Tractatus de studiis monasticis in tres partes distributus, cum quadam præcipuarum difficultatum serie, quæ in autographorum operum lectione singulis quibusque sæculis occurrunt, selectiorumque voluminum addito Catalogo ad Bibliothecam in Ecclesiasti

발행: 1730년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Σ o rasoria Dissidii liter uri;

Quidni vero, Domine, subdidit Mabillonius; qu,

niam & apud nos nonnemo hujus farinae reperitur , & in caetu quoque Apostolorum repertus est. Comes quid responderet incertus, detulit ei tandem in componenda hac controversia Episcopi Meldensis operam ; nempe ut in aliqua sua Lucubratione Illustrissimus Praesul apto ad utrique parti satisfaciendummodo suam circa studia Monastica sententiam aperiret. At Mabillonius secus habitis quae oggerere poeterat de magni illius Praesulis cum Ρ. Abbate quadam , ut ita dicam, confaederatione , respondit, suo qualicumque scripto Meldensem Episcopum id

tantummodo consequuturum, ut novam contra linium molirentur exceptionem ipsius Adversarii, qui& Ecclesiae hostes sunt ; nullum Proseterea Cmolum

mentum Ρ. Abbati, & Benedictinis ipsis inde proecessurum ; de cetero autem id neutiquam obstiturum, quominus alii, se tacente, Monachi S. Vitoni aut S. Mauri P. Abbatem refutare aggrediantur, minus fortasse benigne, quam ipse scripturus erat. Itaque ne hoc quidem consilium esse admittendum fassus est tandem Comes, adjecitque Ρ. Abbatem, siquidem molestos effectus, qui ex ipsius lucubratione prOVO niunt , & argumenta quae inde adversus Patres B, nedictinos aliqui desumunt , animo prospexisset , nunquam eam in publicum editurum fuisse ; interim eidem se nunciaturum, & recepturum, Qre ut Responsio quae parabatur, modum omnino servaret, nihilque proferret illius dignitati, aut Trappensis Coenobii nomini injuriosum. Interea Guisiar Ducissa statim ac devenit Alencoe

nium s

262쪽

circa studia Monastea. a Inium, plures scripsit Epistolas ad Superiores, ad D. Franciscum Lamy, Virum Ρhiloχphicis scriptis apprime notum, atque ad ipsum Dom. Mabillonium: Cui speciatim significavit, mirari se, quod eorum quae spoponderat oblitus fuerit, putaretque se illi aliquid suadere potuisse, quod ipsi utile non esset.

a se Haud sum nescia pergit deinceps familiares tuos

,, viros doctos a Trappae itinere te dehortaturos, &is eorum quosdam exultaturos eo quod adversum ,, eximiae dignitatis, Virtutis&sapientiae virum scriis bere statuas, idque facere detrectes, quod ipse , si tuo ,, esset loco, sine ulla tergiversatione faceret. Cupio is quam maxime inter utrumque Vestrum pacem con- ,, ciliare, mutuo autem colloquio id omnino perficiis Potest. In nullum propterea rerum tuarum discri-

D men Venis 3 ΟΠtimum vero proXimis exemplum,

is si id agis, praebiturus es. Rogo, Ρater, ut meis conVenias. S. Patris tui Benedicti spiritum mitem se & humilem in hoc imit/re . Hi quoque sunt moese res tui. Tene Patris vestigia, & eius, quae tibi se ex animo amica est , consilium quaeso ne recuses. D. Mabillonius cum gratias illi egisset pro singulari benevolentia & sollicitudine, qua Benedictinorum rebus consulere dignabatur , a Trappensi itinere iisdem sere rationibus, quibus antea Lutetiae usus fudirat , sese excusavit. Subjecit praeterea, nullum sibi dubium esse, quin rectissima fuerit Ρ. Abbatis voluntas 3 sed tamen effectus neutiquam ex sententia suo cessisse ; si ipse Trappam proficisceretur, periculum esse, ne ejusdem Regiae Celsitudini displiceret, nihil cum Ρ. Abbate de ipsorum controversia statuen-

