C. Cornelii Taciti opera quae supersunt ad optimorum librorum fidem recensuit atque in scholarum usum edidit Io. Gaspar Orellius Volumen 1

발행: 1846년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

191쪽

MBER XI. cap. 26. r. 28. 29. 30. 31. 32. 18b

intentus . longa apud Ostiam Caesaris mora, duas pellices, quarum is corpori maxime insueverat. Iargitione ac promissis, et uxore deiecia plus potentiae ostentando, perpulit delati

nem subire.

30ὶ Exin Calpurnia sid pellici noment, ubi datum secretum,. genibus Caesaris provoluta nupsisse Messalinam Silio exclamat. simul Cleopatram, quae idem opperiens adstabat, an comperisset interrogat, atque illa annuente cieri Narcissum postulat. is veniam in praeteritum potens, quod ei cis Vettios, eis Plautios dissimulavisset, nec nunc adulteria obiecturum ait, ne domum servitia et ceteros fortunae paratus rePosceret. Dueretur immo his , et redderet uxorem rumperetque tabulas nuptiales. - an diseidium o inquit uiuum nosti nam matrim

nium Silii vidit populus et senatus et miles; ac ni propere

agis, tenet urbem maritus. D

31ὶ Tum potissimum quemque amicorum vocat: primumque

rei frumentariae praesectum Turranium, post Lusium Gelam praetorianis inpositum percunctatur. quis salentibus certatim ceteri circumstrepunt, iret in castra, firmaret praetorias cohortes, securitati ante quam vindictae consuleret. salis constat eo pavore offusum Claudium, ut identidem interrogaret an ipse imperii potens, an Silius privatus esset . at Messalina non alias solutior luxu, adulto auctumno simulacrum Vindemiae per domum celebrabat. urgeri praela, siuere latus; et seminae pellibus accinctae adsultabant ut sacrificantes vel insanientes Bacchae; ipsa crine fluxo thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere cothurnos, iacere Caput, si repents cireum procaci choro. serunt Vettium Valentem lascivia in praealtam arborem connisum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempestatem ab Ostia atrocem, sive coeperat ea specises, seu sorte lapsa vox in praesagium Vertit.

32ὶ Noli rumor interea, sed undique nuntii incedunt, qui gnara Claudio cuncta et venire promptum ultioni asserrent. igitur Messalina Lucullianos in hortos. Silius dissimulando metu ad munia seri digrediuntur. ceteris passim dilabentibus adsuere centuriones, inditaque sunt vincla, ut quis reperiebatur in publico aut per latebras. Messalina tamen . quamquam res adversae consilium eximerent, ire obviam et aspici a

192쪽

co ELII TACITI ANNAL in marito, quod saepe subsidium habuerat, haud segniter intendit, iussitque, ut Britannicus et Octavia in complexum patris

pergerent. et Vibidiam virginum Vestalium vetustissimam Or vit pontificis maximi aures adire, clementiam expetere . atque interim. tribus omnino comitantibus - id repente solitudinis erat - spatium urbis pedibus emensa, vehiculo quo purgamenta hortorum ' eripiuntur sexcipiuntur9, Ostiensem viam intrat, nulla cuiusquam misericordia, quia stagitiorum deformitas praevalebat.

33) Trepidabatur nihilo minus a Caesare: quippe Getae

praetorii praesecto haud satis fidebant, ad honesta seu prava iuxta levi. ergo Narcissus, adsumptis quibus idem metus, non aliam spem incolumitatis Caesaris affirmat, quam si ius militum uno illo die in aliquem libertorum transferret; seque

offert suscepturum. ac ne, dum in urbem vehitur, ad paeniselentiam a L. Vitellio et P. Largo Caecina mutaretur, in eodem gestamine sedem poscit sumitque.

3.ὶ Crebra post haec sama fuit, inter diversas principis

voces, cum modo incusaret stagitia uxoris, aliquando ad memoriam coniugii et insani iam liberorum revolveretur, non aliud prolocutum Vitellium quam uo facinus t o scelusia instabat qui dein Νarcissus aperire ambages et veri copiam sacere: sed non ideo pervicit, quin suspensa Et quo ducerentur inclinatura responderet, exemploque eius Largus Capcina uteretur. et iam erat in aspectu Messalina, clamita halque audiret Octaviae et Britannici matrem. cum Obstrepere nec

sator, Silium et nuptias reserens . simul codicillos libidinum indices tradidit, quis visus Caesaris averteret. n c multo post urbem ingredienti osse rebantur communes liberi, nisi Narcissus amoveri eos iussisset. Vibidiam depellere nequivit quin multa cum invidia flagitaret ne in delensa coniux exitio daretur. igitur auditurum principem et lare diluendi criminis

lacultat in respondit: iret interim virgo et sacra ea posserol.

