장음표시 사용
251쪽
& personae aliqua nota inureretur. In ea tamen a
probatione nihil nominatim adversus P. Abbatem dictum reperitur ; at ipst sibi adscripsit quae S. Gregorius Nazianzenus in ea citatus olim disseruit adversus homines quosdam suae aetatis, studia & scientias vituperantes. Qui cum eo faciebant, illius consilium
primi cognoverunt, & de eodem quamprimum rinmor passim percrebuit. Verum cum adhuc de rei ex, tu incerti essent, primo quidem distulerunt in vulgus , susceptum a P. Abbate laborem nonnisi ad ipsius Monachos respicere. Ipsemet plures sibi notos& familiares, qui se convenerant, certos reddidit, nihil aliud sibi esse propositum I quamquam ex ejus sermone facile colligebatur, perjucundum ei fore , quod de Tractatu studiorum vindice Respublica ibteraria idem ac ipse & ejus Fratres sentiret. Ρerfecto demum opere , consilia mutata sunt ;nam Ρ. Ahbas sibi persuadere caepit, proprii claustra Monasterii nimis angustos fines suae missioni statuere , atque operae pretium fore per doctam Monasticae inscitiae apologiam , nihil sciendi obligationem universis Monachis injicere. Suam ad Tractatum de stin diis Responsionem sibi addictioribus praebuit legendam, qui eam probare non destiterunt, atque illi stimulos addiderunt, ut typis eam vulgaret, into. gram ei victoriam Pollicentes. Neutiquam mirum est, disertum hunc Abbatem prima sui operis lecti, ne quaedam sibi ingenia conciliasse. Suum quippe a gumentum adeo ille concitate & vehementer, tanta cum elegantia & acumine pertractat, ut nisi sensib, libus affectionibus didiceris obsistere, ille te non min
252쪽
eirca Studia Monastea. 23 Ido ducat, sed & rapiat & trahat quocumque velit.
Est in ejus oratione flumen verborum, cujus Vi abreptus neutiquam liber es, ut queas eius rationes evpendere. Tum vero quibus ille modis D. Μabilloenii Tractatum ad trutinam vocat λ Vix audeo edicere. Ita eum examinat, ut quodammodo dissuat, &plerumque in fiusta secet, quae dissuta & lacerata, Propria Vi, eaque pulchritudine, qua suo in loco fulgebant, destituuntur, neque ad aliud denique imserviunt, quam ut Trappensis Abbatis indignationi
pateant & censurae. Adversus haec exigua, ut ita dicam, monstra a se conficta, aut si mavis contra hos miseros& vita cassos adversarios omnem ipse et quentiae Vim exerit, & tantum ignis & flammae in
illos vomit, ut si oculorum judicio ut multi tam
tummodo utaris, eos in pulverem redactos , & omnino contritos, atque in eorum pulvere sepultum Tractatus Auclorem putes. Mirum itaque neuti, quam est, quosdam, quibus neque argumenta rationesque perpendere , neque Responsionem cum Tractatu, quem ille oppugnat, conserre, Vacabat,
P. Abbati plausisse. Ejus opus vel si in otio&quiete cubiculi legas, aegre te cohibebis, quominus prima fronte probes. Ab una ad aliam paginam fit transitus ob eam dumtaxat voluptatem, qua nOS primae paginae lectio titillavit . ut moremur aliquantulum, in nos violenti esse debemus; multo magis ut lectionis delicias laboriosae reflexioni immolemus. Interea P. Abbas cum Lectores amicos ipsa evidemtia e victos putaret, quos quaedam mentis incitatio incautos abripuerat, & adulatorias laudes ceu
253쪽
quaedam testimonia perhibita veritati exciperet, iam nihil aliud moliebatur, quam operis impressionem. Quod consilium cum innotuisset, multi viri perspicaces, quique illius rationibus melius consulere no. Verant , eum admonuerunt, prudentius & cautius facturum, si adornatam a se Responsionem suis tam tummodo Fratribus exhiberet legendam, quandoquidem ad eos solos illa dirigebatur; nempe in vulgus editam censuras & reprehensiones excitaturam 3 Mabillonii librum bellum ipsi nequaquam inserre, atque eum ab omnibus laudari & probari ; doctum hunc Benedictinum in nova sui Operis, quam Parabat, editione, promptum esse ad ejus rationes aequi bonique faciendas, si eas ipse velit privato colloquiocle hac materia-habito communicare ; hoe modo agendum esse propter pubi icam aedificationem 3 econtra vero dissidium inter duos religiosos viros offensioni multis omnino futurum ; denique si certum illi erat de ea materia controversiam agitare, in qua num jus & ratio pro se facerent, saltem ambigebatur ;valde timendum esse, ne saeculares viri, qui mal bgnis obtutibus Monachorum facta jugiter observant, indigna suscepta Reformatione consilia illi tribuerent,& ab externa Zeli facie ulterius animo progressi, in ejus agendi ratione loquendi pruritum magis quam necessitatem animadverterent, aut se animadvertere putarent. Ρ. Abbas hujusmodi admonitiones ad se plus quam a viginti locis venire fatebatur. Guisiae Ducissa prae ceteriis hac de re ad illum literas misit ;at ille rem hanc religionis habebat & conscientiae loeco i quis Vero nescit, conscientiam quamdam sibi le.
254쪽
eirca Studia Monastica'. 233gem imposuisse nulla alia sequendi consilia, quam quae
ab ipsa probantur Cum omnia igitur essent editioni parata, Tra pensis Abbas sui operis exemplaria Lutetiam misit, quae deinceps in Doctorum manus delata sunt, ut
opus approbaretur. D. Bolaeus Decanus Senonem
sis, & D. Courcierius ad id primo delecti fuere ; sed
hisce viris certum erat nihil calculis suis approbare, nisi quod cum urbanitate, veritate, & mediocrita te esset conjunctum. Actae sunt illis gratiae, & ad alios deventum est indulgentiores, qui omnia suspicere, nihil mutare essent parati. Impetrata apyroebatione , editio in obscuro penitus latuit, quin &dilatus est rumor, imprimendi consilium disturbatum esse. Interim Muguetus non cessabat ab opere,
atque ita expeclite rem executus est, ut post tres he,
domadas aut ad summum post unum mensem liber in lucem prodierit. Magna omnes propterea cepit admiratio, tum vero maxima, posteaquam lectum est opus, meris hallucinationibus scatens, quae ibi ceu rerum argumenta traduntur. Adde falsas opiniones, quas Adversario passim tribuit, ut commodius oppugnetur , inductiones generales ex factis peculiaribus sumptas, vehementissimas declamationeS, quae in ipsum potius Auctorem, quam in alium quempiam recidunt ; praeterea decem & ultra ordinis S. Benedicti saecula contemptui & reprehensioni exposita , atque sine ullo delectu, sine ulla ratione dijac rata; hujus ordinis germina pietatis & doctrinae nomine commendatissima, indignis modis excepta, dc traducta ; facta morigeratissimis Congregationibus
255쪽
contumeliosa in lucem prodita, ac fluxae certitudinis indiciis confirmata; quaedam etiam silentio pressa, quae silere gravis injuria fuit; judicia denique man,
sesto incauta: haec vero singula cum tanta sermonis constantia & auctoritate proponuntur, ut vel firmissimis ingeniis, atque ab errore & illusione tutissimis sucum facere penitus Valeant. D. Mabillonius affectu pleuritico tunc temporis laborabat ; sed opportuna sanguinis detractione bre. vi curatus, die quarta post Pascha Trappensis Abbatis lucubrationem percurrere caepit. Multi ex ejus amicis, virique eximii haud pauci cum eum convonissent de recepta sanitate gratulaturi, jam de nulla alia re colloquia agitabant quam de Responsione ad
Tractatum nuperrime edita. Doctus interea S. Bene
dicti Alumnus, qui suum ordinem eo quo Par erat amore prosequebatur, quique aliunde noverat, quam avide saeculares viri excipiant quidquid ad vellicandos Monachos proditur, immodica Censoris studiorum
obtrectatione commotus videbatur, ac palam conqueri caeperat. Quod cum Trappensis Abbas statim rescivisset, de D. Mabillonio idem ac de plerisque hominum judicium serens ; has ejus perturbationes& querelas inde ortas putavit, quod se praeclusa omni defensione confutatum indignaretur. Ρropterea Adversarii sui molestiam, si fides ejus verbis, miseratus est. Ait enim in quadam Epistola: se Nunciatum is est mihi, D. Mabillonium ex nostra Responsioneri moerore affectum fuisse: id mihi, si ita est, valde is displicet, & supra quam dici possit ejus dolorem ,, egomet sentio. Hunc miserationis sensum suis il
256쪽
te amicis nequaquam injecerat; nam quidam illorum Mons le Conate de Charmel) scribens ad Ρarochum Parisiensem: se Patres Benedictini, inquit, ex Rose sponsione tristitiam capiunt: habent quod prome. is riti sunt ό cur enim mei Abbatis sententiae adveris santur λEgo tamen facile crediderim Ρ. Abbatis & amico.
rum ejus eundem animum fuisse, ejusque miseratio. nem nihil aliud esse quam speciosum obtentum, quo occultum de credito triumpho gaudium ipse tegebat. Nam si revera Benedictinorum querelae eum commovissent, saltem aliqua ex parte eum poeni tuimet, qua dam facta, de quorum falsitate identidem certior res debatur, ad versus illos temere vulgasse. In sua enim Responsione affirmare non dubitaverat, Benedicti
nos Patres Remrmatos opus manuale de medio im
iisse in studiorum gratiam ue & S. Michaelis Academiam vel a primo suae institutionis anno fuisse supressam propter inordinationes & absurda eorum, qui ejus corpus constituebant. Hinc factum, ut P. Procurator Generalis Congregationis S. Uitoni non minus graviter quam obsequenter eum expostulaverit
cui Trappensis Abbas jejune respondit, se moleste ferre, quod ea quae de ipsius Congregatione obiter dixerat, ipsum sollicitum habuissent, sibi vero nullatenus propositum suisse quempiam offendere. Tantumque abfuit, ut perperam pronunciata retractaret, aut eorum aliqua oratione molliret, ut potius
minitatus sit, se plura rerum argumenta & facta Producturum, quae silentio lubens presserat , si res Iuculentius explicandi sibi detur occasio. Non sunt
257쪽
haec plane non sunt hominis animi lenitatem pra, serentis . Nec dissimili ille oratione usus est scribens
ad Guisiae Ducissam ; is sibi videlicet numquam in
is mentem venisse Resormatis Congregationibus albis quam afferre molestiam , aut eas vel minimum is laedere: quaedam asperiora dicta , quae adhibereis coactus fuerat aliquando, ab insenso animo neut, ,, quam procesisse.& ne unum quidem verbum a ,, se effluxisse, quod nimiam exhiberet acerbitatem, ,, prout familiare est illis, qui rixandi & contradi- ,, cendi cupiditate ad scribendum se conferunt: ti-
is mere se tamen , ne si ad ea, quae vulgaverat, rem sponderetur, quidam insurgerent ipsius sententias ,, confirmaturi , qui modum , quem ipse servave D rat, nequaquam sibi praescriberent; denique quid. libet agere se paratum esse, ut illis satisfiat, quiri aliquas expostulationis causas proferebant. Nisi demissum in hunc magnum Virum Obsequium Mimret, libenter ab eo quaereremus, quomodo haec cum
illis consentiant, quae ad Dominum de la Chambre Parochum S. Bartholomaei tunc temporis scriptitabat, se commissurum posthac , ut S. Mauri CongreIatio dedecore 9 infamia oneraretur, si adsuam lucubrationem quispiam responderit. Hisce minis nequaquam perterritus D. Mabillo. nius, ad respondendum serio se comparabat. Cujus rei fama ut ad aures Ducissae Guisiae delata est, stistim nobilissima matrona nonnullos ex Superioribus, atque ipsum D. Μabillonium accivit, atque omnem movit lapidem, quatenus subortam controversam pacifice inter illos dirimeret, eosque ad silentium hac
258쪽
super Responsione Trappensis Abbatis induceret . Ipsa, adversarii eorum nomine, in se recepit, fore ut si D. Mabillonius eum amice conVenire Voluerit,henigne & honorifice apud Trappam exciperetur, &a Ρ. Abbate eximiis humanitatis & cultus ossiciis adhiberetur , qui ipsum quoque certiorem redderet desncera erga S. Mauri Congregationem existimatione. At Patres Benedictini humiliter testati sunt, pacificae diremptionis consilium nequaquam se rejecturos, si integra adhuc res esset, atque in eo statu quo fuerat ante editam studiorum Monasticorum censuram: eo magis quod ab eodem consilio neutiquam discessierant in Tractatu de Studiis, in quo propria sententia defendebatur sine ulla significatione belli adversus eadem Studia a Trappensi Abbate prius intentati ; postquam vero hie Auctor ordinem S. Benedicti publico laesisset scripto, & a se perperam dicta publice damnare recusaret , id nullam habere offensionem, quod ΡΡ. Benedictini nequaquam sincirent condemnatorium calculum in se jactari, quin
suae causae aequitatem omnibus testificarentur: cetorum Tractatus Apologiam ita prudenter, moderate& sapienter institutum iri, ut ne minimum quidem existimationi pietatis & dignitatis ipsius Adversarii esset destractura. Cum haec admodum ossiciosis &humilibus verbis exposuissent Patres, susceptum ab illis respondendi consilium haud ita ratum & constans fore putavit Ducita, ut omnis sibi spes abjicienda esset eos a proposito revocandi, & D. Mabillonio persuadendi, ut Trappam proficisceretur. Talia coegitans eos interea dimisit, & Alenconium discessit.
259쪽
a 3 8 Hisoria Dissidii literarii
Magnus Abbatum numerus, nec non & clarorum virorum turba in eandem cum Guisiae Ducissa cogutationem Venerunt, eandemque operam contulerunt
apud Superiores Congregationis, & Dom. rubii, Unium. Necesse suit igitur quamdam, ut ita dicam,
sollicitationum obruentem multitudinem sustinere,& vulgi opinionem contemnere Trappensi Abbati faventem, quam reconcit lationis & humanorum os ficiorum oblatus passam ingesserat. D. vero Mabillonius ab omnibus quicumque doctrina, eruditione ac pietate in suo ordine excellebant , religiosiis viris Qvebatur & excitabatur ; ii enim acerbe ac indigne serebant, Abbatem tam magna alioqui pietate & existimatione clarum , adversus studiorum praxin Sanctorum exemplo constitvitam , ab Ecclesia inculcatam , immemorabili usu confirmatam, sedulo jugiterque servatam, & utili. tale quae in Ecclesiam omni tempore ex ea redundaveratcomprobatam, arma sumpsisse. Externi etiam
haud pauci viri merito & fama conspicui, Μabili nil partibus sese favere palam professi sunt Sed in his fuit praecipuus D. Pussorius a publicis Conciliis, qui tota praesente regia fami lia & coram Cancellario, Regi quadam die dixit, se aequo animo serre non
posse P. Abbatis acerbitatem, qui lapides in D. Μωhillonium conjecerat, aquo ipse rosis conspersus D rat ; qua data occasione Rex D. M abillonium omnium Μonachorum in suo Regno doctissimum adique animi maxime demissi videri sibi pronunciavit Haud ita multo post D. Mabillonius convenit Ρωrochum S. Iacobi du Haud Pas, qui erat P. Abbati
260쪽
amicissimus, quique omnium maxime conatus fudirat Benedictinis silentium indicere. Horum mutuo colloquio intersuit quoque Comes deCharmel ab eo. dem Parocho opportune accersitus, qui iisdem sedime verbis, quibus usa fuerat Gisiae Ducissa, D. Mabillonium a conscribenda Tractatus studiorum Apologia abducere, eique persuadere contendit, ut Trappam proficisceretur . Duos illi praeterea Ve sus cujusdam Epistolae P. Abbatis ostendit, Verbis satis honorificis exaratos.& singularis humanitatis obsequiique ossicia commemorans, quibus Traypse excipiendus erat, si illuc proficisci voluerit ; id satis esse arbitratus est, ut D. Mabillonius tot flagitationibus cederet, & calamum de manu abjiceret. Sed vicissim ubi rationes ipsius & argumenta cognΟVit,
tum clemum maximis climcciitatibus se implicitum
sensit. Nisus est ergo Ρ. Abbatis agendi rationem eidem probare, hono illum animo suam explicasse sententiam assirmans, atque ad vulgandum quae scripserat multorum Monachorum Epistolis fuisse compulsum. At D. Mabillonius modeste respondit, sibi pronum & facile fore Ρ. Abbati par pari reddere,
modo rumusculis ad se de rebus Trappae delatis amres praebere, aut commentarios a quodam illius Codi nobii Monacho sibi oblatos accipere vellet Used ita se comparatum esse, ut malit rumores & querelas talium virorum ab auribus & corde penitus removere . Erit ergo, excepit tunc subiratus Comes, nescio quis scelestus homo Trappae delitescens I nam eo in loco cuncta redolent sanctitatem, quod oculatus testis assirmo, nec est cur mihi denegetur fides.
