Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

mulatis, sed veris . Unde etiam astutia, si ordinetur ad imnum finem, est peccatum. Ad tertium dicendum , quod Gre ori sub prudensia mundi accepit omnia , quae possunt ad falsam prudentiam pertinere. Unde etiam sub hac comprehenditur astutia.

APPENDIX.

EX anie. habes primo ς quomodo per rationem S ostendas, Ze in recto sensu intelligas; merito insinuatum suilla a scripturis, quod astutia est quo

dam peccatum. Insinuatur vero per dictum a. Cor. o. Abdicamus oeculta dedecονis , non ambulantes in Iulia, neque adulterantes verbum Dei. Ecce, quod astutia pertinet ad occulta dedecoris , & per consequens est peccatum quoniam occultum dedecoris moralis, ut ibi sumitur, peccatum, immo Se peccati quandam turpitudinem sonat , inquantum non venit aed lucem, ut non arguatur. Ioann. 3. Viis namque simulatis tendere ad finem intentum, etiam bonum dedecet hominem ratione vigentem, & consequentet debentem vivere secundum rationem, non secundum

simulationem. Dixi in princi p. append. lys in se su recto inteΠigas, ad denotandum, quod quandoque invenies in scripturis astutiam pro vera prudentia sumptam abusive, ut in ad Primum , 3e in a. Cor. 12. cum essem astitus, dolo vos evi. Ubi&ly a sti . rus, Sty dola, sumuntur in bonum. Seeundo vides, quomodo, ex iis bene pensatis, & applicatis, &c.

Creum Dolus fit pepeatum ad assutiam pertinens. IV q. 6st. o. a. eon re q. III. a. 3. ad a. AD Quartum sie proceditur. Videtur, quod Dolus

non sit peceatum ad astutiam pertinens . Pec- Catum enim in persectis viris non invenitur ,& pr. CiPue mortale : Invenitur autem in eis aliquis d dis, secundum illud a. ad Cor. ia. Cum essem astitus, Io vos eo . Ergo dolus non est semper peccatum.. a. Praeterea. Dolus maxime ad linguam pertinere

V detur, secundum illud Ps. s. Linguis fuis dolose m: Astutia autem, sicut & prudentia, est in ipso

RHu rationis. Ergo dolus non pertinet ad astutiam. 3- Praeterea. Proin I a. diciturr Dolus in corde e Κενontium mala: Sed non omnis malorum cogitati

162쪽

pertinet ad astutiam. Ergo dolus non videtur adstutiam pertinere. Sed Contra est, quod astutia ad circumveniendum ordinatur, secundum illud Apost. ad Eph. 4. In assuris ad cireumυentionem erroris ἰ ad quod etiam dolus ordinatur. Ergo dolus pertinet ad astutiam. Respondeo dicendum, quod sicut supra dictum est, car. praee. ad astutiam pertinet assumere vias non iveras, sed si malatas, &apparentes ad aliquem finem prosequendum vel bonum , vel malum . Assumptio autem harum viarum potest dupliciter considerari: Uno quidem modo in ipsa excogitatione viarum hujusmodi: Et hoc proprie pertinet ad astutiam; sicut

etiam excogitatio rectarum viarum ad debitum tanem pertinet ad prudentiam. alio modo potest considerari talium viarum assumptio secundum executionem operis: Et secundum hoc pertinet ad dolum . Et ideo dolus importat quamdam executionem astutiae: Et seeundum Me ad astitiam pertinet.

Ad primum ergo dicendum , quod , sicut astutia

proprie accipitur in malo , abusive autem in bono ἔita etiam & dolus, qui in astutiae executio. Ad secundum dicendum, quod executio astutiae aduecipiendum primo quidem , & principaliter fit per

verba, quae praecipuum locum tenent inter signa,

quibus homo significat aliquid alteri , ut patet per August. in lib. a. de do tr. Christ. c. 3. to. 3. & ideo dolus maxime attribuitur locutioni . Continetit tamen, esse doliam & in factis, secundum illud Ps. ios. Et dolum feeerunt in δενυυ ejus. Est etiam dolus in corde, secundiam illud Eccl. I9. Interiora ejus plena sunt dolo. Sed hoc est, secundum quod aliquis d icu excogitat, secundum illud Pal. 37. Et dolas rota

die meditabantur. Ad tertium dicendum, quod quicunque cogitant liquod malum facere, necene est quod excogitent aliquas vias ad hoc quod suum propositum impleant;& ut plurimum excogitant vias dolosas , quibus facilius propositum consequantur z Qi iam vis contingat quandoque quod absque astutia, &dolo aliqui aperte , & per violentiam malum operentur : Ad hoc .

quia Lissicilius fit, tu paucioribus accidit 4

APPENDIX.