3δὶ uirum inter haec silentium Claudii, Vitellius ignaro

propior: omnia liberto obediebant. pates ori domum adulteri, atque illuc deduci imperatorem iubet. ac primum in vestibulo estigiem patris Silii consulto senatus abolitam demonstrat, tum . quicquid avitum Neronibus et Drusis, in pretium Probri ces-

193쪽

LlBER XI. cap. 32. 33. 34. 35. 34. 37.

sisse. incensumque et ad minas erumpentem eastris insert. parata contione militum; apud quos praemonente Nareisso pauea verba secit: nam etsi iustum dolorem pudor impediebat. eontinuus dehinc cohortium et amor nomina reorum et poenas flagitantium: ad inotusque Silius tribunali non defensionem.

non moras tentavit. precatus, ut mors acceleraretur. eadem constantia et illustres equites Romanos cupidos maturae neris

Deit. Titium Proculum custodem a Silio Messalinae datum et indicium ossereniem, Vettium Valentem consessum et Pompeium Γrhicum ac Saufeium Trogum ex eonsciis tradi ad supplicium iubet. Decrius quoque Calpurnianus vigilum praesecius, Sulpicius Busus ludi procurator, Iuncus Vergilianus senator eadem poena assecti.

36J Solus Mnester cunctationem attulit, dilaniata veste

cIamitans aspiceret Verberum notas, reminisceretur vocis quase obnoxium iussis Messalinae dedisset. aliis largitione aut spei magnitudine, sibi ex necessitate culpam; nec cuiquam ante pereundum fuisse, si Silius rerum poteretur. comm tum his et pronum ad misericordiam Caesarem perpulere liberti, ne tot illustribus viris intersectis histrioni consul Tetur: sponte an coactus iam magna peccavisset, nihil referre. ne Trauli quidem Montani equilis Romani defensio recepta est. is modesta iuventa, sed corpore insigni, accitus ultro noctemque intra unam a Messalina proturbatus erat paribus laseiviis ad cupidinem et fastidia. SuilIio Caesonino et Plautio Laterano mors remittitur, huic ob patrui segregium meritum: Caesoninus vitiis prolectus est, tamquam in illo foedissimo

coetu passus muliebria.

37ὶ Interim Messalina Lucullianis in hortis prolatare vitam,

Componere preces, nonnulla spe et aliquando ira: tantum inter extrema superbia egebat. ac ni caedem eius Narcissus properavisset, verterat pernicies in accusatorem. nam Claudius domum regressus et tempestivis epulis delenilus, ubi vino inealuit. iri iubet nuntiarique miserae hoc enim verbo usum serunt) dicendam ad causam postera dio adesset. quod ubi auditum et langupsc ro ira, redire amor, ac si cunet rentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria timebantur, prorumpit Narcissus, denuntiatque centurionibus et tribuno,

194쪽

188 CORNELII TAClTI ANNALIUM LIBER TI. Cap. M. M. qui aderant, exsequi caedem: ita imperatorem iubere. custos et exactor e libertis Euodus datur. isque raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, assidente matre Lepida, quae storenti filiae haud concors supremis eius necessitatibus ad miserationem evieta erat, suadebatque ne percusSorem opperiretur: transisse vitam, neque aliud quam morti decus quaerendum. sed animo per libidines corrupto nihil honestum

inerat: Iacrimaeque et questus irriti ducebantur, cum impetu venientium pulsae lares, astititque tribunus per silentium, at libertus increpans multis et servilibus probris. 38ὶ Tunc primum fortunam suam introspexit. serrumque accepit, quod frustra iugulo aut pectori per trepidationem

admovens ictu tribuni transigitur. corpus matri concessum. nuntiatumque Claudio epulanti perisse Messalinam, non distincto sua an aliena manu . nec ille quaesivit. poposcitque poculum et solita convivio celebravit. ne secutis quidem di

bus odii, gaudii, irae, tristitiao, ullius denique humani

assectus signa dedit, non cum laetantes accusatores aspiceret. non cum filios macrentes. iuvitque oblivionem eius senatus

censendo nomen et effigies privatis ac publicis locis demovendas. decreta Narcisso quaestoria insignia, levissimum fastidii eius, cum supra Pallantem et Callistum ageret '' 'honesta quidem, sed ex quis delerrima orerentur, tristitiis

195쪽

CORNELIl TACITI ANNALIUM LIBER XII. Cap. 1. 2. 189

LIBER DUODECIMUS.

