C. Cornelii Taciti opera quae supersunt ad optimorum librorum fidem recensuit atque in scholarum usum edidit Io. Gaspar Orellius Volumen 1

발행: 1846년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

211쪽

LIBER XII. Cap. 41. 42. M. M. 45.

piebatur. nec occulti tantum questus, sed iura reddentem Claudium circumvasere elamoribus turbidis, pulsumque in extremam sori partem vi urguebant, donec militum globo infensos perrupit. quindecim dierum alimenta urbi, non amplius, superfuisse constitit; magnaque deum henignitate atmodestia hiemis rebus extremis subventum. at Hereule olim Italia legionibus longinquas in provincias commeatus portabat; nec nunc insecunditate Iaboratur. sed Africam potius et Aegyptum exercemus, navibusque et casibus vita populi Ro- mani permissa est. 44ὶ Eodem anno bellum inter Armenios Iberosque exortum Parthis quoque ac Romanis gravissimorum inter Re motuum causa suit. genti Parthorum Vologeses imperitabat, materna origine ex pellice Graeca, concessu fratrum regnum adeptus; Iberos I)harasmanes votusta possessione, Armenios frater eius Mithridates obtinebat opibus nostris. erat Pharasmanis filius nomino Rhadamistus, decora proceritate, vi corporis insignis, et patrias artes edoctus, claraque inter accolas fama. is modicum Iberiae regnum senecta patris detineri ferocius erebriu quo iactabat quam ut cupidinem Oecultaret. igitur Phar smanes iuvenem potentiae promptae. et studio popuIarium accinctum, vergentibus iam annis suis metuens, aliam ad spem irahere, et Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a semet memorando: sed vim disserendam, et potiorem dolum, quo incautum opprimerent. ila Rhadamistus simulata adversus patrem discordia, tanquam novercas odiis impar, pergit ad patruum; multaque ab eo comitate in speciem liberum cultus primores Armeniorum ad res novas illicit, ignaro et Ornante insuper Mithridate. l45ὶ Beconciliationis specie assumpta regressusque ad Patrem, quas fraudo confici potuerint, prompta nuntiat, cetera Brmis xsequenda. interim Pharasmanes belli causas confingit: praelianti sibi adversus regem Albanorum ei Romanos auxilio vocanti fratrem adversatum, ea inque iniuriam excidio ipsius ultum iturum. simul magnas copias filio tradidit. ille irruptione subita territum exutum iu campis Mithridaten compulit

in castellum Gorneas . tutum loco ac praesidio militum, quis Caelius Pollio praesecius, centurio Casperius praeerui. nihil Duiliaco by Corale

212쪽

coaΝELII T,CITI ANNALluutam ignarum harbaris quam machinamenta et astus oppugnationum : at nobis ea pars militiae maxime gnara est. ita Rhadamistus frustra vel eum damno lentatis munitionibus obsidium incipit; et cum vis neglegeretur, avaritiam praesecti Emereatur, obtestante Casperio ne socius rex, ne Armenia donum populi Romani scelere et pecunia verterentur. p stromo quia multitudinem hostium Pollio, iussa patris Rhad mistus obtendebant, paelus indutias abscedit . ut nisi Pharasmanen bello absterruisset, T. Ummidium Quadratum praesidem Surias doceret quo in statu Armeniae larent. 46ὶ Digressu centurionis velut custode exsolutus praesectus hortari Mithridaten ad sanciendum medus, coniunctionem

fratrum ae priorem a late Pharasmanen et cetera n cessitudinum nomina reserens. quod filiam eius in matrimonis haberet, quod ipse Rhadamisto socer esset. non abnuere pacem Iberos. quamquam in tempore validiores; et satis cognitam Armeniorum perfidiam, nec aliud subsidii quam eastellum commeatu egenum. ne dubitaret armis incruentaseondiciones malle. cunctante ad ea Mithridate. et suspectis

