Joh. Francisci Buddei Exercitatio de cultura ingenii. Ubi de necessitate, modis, ac rationibus ingenii, animique excolendi ac de fine & utilitate disciplinarum saluberrima praecepta traduntur

발행: 1765년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

iudicii imbecillitatem in Ebraeorum ritibus pervesti

dis produnt, nisi ebraeorum sorte magistrorum, febriculosa sua curiositate cordatis tussim atque gravedinem moventium, auctoritate atque exemplo se tueri velint. Quid enim quaeso iuvat scire, quam sormam habuerint calceamenta Ebraeorum quot lud rum apud eos fuerint generaΤ & quae infinita sunt eiusmodi otiosorum hominum Prosecto Pnim pleraque ita sunt comparata, ut, cum per se ridicula sint & inepta, lux illa, quam litteris divinis as- fundere dicuntur, Diogenis lucema quaerenda sit, &ita tamen incertum, dubiumque maneat, an inveniri possit. Haec omnia tannam abest, ut ad ingenii cubturam quicquam faciant, ut talia ignorasse, inter visetates etiam viri eruditi numerandum sit.

f. XIX. Magna itaque sapientiae pars est, intelligere, quae aries addiscendae sint, quaeve contra re- laus ignorentur, aut negligantur. Sed cum illae etiam, quae omnium, saltem saniorum, consensu usu non ca-.rent, non eodem omnes habendae sint loco, sed aliae aliis magis sint necessariae, rite ingenium suum eXculturum, quantum cuique statuere pretium debeat, profecto nec sine dedecore, nec sine detrimento fingiet. Quam vero & hic in rerum aestimatione pler, que suum potitas genium sequantur, quam ex rei v ritate, ut decet, statuant, litterarum, quibus ad maiora praeparatur animus, exemplo, manifestum est. Sane harum cultores praecipue hoc vitio laborare, aς serit Theodorus Hirhasius si , in cuius rationes nunc inquirere non lubet: id certum, latinae linguae in tantum nonnullos favere, ut ne inter eruditos quidem

locum coividant illis, qui puro & emendato sermo-

ν nis

siJ In Parrbasiam T. L p. 244.

42쪽

nis genere non utuntur. Ioachimus Fortius Ringel-hergius, ut ceteros nunc taceam, in ea stat opinione.

Namque gloriam latine ac polite scribendi, inter humanos conatus omnes summum tenere locum, asserit,

seque decrevisse, addit, in hac sinire vitam. Aliis

contra haec adeo non placent studia, ut latini sermonis cultum, si non pemiciosum censeant, saltem inter supervacua & inutilia reserant. Et hi quidem, ut si intueantur sententiam, verborum elegantiam, illis, qui de rebus solliciti sunt, minime necessistam esse aiunt: quin indecoram esse nonnulli contendunt: aut si indecora non sit, fieri tamen posse negant, ut unus idemque in utroque excellat, & tum rerum scientia polleat, tum dicendi facultate praestet. Addunt, florem aetatis non sine irreparabili timno in comenda exodinandaque oratione consumi, neglectis interim sapie tiae studiis, ad quae inepti deinceps fiant, intellectu non rerum considerationi innutrito, sed captandis v cibus, componendis formandisque periodis, pingendae ac poliendae orationi adsueto, voluntate autem vitiis interim ita oppleta, ut iis eradicandis vix tota hominis aetas sufficiat. Contra qui secus sentiunt, maiestatem dignitatemque linguae latinae, usumque eius amplissimum, per orbem universum se diffundentem, nobis commemorant, simulque evilescere sapientiae praecepta contendunt, cum illi, qui de rebus cognitu dignissimis dicere ingrediimtur, nihil nisi portenta verborum evomunt. Et sane singularem esse linguae latinae 1gnitatem, maiestatemque, sorte non infici, bitur, qui ea legerit, quae pro ea asserenda docte non minus quam eleganter disseruit Io. Vincentius Gravim i . Gunam linguam Romanorum armis, &