1J Caede Messalinae convulsa principis domus, orio apud libertos certamine quis deligeret uxorem Claudio, caelibis

vitao intoleranti et coniugum imperiis obnoxio. nec minore ambitu seminas exarserant: suam quaeque nobilitatem so mam opes contendero ac digna tanto matrimonio Ostentare.

sed maxime ambigebatur inter Lolliam Paulli iam M. Lollii eonsularis, et Iuliam Agrippinam Germanico genitam: huic Pallas, illi Callistus fautores aderant. at Aelia Paetina e familia

Tuberonum Narcisso lavebatur. ipse huc modo modo illuc, ut quemque suadentium audierat, promptus, discordantes in consilium vocat, ac promero sententiam et adicere rationes iubpt. 2ὶ Narcissus vetus matrimonium, familiam communem nam Antonia ex Paetina eratὶ, nihil in penatibus Dius novum disserebat, si sueta coniux rediret, haudquaquam novercalibus odiis visura Britannicum et Octaviam, proxima suis pignora. Callistus inprobatam longo diseidio, ac si rursum assum retur, eo ipso superbam; longequo reclius Lolliam induci, quando nullos liberos genuisset, vacuam aemulatione et privignis parentis loco suturam. at Pallas id maximo in Agrippina laudare, quod Germani ei nepotem secum traheret, dignum prorsus imperatoria sortuna: stirpem nobilem, et familiast Claudiae quae posteros i coni ungeret seontingeret : no semina expertae secunditatis, integra iuventa, claritudinem Caesarum aliam in domum serret.

196쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM 3ὶ Praevaluere haec adiuta Agrippinae inlecebris, quae ad eum per speciem necessitudinis crebro ventilando pellieit

patruum, ut praelata ceteris . et nondum uxor, potentia uxoria iam uteretur. nam ubi sui matrimonii certa suit, struere maiora, nuptiasque Domitii, quem ex Gn. Aenobarbo genuerat

et Octaviae Caesaris silao moliri; quod sine scelere perpetrari non poterat, quia L. Silano desponderat Octaviam Caesar, iuvenemque et alia clarum insigni triumphalium et gladiatorii muneris magnificentia protulerat ad studia vulgi. sed nihil arduum videbatur in animo principis, cui non iud, elum, non odium erat nisi indila et iussa. 4ὶ Igitur Vitellius, nomine censoris serviles fallacias obie- gens ingruentiumque dominationum provisor, quo gratiam Agrippinae pararet, consiliis eius implicari, serro crimina in

Silanum, cui sane decora et procax soror, Iunia Calvina, haud multum ante Vitellii nurus suerat. hinc initium accusationis; fratrumque non incestum sed incustoditum amorem ad infamiam traxit. et praebebat Caesar aures, accipiendis adversus generum suspicionibus caritato filiae promptior. at Silanus insidiarum nescius, ac sorte eo anno praetor, repente per edictum Vitellii ordine senatorio movetur, quamquam lecto pridem senatu lustroque condito. simul assinitatem Claudius diremit, adactusque Silanus eiurare magistratum, et reliquus praeturae dies in Eprium Marcellum collatus est. 5ὶ C. Pompeio Q. Veranio consulibus pactum inter Claudium et Agrippinam matrimonium iam fama, iam amore illicito firmabatur; necdum celebrare sollemnia nuptiarum audebant, nullo exemplo deductae in domum patrui fratris sitae. quin et incestum. ac si sperueretur, ne in malum publicum crumperet, metuebatur. nec ante omissa cunctatio

quam Vitellius suis artibus id perpetrandum sumpsit. percunctatusque Caesarem an iussis populi, an auctoritati senatus cederet, ubi ille unum so eivium et consensui imparem respondit, opperiri intra palatium iubet. ipse curiam ingreditur, summamque rem publicam agi obtestans veniam dicendi auto alios exposcit, orditurque gravissimos principis Iabores, quis orbem terrae capessat, egere adminiculis, ut domestica eura vacuus in commune cotisulat. quod porro honestius censoriae Duili os by Coral

197쪽

LIBER X I. Cap. 3. 4. 5. 1. I. g. 191 mentis levamentum quam aSSumere coniugem, prosperis

dubiisque sociam. cui cogitationes intimas, eui parvos liberos tradat, non luxui aut voluptatibus adsuefactus, sed qui prima ab iuventa legibus obtemperavisset.