263쪽

a et Hylaria Dissidii literari;

do, & re insecta discedendo; cum nullam recepisset facultatem, ex qua de rebus sui ordinis quatenus huc spectat libere agere posset; ancipitem & periculosum fore hujus itineris apud Vulgus eVentum, eo quod felicem exitum inde quisque expectaret ; ceterum adeo se in respondendo lenem, adeo a quolibet dicto, quod Ρ. Abbatis existimationem vel minimum laedat, temperaturum , ut suam agendi rationem vel ipsa demum sit probatura. D. Lamy cum ab eodem itinere pluries se excusasset, se tali cura solutum denique putabat ; sed cum in loco Fontifridentis versaretur, adeo enixe illum rogavit Ducissa, ut diutius obsistere e sua dignitate

minime esse crediderit. Trappam igitu r petens ad eam venit. Ρorro ipsa de illius profectione certior facta , omnia ad illum belle excipiendum ut parata essent, studuerat, & Ρ. Abbatem opportune admonuerat; profecto enim constat Ρ. Abbatem duosque ex ejus Fratribus omnem curam, honorem, &studium venienti detulisse. Ρost prima mutuae humanitatis officia, regia matrona sedere eos jussit; hunc quidem, facete inquiens , ischiadici doloris, illum vero ne ritici affectus gratia ; ac deinceps compulit ad instituendum de magna studiorum controversia mutuum sermonem. Tunc P. Abbas suae voluntatis rectitudinem in omnibus quae scripserat, protestari ca Pit, numquam sibi in animo fuisse asseverans, quempiam laedere, multoque minus S. Mauri Congregationem, quae apud se in maxima erat existimatione non modo quod ad eam generatim pertinet, sed etiam relate ad ejus Superiores Generales, & nominatim

264쪽

circa Studia Monastica. a 3 D. Mabillonium. Respondit D. Lamy, id sibi curae datum fuisse, ut eorumdem nomine de cultu &obsequio erga illum testifiearetur ; quin & nihil eo. rum quae scripserat charitati labem intulisse, licet nemo inficias iverit, aliqua Responsionis ad Tracta. tum loca nimis esse & toti Monachorum generi, &ipsi S. Mauri congregationi injuriosa. Cum P. Α,

bas huiusmodi aliquot loca sibi indicari postulasset,

D. Lamy eorum haud exiguum numerum protulit, quae P. Abbas nulla alia exceptione defendit, quam iteratis recti animi testificationibus. At Benedictbnus rectum illius animum in obscuro esse respondit, haec vero injuriosa loca tantummodo patere, adeo que yemiciosos inde effectus consequi, eousque ut quidam Μagistratus dixerit, se malle, ubi res eo

pensis Abbas assimat, sub legione praetoria stipem dia mereri, quam in eo corpore numerari. Erubuit his auditis P. Abbas, & in laudes Congregationis S. Mauri sermonem deduxit ; ad ultimum de quibusdam regularibus observantiis facta mentione, quas P. Lamy aliter se habere demonstravit, quam ipst descripserat, de ipsius operis adiunctis cum loqui desissent, rem ipsam de qua agebatur eXPenderunt . Duarum horarum spatio prolixa inter illos commissa est digladiatio. Non est hic locus eundi per singinta. Id superest dicere, quod si P. Abbas haud valbdius suas partes tutatus fuisset scripto, quam in hoc colloquio tutabatur, profecto haud valde formidamdus hostis fuisset. Sive id modestiae dandum sit & r: Verentiae erga Ducissam 3 seu causae infirmitas ita se

265쪽

ret ; sane constat eum serme quoad omnia inclinasse, nec ulli sententiae firmiter adhaesisse , sed a pro. posito saepius deflexisse, ac demum eo compulsum ut diceret, numquam se, modo studia D. Mabill, nius usque ad S. Pachomit aevum non extendisset, rosponsurum fuisse. Ut brevi expediam, adeo ille in multis consensit, ut eum admirata Regia diatrona,& Dominum Lamy seorsim affata, Ecquid, dixerit : annon tibi praedixeram , Dominum Abbatem accipendis quibuscumque conditionibus fore paratissimum, & parum discriminis quoad rem ipsam inte cedere inter illius& vestram sententiam λ Respondit D. Lamy , mirum profecto sibi videri, quod ille adeo in multis manus dedisset ; sed valde suspicari,

eum nequauuam ita esse comParatum, ut haec tem

peramenta suae opinionis Publico scripto commilitare voluerit. Et ne id quidem facere renuisset, excepit Ducissa, si venisset Mabillonius, & responsionem inhibuisset. At D. Lamy nihil incommodi ex

hac Responsione sequuturum affirmavit: subdiditque coram P. Abbate, solum controversiae caput in ea obscussum iri, seposito recriminandi aut respondendi studio ad asperiores quascumque verborum contum lias. Et revera quid Vetat, ait, quominus tractetur haec quaestio speculabiliter tantum, moribus & comsuetudinibus utrarumque partium praetermissis, a

que ita propemodum ac si nihil ea nostrum interesset Id fieri posse assirmavit Ρ. Abbas 1, quin & hanc agendi rationem sibi probari fassus est. Tum vero absolutum est colloquium mutuis humanitatis ossiciis, quae initio fuerant adhibita, in discessu ultro citroque collatis

