Tractatus de studiis monasticis in tres partes distributus, cum quadam præcipuarum difficultatum serie, quæ in autographorum operum lectione singulis quibusque sæculis occurrunt, selectiorumque voluminum addito Catalogo ad Bibliothecam in Ecclesiasti

발행: 1730년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

aao Tractatus

Fateor quidem, eum ad meam senteritiam propius accessisse, dum in sua Responsione Monachorum studia latius extendit, quam in suis operibus , antea editis secerat . Nondum tamen eo processit, ut rationes & media proficiendi ex lectione Monachis suppeditaret. Opera S. Basilii, S. Gregorii Nazianzeni, S. Augustini in Psalmos&in S. Ioannem; Moralia S. Gregoria, & reliquae hujusmodi Patrum linio. Nes. quas Permittit, eXcedunt capacitatem eorum, qui nullum sibi ad scientias aditum aperuerunt, quales plarique sunt qui religiosum

institutum amplectuntur. i .

Praeterea lectionem Patrum Iimitat ad solos asceticos tractatus. &ad Scripturae expositiones: Quod a S. Benedicti consilio & voluntate discordat, qui in sua Regula nullum Patrum opus excludit. id igitur est, cur Dogmaticorum Tractatuum lectio Monachis, qui ad eam cum fructu peragendam satis idonei sunt. denegetur mi. Neutiquam serenda etiam mihi visa sunt, quae sentit D Λbbas circa lectionem Veteris Testamenti, quaeque in maximos&Sanctissimos nostri ordinis viros quadam cum acerbitate pronunciat: luctuosi quo. que enectus, quos studiis Monasticis tribuit, &moratiorum Congregationum infesta delineatio; alia denique multa hujus farinae; quibus ad meas cogitationes luculentius eXylanandas, ad omnem culpam a me amoliendam, ad tuenda jura & praerogativas nostri ordinis omni.

Principia & fundamenta, quae ad hujus Controversiae diremptionem inservire poterant, examinavi: priscas videlicet Regulas, atque illam praesertim S. Benedicti; traditionem ordinis Monastici, &Discuplinae mutationem. Ex duabus hisce postremis rationibus alterutram sufficere demonstravi, ut studiorum usus, quem Propugnamus & tmnemus, omnino probetur, etiamsi Regularum verba cum nobis aperate non facerent: sed insuper S. Benedicti Regulam nequaquam esse contrariam studiis, quae ego in communia, Particularia, atque existraordinaria discrevi. Studia communia, quae erudiendae juventuti comparata sunt. olim fieri consuevisse relate ad pueros iis horis, quae labori manuali assignabantur; quoad vero aetate provectiores iis ho. ris, saltem ex parte, quae erant lectioni dicatae; prout a priscis Cister-

ciensibus factitatum fuisse ostendi jam inde ab eorum Reformationis initio. Hoc tempus satis esse potuisse cuilibet Religioso ad ejus studi privata si ve particularia: & ubi nonnihil ex noctumis horis demere voluerint, quotidie quinque aut sex horas hisce studiis&aliis spiritu, libus lectionibus insumere potuisse, sine ullo Horarum Canonicarum divini ossicii, operis Manualis. & somni praejudicio. Quod attinet ad studia extraordinaria, vel ipsum D. Abbatem in ea esse opinione, ut tempus labori manuali assignatum in iis impendere liceat, ipso i hore interea Communitate neutiquam intermisso. Hanc fuisse S. Benedicti Biscopi praxim in duobus illius Coenobiis, S. Bonifacii in Abbatia Fuldensi, S. Benedicti Anianensis in Sodalitiis ab eo resormatis. αB. Hertu mi in Abbatia Beccensita Ostent.

242쪽

De Studiis Monasicis.

ostendi, hae studiorum disciplina & ratione tot eximios viros ad

absolutillimam pietatem atque doctrinam in Monasteriis suisse provectos, atque inde prodiisse egregios Praesules, illustres Scriptores: quin ab ullo eorum praxis reprehenderetur, sed eorum potius studiis ubique commendatis & probatis: quod argumento est, hanc agendi rationem extra ordinem aut extra regulas nequaquam excurrisse.

