장음표시 사용
21쪽
Poeta ci): Ego multos homines excellenti animosirtute fuisse, F fine doctrina naturae ipsius habitu oεLς prope disino per se ipsis S moderatos S graves extitisse, fateor: F illud adiungo, saepius ad laudem amque virtutem naturam sine doctrina, quam sine natura valuisse doctrinam. Sed statim subiungit ipse Cicero: atque idem ego contendo, cum ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae, tunc illud nescio quid praeclarum ac singulare solere existere. Ita sane se res habet. Sunt quaedam ingenia suo pretio commendata, qualia summis illis extemporaneae orationis artificibus Contigerunt, quos apud eteres quoque extitisse legimus. Apud hos enim Prodichus Chiiis, Carneades, Clin sinpus, Protagoras, Gorgias Leontinus, aliique ex sophistariim gente, hoc maxime celebrabantur nomine, quod de quolibet argumento mirifica & incredibili ingenii celeritate disserere in utramque partem parati essent. Quam dicendi ubertatem, sacilitatena lue, indolis ingeniique s licitati eos debuissh uti manifestum est, ita quis est, qui dubitet, tanto maiorem unumqtiemqtae illorum do firmae ac eloquentiae laudem relaturum fuisse, quanto diliget,lius artibus bonis montem ingeniumque cXcoluisset. Hoc ergo & Cicero sibi voluit, quod medicorum facile post Hippocratem princeps, Galenus ca), dixit. Hic enim, cum septem velut praeparationes in adolescentibus requirat, antequam altioris Philosophiae penetralia sit eant, naturam, hoc est, naturalem ingenii indolisque honitatem, quam Aristotcles 3b siubtilitatem quandam ingenii vocavit, primo loco in iis desiderat. Galeno accedit
Cap. XV. De e uistitui. an. cap. VI. Prusem. θῆ. XXIX. problem. VII.
22쪽
Bum cedit Gabriel Naudacus ci), cuius hac de re laude om- lDEus Uno digna est commentatio. Rem omnem autem paucis ita complectitur: Non parum refert, utrum quis ad
haec Musarum sacra naturam adferat Palamedis aut Thersitae, Aristotelis aut Margitae, Ciceronis aut Bambalionis. Quoniam, nisi probe a natura adfectus sit animus a qui scientiarum omnium ageres J sed contra sit ingenium hebes, iudicium imma
turum, fallax memoria, vix ac ne vix quidem semina sapientiae poterit concipere. Sed recurret insta locus hac de re exponendi uberius. g. X. Ager porro quantumvis serra atque foecumdus, speratum lainen denegabit fructum, generoso ni conseratur semine. I lultum quoque profecto interest, quibus doctrinis artibusque animus imbuatur; eaque Ddeo de re dispicere, prima haud immerito circa ingenii culturam cura est. Eruditionem id vulgo vocare solenti, quod ingeniis impertiendum, cumque iis communicandum est, hac voce complexum multarum aditium atque scientiarum designantes et . Nonnunquam tamen & ipsa cultura & expolitio ingeniorum hoc nomine venit, cum quasi poliuntur, ut vir quidam eruditus ca) loquitur, sive sormas aut habitus acquirunt 1 ciles , quibus ad shem suum promte & decenter accommodentur. Nos priori insistemus significiitioni, utque edoceamur, quodnam demum sit, circa quod ingenium
se occupare debeat, cam demum divinarum humanarumque rerum notitiam, quae ad humani generis usium atque felicitatem est comparata, cruditionis nomen m
s 1J In Bniam. de studio liberasi eap. IV. p. m. 58 . ad Vid. Cerhardi Io. Ho fit dissertat. de ratione studiorum, parte priori , qua tradu, quibus insciplinis perfecta constet eruditio eap. II. seqq.s3J Petrus P ut de erudit. solida Fe. lib. I. pari. I. p. S.
23쪽
tutumque promereri, contendimus. Colendum nimirum Illio poliendumque ingenium esse, supra demonstra 'imuS, ut nostrae saluti pariter ac aliorum commodis consulatur.