praesecti consiliis, quod pellicem regiam polluerat inque

omnem libidinem venalis habebatur, Casperius interim ad Pharasmanen pervadit, utque Iberi obsidio decedant expostulat. ille propalam incerta et saepius molliora respondens, secretis nuntiis monet Rhadamistum obpugnationem quoquo modo celerare. augetur sagitii merces, et Pollio occulia eo ruptions inpellit milites, ut pacem digitarent seque praesidium omissuros minitarentur. qua necessitate Mithridates diem Iocumque foederi accepti, castelloque egreditur. 47J Λc primo Rhadamistus in amplexus eius etasus simulare

sequium, socerum ac parentem appellare. adicit ius iurandum, non ferro, non veneno Vim allaturum. simul in lucum

propinquum trahit, provisum illic sacrificium imperatum dictitans , ut dis testibus pax firmaretur. mos est regibus, quotiens in societatem codant, implicare dextras pollicesque inter sovincire nodoque praestringere: mox ubi sanguis in artus tremos suffuderit, levi ictu eruorem eliciunt atque invicem Iambunt. id foedus arcanum habetur quasi mutuo cruore sacratum. sed iuno qui ea vincla admovebat, decidisse simu- Diqisti Cooste

213쪽

lans genua Mithridatis invadit ipsumque prosternit; simulqu

concursu plurium iniciuntur eatenae. ac compede, quod dedecorum barbaris. trahebatur; moxque vulgus, duro imperio habitum, probra ac verbera intentabat. et erant contra qui tantam sortunae commutationem miserarentur. Recutaque cum parvis liberis coniux cuncta lamentatione eomplebat. diversis et contectis vehiculis abduntur, dum Pharasmanis russa exqnirerentur. illi cupido regni fratro et filia potior, animusqn sceleribus paratus. visui tamen consuluit, ne eoram interficeret. et Rhadamistus, quasi iuris iurandi memor, non

ferrum, non venenum in sororem et patruum expromit, sed proiectos in humum et veste multa gravique opertos neeat.

filii quoquo Mithridatis, quod caedibus parentum illacrim

erant, trucidati sunt.

48ὶ At Quadratus cognoscens proditum Mithridaten et re

nin ah intersectoribus obtineri, vocat consilium, docet acta, et an uleisceretur consultat. paucis decus publicum curae; plures tuta disserunt. omno scelus externum cum laetitia habendum; semina etiam odiorum iacienda, ut saepe pri

ei a Romani eandem Armeniam, specio largitionis, turbandis harbarorum animis praebucrint. poteretur Rhadamistus male partis. dum invisus infamis, quando id magis ex usu quam si cum gloria adeptus seret. in hanc sententiam itum. ne tamen adnuisse lacinori viderentur et diversa Caesar iuberet, missi ad Pharasmanen nuntii ut abscederet a finibus Armeniis filiumque abstraheret.

4s) Erat Cappadociis procurator Iulius Pelignus, ignavianimi et deridiculo eorporis iuxta despieiendus, sed Claudio

perquam familiaris, cum privatus olim conversatione scurra rum iners otium oblectaret. is Pelignus auxiliis provincialium eontractis tamquam recuperaturus Armeniam, dum socios magis quam hostes praedatur, abscessu suorum et incuria

tibus barbaris praesidii egens ad Rhadamistum venit: doni que eius evictus ultro regium insigno sumero cohortatur, sumentique adest auetor et satelles. quod ubi turpi fama divulgatum, ne eeteri quoquo in Peligno coniectarentur, Helvidius Priscus Iogatus eum legione mittitur, rebus tu hidis pro tempore ut consuleret. igitur propere montem Dipiligod by Corale

214쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM Taurum transgressus moderatione plura quam vi composuerat, eum redire in Suriam iubetur, ne initium belli adversus Parthos exsisteret. 50ὶ Nam Vologeses casum invadendae Armeniae obvenisseratus, quam a maioribus suis possessam externus rex flagitio obtineret, contrahit eopias fratremque Τiridaten deducere in regnum parat, ne qua pars domus sine imperio ageret. incessu Parthorum sine acie pulsi Iberi, urbesque Armeniorum Artaxata et Tigranocerta iugum accepere. deinde atrox hiems, seu parum provisi commeatus, et Orta ex utroque tabcs percellunt Vologesen omittere praesentia. Vacuamque rursus Armeniam Rhadamistus invasit, truculentior quam antea. lamquam adversus desectores et in tempore rebellaturos. atque illi, quamvis servitio sueti, patientiam abrumpunt

armisque regiam circumveniunt.