Quod pertinet ad horum studiorum latitudinem, eorum materiam praxipue intra Sacram Scripturam stetisse: sed ad studium Sacrae Scripturae cum fructu instituendum Monachos sibi comparasse aliarum scientiarum adminicula, humaniorum nempe litera rum, Philosophiae, Theologiae: quo referenda sunt Conciliorum & Pontificum decreta satis expressa, quae sub gravium sanctione poenarum Superioribus inculcant, ne suis Monachis proficiendi inscientia opportuna media suppeditare negligant. Proinde Religiosis, quorum acre & perspicax ingenium est, interdici non posse itudium Dogmatum Fidei. quae necessario cum Ethica Christiana conjunguntur, & promiscue tractata cum materiis moralibus saepissime apud Patres occurrunt, ita ut dissicillime, & nullo quandoque modo eorum morales tractatus sine Dogmatum intelligentia absolute percipi possint. His ita politis , studia & scientiam Monachorum frustra & immerito coargui, quasi ex iis ortum habeant luctuosi effectus, quos ignorantia peperit magis quam scientia: quod singillatim ostendi circa haereses. quibus Solitarita stite e moli x tempore obstiteruntia amquam vero argumenta fultus hic disputata videantur, ii qui haec volent attente perlegere, eorumque gravitatem Demendere, ruincile intelligent, ea quoad potui me compendiose tractasse; quod si aliquis ea quae dixi cum Responsione D. Abbatis contuleris, inveniet,

certo scio, multa a me fuisse praetermissa, quae exagitari atque reprehendi sane merebantur. Sed latius duxi ea non attingere, tum ne hoc opus nimium excresceret, tum ut ostenderem, quae mea suerit erga virum meritissimum observantia. AEquiores tamen mihi lectores fore Confido, quam ut putent ea quae praetermisi me tamquam certa & indubitata lateri, &quod orationem nequaquam longius produxerim,

ni consulturos. ε ἔ- Ceterum id maxime egi, ut moderationis leges nullus inscingerem I non audeo tamen id mihi timere, ut nihil fuerit a me incaute prol tum mediocritati & lenitati contrarium, nec secus aliquando locutus sim, quam rectissimi animi propositum pateretur. Vereor quoque ne aliquis putet, mera Λbbati par pari reddere voluisse. Sed nihil magis alienum a meo consilio&voluntate esse, novit Deus, qui quosmanimo comparatus omnino pervidet. At homines hunc animum non perspiciunt. Quid superest igitur, nisi ut illis scripto meaes cogitatim nes aPeriam, cordis autem secreta Deo, per sinceritatem charitatis qua eum prosequor, quem reseIlere cogor Quid faciam non invenio,

nisi ut inspiciendum ti sermonem mei m offeram, a mu- L . .

O utinam Myerende Pater clicebit enim in fine operis ad te sermo.

243쪽

Tractatus .

nem convertere hune animum tibi datum esset intueri, & quomodo erga te & tuam Domum comparatus sim, cognosceret Disciplinam& mores, qui in illa obtinent, veneror, agendi rationem, quam circa studia cum Religiosis tibi subditis usurpas, non improbo. Sed si iulos satis firmos existimas esse, ut studio non egeant, praesdium omnino necessarium aliis quaeso ne subtrahas. olim erit fortasse, cum tui quoque Monachi studiorum adminiculo se indigere sentiant, aeque ac nos hoc tempore. Interea sua illi praerogativa fruantur neque enim impedici & une hujusmodi subsidiis, quibus reliqui carere non possunt, Deum se possidere laetentur. ari . . :Quodsi tibi opportunum videbitur hasce meas Animadversiones m.

futare. enixe rogo, ut meam sententiam accurate percipias, quemis

admodum & ego tuam conatus sum recte accipere. & quoad potui dilucide quae sensi explicare . Sed obsecro te per Deum immortalem. intra fines nostrae Controversiae sistamus. neque extra subjectam

materiam evagemur; ne dum volumus rei veritatem investigare, muώtua charitas ladefactetur, & animi sortius irritentur . Ego quidem . Deo adjuvante. numquam committam, ut in haec privata es singularia sermone pmcurram οῦ & quidquid mihi aliaui obtrudant, aut ad

meam quomodocumque notitiam perveniat , uatui nihil umquam e spondere. sed omnia paci & Christianae charitati postponere: cum ita lud mih persuaserim, oppositam agendi rationem nostrum dedecere institutum, nec ad nostrae controversiae caput dirimendum quidquam

inservire olim ita in occasione consimili quidam Laici Episcopos alia . . locuti sunt in Concilio Chalcedonensi; quod nobis quoque jure merueita, to exprobrari nunc posset: Clamores isti rec Episcopos, addam, nee M

Scribe ergo, si lubet, adversus studiorum &scientiae abusum; te. cum ipse consentiam: sed interim studia & scientiam, quae de se bonastini. re quorum rectissimus usus fieri potest in Monasticis Sodalitati.

bus, ne reprehendas. Charitas id agit, ut scientia recte utamur Scientiam quaerere. seposita charitate, non decet; utramque prosequi non modo licet. sed&laudatur. Eadem charitas docet ex ipso scierutiae desectu compendium capere . dum unice vacat divino servitio . Eadem charitas facit, ut qui studiis operam navant. &doctrinam ad pii fiunt, eos minime contemnant, qui scientiam non pistentur, ut in Deum solum cogitatione serantur. Charitas denique horum labores cum illorum studio per animorum conjunctionem apte componens , illud agit, ut qui student merito laboris fratrηm suorum participent,& qui laborant ex doctorum scientia fructum percipiant. ut id utrique nostrum obtingat etiam atque etiam cupio, quo pax di mutua concordia indissolubili nem nos una constringat. Praeclare ' nobiscum agi putarem . si haec ex nostris disputationibus utilitas mi, largeret, & nostrum uinusque sententiae, in Monasticae quidem sciet tiae argumentodiscordes, saltem in spiritu charitatis conjunctae manerem, quae magis de Pace servanda, quam de correptione facienda ses.