Quod qui fieri possit, si circa vana, ludicra, & inutilia, puerorum instar haereamus, non video. Facessant itaque procul, & ceu spurium atque infelix semen rei,
Ciantur omnes illae artes atque scientiae, quae, ad ostentationem comparatae, suis cultoribus acerbam temporis male collocati poenitentiam imponunt. Utiles autem atque salutares dum ad perficiendam eruditionem requiro, quid velim, nemini temere obscurum esse potest. Magna ct infinita hominum est miseria: mentem vitia vexant, morbi affigunt corpus; huic cum summa rerum omnium inopia est conflictandum: illum aliorum iniuriae miserum reddunt: & quis omnia calamitatum enumerabit genera Si quae ergo ars aut scienda est, quae aut vitiis expurgat animum, aut morbos corporis pellit . aut contra improborum insultus atque iniurias innocentem tutariis, aut domesticae vitae instituta inuem iis suis feliciora commodioraque reddit, vel ad omnes hasce aries selicius addiscendas viam munit, animum que praeparat, eam eruditionis partem esse lubens Dgnosco. Nec opus esse existimo, a vera eruditione se, cernere salsam, cum haec plane ne digna quidem sit, quae cruditionis titulo superbiat. Novi etiam, qui a litateris inutilibus pariter ac inanibus, elegantes ac curiosas distinguunt. De qua re ita statuo: si itae litterae, quas elegantes & curiosis, vocant, ad alendam ambitionem, aut molles etaeminatosque animos permulcendos, ut seri solet, saltem sint comparatae, neς aut per se com modis humani generis promovendis inserviant, aut M tibus, quarum utilitas manifesta, ministrent, eas pro verae eruditionis parte habere nequeo, fugiendasque Pin
24쪽
mtius censeo, tantum abest, ut ullum illis statuendum sit Muci pretium. Contra si abstrusiores quidem sint atque supra vulgi captum positae, aut ad deleelandum, mentemque suavitate summa perfundendam, magnam quidem vim habeant, simul tamen aut ad ritia expellenti subigendaque aliquid conseriat, aut alia ratione in commodum humani generis cedant, tanto maiori laude harum adilium cultores dignos censeo, quanto plures maioresque illis superandae sunt dissicultates. g. XI. Iuvabit ordine eas perlustrare aries scienti,Mque, quas fugere & evitare decet, ut contra, quas am-Fedii & consectari ununiquemque fas sit, palam inde
sat . Primo itaque in hanc classem ordinemque refero eas artes, quae non tantum per se vanae & inutiles sunt, sed insuper animos ita corrumpunt, ut vitia facilius admittant, quam virtutes. Si, quod nonnulli si ae poesi asserunt, artem hane mis in aliud inventam
esse, nisi ut lasciolentibus ominis, Bllabarum numeris ac ponderibus, nominumque inani strepitu, stuuerorum hominum aures demulceat, ac fabularum o lectamentis mendaciorumque centonibus decipiat an mos, eam esse architectricem mendaciorum S cu ιricem perversorum dogmatum, eam vel primo hic
commemorandam loco osse, nemo dubitaret. Magnopere etiam errarent, qui cum Platone poetarum genus divinum, eosque Numinis interpretes csse, contenderunt . Et sane non videtur secus se res habere. Quo stim enim omnis ille poeticae facultatiis apparatus comparatus est quorsum tot flosculi, tot ambages, tot figmenta spectini Τ Ad permulcendas aures, ad delectandum, montesque molles & cis minatas voluptate qua-
' IJ Vid. Henrietis ornelius inrippa a Nerteriarim de inrem,rit. ac vanis. scientiarum cap. III. p. 29.
25쪽
dam perfundendas. Atheniensis ille hospes apud Plato- Bumnum si) poetas multa perturbare, ac sine ratione com- DEUimiscere, ac risum movere dicit: Orpheusque significat, poetas inprimiti delectationis gratiam venari et . Ergo ad titillandos animos ars tota est comparata. Nec V,
duo, an Plato culpari possit, quod poetis in sua republica itas civitatis non concesserit, cuias inter alia &hanc rationem affert, quod concitatos assectus crebro imitetur poeta. Ita nimirum est, si affectus moresque hominum, in variis vitae generibus constitutorum, &variis assuetibus agitari solitorum, rite exprimere cupit poeta, necesse est, ut ipse velut eiusmodi affectus atque mores induat. Hinc & furor ille & ἐνγου- σιατμος poetarum, quem Horatius insaniam a
mabitim, vocat & de quo alibi s :
- - - Excludit sanos Helicone Poetas Democritus. qui nihil aliud est, quam vehementior affectuum concitatio , ut extra se ipsum esse, in alienisque vivere sensibus, & immorari perturbationibus, poeta videatur 6 . Concitant ergo poetae assuetoes, in quibus sedandis &Componendis, quae vitiis hominum medetur, philosophia unice occupata est. Atqui credas, hominem istum impurum atque lascivum non esse, qui carmen pangem do impuros atque lascivos induit affectus 8 Ut taceam, quam
Lib. R. de legib. p. 526. AEL Lud leus Coelius Modiginus ira taetruiqv. lib. Lub. X. de repub. p. 832. Lib. III. carmin. Me m.