EX articulo habes primo: quomodo per rationem Ostendas, merito infinuatum fuisse a scripturis, quod dolus pertinet ad astutiam . Iulinuatur Ver i

163쪽

Nierem. s. sient decipula plana συibus, se domus es.

um plena GIO. Patet enim, quod decipula ab ast to tenditur ad aves capiendas. Item perdictum M chab. I. Iocutus es ad ess υerba pacisca in dolo. Et c. 7. , verbis pacificis cum dolo. Exterius enim pacem fingere verbis, & interius circumventionem m Iiri, est officium hominis astuti. Ideo ad hoe significandum dicitur Ephes. 4. In astitia ad circumυensionem erroris. Secundo vides, &c.

Utrum Fraus ad astitiam pertineat. - p. art. q. ω Ioeis ibi eitatis.

AD Quintum sic proceditur. Videtur, Iuod Frius

ad astutiam non pertineat. Non enim est Ia dabile, quod aliquis decipi se patiatur I ad quod sutia tendit , Est autem laudabile, quod aliquis patiatur fraudem , secundum illud I. ad Corinth. 6. Muare non magis fraudem patimini': Ergo fraus non

pertinet ad astutiam. 2. Praeterea. Fraus pertinere videtur ad illicitam acceptionem , vel retentionem exteriorum rerum.

dicitur enim Act. s. quodvis quidam nomine Ananias cum Sapphira uxore sua υendidit agrum, or fraudavit de pretio agrii Sed illicite usurpare, vel retinere res exteriores pertinet ad iniustitiam, vel illibera- Iitatem. Ergo fraus non pertinet ad astutiam, quae opponitur prudentiae 3. Praeterea. Nullus astutia utitur contra seipsum rSed aliquorum fraudes sunt contra seipsos , dicitur enim Prov. I. de quibusdam, quod moliantur fra des eontra animas suas. Ergo fraus non pertinet ad

astutian a

Sed Contra. Fraus ad deceptionem ordinatur, secundum illud Iob 13. Nunqωid deeipietur ut ismo Meis seiudulentiist Ad idem etiam ordinatur ast tia. Ergo fraus ad astutiam pertinet.

Respondeo dicendum, quod fleur dolus eo sie in

executione astitiae , isa etiam Θ fraus . Sed in hoc difforre videntur, quod ZoIus pertinet universaliter ad executione in astutiae , sive fiat per verba ., sive per facta r Fraus autem magis proprie Pertinet ad executione in astutiae, secundum quod fit a re facta. Ad primum ergo dicendum , quod Apostol. non inis

ducit naeles ad hoc quod decipiantur in cognoscendo sed

164쪽

sed ad hoe qaod effectum deceptionis patienter tot rent in sustinendis iniuriis fraudulenter illatis. Ad secundum dicendum , quod executio astutiae potest fieri per aliquod aliud vitium ; sicut & executio prudentiae fit per virtutes . Et hoc modo nihil prohibet, defraudationem pertinere ad avaritiam, vel illiberalitatem . Ad tertium dicendum , quod illi qui fraudes faciunt , ex eorum intentione non moliuntur aliquid contra seipsos, vel contra animas suas: sed ex iusto Dei iudicio provenit , ut id quod contra alios moliuntur, contra eos retorqueatur, secundum illud Ps.

7. Incidis in fovaam, quam fecit . APPENDIX.

Ex art. habes primo : quomodo per rationem mstendas, merito suisse insinuatum a scripturis , quod fraus pertinet ad astutiam . Insinuatur vero per hoc quod dicitur Iob I 3. Nunquid decipietur , tithmo, vesris frauduIentiis i Et Sapien. io. In fra de circumsententium eum tui assule . Et Iosue 9. Cur nos decipere fraude υoluissis i Et Hester 16. Λυ- res principum eaIlida fraude decipiunt . Per haec enim singula monstratur : quod fraus ordinatur ad decipiendum ; Se consequenter commonstratur , quod ordinata est ad illum finem, ad quem & astutia o dinatur , secundum illud Eph. 4. In asutia ad ei cumventionem erroris . Illorum autem , quae finem eundem habent, est aliqua amnitas inter se ; ut patet. Per hoc ergo, quod ad eundem mnem ordinari fraudem, & actutiam scripturae ostendunt, ostendinis se pariter volunt : quia fraus ad astutiam pertis det. seeundo vides: quomodo &c.

A R T I C U L U S VI. 309 Utrum licitum sie sollicitudinem habere de

temporalibus rebus . IV q. D8. a. 7. eor. ω 3.con. e. I 33. fm oe quot. 7.ar. I p. ad a. oe Philip. 4. AD Sextum sic proceditur. Videtur, quod licitum sit solicitudinem habere de temporalibus rebusia Ad praesidentem enim pertinet solicitum esse de his, quibus praeest, secundum illud Rom. 2ui praeessin solicittidine: Sed homo praeest ex divina ordina' tione temporalibus rebus, secundum illud Pl. d. O

165쪽

Ece. Ergo homo debet habere solicitudinem de tetmporalibus rebus. 2. Praeterea . Unusquisque solicitus est de fine, propter quem Operatur Sed licitum est hominem perari propter temporalia , quibus vitam sustentet. unde A post. dicit a. ad Thes. quis non vuti v rari , non manducee . Ergo licitum est solicitati de rebus temporalibus. 3. Praeterea . Solicitudo de operibus misericordiar Iaudabilis est, secundum illud 2. ad Timoth. I. Ctim

Romam venisset, solicite me quaesυier sed sol ieitudo

temporalium rerum quandoque pertinet ad opera misericordiae; puta cum quis solicitudinem adhibet ad Procurandum negotia pupillorum, ia pauperum. Ergo solicitudo temporalium rerum noli est illicita.

Sed Contra est, quod Dominus dicit Matth. 6. Ille sticiti esse, dieentes, vis manducabimust aut qua bibemus, aut quo operiemuri Quae tamen sunt

maxime necessaria. iRespondeo dicendum, quod solicitudo importat si dium quoddam adhibitum ad aliquid consequendum . Manifestum est autem, quod maius studium adhibetur, ubi est timor deficiendi. Et ideo ubi est lac ritas consequendi ,. minor intervenit solicitudo. Sic ergo solicitudo temporalism rerum triplis trepotes esse illicita. Uno quidem modo ex parte eius , de quo solicitamur ; si scilicet temporalia tanquam finem quaeramus. Unde & August. dicit in lib. do

Peribus monach. cc. 26. patiis a prine. tom. 3. Cum ,

Dominus dicit , Nolito soliciti esse , &e. hoe dicit, ut non isa intueantur, oe propter issa faciane qui quid in Evangelii praedicatione facere iubentur .

. Alio modo potest esse temporalium solicitudo illia cita propter superfluum studium , quod apponitur ad temporalia procuranda, propter quod homo a spiritualibus, quibus principalius inservire debet, retrahitur. Et ideo dicit Matth. i 3. quod suisitudo faec

ii iusserat verbum .

Tertio modo ex parte timoris superflui, quando sci- Iieet aliquis timet, ne faciendo quod debet, necelsa ria fibi deficiant: Quod Dominus tripliciter excludite Primo propter maiora beneficia homini praestita dia linitus praeter suam solicitudinem , scilicet corpus, re animam : Secundo propter subventionem , qua Deus animalibus , & plantis subvenit absque opere humano, secundum proportionem suae naturae: Temsio ex divina providentia, propter cuius ignorantiam

Gentiles circa temporalia bona quaerenda Principalius

166쪽

ius solicitantur. Et ideo concludit , quod principa . liter nostra solicitudo esse debet de spiritualibus bonis , sperantes quod etiam temporalia nobis provenient ad necessitatem, si fecerimus quod debemus. Ad primum ergo dicendum, quod temporalia b na subiecta sunt homini, ut eis utatur ad necessitatem , non ut in eis finem constituat , & superflue circa ea solicitetur. Ad secundum dicendum, quod solicitudo eius, qui corporali labore panem acquirit, non est superflua, sed moderata. Et ideo Hieron. dicit, cfup. illud Maetb. 6. Ne soliciti Fm quod labor exercendus es , DIDcitudo tollenda , superflua scilicet animum inquietans. Ad tertium dicendum , quod solicitudo tempora. lium in operibus misericordiae ordinatur ad finem ch ritatis. &ideo non est illicita, nisi sit superflua.