43쪽

commercio simul cum Imperio in omnes sere Orbis ter-BUorarum regiones penetrasse & disseminatam esse, ait: huic DEus terrarum orta omnes aperuisse Imperii maiestatem; eamque tanti fuisse, ut non modo populos inter se, regionibus moribusque disiunctos , sed scientias etiam &aries, quotquot graece traditae iuerunt, commercio suo comprehenderit. Tantam porro eius esse voluptatem contendit, quan , si graecam exceperis, aliarum limguarum habeat nulla. Eam namque ornari mirifice pos se, & contrahi modo, modo laxari, ac ad numerorum& sententiarum variecitem flecti, & verborum luminibus, mirisque transsationibus illustrari: commendari eam vocabulorum uberinae, significationum foecundi

te, nexusque facilitate & gratia: elegantiam quoque 2 maiestatem illi inesse, & in ipso verborum sono imperium quoddam consulare. Haec & alia etsi concedamtur, id quidem demonstrant, habere linguam latinam,

quo ceteris se praeserat, utilitatem, ac necessitatem eius nondum evincunt. De hac igitur cumprimis dispiciendum. Sorellus, vir doctus, sine graecae latinaeque linguae subsidiis ad persectam rerum cognitionem pervenire nos posse credidit, & ideo encyclopediam Uiquam, ex gricis tantum auctoribus concinnacim, dare voluit , sed hoc eius consilium vanum vocat Basiletus ci . Certe ut vernacula lingua accurate cum 'cta e Primantur, quae cognitu necessaria, a scriptor,bus Romanis ad nos pervenerunt, vix fieri posse videtur. Et cum hodienum in omnibus eruditi orbis pari, hus multa sermone Romano scribantur, eorum Omnium cognitione linguae latinae imperito carendum esset. Demus autem, sublato huius linguae usu unumquem-C que

44쪽

BUmque vernacula scribere, loco unius multae linguae. DEus maiori & temporis, & summum iactura, addiscendae essent: cuius quidem rei incommo si iam hodie se timus, dum multi vernacula scribere malunt, rectius sorte sibi & aliis consulturi, si Romano sermone ut rentur . Atque eadem profecto ratio est, cur latini sermonis facultas in bonae mentis alumnis recte requiri videtur, ut cogitata apte & perspicue proferre in lucem, & cum aliis communicare queant. Certes scribere aliquando illis contingat, quae aetatem serre possint, nonne magno laboris fruehi praemioque privantur, si intra unius gentis limites subsistant cum longe pluribus inseruire potuissent; si latini se monis beneficio ad alias quoque gentes illorum labor promanasset. Superest ergo illud saltem, an cultum quoque & nitorem sermonis consectari par sit i) . Hic quidem illud lubens largior, latini sermonis cultum , & nitorem in philosopho, aut iureconsulto ',

aut theologo neutiquam necenrio requiri, ut fi minus sorte emendate minusque ornate scribat, nomen suum tueri non possit. Quis tamen asseret, necessitate tantum haec studia dirigi, nec ornatui aut comm

ditati ullum relinquendum esse locum Quodsi in

- aedificiis, in vestitu , cultuque corporis non ea tantum admittimus, quae ad necessitatem sitffciunt, ut coeli arceamus a nobis iniurias, sed & quae ad cultum atque ornatum tantum ficiunt, ne se rissimis quidem morum magisti's id redarguentibus, non respuimus: quae iniquitas esset, litterarum studia in eam detrudere conditionem, ut, ad ea illustriora reddenda, sermonis quendam afferre cultum nefas sit Quodsi

tam iJ Hac epist. D. Piri Miransitani θ' Hermogat Barbari in epistolis Angeli Politian lib. X. ep. Is S V.p. sqI. Diuitiaco by GOoste

45쪽

tam infelici quidam sint ingenio, ut sapientiae, illis-Bumque litteris, quae ab humanitate nomen adeptae sunt, Eussimul litare nequeant, cum illis nobis neutiquam res est. Negligant isti haec sacra, & pretervehant, &, quae ingenii saltem infirmitas permittit, sectentur: non tamen contemnant, aut alios, qui praestantiori sunt indole, ab his arceant. Sunt enim profecto non pavici, qui elegantissimo foedere cum sapientiae studiis sermonis elegantiam puritatemque coniunxerunt ,& hoc ipso magnum sublimioribus doctrinis conciliarunt decus . Nec tamen ideo erudiu viri nomen illi flatim denegandum est, qui, multarum licet rerum cogni-:tione scientiaque instructus, linguae latinae tamen rindis est. Ego sane ita sentio, cum paucissimi in eo inter se consentiant, quis demmum viri eruditi nomine tituloque dignus sit, & quisque sere pro suo imgenio eruditi viri imaginem animo concipiat, totam istam disceptationem in vanam de vocibus abire concertationem. Tenera quoque adolescontum aetas ita hisce litteris erudiri potest, ut simul ad rerum cognitionem ducatur, nec quicquam praetermittatur, quod ad voluntatem emendandam, pravisque vitiis repurgandam, pertinet: quod si secus fieri quandoque videmus , non litterarum , sed docentium utplurimum vitium cst, qui per ambages atque ansraeliis . bonas mentes ducunt, quorsum planiori breviorique via, sine temporis dispendio, aut rerum magis necessari rum iactura, perveniri poterat. Fateor tamen, saepius hac in re per illorum, qui iuventuti formandae praesunt, inscitiam, praesertim apud nos Germanos turpiter peccari, eaque de re doctissimos viros haud sine ratione conquestos esse, novi. Quos inter nunc

46쪽

Bun-Io. Christophorum Wagensellium ci honoris causa

DEus nomino. Illos autem, qui cum linguarum studio si mel se dederunt, ita illi adhaerent, ut vocibus, non rebus, animum pascere pulchrum ducant, rectius fise

pere Gabriel Naudaeus a) docet. Namque ad hun

scopulum multos naufragium sacere, ait, ut numquam ad scientias penetrent, quarum tamen sores linguae aperiant, ingratissimoque labore, ut iter reliquis pra parent , circa dictiones ac vocabula occupari. g. XX. Ut autem latinae linguae maius, quam par est, pretium a nonnullis statui solet, ita & in ceteris artibus, litterarumque generibus, quotidie id evenire videmus. Qui enim artem aliquam docent, eo plerumque omnes ingenii vires conserunt, ut eam ceteris utilitate, dignitate, & amplitudine superare omnibus persuadeant. Hinc ea ad suam quisque artem traduc Te ac transferre conatur, quae prosecto ab ea longis sme absunt, & ita incautis saepius sucum faciunt, ut magis necessariis praetermissis, ea sectentur, quibuSCarere poterant. Ex mathesi, si sobrie tractetur, plurima ad vitam sine taedio transigendam, in hominum genus redundare commoda, nemo, nifi iniquissimus rerum aestimator, inficiatus fuerit. Ad naturae etiam arcana rite perscrutanda, & quae hinc pendet, medendi artem, citra controversiam plurimum confert. Haec, sciendae praestantissimae dimitatem, contra quosvis obtrectatores satis tuentur. Sed nondum satis hoc vissim est iis, qui omnia artium atque scientiarum genera matheseos imperio subiecerunt, nullumque Vitae institutum consistere, nullum negotium recte per

gi , sine mathesi contendunt. Quod vir quidam cetera

In Pera librarum Moenilium , pras. Beselam ti stritus,

47쪽

acutissimus I asseruit, sesam arithmeticam & alge-B bram ingenium humanum ad eam perducere persectio- D snem, ad quam pervenire possit, cum per eas solum detegi veritates queant, quarum accurata datur CO Nilo, eiusmodi quidem est, quod nec peritissimis huius artis placuit, & vel ipsa experientia refelli potest, cum qui algebram ad unguem usque tenuerint, in γliis veritatibus investigandis in primo statim innine a recta via aberraverint. Tiaerari tamen hoc quodammodo posset: in quod alius ad geometriam Commendandam scripsit, per eius studium seu peritiam haud parum timari pooe mentes ad pietatem, concupisce tiarum oninutionem, anisi aequitatem, ad purae spiritualisque veritasis amorem Fc. in eo iustissimam viri doctissimi Petri Poireti et reprehensionem promeruit, qui pluribus etiam comprobat, si matheseos studium per veram pietatem non temperetur ac dirigatur, plurima istud secum vehere incom

moda .

XXI. Infinitum in me susciperem laborem, siciuam, quae hic dici possent, convestire vellem. Existimo tamen, unumquemque intelligere, quam caute in generibus studiorum discemendis, iustoque pretio illis constituendo, veriandum sit. Illud inculcari satis nequit, cum, quo diligentius inculcatur, eo minus observemr, in vanis & non profuturis tempus minime esse collocandum. Numquam enim desunt, quae meliori iuri nostram industriam postulant. Quamcunque partem , inquit Senem 3b, rerum humani

48쪽

Πυ,-divinarumque comprehenderis, ingenti copia quaerendorum, ac discendorum fagitaberis. Haec tam multa, tam magna, ut habere possint liberum hospitium, supervacua ex animo tollenda sunt. Xenocratem quis non damnet, ne numerum syllabarum . quas clementa & litterae alphabeti varie inter se collocatae componerent, nesciret, in imam Vitae partem in copulandis litteris, & syllabis subducendis, impendentem Τ Plerique tamen eodem modo vitam initituunt, vimque omnem, & subtilitatem ingenii insuperfluis conterunt. Ut ergo Lacedaemonii, & Alexander Severus imperator, laudabili instituto, musicos S citharistas artem aliam magis reipublicae profuturam ediscere iusserunt, ita prosecto optandum, ut

vanae Omnes atque superflue artes, corrumpendis ma

49쪽

C A P. II.

Quinam ad ingenii culturam apti sint ρ θ' quidem, num integrae nationes hinc sint removendae' f. I. Qtsed sentiendum de feminis p f. II. Num aetas impiaimentum asserat ρ S. III. Num dignitas p θ' an principes imbui litterarum studiis δε- beant' I. IV. Quo que nobilibus G generis es ritate conspicuis hoc conveniat ρ I. g An, qui theologiae studio se consecrarunt, aliis quoquσlitterarum generibus operari aut possint aut δε- . beant f. n. Pauperes an ad haec facra ammittendi sint8 3. VII. An arcendi a studiis sint, qui ingenio 'plane destituuntur P diversitas quoque ingeniorum iuxta sententiam Lari marti exponitur, 3. VIII. De indeniorum talaresitate porro disseritur, S. IX. X. XI. Quam necessaria sit imgenii exploratio, ostenditur, 3. XII. Haec exploratio quo pacto sit instituenda p 3. XIII. Num recte plura litterarum genera ab uno pertracte tur8 F quid de πολυμαγέια fretondum P g. XIV. Voluntatis quoque emendationem in eis, qui litteris operari cupiunt. requiri , demonstratur,

XV. quin improbos si litterarum studia remctent, oe sibi F aliis plus nocere, quum pravdesse, ostenditur, g. XVI.

50쪽

Bu, A Gri nobis exploranda indoles merito est,

Drus cui semen doctrinae liberalioris committendum . Dispiciendum videlicet, quinam demum colere litteris ingenium prae ceteris aut possint, aut debeant. Cum vero ipsae gentes, quae orbem universum incolunt.& moribus & ingenio a se maximopere dissentiant, haud dissiculter ea quenquam subire cogitatio posset, num sorte integrae quaedam nationes, per naturam ingenium culturae adeo impatiens sortitae sint, ut ad litterarum secra aditus illis penitus sit interclusiis Non hodie demum obtinuit, ut a cultioribus gentibus distinguantur barbarae , hoc est, a cultu & humanitate pariter ac eruditione remotae. Si ab Luropa discesseris, in ceteris orbis pinibus, exceptis Chinensibus, paucissimi mortalium litteris se ad humanitatem traduci patiuntur. Quin sorte in ipsa Europa, gentes, qua inter cultiores se haud extremas putant, tam obtuso ingenio sunt, ut praeter laborem atque industriam in illarum monumentis, quod admiratione dignum sit, nihil reperiatur. Profecto ipsos Germanos, si quorumdam Gallicanorum censorum iniquissimis iudiciis standum sit, ab hisce sacris arcere fas esset: sed hominquidem insulsas obtrectationes rationibus non minuS, quam suo exemplo, vir quidam doetiis profligavit 1 . Si quis vero eodem omnes gentes pollere ingenio dixerit, cum quid dicat, asseratue, parum habere pensioponet. Non experientia solum elusinodi hominem consutat, sed & ratio. Ex aeris circumsus, & nos ambientis conditione ingenium varie temperari necesse est, cum aeris particulas ore naribusve sorbeamus, quis

si HL mdlatae Germanorum contra obtrectatores Gallos.

SEARCH

MENU NAVIGATION