Add. Morhosii disertat. de enuusi mo siue furore ρες eo, in disertationibus eius academicis p. II. seqq.
26쪽
Bun- quam istud recte rationi veraeque virtuti, adeoque li di cs minum felicitati adversetur, deliberato consilio in pravos animum asseetias incitare atque compellere. Porro habere poesin & hoc incommodi putant, quod, qui si mel animum ad eam adiecerunt, vix rursus, amabilis insaniae dulcedine capti, inde se expediant, omneque adeo vitae tempus in nugis ac naeniis transigant. Con'sderans illud M. Aurelius Antoninus imperator I gratulatur sibi, quod magnos in poetica me non secerit
progressiis. A diis, inquit, & hoc accepi, το eri
gnos in rhethoris, poetica, reliquiseque studiis ' gressus non feci, quae me fortassis plane detinuissent, si me feliciter proficere sensissem.' g. XII. Cum primum inuciata poesis esset, colique coepisset, gracissima Philosophiae tradebat dogmata. - - - Fuit haec sapientia quondam, Publica privatis, Iecernere sacra profanis, Concubitu prohibere vago, dare iura maritis ς
fitque haec tum praecipiebat, Honor F nomen divinis vatibus atque Carminibus venit. Nimirum nonnulli de rebus divinis verba faciebant, o pheus & Amphion: naturae mysteria pandebant alii,
ut Lib. I. S. XIV. Horatius de orae poet. P. Duiliros by Coo
27쪽
ut Empedocles, Aratus, Palaephatus, & inter Latinos, B Lucretius. Alii mores hominum formabant, idque tum oeus aperte, tum lepidis commentis hunc in sinem excogit iis . Nec proselio vituperandum hoc adeo videtur, cum rudiori seculo austera Philosophiae praecepta, poeuca iucunditate temperata, admitterent facilius homines,
altiusque animis infigerent. Ita profecto est, philosophia
Grata parum, nec specisa Dea est,
adeoque Lenibus attentas numeris defluxit in aurer MoniuS.
Dissimulanda itaque & quodammodo emollienda fuit, ne primo statim adspectu deterreret homines, atque svigaret. Nec nesas suerit demulcere animos, & voluptate honesti perfundere, cum simul illorum alus, selicitasque,
sepientiae illis proponendo praecepta , promoveatur. Quemadmodum nec medicus, quod reprehendi debeat, committit, si ingratum medicaminum saporem dulcedine temperet, nauseaeque aegroti hac ratione subveniat. Atque in isto quoque poesicos genere, ut aut rarioreS, aut minus vehementes affectus adsunt, ita, si vel maxime vehementiori affectu concitati insurgant, culpandum hoc minime est. Nec enim quivis in vitio ponuntur assectus: nonnulli, si non laudem, saltem excusationem promerentur. Sanctissimum omnium, qui unquam vixerunt, regem atque vatem Davidem, non pedestri semmone incedentem, sed saepius graviori vehementiorique affectu, & divino affatu, perculsum commotum que, mox Numinis canere laudes, mox insectari imProbos , mox crimina profiteri, adeoque subinde re, stem atque moerore consectum, interdum laetantem
28쪽
DEUS& exultabundum, indignabundum etiam, & sanctissimo gelo ardentem merito admiramur. Hunc ergo pariter damnabit, qui poetas ob id, quod affetabus subinde inflammentur, iure civitatis in orbe erudito excidere putat. Ita proinde statuo , poesin, si rite & caute exerceatur , nec reiiciendam aut damnandam, nec suo loco, quem hactenus in orbe erudito obtinuit, deludibandam esse; in si libidinis saltem, aut ambitionis, aut petulantiae sit instrumentum, ut profecto hodie haud raro est, satius longe esset, hanc artem ignorare penitus, quam ea & se & alios misere perdere. Ceterum quae Theodorus Parrhasius I contra poesin atque poetas disputat, ad hominum, saltem arte hac pariter ac poetarum lectione abutentium, vita perstringenda peditinent, ariem ipsam non seriunt, in quibus nos adeo non sibi refragantes habet, ut in maeris sententiae eius lubentes subscribamus. Sed videant hac de re, quorum interest, ea omnia, quae poetis obiiciuntur, accuratius ab illis amoliri. XIII. Rectius sorte in exemplum hic prRaonitura strologia, quam ad sallendos incautos unice comparatam esse, nonnulli existimant. Genus hominum p tentibus infidum, sperantibus fallax, astrologos Vocat Cornelius Tacitus cst . Et quis astrologos, nisi ipse astrologus sit, non damnat y etiam ex iis, qui eorum praedictionibus delectantur. Egerunt hoc certatim viri docti, ut astrologicae artis vanitatem demonstrarent, &integris quidem operibus Hieronymus Savonvola sa
& Ioannes Picus Mimdulanus ), aliique quibus Io-
is Parrha/ganis T. L. p. r. fm . Lib. I. hist. cap. XXV. n. a. Ainversus astrologiam divinatricem . In M. XLI. adversus asi reor. Disitirco by Corale
29쪽
mnes quoque Sarisberiensis O), Daniel Barioli Benedictoes Pereri a , Paulus Merula ), Gerhar-DE dus Ioannes Vossius cs , Petrus Gassendus 6J, Squos libertus Uoetius 7b recenset, suffraganthu'. Addere his & alios possem, si auctistatibus res confici posset.
