장음표시 사용
221쪽
LIBER XII. cap. 65. m. 67. 68. 6s.
69ὶ Tunc medio diei, teritum ante Idus Octobris, soribus
palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur ad cohortem quae more militiae excubiis adest. ibi monento praesecto sestis vocibus exceptus inditur lecticae. dubitavisso quosdam serunt, respectantes rogitantesque ubi Britannicus esset: mox nullo in diversum auctore, quae offerebantur, secuti sunt. illaiusque castris Nero et congruentia tempori praelatus, promisso donativo ad exemplum paternae Iargitionis, imperator consalutatur. sententiam militum secuta patrum consulta, nec dubitatum est apud provincias. cael stesquρ honores Claudio decernuntur, et funeris sollemno perinde ac divo Augusto celebratur, aemulante Agrippina pro viae Liviae magnificentiam. testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus silio privignus iniuria et invidia animos vulgi turbaret.
222쪽
lὶ Prima novo principatu mors Iunii Silani proconsulis Asiae, ignaro Nerone, per dolum Agrippinae paratur, non quia
ingenii violentia exitium irritaverat segnis et dominationibus aliis fastiditus, adeo ut G. Caesar pecudem auream eum appellaro solitus sit. verum Agrippina fratri eius L. Silano necem molita ultorem metuebat, erebra vulgi fama anteponendum esse vixdum pueritiam egresso Neroni et imperium per scelus adepto virum aetate composita, insontem, nobilem et, quod tunc spectaretur, e Caesarum posteris: quippe et Silanus divi Augusti abnepos erat. haec causa necis. ministri suere P. Celer eques Romanus et Helius libertus, rei familiari prin-eipis in Λsia impositi. ab his proconsuli venenum inter epulas datum est apertius quam ut fallerent. nee minus properato Narcissus Claudii libertus, de cuius iurgiis adversus Agri pinam rettuli, aspora custodia et necessitate extrema ad mor-lem agitur, invito principe, cuius abditis adhuc vitiis per. avaritiam ac prodigentiam miro congruebat. 2ὶ Ibaturque in caedes, nisi Afranius Burrus et Annaeus Seneca obviam issent. hi rectores imperatoriae iuventae, et
rarum in societato potentiae, eo ordes, diversa arte ex aequo pollebant, Burrus militaribus curis et severitate morum, Seneca praeceptis eloquentiae et comitate honesta, iuvantes in vicem, quo facilius Iubricam principis aetatem, si virtutem aspernaretur. voluptatibus concessis retinerent. certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae, quae cunctis malae d
minationis cupidinibus stagrans habebat in partibus Pallantem, o by Cooste
223쪽
quo auctore Claudius nuptiis incestis et adoptione exitiosa Semel perverterat. sed nequo Neroni infra servos ingenium; et Pallas tristi adrogantia modum liberii egressus taedium sui
moverat. propalam tamen Omnes in eam honores cumulabantur, signumque more militiao petenti tribuno dedit soplimao matris. n decreti et a senatu duo lictores. flaminium Claudiale, simul Claudio censorium lanus et mox consecratio. 3ὶ Die sun eris laudationem eius princeps exorsus est, dum antiquitatum generis . consulatus ac triumphos maiorum enumerabat, intentus ipse et ceteri . liberalium quoque artium commemoratio, et nihil regente eo triste rei publicae ab exte nis accidisse. pronis animis audita. postquam ad providentiam sapientiamque flexit, nemo risui temperare, quamquam oratio a Seneca composila mullum cultus praeserret, ut suit illi
viro ingenium amoenum et temporis eius auribus accommodatum. adnotabant seniores, quibus Otiosum est Vetera et praesentia contendere. primum ex iis qui rerum potiti essent Neronem alienae lacundiae eguisse. nam dictator Caesar summis oratoribus aemulus; et Augusto prompta ac prostuens, quae deceret principem, eloquentia fuit. Tiberius artem qu quo callebat, qua' verba expenderet, tum validus sensibus, aut consulto ambiguus. etiam C. Caesaris lurbala mens vim dicendi non eorrupit. nec in Claudio, quotiens meditata di Sererentur, elegantiam requireres. Nero puerilibus statim annis vividum animum in alia detorsit: eaelare. pingere, cantus aut rogimen equorum exercere; et aliquando carminibus pangendis inesse sibi elementa doctrinae ostendebat. 4ὶ Celerum peractis tristitiae imitamentis curiam ingressus, et de auctoritate patrum et consensu militum praelatus, consilia sibi et exempla capessendi egregio imperii memoravit, neque iuventam armis civilibus aut domesticis discordiis in-bulam; nulla odia, nullas iniurias nec eupidinem ullionis