6ὶ Postquam haec favorabili oratione praemisit multaquo

patrum assentatio sequebatur, capto rursus initio, quando maritandum principem cuncti suaderent, deligi oportere sem, nam nobilitate puerperiis sanctimonia insignem. nec diu anquia rendum quin Agrippina claritudine generis anteiret: dalum ab ea secunditatis experimentum, et congruere artes honestas. id vero egregium, quod provisu deum vidua iungeretur principi sua tantum matrimonia experto. audivisse a pare tibias, vidisse ipsos arripi coniuges ad libita Caesarum: procul id a praesenti modestia. statueretur immo documentum , quo uxorem imperator ' ' ' in re publiea' acciperet . at enim nova nobis in fratrum filias coniugia. sed aliis gentibus sollemnia, neque lege ulla prohibila. et sobrinarum diu ignorata tempore addito percrebuisse. morem accommodari prout conducat. et lare hoc quoque in iis quae mox usurpentur. IJ IIaud desuere qui certatim, si cunetaretur Caesar, iacturos testificantes erumperent curia. conglobatur promisca multitudo, populumquo Romanum eadem orare clamitat. nec Claudius ultra exspectato obvius apud larum praehei se gratantibus, senatumque ingressus decretum postulat quo iustae inter patruos fratrumque filias nuptiae etiam in posterum

Statuerentur. nec tamen repertus est nisi unus talis matrimonii cupitor, T. Alledius Severus eques Romanus, quem plerique Agrippinae gratia inpulsum serebant. versa ex eo civitas, et cuncta seminae obediebant non per lasciviam, ut Messalina, rebus Romanis illudenti. adductum et quasi viri loservilium: palam severitas, ac saepius superbia; nihil domi inpudicum, nisi dominationi expediret. cupido auri inmensa obtentum habehat, quasi subsidium regno pararetur. 8ὶ Dic nuptiarum Silanus mortem sibi conseivit. sivo eo usque spem Vilao produxerat, seu delecto die augendam ad invidiam. Calvina soror eius Italia pulsa est. addidit Claudius sacra ex legibus Tulli regis piaculaquo apud lucum Dianae per pontifices danda, irridentibus cunctis, quod poenae Diqili od by Corale

198쪽

CORNELII TAciTI ANNALIUM procurationesque incesti id temporis exquirerentur. at Agrippina ne malis tantum facinoribus notesceret, veniam exsilii pro Annaeo Seneca, simul praeturam impetrat, laetum in publicum rata ob claritudinem studiorum eius, utque Domitii pueritia tali magistro adolesceret, et consiliis eiusdem ad spem dominationis uterentur, quia Seneca sidus in Agrippinam memoria beneficii et insensus Claudio dolore iniuriae credebatur.

9ὶ Placitum dehine non ultra cunctari, sed designatum consulem Memmium Pollionem ingentibus promissis inducunt sententiam expromere, qua oraretur Claudius despondere Octaviam Domitio; quod aetati utriusque non absurdum et maiora palefacturum erat. Pollio haud disparibus verbis ac nuper Vitellius censet; despondeturque Octavia, ac super priorem necessitudinem sponsus iam et gener Domitius aequari Britannico studiis matris, arto eoru in quis ob accusatam Messalinam ultio Ox filio timebatur. 10 Per idem tempus legati Parthorum ad expetendum, ut rettuli. Meherdaten missi senatum ingrediuntur, mandala lusin hunc modum incipiunt: non se foedoris ignaros nec d fections a familia Arsacidarum venire; sed et filium Vononis, nepotem Phrahalis accedere adversus dominationem Gotaretis nobilitati plebique iuxta intolerandam. iam fratres, iam propinquos, iam longius sitos caedibus exhaustos; adici coniuges gravidas, liberos parvos, dum socors domi, bellis infaustus ignaviam saevitia tegat. veterem sibi ac publice coeptam nobiscum amicitiam, et subveniendum sociis virium aemulis cedentibiisque per reverentiam. ideo regum obsides liberos dari ut, si domestici imperii taedeat, sit regressus ad principem patresque, quorum moribus assuefactus rex melior

adscisceretur.