Sed tum quidem dubius omnino certaminis huius, atque anceps futurus esset eventus, cum & ex Graecis,
ct Arabibus, & Latinis ingens facile illorum exercitus cogi possit, qui astrologiae causiam tuendam susceperunt. Et quid non molitus est Ioannes Baptista Morinus 8),
ut veritatem ac certitudinem huius artis evinceret, ac
stabiliret Τ Sed audiamus potius rationes, quibas labe- saetae infinnareque hanc artem illi solent, qui eam ut vanam atque incertam reiiciunt. Sideribus quidem cum iis, cumprimis, planetis, magnam in haec sublunaria agendi vim efficaciamque inesse, praesertim quod ad solem & lunam attinet, concedunt, cum ipsa hoc doceat experientia. Non tamen aliter hoc capiunt, quam quod lumen, calor, motus solis, aerisque mutatio, aut influxus alius a luna Foficiscens, corpora quodammodo assiciat, magis, aut minus, pro corporum aliarumque περιτρεσεων ratione. Ast quod omnes planetae tali ripolleant, speciatim, quod Saturnus frigefaciat, Mars exsiccando urat, & quae singulis porro Operationes tri-
In operibus moralibus para. III. lib. V. e. X. seqq. LV. H. eommentar. in Genes. θ' in libris aduersus DA aces θ' superstitiosas artes magiae , ontreeritices, F astroruise iudiciariae. bilitas Lib. II. Cosmographiae generalis eap. XVI. Theologiae gentilis lib. II. eap. XLVIII. Lib. IV. HU. sect. II. In dissertar. δε prophetis.
In ustrolog. Gallica, propriis principiis et rationibus sta.
30쪽
Bumbui solent, cumprimis autem, quod non solum corpo-otus in sublunaria, hominumque vita, salus, interitus, sed mentis quoque decreta, consiliave, fortuna hominis se- cunda & adversa, regnorum civitatumque incrementa, decrementa, mutationes, eversionesque hinc pendeant, id vel unico demonstrari posse argumento insiciantur I . Rationem insuper manifeste repugnare dicunt, cum ob distantiam, aliorumque siderum, maiori vi in haec su lunaria agentium, interpositionem, plerorumque plan tarum operatio in haec inferiora aut nulla, aut non sensibilis esse possit, tantum abest, ut, quae cuiusvis Operatio sit, pervestigari ac determinari queat. Totum praeterea astrologicae vanitatis apparatum, signa etodiaci , domusque planetarum, aspectum virtutem & essic, clam, & cetera otiosorum, tit putant, hominum commenta, lubrico, quin nullo inniti sundamento contendunt: iisque adeo proscriptis, Onanem artem ut domum, subtractis sulcimentis, corruere autumant. Illud autem oppido lepidum esse aiunt, quod ex illis siderum aspectibus sutura canant, qui tempore nativicitis suere, cum rarissime momenmm temporis, quo quis natus est, cognitum & perspectum habeant. Itemque quod causas proximas, a quibus mores hominum progignuntur, parentum naturam, sobolis nutritionem, educationem, a risque circumfusi conditionem, supine & secure praetem volent, ut eo tutius ab astris fata hominis accersant. Asdunt denique, recentiores Ptolemaeum & Arabes stolide sequi, quorum tamen praecepta nostro climati haudquaquam conveniant.
S. XIV. Fatentur quidem, cum semper sibi ipsi s veat superstitio, nec hisce hominibus deesse, quibus