i5lὶ Noe aliud Rhadamisto subsidium fuit quam pernicitas

equorum . quis seque et coniugem abstulit. sed coniux gravida primam utcunquo fugam ob motum hostilem et mariti caritatem toleravit; post festinatione continua, ubi quali

uterus et viscera vibrantur. Orare ut morte honesta contum

liis captivitatis eximeretur. ille primo amplecti adlevare adhortari, modo virtutem admirans, modo timore aeger, nequis relicta poteretur. postremo violentia amoris, et lacino rum non rudis, destringit acinacem, vulneratamque ripam ad Araxis trahit, numini tradit, ut corpus etiam auferretur. ipse praeceps Iberos ad patrium regnum pervadit. interim

Zenobiam sid mulieri nomeni placida illuvio spirantem ac

vitae manifestam advertere pastores, et dignitate formae haud degenerem reputantes obligant vulnus, Ogrestia medicamina adhibent, cognitoque nomino et casu in urbem Artaxata serunt; undo publica cura deducta ad Τiridaten, comiterque excepta cultu regio habita est.

52ὶ Fausto Sulla Salvio Othone consulibus Furius Seribonianus in exsilium agitur, quasi finem principis per Chaldaeos

scrutaretur. adnectebatur crimini Iunia mater eius ut casus

prioris nam relegata erat inpatiens. pater Scriboniani C millus arma per Dalmatiam moverat; idquo ad clementiam trahebat Caesar, quod stirpem hostilem iterum conservaret. Dissiligod by Corale

215쪽

LIBER XII. Cap. M. M. 51. 52. 53. 54.

neque lamen exsuli longa posthac vita fuit: morte sortuita an per venenum exsiluctus esset, ut quisque credidit, vulgavere. de mathematicis Italia pellendis tactum senatus consullum atrox et irritum. laudati dehinc oratione principis qui ob angustias familiares ordine senatorio sponte cederent,

motique qui remanendo inpudentiam paupertati adicerent. 53ὶ Inter quae refert ad patres de poena seminarum quae

serVis coniungerentur; statuiturque, ut ignaro domino ad id prolapsae in servitute, sin consensisset, pro libertis haberentur. Pallanti, quem repertorem eius relationis ediderat Caesar, praetoria insignia et centies quinquagies sestertium censuit consul designatus Barea Soranus. additum a Scipione Cornelio grates publice agendas quod regibus Arcadiae ortus veterrimam nobilitalem usui publico postponeret, seque interministros principis haberi sineret. adseveravit Claudius co tentum honore Pallantem intra priorem paupertatem subsistere. et fixum est aere publico Aenatus consultum, quo libertinus sestertii ter miliens possessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur. 5η At non frater eius, cognomento Felix, pari moderatione agebat, iam pridem Iudaeae impositus et cuncta male- saeta sibi inpuno ratus tanta potentia Subnixo. sane praebuerant Iudaei speciem motus orta seditione, ' ' ' ' postquam eognita caede eius Gaii haud obtemperatum esset, manebat metus ne quis principum eadem imperitaret . atque interim Felix intempestivis remediis delicta accendebat, aemulo ad de te rima Ventidio Cumano, cui pars provinciae habebatur, ita divisis ut huic Galilaeorum natio, Felici Samaritae parerent, discordes olim et tum contemptu regentium minus coercitis odiis. igitur raptare inter se, immittere latronum globos, componere insidias, et aliquando praeliis congredi, spoliaquo et praedas ad procuratores referre. hique primo laetari; mox gliscente pernicie cum arma militum interiecissent, caesi milites. arsissetque bello provincia, ni Quadratus Srriae rector subvenisset. nec diu adversus Iudaeos, qui in necem militum proruperant, dubitatum, quin capite poenas luerent: Cumanus et Felix cunctationem adserebant, quia Claudius causis rebel- Iionis auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat.

