Apollinis Clarii simulacrum super nuptiis imperatoris. exin Claudius inaudita rea mulla de claritudine eius apud senatum praefatus, sororo L. Volusii genitam, maiorem ei patruum Cottam Messalinum esse, Memmio quo

203쪽

LIBER XII. Cap. 19. 20. 21. 22. 23. M.

dam Regulo nuptam nam de C. Caesaris nuptiis consulto reticebatὶ, addidit pernieiosa in rem publieam consilia, et materiem sceleri detrahendam: proin publicatis bonis cederet Italia. ita quinquagies sestertium ex opibus inmensis exsuli relictum. et Calpurnia illustris semina pervertitur, quia so mam eius laudaverat princeps, nulla libidine, sed fortuito sermone; unde ira Agrippinae citra ultima stetit. in Lolliam mittitur tribunus, a quo ad moriem adigeretur. damnatus et lege repetundarum Cadius Rufus accusantibus Bithynis. 23ὶ Galliae Narbonensi ob egregiam in patres reVerentiam datum ut senatoribus eius provincias non exquisita principis sententia, iure quo Stellia haberetur, res suas invisere liceret. Ituraeique et Iudaei defunctis regibus, Sohaemo atque Agrippa, provinciae Suriae additi. Salutis augurium quinque et viginti annis omissum repeti ac deinde continuari placitum. et pomerium urbis auxit Caesar. more prisco, quo iis qui protulere

imperium etiam terminos urbis propagare datur. Dec tamen duees Romani, quamquam magnis nationibus subactis, usurpaverant, nisi L. Sulla et divus Augustus.

2M Regum in eo ambitio vel gloria varie vulgata. sed

initium eondendi, et quod pomerium Romulus posuerit, noscere haud absurdum reor. igitur a soro boario, ubi aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus, ut magnam Ile culis aram amplecteretur. indo certis spatiis interiecti lapidos, per ima montis Palatini ad aram Consi, mox ad curias vel xes, tum ad sacellum Larundae; sorumque Romanum et Capitolium non a Romulo sed a Τito Tatio additum urbi credidere. mox pro fortuna pomerium auctum. et quos tum Claudius terminos posuerit, facile cognitu et publicis actis

perscriptum.

25ὶ G. Antistio M. Suillio consulibus adoptio in Domitium

auctoritate Pallantis festinatur, qui obstrictus Agrippinae ut conciliator nuptiarum, et mox stupro eius inligatus, stimulabat Claudium consuleret rei publicae, Britannici pueritiam robore circumdaret. sic apud divum Augustum, quamquam nepotibus subnixum, viguisse privi Os; a Tiberio super propriam stirpem Germanicum assumptum. se quoque accingeret Diuitiam by Corale

204쪽

CORNELII TACITI ANX1LI iuvene partem curarum capessituro. his evictus biennio mai rem natu Domitium filio anteponit, habita apud senatum oratione in eundem quem a liberto acceperat modum. ad- nolabant periti nullam antehac adoptionem inter patricios Claudios reperiri. eosque ah Atto Clauso continuos duravisse.

26J Ceterum actae principi grates, quaesitiore in Domitium

adulatione: rogataque lex qua in familiam Claudiam et nomen Neronis transiret. augetur et Agrippina cognomento Augustae. quibus patratis nemo adeo expers misericordiae fuit quem non Britannici sortunae maeror assigeret. desolatus paulatim etiam servilibus ministeriis, per intempestiva novercae ossicia in ludibria vertebat, intellegens salsi. neque enim Segnem ei

suisso indolem serunt, sive verum, seu periculis comme datus retinuit saniam sine experimento.