266쪽

circa Studia invasisa. 2 sSub hoc tempus ignota manus Ρ. Abbatem ictu gravissimo perculit, atque intimum ejus sensum acer. rime commovit. Digitum intendo ad quatuor illas Anonymi Epistolas, Coloniae, ut praesert titulus, impressas anno 1692. in quibus Auctor ingeniosus, acutus & elegans, itemque doctus ac studiorum Benedictinorum strenuus assertor, quidquid humanae& infirmat rationis in illustri Resormatore deprehendere sibi visus est, passim carpit, & falsissime exagitat. Ρarvus hic liber ceu quoddam fulmen universos oppressit, quotquot Ρ. Abbatis partes sequebantur. Nullum itaque non movere lapidem, ut ejusdem Auctorem detegerent. Gravis suspicio in D. Dionysium Sammarthanum potissimum cecidit 3 cui ex publica fama summopere insensam propterea se exhibuit Gui-

siae Ducina, totis viribus Conrittens, ut iniuriam

amicissimo sibi capiti inflictam ulcisceretur. Adeo iula Superiores sollicitavit, ut eum Turonis, ubi Co,nobii S. Iuliani Prior erat, abducere fuerint coacti,& ad S. Germanum a Pratis transferre 3 quae poena visa est Ducissae levior & suavior 3 cum exploratum sit haud paucos Ρriores de suo gradu libenter decedere paratos esse, ut privati Monachi locum in hoc Coenobio teneant. Quod praecipue Verum erat de D. Dionysio, qui studiis deditus, & a Prioratus curis plurimum alienus nullibi versari poterat jucundiusquam in eo loco, in quo studendi omnes suppetunt commoditates. Quod si certum & exploratum erat, harum Epistolarum auctorem eum non fuisse, lain des nihilominus, quae ex publico rumore m eum Pro Pterea convertebantur nam tunc illa: Epistolae cum

267쪽

i 6 Hisoria Dissidii literarii

Epistolis Provincialibus de elegantia contendebant

nec non & locus quem earum occasione obtinuerat,

tolerabilem ei calumniam reddidere. Quilibet alius in eadem navi constitutus, qui non aeque ac ille moederati animi fuisset, valde vereri poterat, ne sui ipsius amor humilis resignationis laudem sibi quadante.

Interea vero D. Mabillonii Responsio procedebat, Cujus ut editio interverteretur, familiares P. Abbatis suggesserunt Cancellario, propositum esse huic S. Benedicti Monacho, nulla obtenta nova Approbatione , ad Tractatum de studiis quem rursus edebat hanc Responsionem subnectere. Quamvis autem scuret hic Magistratus, primum Responsionis solium

sibi jam fuisse exhibitum, ut D. Pirotio Doctori & Ibbrorum Censori ostenderetur; accersivit nihilominus

ad se D. Mabillonium; accedentem vero benignissi. me excepit: ac postquam de ejus libro notitiam ab ipsomet sumpsisset, Approbationem ei pollicitus est adjecitque se per literas P. Abbati indicaturum nequam ulterius moram huic negotio iniiceret. Hujus Responsionis, statim ac fuit absoluta , quinque exemplaria transcripta sunt, quae Dom. Cancellario & Examinatoribus distribuerentur . Quamprimum vero in Coenobio Trappae vulgatum est de absolutione operis, quisque esset in illud Camcellarii animus. Ideo validius urgeri carpit apud Ρ, risiensem Archiepiscopum ejus suppressio. Et quidem praestantissimus Antistes rogaverat Cancella. rium, ut Approbationem inhiberet, aut saltem protraheret. Petiit quoque ut ad se veniret Mabillonius,

268쪽

eires studia in sica. 2 7

qui statim una cum Coenobii Priore accessit. Cont,nuo Ρraesul, cupere se ait S. Augustinum imitari, qui S. Hieronymum & Rufinum inter se conciliare summa ope studuerat s seclusa tamen comparatione, inquit. Trappensem Abbatem prope Io. annorum amicitia sibi esse conjunctum: eum sane acrem nimis esse & acutum, sed recti bonique animi virum, &honoris, quo ipsum D. Μabillonium & Congregationem prosequebatur, testificationem exhibere paraetissimum: denique in offensionem vulgi facile incudirere , quod inter adeo pias Sodalitates dissidia foveam tur. Ad haec respondit Mabillonius eodem prorsus

modo, quo alias responderat, quandocumque ce dere cogebatur: testatus est pro nihilo sibi esse quod ad se privatim pertinere videbatur : sed injurias statui Monastico, sui Ordinis viris fanctitate conspicuis, & suis Fratribus palam inflictas, aequo animo ferre se non posse; perniciosos effectus ex abolitione studiorum intra Claustra consequuturos, atque linium D. Archiepiscopum, si quis alius, teneri max, me studia fovere, utpote qui eorum fuerit pro sua benignitate auspicatissimus promotor: ita ut ΡΡ. Benedictini quidquid Ecclesiae utile hactenus prompsorant, eX quo Patrum editiones in Congregatione S. Mauri adomari caeptum est, totum ei deberent. Hinjusmodi rationes & momenta Ρraesulis animum m Verunt, adeo ut facile manus dederit, & se Cancellario mandaturum promiserit, nihil esse quod APprobationis concessionem morari jam possit. Itaque post alia multa eorum qui Trappensis A, batis partes tuebantur, molimina & occulta consi

269쪽

Σ 8 Hisoria Dissidii literaru

lla, quae singillatim reserre supersedeo, ne taedio Lelctores assiciam, D. Mabillonii opus tandem excussim in lucem prodiit. Unum ejus exemplare ab Auctore statim missum est ad Guisiae Ducissam, quae decem& octo diebus elapsis per i iteras eum admonuit, operis hujus Ρroloquium nimis acre &ad vellicandum Adversarium unice factum visum sibi fuisse, adeo ut putaret non ab ipso compositum, sed ab iis, quibus Ρ. Abbatis liber offensioni immerito fuerat Ρ. A, talem studiis prophanis tantummodo bellum indixisse ; nec in alium quemquam, praeter disciplinae Patrum Benedictinorum desertores, exarsisse: mutuo colloquio conciliandas utriusque sententias , & PO stremi huius operis acrimoniam cohibendam fuisse. Quod attinet ad linim Trapnae Abbatem, quamvis postea D. Mabillonium ad se venientem humanissime recepisset, usque ad exitum tamen personam egit

censoris & Adversarii studiorum, nec umquam ei persuaderi potuit ut illa se exueret. Quid quod identidem necessarios suos per literas admonebat, fore ut Mabillonii Animadversiones κωσα ποδα sectando refelleret, si forte respondendi animum sibi Deus injiceret: id autem a se consectum iri aeque felici ac plano modo, quo suam Responsionem ad Tractatum de studiis antea adornaverat. Haud scio an hunc illi animum Deus umquam injecerit: alicubi tamen nunciatum reperi quoddam illius opus sub hoc titulo : L Examen des Reserions is P. Mabit. sur la Reponse ati Trahe des Erudes Mona siques, quod aliquam do fuisse typis vulgatum non puto. Porro haud novi quemquam , si unum Ρ. Abba'

270쪽

eirca studia Mononea.

rem excipias, cui illius sententia non visa suerit an, madversionibus Mabillonii penitus eversa & profliga. ta. Cuidam Monacho Caelestino cupido incessit crugnoscendi, quid de Monasticisstudiis sentiret Amabdus: Curavit ergo, ut illi proponerentur sequentes

quaestimes. . . . . .

Primo, An liceat Solitariis divinarum Scriptur,rum profunditatem scrutari. Secundo, An sit deessentia status Monastici & Regulae S. Benedui, ut qui ea profitentur, docti non sint. Tertio, An stindiosa lectio operum Dogmaticorum, quae conscripserunt SS. Ρatres, professioni Monasticae adversetur. Quarto, An regulae a S. Hieronymo ad Laetam missae pro instituenda ejus filia, ad Monachos

tendantur ; & utrum liceat Monachis ea Volumbna perlegere, quae hic S. Doctor virginibus legi pedimittit.

Cum Dom. Arnaldus hujus Consultationis sco.... pum Probe intelleXUset, secluso cujuslibet propositionis singulari examine , respondit, quandoqui clem expetebatur sua de dissidio literario inter Trappensem Abbatem & Mabillonium opinio, sibi ubderi, in nullius offensionem incurrere de re Ρ. ANbatem , propterea quod in suo Coenobio peculiaria quaedam statuat: se at si quis velit illius agendi ra. o tionem pergit Arnaldus ceu quandam normam is Proponere reliquis Solitariis, ita ut isti statutis it. D lim obtemperare teneantur, perinde ac si statuiis Μonastico, & Regulae S. Benedicti omnino re is Pugnaret Monachos doctos esse, id rem puto ab is aequitate dissentaneum . Haudquaquam decet

SEARCH

MENU NAVIGATION