244쪽

De Studiis innastris. 223

licita est . ut ait S. Augustinus, egregium illud exemplar pacis, cha. ritatis, & lenitatis, quam in mutuis concertationibus sectari debe. v. o.

Da wniam, Reverende Pater, institutam enim orationem adhibitis v. v. hujus Sancti Doctoris verbis co Iudam, Da wriam si quid liberius di- xl. . . xi, non ad contumeliam tuam, sed ad defensionem meam. praesumsit enim degrmitateinde prudentia tua: quia potes considerare, quamam nubi respomdendi necessitatem imposueris: aut si oe boc non recte feci , ct bire

niam a

246쪽

DISSIDII LITER ARII

Orea Studia Monastea , invicem adversos habuit P. Amandum yoannem Bulbilierium de Rana Abbatem Danae , D. Mabillonium ὸ Congregatione S. Mauri , nactum Benedictinum. Emo est qui ignoret, R. P. Abbatem

huic concertationi ansam primum dedisse in suo de Ossiciis Monachorum Tractatu , quem verbo quidem ad

suos Fratres clirigit, re autem ad omnes

qui Monasticam vitam amplexi sunt ejus argumenta accommodat : ibi enim eum videre est certo judicio scientias universas, & omnem ferme lectionem, si Sacras Scripturas & quosdam tractatus asceticos excipias, omnibus interdicentem. Ubi primum hoc illius judicium in lucem prodiit, non solum in Monasteria gravem consternationem intulit , sed & externos valde commovit. Quamplurimi viri merito & pietate inter Clerum spectabiles, quibus studia & literarii labores Monachorum Congregationis S. Mauri valde probabantur, qui que ea Ecclesiae proficua esse autumabant, Trappem sis Abbatis absoluto judicio graviter offensi , de eo palam conquesti sunt, & Monachis S. Benedicti hoc consilii dederunt, ut Abbatis sententiam refellere

247쪽

aggredientes studiorum Monasticorum in suo ord, ne traditionem assererent, & scientiae Ecclesiasticae cum pietate claustrali concordiam luculenter comprobarent.

At Patres Benedictini in hanc harenam descendere diu multumque renuerunt. Cum traditionem, &majorum suorum atque sanctissimorum ordinis viro. rum exempla, quibus per S. Benedicti Regulam sese componere jubentur, pro se facere, satis habe.rent ue viam a se atque aliis passim tritam perrexerunt , religiosa studia sectantes ; atque illud unum dumtaxat regesserunt iis, a quibus ut tutelam stindiorum susciperent, urgebantur ue nimirum Ρ. Α, bati peculiares subesse rationes, cur ita sentiret ; cinterum illi jus diremptorium non esse nisi in propria Domo, in qua ipse Dominus: neque enim offensio. ni esse debere, quod ille suum gregem ad coelum eve.cturus, certas & inusitatas vias stemeret, quas ipse

tutiores arbitraretur.

In hoc silentio novem & ultra exacti sunt anni. Tum vero D. Mabillonius sessus multorum virorum literis praestantium, & nonnullorum etiam illustrium Antistitum efflagitatu , qui eum ad suscipiendum studiorum Monasticorum patrocinium compellebant, calamum arripuit, & de hac materia consobyssi Tractatum, cujus una & altera editio intra duo. rum annorum spatium prodiit, & primo quidem anno I 69r. deinde anno 1691. adeo ille frequentes &avidos nactus est emptoreS.