27ὶ Sed Agrippina quo vim suam sociis quoque nationibus

ostentaret, in oppidum Ubiorum, in quo genita orat, vel ranos coloniamque deduci impetrat; cui nomen inditum evocabulo ipsius. ac sorte acciderat ut eam gentem Rheno transgressam avus Agrippa in sidem acciperet. Isdem temporibus in superiore Germania trepidatum adventu Chattorum latrocinia agitantium. dein L. Pomponius legatus auxiliares Vangionas ac Nemotas. addito equite alario,' monitos monuiιυ ut anteirent populatores vel dilapsis inprovisi circumfunderentur. et secuta consilium ducis industria militum, divisiquo in duo agmina, qui laevum iter petiverant,

recens reversos praedaque Per luxum usos et somno graves circumvenere. aueta laetitia, quod quosdam e clade Variana quadragesimum post annum servitio exemerant.

28l At qui dextris et propioribus compendiis ierant, obvio

hosti et aciem auso plus cladis faciunt, et praeda famaque onusti ad montem Taunum revertuntur, ubi Pomponius cum legionibus opperiebatur, si Chatti cupidino ulciscendi casum pugnae praeberent. illi motu, no hinc Romanus inde Cherusci. Cum quis aeternum discordant, circumgrederentur, legatos in urbem et obsides misero; decretusque Pomponio triumphalis honos, modica pars famae eius apud posteros, in quis camininum gloria praecellit. 29ὶ Per idem tempus Vannius Suevis a Druso Caesare i

205쪽

LIBER XII. Cap. 25. 20. 27. 23. 29. 30. 31. 129

positus pellitur regno, prima imperii aetate elarus Meepiusque popularibus, mox diuturnitate in superbiam mutans, et odio a viarum . simul domesticis discordiis eircumventus. auctores fuero Vibillius Hermundurorum rex et Vangio ao Sido sorore Vannii geniti. nec Claudius, quanquam Saepe oratus, arma certantibus barbaris inierposuit, tutum Vannio perfugium promittens, si pelleretur; scripsitque P. Atellio Histro, qui Pa noniam praesidebat, legionem ipsaque e provincia lacta auxilia pro ripa componeret, subsidio victis et terrorem adversus victores, ne fortuna elati nostram quoque pacem turbarent. nam vis innumera Ligii aliaeque gentes adventabant, sama ditis regni, quod Vannius triginta per annos praedationibus et vectigalibus auxerat. ipsi manus propria pedites, eques e Sarmalis Iarygibus erat, impar multitudini hostium; eoque eastellis sese defensare bellumque ducere statuerat.

30j Sed Iaarges obsidionis impatientes et proximos per

campos agi necessitudinem pugnae attulere, quia Iaio nermundurusque illic ingruerant. igitur degressus eastellis Vannius landitur praelio, quamquam rebus adversis, laudatus quod et pugnam manu capessiit ei corpore adverso vulnera excepit. ceterum ad classem in Danubio opperientem pedisugit. secuti mox elientes, et acceptis agris in Pannonia locati sunt. regnum Vangio ac Sido inter se partivere, egregia adversus nos fide, subiectis, suone an servilii ingenio, dum adipiscerentur dominationes, multa caritate, et maiore odio, postquam adepti suul.

31ὶ At in Britannia P. Ostorium pro praetore turbidae res

excepere, ellusis in agrum poeiorum hostibus eo violentius quod novum ducem exercitu ignoto et coepta hiemo iturum obviam non rebantur. ille gnarus primis eventibus metum aut fiduciam gigni, citas cohortes rapit, et caesis qui rest, terunt, disiectos consectatus, ne rursus conglobarentur insensaque et infida pax non duci non militi requiem permitteret, detrahere arma suspectis cunctaque castris Λnlonam et Sabrinam fiuvios eohibere parat. quod primi Iceni abnuere, valida gens, nee praeliis contusi, quia societatem nostram volentes accesserant. hisque auctoribus circumiectae nationes locum pugnae delegere sepium agresti aggere et aditu angusto, no

206쪽

2do CORNELII TACITI ANNALIUM

pervius equiti foret. ea munimenta dux Romanus, quamquam sino robore legionum sociales copias ducebat, perrumpere aggreditur, et distributis cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit. tunc dato signo perfringunt aggerem suisque claustris impeditos turbant. atque illi conseientia r bellionis , et obseptis effugiis, multa et clara facinora secere. qua pugna filius legati M. Ostorius servati ei vis decus meruit. 32ὶ Ceterum clade Icenorum compositi qui bellum inter et pacem dubitabant: et ductus inde Cangos exercitus. vastati

agri, praedae passim actae, non ausis aciem hostibus, vel si ex occulto carpere agmen tentarent, punito dolo. iamque ventum haud procul mari quod Hiberniam insulam aspectat, eum ortae apud Briganias diseordiae retraxere ducem, desti, nationis eertum, ne nova moliretur nisi prioribus firmatis. et Brigantes quidem, paucis qui arma coeptabant interfectis, in reliquos data venia, resedere: Silurum gens non atrocitate. non clementia mutabatur, quin bellum exerceret castrisque Iegionum premenda taret. id quo promptius Veniret. colonia Camulodunum, valida veteranorum manu, deducitur in agros captivos, subsidium adversus rebelles, et inbuendis sociis ad ossicia legum.

33ὶ Itum inde in Siluras, super propriam ferociam Caractati

viribus confisos, quom multa ambigua, multa prospera ext Ierant, ut ceteros Britannorum imperatores praemineret. sed tum astu, locorum fraude prior. vi militum inferior, tran seri hellum in Ordovicas, adii itisque qui pacem nostram metuebant, novissimum casum experitur, sumpto ad Praolium Ioco, ut aditus, abscessus, cuneta nobis inportuna et suis in melius essent, tunc montibus arduis, et si qua clementeraecedi poterant, in modum valli saxa praestruit. et praesiuehat amnis vado incerio, catervaeque t maiorum pro munimentis constiterant.

34ὶ Ad hoc genitum ductores circumire, hortari, firmare

animos minuendo metu, accendenda spe, aliisque belli inei- tamentis. enimvero Caractacus huc illuc volitans illum diom, illam aciem testabatur aut recuperandae libertatis aut servitutis aeternao initium fore. vocabatque nomina maiorum, qui dici torem Caesarem pepulissent; quorum virtute vacui a securibus

207쪽

LIBER Xll. Cap. 31. 32. 33. 34. 35. 26. 37. 201

et tribulis, intemerata coniugum et liberorum corpora retinerent. haec atque talia dicenti adstrepere vulgus; gentili quisque religione obstringi, non telis, non vulneribus cessuros. 35 Obstupefecit ea alacritas ducem Romanum; simul obi elus amnis, additum vallum, imminentia iuga, nihil nisi atrox et propugnatoribus frequens terrebat. sed'miles praelium poscere, cuncta Virtute expugnabilia clamitare; praefectiquo et tribuni paria disserentes ardorem exercitus intendebant. tum Ostorius, circumspectis quae inpenetrabilia quaeque pervia, ducit infensos, amnem quo haud dis sculter evadit. ubi

ventum ad aggerem , dum missilibus certabatur, plus vulnerum in nos et pleraeque caedes oriebantur. postquam laeta testudine rudes et informes saxorum conpages distractae parque comminus acies, decedero barbari in iuga montium. sed eo quoque irrupero serentarius gravisquo miles, illi telis adsultantes, hi conserto gradu, turbatis contra Britannorum ordinibus, apud quos nulla loricarum galearumve tegmina; et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum , si huc verterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur. clara ea victoria fuit, capiaque uxore et lilia Caractaci fratres quoque in deditionem accepti. 36J Ipse, ut serme intuta sunt adversa. cum fidem Cartis- manduae reginae Brigantum petivisset, vinctus ac victoribus traditus est, nono Post anno quam hellum in Britannia coeptum. unde fama eius evecta insulas et proximas provincias pervagata per Italiam quoque celebrabatur; avebantque visere quis ille tot per annos opes nostras sprevisset. ne Romae quidem ignobile Caraetaci nomen erat; et Caesar dum suum decus extollit. addidit gloriam victo. vocatus quippe ut ad insigne spectaculum populus. stetere in armis praetoriae cohortes campo qui castra praeiacet. tunc incedentibus regiis clientelis phalerae torques quaeque bellis externis quaesiverat, traducta;

mox fratres et coniux et lilia, postremo ipse OS ientalus. ceterorum preces degeneres fuere ex metu: at non Caraclacus aut vultu demisso aut verbis misericordiam requirens.

37ὶ Ubi tribunali astitit, in hunc modum locutus est: usi,

quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum prosperarum moderatio fuisset, amicus potius in hanc urbem quam captus

208쪽

CORNELII TAciTI NALIMMvenissem, neque dedignatus esses claris maioribus ortum, pluribus gentibus imperitantem foedere pacis accipere. praesens sors mea ut mihi informis, sic tibi magnifica est. habui equos, viros. arma, opes. quid mirum, si haec invitus amisi nam, si vos omnibus imperilare vultis. sequitur ut omnes servitutemaeeipiant Τ si statim deditus traderer . neque mPa fortuna neque lua gloria inclaruisset. et supplicium mei oblivio sequeretur rat si ineolumem servaveris. aeternum exemplar clementiae ero. o ad ea Caesar veniam ipsi quo si eoniugi et fratribus

tribuit. atque illi vinclis absoluti Agrippivam quoque, haud procul alio suggestu conspicuam, isdem quibus principem

laudibus gratibusque venerati sunt. novum sane et moribus

veterum insolitum, seminam signia Romanis praesidere: ipsa semet parti a maioribus suis imperii sociam serebat. 38ὶ voeati posibac patres mulla ol magnisca super captivitate Caraetaci disseruere, neque minus id elarum quam quod S3phaeem P. Seipio. Persen L. Paulus, et si qui alii vinctos

reges populo Romano Ostendere. censentur Ostorio triumphi insignia, prosperis ad id rebus eius, mox ambiguis. sive amoto Caractaeo, quasi debellatum foret, miniis intenta apud nos militia fuit, sive hostes miseratione tanti regis acrius ad ultionem exarsere. praesectum castrorum et Iegionarias cohortes exstruendis apud Siluras praesidiis relictas circumsumdunt. ac ni cito e vicis et castellis proximis subventum foret, copiae tum occidione obeubuissent . praelaetus tamen et octo centuriones ae promptissimus quisque e manipulis cecidere. nec multo post pabulantis nos ipsos missasque ad subsidium turmas profligant. 393 Tum Ostorius cohortes expeditas exposuit; nee ideo fugam sistebat, ni legiones praelium ex pissent. Earum robore aequata pugna, dein nobis pro meliore suit. ellugere hostes tenui damno, quia inclinabat dies. crebra hinc praelia. et saepius in modum latrocinii per saltus, per paludes, ut cuique sors. aut virtus; temere, proviso; ob iram, ob praedam; iussu, et aliquando ignaris ducibus. ae praecipua Sili rum pervicacia, quos accendebat vulgata imperatoris Romani vox, ut quondam Sugambri excisi aut in Gallias traioetilarent, ita Silurum nomen penitus Bxstinguendum. igitur

209쪽

LIBER XII. m. m. as. ω M. 203 duas auxiliares cohortes avaritia praesectorem incautius populantes intercepere; spoliaque et captivos largiendo ceteras quoque nationes ad defeetionem trahebant, cum taedio cur rum sessus Ostorius concessit vita, Iactis hostibus, tamquam ducam haud spernendum, etsi non praelium, at certe hellum

absumpsisset.

40ὶ At Caesar cognita morte legati, ne provincia sine rectore foret, A. Didium sutaciti is propere vectus non tamen ini gras res invenit, adversa interim Iegionis pugna cui Manlius Valens praeerat, auctaque et apud hostes eius rei fama. quo venientem ducem sinterrerent, atque illo augente audita, ut maior laus compositi vel, si duravissent, venia iustior tribueretur. Silures id quodquo damnum intulerant; lateque persultabant, donee adcursu Didii pellerentur. sed post captum Carae lacum praecipuus scientia rei militaris Venutius, e Brigantum civitate, ut supra memoravi. fidusquo diu et Romanis armis defensus, cum Cartismanduam reginam matrimouio leneret, mox orto discidio et statim bello etiam adversus nos hostilia induerat. sed primo tantum inter ipsos certabatur,eallidisquo Cartismandua artibus fratrem ac propinquos Venutii intercepti. indE accensi hostes, stimulante ignominia. ne seminae imperio subderentur. valida et laeta arulis iuventus regnum eius invadunt. quod nobis praevisum; et missae auxilio cohortes acre praelium feeere, cuius initio ambiguo sinis laetior fuit. neque dispari eventu pugnatum a legione cui Caesius Nasi ea praeerat. nam Didius senectute gravis, ei

multa copia honorum, per ministros agere et are re hostem

satis habebat. haec, quamquam a duobus iosiorio Didioquel

propraetoribus plures per annos gesta. coniunxi, ne divisa haud proinde ad memoriam sui valerent. ad temporum ordi

nem redeo.

141ὶ M. Claudio quinium Servio Cornelio Orfito consulibus

virilis toga Neroni maturata, quo capessendae rei publicae habilis videretur. et Caesar adulationibus senatus libens cessit, ut 1icesimo aetatis anno consulatum Nero iniret, alquo interi in designatus proconsulare imperium extra urbem haberetae princeps iuventutis appellaretur. additum nomine eius donativum militi, congiarium plebei. et ludicro circensium, Distrigod by Corale

210쪽

CORNELII TACITI ANNALIGNquod aequirendis vulgi studiis edebatur, Britannicus in praetexta , Nero triumphalium veste travoeti sunt. spectaret populus hune decore imperatorio, illum puerili habitu, ac perinde

fortunam utriusque praesumeret. simul, qui Centurionum

tribunorumque sortem Britannici miserabantur, remoti fictis causis, et alii per speciem honoris. etiam libertorum si quis incorrupta fide, depellitur tali oecasione. obvii inter se Nero Britannicum nomine, ille Domitium salutavero. quod ut diseo diae initium Agrippina multo questu ad maritum desert: sperni

quippe adoptionem, quaeque censuerint patres, iusserit populus, intra penates abrogari; ac nisi pravitas lam insensa docantium arceatur, eruptum in publicam perniciem. commotus is quasi criminibus optimum quemque educalorem filii exsilio ac morte assicii, datosque a noverca custodiae eius inponit. 42ὶ Nondum tamen summa moliri Agrippina audebat, ni praetoriarum cohortium cura exsolverentur Lusius Geta et Rufius Crispinus, quos Messalinae memores et liberis eius devinctos credebat. igitur distrahi cohortes ambitu duorum, et si ab uno regerentur, intentiorem soro disciplinam adse- erante uxore, transfertur regimen cohortium ad Burrum Afranium, egregiae militaris famae, gnarum tamen cuius sponte praesiceretur. suum quoque fastigium Agrippina extorulere altius: carpento Capitolium ingredi. qui mos sacerdotibus

et sacris antiqui liis concessus venerationem augehat seminae.

quam imperatore gentiam, sororem eius qui rerum potitus sit et coniugem ei matrem suisse, unicum ad hunc diem exemplum est. inter quae praecipuus propugnator eius Vite lius, validissima gratia, aetato extrema adeo incertae sunt potentium res accusatione corripitur, deserente Iunio Lupo senator . is crimina maiestatis et cupidinem imperii obieet bat. praebuissetque aures Caesar, uisi Agrippinae iniuis magis quam precibus mutatus esset, ut aeeusatori aqua atque igni interdiceret. hactenus Vitellius voluerat. 434 Multa eo anno prodigia evenere. insessum diris avibus Capitolium, crebris terrae motibus prorutae domus, ac dum latius metuitur, trepidatione vulgi invalidus quisque obtriti. frugum quoque egestas et orta ex eo fames in prodigium acci-

SEARCH

MENU NAVIGATION