11ὶ Ubi haec atquo talia dissertavere, incipit orationem

Caesar de fastigio Romano Parthorumque obsequiis: Seque divo Augusto adaequabat. petitum ab eo regem reserens, omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque miserat. addidit praecepta selenim aderat Meherdatest, ut non domin tionem et servos sed rectorem et cives cogitaret, cleme tiainque ac iustitiam, quanto ignara barbaris, tanto toleratiora

199쪽

LIBER XII. cap. s. s. 10. II. la. 13.

capesseret. hinc versus ad legatos extollit laudibus alumnum urbis, spectatae ad id modestiae: ac tamen serenda regum ingenia, neque usui crebras mutationes. rem Romanam huc satietato gloriae provectam ut externis quoque gentibus quietem velit. dalum posthac G. Cassio, qui Suriae praeerat, deducere iuvenem ripam ad Euphratis. 12J Ea tempestato Cassius eeteros praemiuehat peritia I gum : nam militares artes per otiunc ignotae, industriosque But ignavos pax in aequo tenet. ac tamen quantum sino bello dabatur, revocare priscum morem, exercitare legiones, eum provisu perinde agere ae si hostis ingrueret: ita dignum maioribus suis et lamilia Cassia ratus per illas quoque gentes celebrata. igitur excitis quorum de sententia petitus rex, positisque castris apud Zeugma, unde maxime pervius amnis, postquam illustres Parilii rexquo Λrabum Acbarus advenerat, monet Meherdaten barbarorum impetus acres cunctatione languescere aut in perfidiam mutari: ita urgueret coepta. quod spretum' fraude Acbari, qui iuvenem ignarum et summam sortunam in luxu ratum multos per dies attinuit apud oppidum Edessam. et vocante Carene promptasque res oste lante, si citi advenissent, non comminus Mesopotamiam sed sexu Armeniam potunt, id temporis inportunam, quia hiems occipiebat. 13ὶ Exin nivibus et montibus sessi, postquam eampos propinquabant, copiis Carenis adiunguntur, tramissoque amne Tigri permeant Adiabenos, quorum rex Izates societatem II herdatis palam induorat, in Gotaraen per occulta et magis sua inelinabat. sed capta in transitu urbs Nin , vetustissima sedes Assyriae. castellum insigne sama, quod postremo inter Darium atque Alexandrum praelio Persarum illic opes conciderant. interea Gotaraes, apud montem eui nomen Sanbulos,

vota dis loci suscipiebat, praecipua religiona Herculi; qui

tempore stato per quietem monet sacerdotes ut templum iuxta equos venatui adornatos sistant. equi ubi pharetras telis onustas accepere, per Sallus vagi nocte demum vacuis phar tris multo cum anhelitu redeunt. rursum deus, qua silvas pererraverit, nocturno visu demonstrat, reperiunturque lasae passim serae.

C. Tacili opp. ed. min. I. ra

200쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM

1M ceteram Gotarres, nondum satis aucto exercitu, suis mine Corma pro munimento uti, et quamquam per insectationes et nuntios ad praelium vocaretur, nectere moras, locos mutare, ot missis corruptoribus exuendam ad fidem hostes emercari. ex quis figatus Adiabenus. mox Acbarus Arabum cum exercitu abscedunt, levitate gentili, et quia Experimentis gnitum est harbaros malle Roma petere reges quam habere. at Meherdates validis auxiliis nudatus, reterorum proditione suspecta, quod unum reliquum, rem in easum dare praelioque experiri statuit. nec detrectavit pugnam Gotaretes deminutis hostibus ferox. concursumque magna caede et ambiguo eventu, donee caronem profligatis obversis longius evretum integera tergo globus eircumveniret. tum omni spe perdita Mehem dates, promissa Parrhacis paterni clientis secutus. dolo eius vincitur traditurque victori. atque illo non propinquum neque Arsacis do gente, sed alienigenam et Romanum increpans, auribus decisis vivere iubet, ostentui elementiae suao et in nos dehonestamento. dein Gotarres morbo obiit, aeciliisquo in regnum Vonones Medos tum praesidens. nulla huic prospera aut adversa quis memoraretur: brevi et inglorio imperio perfunctus est, resque Parthorum in filium eius Vologesen

translatae.

15ὶ At Mithridates Bosporanus amissis opibus vagus, POS

quam Didium ducem Romanum roburque exercitus abisso cognoverat, relictos in novo regno Cotyn iuventa rudem et paucas cohortium cum Iulio Aquila equite Romano, spretis utrisque eonciro nationes, illicero perfugas; postremo exercitu eoacto regem Dandaridarum exturbat imperioque eius potitur. quas ubi cognita et iam iamque Bosporum invasurus habe-hatur, dissisi propriis viribus Aquila et Cotys. quia Zorsinos

Siraeorum rex hostilia resumpserat, externas et ipsi gratias quastsivore missis legatis ad Eunonen, qui Adorsorum gonti praecessebat. nec fuit in arduo societas potentiam Romanam adversus rebellem Mithridaten ostentantibus. igitur pepigere, equestribus praeliis Eunones certaret, obsidia urbium Romani

16ὶ Tunc composito agmine in dunt; cuius frontem et terga Adorsi, media cohortes et Bosporani tutabantur nostris in Dissilired by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION