Joh. Francisci Buddei Exercitatio de cultura ingenii. Ubi de necessitate, modis, ac rationibus ingenii, animique excolendi ac de fine & utilitate disciplinarum saluberrima praecepta traduntur

발행: 1765년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

sanguini admistae, ut spirituum animalium tum indin Bun-Ies, tum motus, & agitatio varietur, non possunt non DEESessicere. Spirituum autem istorum ratio cum in Op rationibus ingenii utramque faciat paginam, non id modo, quod asserui, inde manifestum est, sed cibi e-riam ponisque, ut & educationis, quae omnia in omnibus gentibus secus se habent, magnam ad ingenium mutandum vim esse, liquido contat. Videtur tamen latens quaedam atque recondita causa quandoque sinbesse , cum experientia constet, gentes, quae Olim praestantissima protulere ingenia, omnem velut so

cunditatem ita amista, ut nihil nisi illuvies, & squalida apud eas conspiciatur barbaries. Quid Aegyptios, quid Graecos commemorem De Italis suis ita comqueritur Io. Vincentius Gravina si , ut eam regi nem, in qua splendor θ' elegantia florentibus Romanorum opibus nata est, re multis post seculis, quamvis convulso iam imperio restituta, nunc non

modo videri Mius laudis praesidio spoliatam , sed

in summam bonarum artium ignorationem peneaeemersam, dicat. Num ergo genius aliquis seculorum, aut fati necessitas, aut alia quaedam occulta vis homines ingenio spoliat ' Non licet nobis nunc hac dore disceptare; id credo manifestum est, ignaviam hinminum , aRue socoediam, luxuriam quoque, principum bonas artes rilipendentium exemplum, hic multum rubi vindicare. Non tamen haec quenquam morari debent, nec ingenium rite cultum, quam ceteri ςives sui ingenio Gleant, quam seris bonarum mentium sua aetas sit, sed quid ipse valeat, quam se erra ipsum natura benignam demons verit, expendendum est, ut hinc consilicinan suorum expediat rationes.

I. T

52쪽

Bun- S. II. Ast sexus sorte obstat. Ergo ne & seminis Deus in orbe erudito locus relinquitur Τ Cur denegaretur ΤΙngenio enim haud raro ita pollent, ut viros etiam superent. Testantur hoc monumenta, quibus nomen suum commendarunt posteris, quam plurima. Nec uni saltem, aut paucis sorte tam felicibus esse contigit, ut litteris per ingenii bonitatem operari potuerint. Tam magnus est, Observante Aegidio Menagio, I elegantiorum litterarum summo antistite, seminurum , quae scripsere, numerus, ut de earum solis nominibus ingens volumen conscribi posset. Noti in vulgus sunt illorum labores, qui de seminis eruditione claris commentati sunt cet), qui rem im se habere, neminem dubitare sinunt. Iam apud veteres innius ibiarum numerus fuit, ut Apollonius Stoicus singula

rem librum de iis scripserit, quae philosoplaiae Operam dederint. Quemadmodum & separatim Philochorum Grammaticum de mulieribus Pythagoricis scrupsisse constat, de quibus & Iamblichus exposuit sa).

Cum vero & praeterea seminae suae salutis rationem non minus habere debeant, quam viri, & ad humani generis commoda promovenda, aliisque inserviendum sint obstrietae, non tam licere hoc, sed & si, cum et ossint, non tamen excolant ingenium litteris, perperam. eas agere, plane contendo. Intelligi autem hoc velim de eiusmodi litterarum studiis, quae non ad vanam delectationem, aut ostentationem sint compara-

: T14 In historia mulierem pisto Nam p. 3. αJ Iulius Caesar opaeeius in elo is illustrium mulierum aevirorum . itemque B. Lacobus Thomanus in pomifari δε hoe argumento dissertatione. adri Mora ut P ybist. Murar. M. Leop. XLX. p. 228. fad In vita 'thagorae lib. I. circa D. - '

53쪽

me, sed quae ad metam. ad quam Omnes conten-lli n-dunt, ef etiam perducant IJ. Quod cum secumoLL sexpenderet Leonhardus Aretinas, de stii diis ac litteris librum scripsit a , ad Babellam Malatestam, quo de

iis artibus exponit quibus imbui seminae debent, qlias sublimior' quidam impetus concitat ad operandum bonae menti. Dignum quidem argumentum, quod praeclarum ingenium occupet, quod tamen ab illo tanta industria iudicioque pertractatum non est, ni addi multa, aut rectius 1latui non possint. Sed id nunc non ago. Ceteri in non promiscue omnibus hoc aut concedo, aut iniungo, sed illis, quibus per ingenii docilitatem, per fortunae reique semiliaris atque domcstime, rationem, ceteraque Obstacula, quae alias merito aliud vitae institutum sequi iubent, litteris naVare Operam licet. Quibus observatis, non est, quod a Musarum sacris abesse seminas iubeat Laitantius ca), quod illis inter puberes annos ocis mox usibus d

mesticis profutura exercenda veniant. Namque nec hisce temero, quas ossicii ratio ad alia vocat, ad Mu- serum sacra aditum patere volumus. Multo minus a tem audiendi sunt ), qui litteras ideo a se nis atringi nolunt, quod nec in ecclesiae, nec in sori ossiciis publicis, locus illis relinquatur. Perinde ac si non alia ratio detur, partam misto studio atque labore doctrinam cum aliis communicandi, aut in alio nusus impendendi. Quid enim obstat ψ quo minus scriptissiJ Cons. Annae Mariae Sehumanniae problema practicum num feminae christianae sonten at studium litterarum, in θαμρulis eius p. 29. Hqq. saJ Meusum A. i 692. dis CL Thomae Crensi. Divin. instit. lib. III. cap. XXLV. J V . Muretus var. lis. sib. VIII. eop. XXXI.

54쪽

Bm-ptis alios erudiant, tanto quidem laudabiliori institutonLux quanto latius tunc eruditionis suae fruinis spargere, quantoque pluribus eos impertire possunt Sed non opus est, ut illarum causam prolixius agam, postquam iam eruditissumi viri eo munere iuncti sunt. f. uI. A sexu pergimus ad aetatem. Recte nimirum Aristoteles ci) docuit, primam aetatem hominum disciplinis addiscendis omnium commodissimam esse. Aristoteli suffragantur, quotquot de litterarum sitsdiis,sormandisque ad cruditionem iuvenum animis praeceperunt, quos inter haud postremi sunt, Io. Sturmius

α) atque Gabriel Naudaeus ca), qui sedulo illud in

culcant, ut pueri statim ab unguiculis laudabiliter instituantur. Locum omnino hic habet illud Horatii iFingit equum tenera docilem cervice magister, Ire viam, quam monstrat eques. puerorum itaque, adolescentum, atque iuvenum est, perpolire animum, & dum genua virent, dum, ut ille ait, iuventus ridet, salutares illi induere doctrinas. Colligendae sunt hac aetate opes doctrinae, quas viri facti in aliorum rursitas usus rite dispensare queamus. Accedit, quod memoria selhc. vivisti imaginatio, integrae nec dum debilitatae ingenii vires, animus den,

que graviorum curarum vacuus, ad tria das & im-hibendas litteras, hanc aetatem maxime aptam reddant. Cum etiam Uta hominis brevis, artium contra prolixae ambages sint, ea inei inda est temporis ratio,

ut i DP hsem. fedr. IV. problem. XXX. α' De biurarum ludis recte aperien is cap. n. p. 189. a infinium. de studio liberali cap. V. p. 505.

ιJ Lib. I. ep. XL

55쪽

ut certa vitae pars discendis, certa etiam docendis, ac BUD- reliqua tandem ad usum reipublicae transferendis adi DL-tibus tribuatur. Licet autem paucissimis ea contingat felicitas, quam in quibusdam miratur, atque commendat Adrianus Bailletius ci , ut in intimos litterarum recessius in tenera etiam aetate penetrare, graViorum . que studiorum ambitus animo complecti aut scriptis etiam Emam eruditionis sibi conciliare queant: si tamen ea saltem ingenii Scilitas adsit, quae ad litteras

cuique aetati convenientes hauriendas rectissime coimmittuntur. Dum vero certas litteras cuique aetati comvenire dixi, non istud volo, quod in ludicris & stivolis tenera aetas consumi debeat, sed talia addiscenda . esse, per quae ad graviora & sianctiora rite praeparetur & praemuniatur animus. Multo minus itaque illis accedo, qui habenas iuventuti laxant, sique in amoribus impuris carmine exprimendis, similibusve nugis, optimos annos consumserint, si non laudem, veniam tamen temporis male collocati se impetraturos sperant, si iuvenilium studiorum, aut cogitationum honesto titulo, infelices foetus in publicum prodire patiantur. Quod Bembi Cardinalis Mureti, Toppii, aliorumque exemplis, Bailletius sub comprobat, quos carmina sua liberius scripta Iuvenilium titulo edi voluisse ait, quod iuventutem suam facilius cana veniam impetraturam sperarint, quam maturiori aetati multi negare potuissent. Rectius profecto e conspectir aliorum talia

siJ Des Enfans devenus eelebres par levrs D es ou par Ecrus. Paris A. I 688. M. Leo Altatius in Apibus Urianis p. I M. et Tiraquellus de nobilitate ac iure primogenitorum p. 435. seqq. 2J In jugemens de Scavans fur m principaux Ouzrager aere Buteum, in praefat. Tom. IV. by Corale

56쪽

BUm talia amoverentur, ne iuvenes temere talia sibi licere putent, quae a.magni nominis viris perpetrata vident,& ita, ut non tantum eos non poenituerit admissi criminis, sed inde etiam ingenii & cruditionis gloriam aucupentur. Ceterum si quis sorte ob fortunae iniquitatem, dum aetas postulat, ingenium erudire nequeat, non illico abiiciat animum: siamque l. eos, qui stro quidem animum ad studia appulerunt, ingenio suo se-licillimo, improboque labore ac diligentia coiisque, prosectiIe, ut inter clarissimos aevi sui viros eminuerint , idem Bailletus, Ioco quem supra citavimus, xemplis comprosatum dedit. l labet ergo quodammodo hic locum illud Senecae ci): omnis aetatis B niines haec sicbola admittit. Sed observatum tamen est nonnullis, iis, qui pro isti e demum actate litterisse dant, vitium aliquod familiare esse, quod Graeci interdum &-, causam O

tumque cius designantes, appellitant. Hoc Gellius et nos docet, qui, est adeo, inquit, id vitium plerumque ferae eruditionis, quam graeci appellant, ut, quod numquam vel antequom J did ceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando eo peris, magnifacias, quo in loco cunque, F quacumque in re, dicere. Gellio suffragatur Τheophrastus ca), qui more suo per characteres indolem huius vitii declarat: Emmodi, inquit, bomini, haec eveniunt: annos sexaginta natus poetorum vessus memoriae mandat, hos ad pocula canere incipians, ablitisicitur: disicit a silio, quomodo fiat in acie comversio ad dextra, quomodo item ad sinisera cyc. Ni

57쪽

mirum, quemadmodum divitiis raro admodum recte IIum utuntur, qui magnis opibus non sunt innutriti, sed eas ta sero naiu, divites novitii, ut Seneca Vocat, evaserunt.

sic nec scientia illi, quibus sera contigit eruditio i): Eiusmodi tamen hoc vitium est, ut ego quidem adibitror, ut evitari ab iis, qui vel mediocrem adhibbuerint diligentiam , sicile possit. g. IV. Quod si nunc porro ex persona, dignitat que, quam cuique sortuna imposuit, homines metiamur, primo statim loco se nobis offerunt principes, gentiumque domini. An & his colendi poliendique

litteris ingenii incumbat necessitas, disceptare super P . caneum sere duco, cum, qui serio id negent, ii minum vix numero locoque habendi sint. Audias in men quandoque eiusmodi voces: hebescere per litterarum studia principum virtutem, mollesque & effemi- natos eos induere mores, & hinc umbratico vitae generi adsuetos, ad tractandas res civiles, imperiique Clavum tenendum, aut . bella gerenda, parum aptos

esse ab . lactantur & subinde exempla illorum principum, qui litteris dediti, non aeque feliciter renipublicam administrarunt, I aeodati Gothorum, Alphonsi X. Arragoniae , & Iacobi I. Angliae, regum. Sed si exemplis pugnandum esset, victoria haud dubie ad nostras transitura esset partes. Hadrianus Imperator ca litteris adeo delectabatur, ut cum viris doctis , libris etiam vel carminibus invicem editis, certaret: idom

58쪽

nui, tamen Omnes sere suos antecesibres, si a Iulio Caesarensu, distesseris, magnitudine expeditionum , belli gloria, laborumque patientia superavit. Sed quid opus, in re non dubia documentis uti non nece iis 2 Τheodatus autem philosophi quidem nomen mentitus est, morbhus autem impuris satis comprobavit, se hoc nomine plane situle indignum, illorumque Ordini annumerandum esse, qui philosophi sunt του λεγειν α νευτου πραττειν cI . Quin ignaviam saltem sitam obtentu amoris, quo in Platonicam philosophiam se ferri dicebat, excusavit. Non eruditioni ergo, aut litteris, si modo iis rite imbutus suit, sed ignaviae hominis,

quod rite publicam rem non tractaverit, est imputamdum. Ad ceteros autem quod attinet, omnino in eo mihi peccasse videntur, quod parum eiusmodi studia sectati fuerint, quorum ad negotia civilia exiguus admodum, aut nullus usus est, partim ea etiam, quae inservire illis potuissent, ad usuin transferre non laboraverint. Ego summam sapientiam, praeclare admodum.