C. Taciti opp. e l. min. I. 14

216쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM

sed Quadratus Felicem inter iudices ostentavit, receptum in tribunal, quo studia accusantium deterrerentur; damnatusque sagitiorum quae duo deliquerant Cumanus, et quies provi ciae reddita.

55J Nec mulio post agrestium Cilicum nationes, quibus

Clitarum cognomentum, saepe et alias commotae, tunc Troxobore duce montes asperos castris cepere; atque inde decursu in litora aut urbes vim cultoribus et oppidanis, ac plerumquBin mercatores et navicularios audebant. obsessaque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium equites cum pra secto Curtio Severo turbantur, quod duri circum loci peditibusque ad pugnam idonei equestro praelium haud patieba tur. dein rex eius orae Antiochus, blandimentis adversum plebem. fraudo in ducem cum harbarorum copias dissociasset, Troxobore paucisque primoribus intersectis celeros clementia composuit. 56ὶ Sub idem tempus inter lacum Fucinum amnemqU Lirim perrupto monte. quo magnificentia operis a pluribus viseretur, lacu in ipso navale praelium adornatur, ut quondam Augustus structo eis Tiberim stagno sed levibus navigiis et minore copia ediderat. Claudius triremes quadrireme quo et undeviginti hominum milia armavit, cincto ratibus ambitu, no vaga ellugia serent, ae tamen spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes, impetus navium et praelio solita. in ratibus praetoriarum cohortium manipuli turmaeque adstiterant, antepositis propugnaculis. ex quis catapultae ballistaeque tenderentur. reliqua lacus classiarii tectis navibus obtinebant. ripas et colles ac montium edita in modum theatri multitudo innumera complevit proximis emunicipiis, et alii urbe ex ipsa, visendi cupidine aut ossicio in principem. ipse insigni paludamento, neque procul Agri

pina chlamrde aurata, praesedere. pugnatum, quamquam inter sontes, sortium virorum animo; ac post multum Vulnerum occidioni exempli sunt. 5T Sed perfecto spectaculo apertum aquarum iter. ineuria operis manifesta suit, haud satis depressi ad laeus ima vel media . eoque, tempore interiecto, altius effossi specus, et contrahendae rursus multitudini gladiatorum spectaculum edi-Diuitigod by Corale

217쪽

L RER XII. cap. 54. 55. 56. M. 58. 5s. M.

tur, inditis pontibus pedestrem ad pugnam. quin et eo

vivium emuvio lacus appositum magna formidine cunctos assecit, quia vis aquarum prorumpens proxima trahebat, convolsis ulterioribus aut fragore et sonitu exterritis. simul Agrippina trepidalio iis principis usa ministrum operis Narcissum incusat cupidinis ac praedarum . nec illo reticet, inpotentiam muliebrem nimiasque spes eius arguens.lb8ὶ D. Iunio Q. Haterio consulibus sedecim annos natus Nero Oetaviam Caesaris si iam in matrimonium accepit. utque studiis honestis eι eloquentiae gloria enitesceret, causa Ille sium suscepta, Romanum Troia demissum et Iuliae stirpis auctorem Aeneam aliaque haud procul sabulis vetera lacunde exsecutus, perpetrat ut Ilienses omni publico munere solverentur. eodem Oratore Bononiensi coloniae igni haustac subventum centies sestertii largitione; redditur Rhodiis libertas, adempta saepe aut sirmata, prout bellis externis meruerant aut domi seditiono deliquerant; tributumque Apamensibus terrae motu convolsis in quinquennium remissum.

59J At Claudius saevissima quaeque promere adigebatur eiusdem Agrippinae artibus, quae Statilium Taurum, opibus inlustrem, hortis eius inhians pervertit accusante Tarquilio Prisco. legatus is Tauri Africam imperio proconsulari regentis, postquam revenerant, pauca repetundarum crimina, eterum magicas superstitiones obiectabat. nec ille diutius salsum accusatorem indignasque sordes perpessus, vim vitae suae attulit ante sciit cutiam senatus. Tarquilius tamen curia coxactus est; quod patres odio delatoris contra ambitum Agri pinae pervicere.

60ὶ Εοdem anno saepius audita Vox principis, parem Vim

rerum habendam a procuratoribus suis iudicatarum ac si ipse statuisset. ac ne fortuito prolapsus videretur, senatus quoque consulto caulum plenius quam antea et uberius . nam divus

Λugustus apud equestres qui Aegypto praesiderent lege agi, decretaque eorum perinde haberi iusserat ac si magistratus Romani constituissent. mox alias per provincias et in urbe pleraque concessa sunt quae olim a praetoribus noscebantur. Claudius omne ius tradidit, de quo totiens seditione aut armis certatum, cum Semproniis rogationibus equester ordo in

218쪽

CORNELiI TACITI ANNALIUM possessione iudieiorum locaretur. aut rursum Serviliae leges senatui iudicia redderent, Mariusque et Sulla olim de eo vel praecipue bellarent. sed tunc ordinum diversa studia, et quae vicerant, publico valebant. C. Oppius et Cornelius Balbus primi Caesaris opibus potuere condiciones pacis et arbitria belli tractare. Matios posthac et Vedios et cetera equitum Romanorum praevalida nomina referre nihil attinuerit, cum Claudius libertos, quos rei familiari praefecerat, sibique et legibus adaequaverit.

61j nottulit deinde de inmunitate Cois tribuenda. multaque

super antiquitate corum memoravit: Argivos vel Coeum Latonae parentem Vetustissimos insulae cultores; mox adventu Aesculapii artem medendi inlatam maximeque inter posteros eius celebrem suisse, nomina singulorum reserens, et quibus quisque aetatibus viguissent. quin etiam dixit Xenophontem, cuius scientia ipse uteretur, eadem familia Orium, precibus que eius dandum ut omni tributo vacui in posterum Coi sacram et tantum dei ministram insulam colerent. neque dubium habetur multa eorundem in populum Romanum merita sociasque Victorias potuisse tradi. sed Claudius, facilitate solita quod uni concesserat, nullis extrinsecus adiumentis velaviL 62ὶ Λt Buxantiis data direndi copia, cum magnitudinem onerum apud senatum deprecarentur, cuncta r petivere, orsia Medere quod nobiscum icerant, qua tempestate bellavimus adversus regem Macedonum, cui ut degeneri Pseudophilippi vocabulum inpositum. missas posthac copias in Antiochum Persen Aristoni eum, et piratico bello adiutum Antonium memorabant, quaequo Sullae aut Lucullo aut Pompeio obtulissent. mox recentia in Caesares merita, quando ea lora insiderent quae transmeantibus terra inarique ducibus exe citibusque, simul vehendo commeatu opportuna forent. 63ὶ Nam quo artissimo inter Europam Asiamque divortio Byzantium in extrema Europa posuere Graeci, quibus P thium Apollinem consulentibus ubi conderent urbem, redditum oraculum est, quaererent sedem caecorum terris ad veresam. ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod prior illuc advecti, praevisa locorum utilitate, peiora legiSsent.

quippe Byzantium fertili solo, secundo mari, quia vis pis

Corale

219쪽

LIBER XII. cap. 60. 61. 62. 63. M. M.

seium inmensa, Pontum erumpens et obliquis subter undas saxis exterrita. omisso alterius litoris flexu hos ad portus desertur. unde primo quaestuosi et Opulenti; post magnit dino onerum urgente finem aut modum orabant, adnitente principe, qui Τhraecio Bosporanoque bello recens sessos iuvandos quo rettulit. ila tributa in quinquennium remissa. 64ὶ M. Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum in deterius portendi eognitum est erebris prodigiis. signa ac lentoria militum igne caelesti arsere. fastigio Capitolii ex men apium insedit. hi formes hominum partus, et suis se tum

editum, cui accipitrum ungues inessent. numerabatur inter ostenta deminutus omnium magistratuum numerus, quae Store, aedili, tribuno ac praetore et consule paucos intra menses

defunctis. sed in praecipuo pavore Agrippina, vocem Claudii, quam temulentns iecerat, salale sibi ut coniugum si agitia serret, dein puniret, metuens. agere et celeraro statuit, perdila prius Domitia Lepida, muliebribus causis, quia Lepida

minore Antonia genita, avunculo Augusto, Agrippinae sobrina prior ac Cnaei mariti eius soror, parem si hi claritudinem credebat. nec forma aetas opes multum dis labant; et utraque inpudica infamis violenta, haud minus vitiis aemulabantur,

quam si qua ex fortuna Prospera acceperant. enimvero ce tam n acerrimum, amita potius an mater apud Neronem

praevaleret: nam Lepida blandimeniis ac largitionibus iuveni lem animum devinciebat, truci contra ac minaci Agrippina, quae silio dare imperium, tolerare imperitantem nequibat. 65ὶ Ceterum obiecta sunt quod coniugem principis dev lionibus petivisset, quodque parum coercitis per Calabriam

servorum agminibus pacem Italiae turbaret. ob haec mors indicta, multum adversante Narcisso. qui Agrippinam magis magisque suspectans prompsisse inter proximos ferebatur ce tam si hi perniciem, seu Britannicus rarum seu Nero poteretur; verum ita de se meritum Caesarem ut vitam usui eius inpenderet. conviciam Messalinam et Silium; pares iterum accusandi causa, esse; si Nero imperitaret, Britannico successore, nullum principi meritum, ac novercae insidiis domum omnem

convelli, maiore sagitio quam si inpudicitiam prioris coniugis relicuisset . quamquam ne inpudicitiam quidem nunc abesso Dissili od by GOoste

220쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM Pallante adultero, ne quis ambigat decus, pudorem, corpus, cuneta regno viliora habere. haec atque tallia dictitans amplecti Britannicum, robur aetatis quam maturrimum precari, modo ad deos modo ad ipsum tendere manus. adolesceret, Patris inimicos depelleret, matris etiam interlaetores ulcisceretur. 66ὶ In tanta mole curarum valetudine adversa corripitur, refovendisquo viribus mollitia caeli et salubritate aquarum Sinuessam pergit. tum Agrippina, sceleris olim certa et Oh- Ialae occasionis propera, nec ministrorum egens, de genere veneni consultavit, ne repentino et praecipiti facinus prod rotur; si lentum et tabidum delegisset. ne admotus supremis

Claudius et dolo intellecto ad amorem si ii rediret. exquisitum aliquid placebat, quod turbaret mentem et mortem disserret.

deligitur artifex talium vocabulo Locusta, nuper veneficii damnata et diu inter instrumenta regni habita. eius mulieris ingenio paratum virus, cuius minister e spadonibus suit Hai tus . inferre epulas et explorare gustu solitus.

67ὶ Adeoque euncta mox pernotuere ut temporum illorum scriptores prodiderint insusum delectabili cibo Iboletol venenum . nec vim medicaminis statim intellectam, socordiane an Claudii vinolentia; simul soluta alvus subvenisse videbatur. igitur exterrita Agrippina, et quando ultima timebantur, spreta praesentium invidia, provisam iam sibi Xenophontis medici conscientiam adhibet. ille, tamquam nisus evomentis adiuvaret, pinnam rapido veneno inlitam saucibus eius d misisse creditur, haud ignarus summa scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio. 68l Vocabatur interim senatus, volaque pro incolumitalo

principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam ex nimis vestibus et lamentis obtegeretur, dum, res squae e re υforent firmando Neronis imperio componuntur. iam primum Agrippina, volui dolore victa et solatia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni Oris effigiem appellare . ac variis artibus demorari, ne cubiculo egrederetur. Antoniam quoque et Octaviam sorores Pius attinuit, et cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque Vulgabat ire in meIius valit dinem principis, quo miles bona in spe ageret, tempusque prosperum ex monitis Chaldaeorum adveniaret. Diuitigod by Coc

SEARCH

MENU NAVIGATION