In hoc Tractatu Auctor in primis probat innum: ris luculentis testimoniis, & traditionis studiorum

uber

248쪽

eirca studia Morastea. 227

uberrimis documentis, ea non modo a Monastica professione non esse aliena, sed ipsi etiam aliquomo. do esse necessaria. Deinceps vero studiorum differentias notat, eaque innuit, quae Solitariis convenire possunt, atque una libros, quorum usus iisdem suppetat. Non ne. gaverim quidem, eum in hoc argumento adeo per omnes partes discurrere, & tam vastum studiorum campum explicare, ut recte suspicari quis possit, sin

re ut illi, qui de hoc Tractatu a summa & extanti facie judicium tulerint, quique ipsam Auctoris semientiam ex intuo& bono expendere negleXerint, hementer inclament, atque eum immodice remeXogisse, causaque cecidisse statuant. Tertio agit de studiorum scopo adeo piὸ & lucinienter , & Vere christianos fines , quos sibi Solitarii proponere studendo debent, adeo prudenter indicat, ut vel hinc quidquid in secunda Tractatus Parte nimium videri poterat, satis modificetur. Nihil vero magis eum ab omni iniqua censura se vare debuerat, quam ingenuus & urbanus modus, quo hoc argumentum pertractaverat: nec non & ibia modestia, quam ipse a natura prasseserebat, &cujus specimen per totum opus, ut ita loquar, dis fudit ; etenim a quadam de omnibus pronunciandi temeritate & audacia ita se abhorrere ostendit, ut saepe ipsius sententiam conjectura assequi cogamur, utpote quam non aliis exponit dicendi sormulis , quam his aut similibus: Videtur Mem s dici fortasse potes oec. Adde porro summam humanitatem, Ob sequium , existimationem , cultum , quibus illin

249쪽

118 nsoria Di dii liter uni

strem Adversarium, ejus personam, & dignitatem

prosequutus est: anxiam denique curam, quam passim adhibuit, tum ut in hoc opere incaeptum ipsius omnibus probaretur, tum ut Trappensis Abbatis agendi ratio & sententia ab invidia Vacarent, quamvis ab illa discedere suum esse arbitraretur.

Quapropter ingenti plausu Tractatus iste exceptus fuit. Ρatebit ex Epistolis, quae ad calcem hujus historiae adjectae sunt, quam honorificis encomtis intra Gallias passim fuerit cumulatus. In Italia tamen cum minori cultus significatione exceptus fuit. Nam cum serendam ejus Ρartem Italico sermone exaratam P.

Ceppi Augustinianus in lucem edere praesetulisset, in magnas incidit difficultates quibus Magister Sacri

Palatii hanc editionem nemoratus est. Mabillonii exhortatio ad legendos quosdam libros heterodoxos minime ibi arrisit, utut eam de industria aliquo temperamento emmolitisset: Usserit Chronologiam, hominis Acatholici opus, omnium tutissimam ab eo nuncupari, displicuit: Quaestiones scholasticas, quae per isomodo particulam concipiuntur, ab eo de modio sublatas obmurmuratum est : laus Theodoreti apud illos habita fuit ceu quaedam in reliquos Patres Graecos contumelia: Exemplum Tichonii Donati. stae, licet a S. Augustino depromptum , rejectum est, quod ad legendos libros haereticos excitare posci: Prophanas historias, & Chronologiam tamquam ad Sacrarum Scripturarum intelligentiam necessarias exhiberi, neutiquam probabatur. Denique impostoriae nomen, quo D. Μabillonius Annium Viterbii sem notaverat, ejusdem familiae homines plurimum

250쪽

circa Studia Monasica. 229 irritavit. Magistrum Sacri Palatii tanta in hoc negotio subiit religio, ut asserere non dubitaverit, se connbxurum, ut hic liber Sacri ossicii censura sugillaretur.

Interea tamen aequis commonitionibus, & rerum a

gumentis a R. Ρ. Mamolie in medium prolatis illud consectum est, ut Ρ. Ceppi imprimendi facultatem denique impetraret ea lege ut omitteret quidquid adhaereticos libros spectat, quorum lectionem ejus Amtographus commendabat. In Germania prodiit hic Tractatus latine versus a R. Ρ. Udatrico Straudigi Monacho Benedictino in oppido Camiensi anno

Quandoquidem Ρ. Abbas fuerat in hoc dissidio

PrOVocator, caeperatque ipse Solitarios de possessione velle dejicere, qua a tot retro saeculis fruebantur 3 sibi quisque facile permadebat, mre ut illo', posteaquam in suo de ossiciis tractatu, itemque in sua Regulae exmicatione omnia in medium attulerat, quae opportuna illi visa sunt ad fulciendam suam opinio. nem , nunc demum in silentio se contineret, & publicum de hac controversia judicium tacitus expecta. ret. Sed arbitratus est tuta se conscientia silere non posse. Ille Pastor Zelo flagrans servandi gregis, V

ritus est, ne ' Pesus Cfisus ex ejus manibus sanguinem. m. animarum suorum Fratrum exquireret, si ipse silentium duceret; idque satis ei fuit, ut omnino suum se cre- deret D. Mabillonii sententiam ad trutinam revoca re.. . Alia etiam ductus ratione , quam ipse .in suo Proloquio non affert, ad scribendum se contulit ,

nimirum impediendi, ne approbatione, qua D. duBois D. Mabillonii librum ornaverat, suo nomini

SEARCH

MENU NAVIGATION