asserre. tum formam suturi principatus praescripsit, ea.maxime declinans, quorum recens flagrabat invidia. non enim se negotiorum omnium iudicem fore, ut clausis unam intra domum accusatoribus et reis paucorum polentia grassaretur; nihil in penalibus suis venale aut ambitioni pervium; discretam domum et rem publicam. teneret antiqua munia senatus; con-
224쪽
CORNELII TACITI ANNALILMsulum tribunalibus Italia et publieae provinciae assisterent. illi patrum aditum praeberent: se mandatis exercitibus eo
5ὶ Nee defuit fides, multaquo arbitrio senatus constituta
sunt: ne quis ad causam orandam mercede aut donis emer
tur; ne designatis quaestoribus edendi gladiatores necessitas esset. quod quidem adversante Agrippina, tamquam aeta Cia dii subverterentur, obtinuere patres; qui in Palatium ob id
vocabantur, ut astaret abditis a tergo foribus velo discreta. quod visum arceret, auditus non adimeret. quin et Iegatis Armeniorum causam gentis apud Neronem orantibus escendere suggestum imperatoris et praesidere simul parabat. nisi ceteris pavore defixis Seneca admonuisset, venienti matri occurreret.
ita specie pietatis obviam itum dedecori. 6ὶ Fine anni turbidis rumoribus prorupisse rursum Parthos et rapi Armeniam allatum est. pulso Ithadamisto, qui saepe regni eius politus, dein profugus, tum quoquo belIum d
seruerat. igitur in urbe sermonum avida, quemadmodum prin-eeps vix fieptendecim annos egressus suscipere eam molem
aut propulsare posset, quod subsidium in eo qui a semina regeretur, num praelia quoque et obpugnationes urbium et tera belli per magistros administrari possent, anquirebant. contra alii melius evenisse disserunt quam si invalidus senecta et ignavia Claudius militiae ad labores vocaretur, servilibus
iussis obtemperaturus. Burrum tamen et Senecam multarum rerum experientia cognitos; et imperatori quantum ad robur deesse, cum Octavo decimo aetatis anno Cn. Pompeius, nono
decimo Caesar Octavianus civilia bella sustinuerint Τ pleraque in summa sortuna auspiciis et consiliis quam telis et manibus geri. daturum plane documentum, honestis an secus amicis uteretur, si ducem amota invidia egregium, quam si Pec niosum et gratia subnixum per ambitum deligeret. 7ὶ Haec atque talia vulgantibus, Nero et iuventutem proximas Per provincias quaesitam supplendis Orientis legionibus admovere, legionesque ipsas propius Armeniam colloeari iubet, duosque veteres reges Agrippam si Antiochum expedire copias, quis Parthorum suos ultro intrarent; simul pontes per amnem Euphraten iungi. et minorem Armeniam Aristobulo regionem, Dissili do by Cooste
225쪽
LIBER XIII. Cap. 4. 5. 6. I. s. s.
Sophenen Sohaemo cum insignibus regiis mandat. Exortusque in tempore aemulus Vologeso filius Vardanis; et abscessero Armenia Parthi, tamquam dissorrent hellum. 8J Sed apud senatum omnia in maius celebrata sunt sententiis eorum qui supplicationes et diebus supplicationum vestem principi triumphalem, utque ovans urbem iniret, ostigiesque eius pari magnitudine ac Martis Ultoris eodem intemplo censuere, praeter suetam adulationem laeti quod Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat, Vid baturque locus virtutibus pales actus. copiae Orientis ita dividuntur ut pars auxiliarium cum duabus legionibus apud provinciam Suriam et legatum eius Quadratum Ummidiu in
remaneret, par civium sociorumque numerus Corbuloni esset,
additis cohortibus alisque, quae Cappadocia hiemabant. socii reges, prout bello conduceret, parere iussi. sod studia eorum in Corbulonem promptiora erant. qui ut famae inferciret, quae in novis coeptis validissima est, itinere Propere consecto, apud Aegstas civitatem Ciliciae olivium Quadratum habuit, illuc progressum , ne, si ad accipiendas copias Suriam
intravisset Corbulo, omnium Ora in se verteret corpore ingens, verbis magnificis et super experientiam sapientiamque etiam specie inanium validus.
9ὶ Celerum uterque ad Vologesen regem nuntiis monebant. pacem quam bellum mallet, datisque obsidibus solitam pri ribus reverentiam in populum Romanum continuaret. et V logeses, quo bellum ex commodo pararet, an ut aemulationis suspectos per nomen obsidum amoveret, tradit nobilissimos ex familia Arsacidarum. accepitque eos centurio Insteius, ab Ummidio missus forte priore de eausa. adito rege. quod Post quam Corbuloni eognitum est, ir praesectum cohortis Arrium Varum et reciperare obsides iubet. hinc ortum inter pra sectum et centurionem iurgium ne diutius externis spectaculo esset, arbitrium rei obsidibus legatisque, qui eos ducebant, permissum. alque illi ob reeentem gloriam, et inclinatione quadam etiam hostium, Corbulonem praetulere. unde discor dia inter dueps, querente Vmmidio praserepta qua suis eon siliis patravisset, testante contra Corbulone non prius con Versum regem ad ollerendos obsides quam ipse dux bello
226쪽
CORNELII TACITI ANNALIUM delectus spes eius ad metum mutareti Nero quo componeret diversos, sic evulgari iussit, ob res a Quadrato et Corbulono prospere gestas laurum fascibus imperatoriis addi. quae in
alios consules egressa coniunxi.
10ὶ Eodem anno Caesar effigiem Gn. Domitio patri, et
consularia insignia Asconio Labeoni. quo tutoro usus erat, petivit a senatu; sibiquB statuas argento vel auro solidas a versus osserentes prohibuiti et quamquam censuissent patres, ut principium anni inciperet mense Decembri, quo Ortus orat Nero, veterem religionem kalendarum Ianuariarum incli ando anno retinuit. neque recepti sunt inter reos Carinas Celer senator, servo accusante, aut Iulius Densus equester, cui
favor in Britannicum crimini dabatur. 11 Claudio Nerono L. Antistio consulibus cum in acta principum iurarent magistratus, in sua acta collegam Antistium iurare prohibuit, magnis patrum laudibus, ut iuvenilis
animus levium quoque rerum gloria sublatus maiores co tinuaret. secutaque leuitas in Plautium Lateranum, quem ob adulterium Messalinae ordino demotum reddidit senatui, clementiam suam Obstringens crebris orationibus, quas Seneea,
testificando quam honesta praeciperet, vel iactandi ingenii, voce principis vulgabat. 12ὶ Ceterum iuisaeta paulatim potentia matris delapso
Nerone in amorem liberiae, cui vocabulum Acte fuit, simul assumptis in conseientiam Othono et Claudio Senecione, ad Iescentulis decoris, quorum Otho familia consulari. Senecio liberto Caesaris patre genitus. ignara maire, dein frustra obnitento . penitus inrepsgrat per Iuxum et ambigua secreta, ne senioribus quidem principis amicis adversantibus, m liercula nulla cuiusquam iniuria cupidines prineipis explente. quando uxore ab Octavia, nobili quidem et probitatis spectatae, lato quodam . an quia praevalent inlicita, abhorrebat; metuebaturque ne in stupra seminarum inlustrium prorumperet, si illa libidino prohiberetur. lal Sed Agrippina libertam aemulam, nurum ancillam,
alia tuo eundem in modum muliebriter fremere. neque paeni-ientiam silii aut satietatem opperiri; quantoque foediora exprobrabat, acrius accendero, donec vi amoris subactus exueret
227쪽
MBER XIII. Cap. s. 10. 11. 12. 3. 4. 15.
obsequium in matrem Sequo Senecae permitteret, ex cuius familiaribus Annaeus Serenus simulatione amoris adversus ea
dem liberiam primas adulescentis cupidines Velaverat, Pra bueratque nomen, ut quae princeps surtim mulierculae tribuebat, ille palam largiretur. tum Agrippina Versis artibus per blandimenta iuvenem adgredi, suum potius cubiculum ac sinum Osserre contegendis quae prima aetas et summa fortuna expeterent. quin et latebatur intempestivam severitatem, pisuarum opum, quae haud procul imperatoriis aberant, copias tradebat, ut nimia nuper coercendo silio, ita rursum intem peranter demissa. quae mulatio neque Neronem sesellit, et Proximi amicorum metuebant, Orabantque cavere insidias mulieris semper atrocis, tum et salsae. sorte illis diebus Caesar inspecto Ornatu quo principum coniuges ac parentes , essulserant, deligit vestem et gemmas, misitque donum matri, nulla parsimonia, cum praecipua et cupita aliis prior desurret. sed Agrippina non his instrui cultus suos, sed ceteris arceri proclamat et dividere silium, quae cuncta ex ipsa haberet. 1M Nec desuero qui in deterius referrent. et Nero in sensus iis, quibus superbia muliebris innitebatur, demovet Pal- Iantem cura rerum quis a Claudio impositus velut arbitrum regni agebat; serebaturque degrediente eo magna proseque tium multitudine, non absurdo dixisse iro. Pallantem ut eiuraret. sane pepigerat Pallas no euius facti in praeteritum inle rogaretur, paresque rationes eum re publica haberet. Praeceps posthac Agrippina ruere ad terrorem et minas, neque principis auribus abstinere quo minus testaretur adultum iam esse Britannicum, veram dignamque stirpem suscipiendo patris imperio, quod insitus et adoptivus per iniurias matris exerceret. non abnuere so quin cuncta infelicis domus mala pale serent, suae in primis nuptiae, suum veneficium. id solum diis et
sibi provisum quod viverset privignus. ituram cum illo in castra. audiretur hinc Germanici filia, inde debilis rursus
Burrus ct cxSul Seneca, trunca scilicet manu et professoria lingua generis humani regimen expostulantes. simul intendere manus, aggerere probra, consecratum Claudium, infernos Silanorum inanes invocare, et tot inrita facinora.
15 Turbalus his Nero, et propinquo die, quo quartum
228쪽
CORNELII TACITI ANNALIUM decimum aetatis annum Britannicus explebat, volutare secum modo matris violentiam modo ipsius indolem , t ut quidam Duο-dam υ experimento nuper cognitam, quo tamen favorem late quaesivisset. sestis Saturno diebus, inter alia aequalium ludicra,
regnum lusu sortientium evenerat ea sors Neroni. igitur ceteris diversa nec ruborem allatura: ubi Britannico iussit exsurgeret progressusque in medium cantum aliquem inciperet, inrisunt ex eo sperans pueri sobrios quoque convictus, nedum tem lentos ignorantis, ille constanter exorsus est carmen quo eVO-lulum eum sede patria rebusque summis significabatur. unde orta miseratio manifestior, quia dissimulationem nox et lascivia exemerat. Nero intellecta invidia odium intendit; urgentibusque Agrippinae minis, quia nullum crimen neque iubere caedem fratris palam audebat, Occulta molitur, parari- quo venenum iubet, ministro Pollione Iulio praetoriae collo iis tribuno, cuius eura attinebatur damnata venescii nomino Locusta, multa scelerum fama. nam ut proximus quisque Britannico neque fas neque fidem pensi haberet, Olim provisum erat. primum venenum ab ipsis educatoribus accepit, tramisit quo exsoluta alvo parum validum , sive temperamentum inerat ne statim saeviret. sed Nero lenti sceleris inpatiens minitari tribuno, iubere supplicium veneficae, quod dum rumorem respiciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur. promittentibus dein tam praecipitem necem quam si serro urgeretur. cubiculum Caesaris iuxta decoquitur virus
cognitis antea venenis rapidum.
16ὶ Mos habebatur principum liberos cum ceteris idem
aetatis nobilibus sedentes vesci in aspectu propinquorum, propria et parciore mensa. illic epulante Britannico, quia cibus potusque eius delecti ex ministris gustu explorabatur, ne omitteretur institutum aut utriusque morte proderetur scelus, talis dolus repertus est. innoxia adhuc ac praecalida et libata gustu potio traditur Britannico; dein, postquam servore aspernabatur, frigida in aqua agunditur venenum. quod ita cunetos eius artus pervasit ut vox pariter et spiritus raperentur. trepidatur a circumsedentibus; diffugiunt inprudentes. at quibus altior intelleelus. resistunt defixi et Neronem intuentes. ille, ut erat reclinis et nescio similis, solitum ita Diuitiros by Cooste
229쪽
LIBER XIII. cap. 15. 16. 17. 18.
ait. per comitialem morbum, quo primum ab infantia amiet retur Britannicus, et redituros paulatim visus sensusqu . at Agrippinas is pavor . ea consternatio mentis. quamvis vultu premeretur, emicuit, ut perinde ignaram fuisse atque Oela-
viam sororem Britannici constiterit: quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii exemplum intellegebat. Oetavia quoque, quamvis rudibus annis, dolorem, caritatem, omnis asseetus abseondere didicerat. 17ὶ Ita post breve silentium repetita convivii laetitia. nox eadem necem Britannici et rogum coniunxit, proviso antes ebri paratu, qui modicus suit. in ea1npo tamen Martis sepultus est, adeo turbidis imbribus ut vulgus iram deum portendi erediderit adversus facinus, cui pleriquo etiam h minum ignoscebant, antiquas fratrum discordias et insociabilo
regnum aestimantes. tradunt plerique eorum temporum scriptores crebris ante exitium diebus illusum isse pueritiae Britannici Neronem, ut iam non praematura neque saeva mors videri queat, quamvis inter sacra mensae, ne tempore quidem ad eomplexum sororum dato, ante oculos inimici properata sit in illum supromum Claudiorum sanguinem, stuproprius quam veneno pollutum. sestinationem exsequiarum edicto Caesar defendit, a maioribus institutum reserens subtrahera
oculis acerba lanera, neque laudationibus aut pompa detinere. ceterum et sibi amisso fratris auxilio reliquas spes in ropublica sitas, et tanto magis fovendum patribus populoquo principem, qui unus superesset e familia summum ad fastigium genita. 18ὶ Exin largitione polissimos amicorum auxit. nec desuere, qui arguerent viros gravitatem adseverantes, quod domos villas id temporis quasi praedam divisissent. alii necessitatem adhibitam credebant a principe, sceleris sibi conseio et veniam sperante, si largitionibus validissimum quemque obstri xisset. at matris ira nulla munificentia leniri, sed amplecti
Oeta iam, erebra cum amicis secreta habere, super ingenitam avaritiam undiquo pecunias quasi in subsidium consepiens, tribunos et centuriones comiter excipere; nomina et
Virtutes nobilium, qui etiam tum supererant, in honore habere, quasi quaereret ducem et partes. cognitum id Neroni, Diuitigod by Corale
230쪽
CORNELII TACITI ANNALIUM excubiasque mili lares. quae ut coniugi imperatoris olim, tum ut matri servabantur, et Germanos super eundem honorem custodes additos degredi iubet. ac ne coetu salutantium se quentaretur, separat domum, matremque transfert in eam quae Antoniae fuerat, quotiens ipse illuc ventilaret. saeptus turba centurionum et post breve osculum digrediens.
19ὶ Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est
quam sama potentiae non sua vi nixa. statim relictum Agrim pinae limen. nemo solari, nemo adire, praeter paucas seminas, amore an odio incertum. Ex quibus erat Iunia Silana,
quam matrimonio C. Silii a Messalina depulsam supra rettuli, insignis genero forma lascivia, et Agrippinae diu percara, mox occultis inter eas offensionibus, quia Sextium Africanum nobilem iuvenem a nuptiis Silanao deterruerat Agrippina,
inpudicam et vergentem annis dictitans, non ut Africanum sibi seponeret, sed ne opibus et orbitate Silanae maritus poteretur. illa, spe ultionis oblata, parat accusatorcs ox clientibus suis, Iturium et Calvisium, non vetera et saepius iam audita deserens, quod Britannici mortem lugeret aut Oct viae iniurias evulgaret, sed destinavisse eam Rubellium Plautum, per materinam originem pari ac Nero gradu a divo Augusto, ad res novas extollere, coniugioque cius et iam imperio rem publicam rursus invadere. haec Iturius et Calvisius Atimeto. Domitiae Neronis amitae liberto, aperiunt.
qui laetus oblatis quippe inter Agrippinam et Domitiam
insensa aemulatio exercebatur) Paridem histrionem, libertum et ipsum Domitiae, impulit ire propere erimenque atrociter deserre. 20ὶ Provecta nox erat, et Neroni per vinolentiam trahebatur, cum ingreditur Paris, solitus alioquin id temporis luxus principis intendere, sed tunc compositus ad maestitiam, expositoque indicii ordine ita audientem exterret, ut non tantum matrem Plautumque interficere, sed Burrum etiam demovoro praefectura destinaret tamquam Agrippinast gratia provectum et vicem reddentem. Fabius Rusticus auctor est scriptos esse ad Caecinam Tuscum codicillos, mandata ei praetoriarum cohortium cura; sed ope Senecae dignationem