inquit doctissimus vir Hieronymus Osorius et , non tam in litteris, quam litterarum stud, ponendum ex

stimo. Omnia namque principum studia ad usume ferenda sunt. Is igitur sapientior multo es , qui

pauciora quidem legit, G tamen omnia, quael ot, ad licium refert, F usu recti mo vitae confirmat quam is, qui totam vitam in legendo sine utilitate consumit. Nec profecto non facere possum cum illis, qui principem mediocriter eruditum, sed ad

patriae civiumque salutem eruditionem suam conserentem, multum praestare illo aiunt, qui a libris avellis iJ VH. Praeolas lib. I. de bella Gothieo eap. LII. add. E. D. de S. Martha in Bistoria Cassi odori lib. II. eap. LV. seqq. ΓαJ De Regis Disitutione I disciplis lib. n. p. Igo.

59쪽

avelli non potest eo tempore, quo patria eius Opera BUD- indiget. Quod cum de omni litterarum ac doctrinae DEUs genere longe verilsimum sit, cum de iis cumprimis intelligendum litteris, quae, ut privatis maXimo haud raro sunt Ornamento, ita principi saepius sunt dedecori . Ipse Alphonsus a gentis suae scriptoribus hoc nOmine reprehenditur, quod astrorum disciplinam tantos tudio fuerit sectatus, quod quidem a munere regis nimium quantum alienum ibisse videtur. Quo magis enim solis, lunaeque, & septem siderum cursibus indagandis se implicuerat,' quoque mentem Oculos in illis intentius defixerat, co quidem minus terrestria, & quae ante oculos erant, cernebat, minusque de regenda republica, a qua semper abalienato erat animo, cogitabat, indeque incolhms, dissicilis, atque impatiens evaserat. Ita de eo pronunciat Bemhard.

Gomesius i . Praeclare itaque quid principem de- ceat, Iacobus sa Angliae rex eloquitur, filio praeci piens: liberalium artium studiis imbutum te polo, quantum satis est regi, non excultum, quantum exigitur a professore. Accuratiori enim minutiarum εtractatione a muneris tui functione avocaberis, s BUZe urbem diripiente forte cum Arctimeri depre- hensius in pulvere, inglorium populo tuo exhibebis spectaculum . moniti si ipse Iacobus haud im-

memor fuisset, rectius sorte & sibi, & populo suo. Consuluisset.

S. V. Quod de principibus, rerumque dominis dictum, ad nobiles quoque, generisque claritate conspi- .cuos pertinet. Vix sibi perstiadet generosia pubes, ad mentem litteris, liberalibusque doctrinis erudiendam,

iJ In sua Deob. expun. lib. XVIII. fol. M . , ad Iu dono regio stoe de institurione principis lib. II. p. 64.

60쪽

se obstringi: haec omnia longe insta se posita, sortunaeque suae minime convenientia rata. Quin potius, ad alia se natam credens,

Gaudet equis, eaniburique F aprici gramine cam

Quo ipso plerique in neminem magis, quam se ipsos ,

lata sunt iniurii: dumque doctrinae, litterarumque ope, a miseria, Vitiisque, ad pietatem, felicitatemque mentem transducere negligunt, in suam perniciem praecipiti cursu ruunt. Ponamus autem, & sine litteris eos recte sibi consulere, quem denique fructum percipiet patria Τ Ut nostri enim seculi mores serunt, qui generis nobilitate florent, aut castra, aut aulam sequuntur. Utrobique litterae magnum & pra sdium, & decus, conciliant. Ergone, inquis, & in castris quoque litteris aliquem operari decet Τ aut militem artibus ingenuis instructum cupisy Cupio prosecto, nec sine ratione. Hannibal omnium consessione,

maximi sortissimique ducis gloriam est consecutus. De hoc autem Comelim Nepos sa): Atque hinc tantus vir, tanti ue bellis districtus, nonnihil temporis tribuit litteris. Namque aliquot eius libri funi, graeco sermone confecti. Non dicam, ad militarem

prudentiam litteras quoque magnam vim haberer quamquam vel Luculli hoc comprobare exemplo possem: saltem istud contendo, eam doctrinae partem , quae vitam emendat, moresque christiano homine dignos induere iubet, tanto minus militi etiam negligendam, quanto acrius variis illecebris ad prave agem dum

SEARCH

MENU NAVIGATION