Ex articulo habes primo: quomodo per Tationem ostendas, & in recto sensu intelligas, merito ascripturis insinuatum fuisse, quod de temporalibus solicitudo non est licita. Insinuatur vero per hoc , quod

dicitur Matth. 6. Nolite solieiti esse dicentes , quid

manducabimus , aut quid bibemus , aut quo operiemur . Pro cuius captu ampliori Vide su p. qu. Q. ari

, Θ I. a. qu. I 8. ar. 3. Secundo vides : quomodo ex

iis bene pensatis , & applicatis , declaretur vicissim Angelica praesens doctrina, & confirmetur.

ARTICULUS VII. 3 rotarum quis debeat esse somitus futurorum.

AD Septimum sic proceditur . Videtur, quod alia quis debeat solicitus esse futurorum . Dicitur eis nim Prov. 6. Vade ad formicam, o piger , oe consed ra vias eius, oe disce sapientiam; quae eum non ha beat dueem, nec praeceptorem, parat in Esate eibum sibi, ω congregat in messe quod comedat . Sed hoc est in futurum solicitari. Ergo laudabilis est solicit

do futurorum.

2. Praeterea . Solicitudo ad prudentiam pertinet et Sed prudentia praecipue est futurorum . Praecipua enim pars eius est providentia suturorum , ut . supra dictum est. q. 49. a. o. Ergo virtuosum est solicitari de futuris. Tom. IX. G 3. Prae-

167쪽

3. Praeterea. Quicumque reponit aliquid in posterum conservandum , solicitus est in futurum : Sed ipse Christus legitur Joan. I a. loculos habuisse ad aliquid jconservandum, quos Iudas deferebat: Apost li est iam conservabant pretia Praediorum , quae ante pedes eorum ponebantur , ut legitur Actor. 4. Ergo 1ieitum est in futurum solicitari. Sed Contra est , quod Dominus dicit Matth. 6. Nolite solitati esse in erastinum . Cras autem ibi ponitur pro futuro , licui dicit Hieron. c in hune Ioe. Respondeo dicendum, quod nullum opus potestes se virtuosum , nisi debitis eircumstantiis vestiatur: Inteν quas una est debitum tempus, secundum illud Eccl. 3. omni negotio tempus es , oe opponunitas: Quod non solum in exterioribus operibus 1 sed etiam in interiori solicitudine locum habet . Unicuique enim tempori competit propria solicitudo; sicut tempori aestatis tompetit solicitudo metendi; ipfi autumno autem competit solicitudo vindemiae. s 'uis eouo tempore aestatis de vindemia iam esset solicitus, superflue praeoccuparet futuri temporis solicitudinem . Unde huiusmodi solicitudinem tanquam superfluam

Dominus prohibet , dicens et Nolite Diuisi es in erasinum. Unde subdit: Gasinus enim dies Diaeittis erit sebit , id est suam propriam solicitudinem habebit, quae sufficiet ad animum affiigendum . Et hoc est quod subdit: Sincit diei malitia sua, id est amictio solicitudinis. Ad primum ergo dicendum , quod formi ea habet splicitudinem coparuam tempori et Et hoc nobis imitandum proponitur.

Ad secundum dicendum , quod ad prudentiam perintinet providentia debita futurorum . Esset autem inordinata futurorum providentia, vel solicitudo, si quis temporalia, in quibus dicitur praeteritam, &D-turum , tanquam fines quaereret; vel si superflua qua reret ultra praesentis vitae necessitatem ; vel si tem-bus solicitauinis praeoccuparet.

Ad tertium dicendum, quod sicut August. dicit in libro a. de sermone Domini in monte , ir. ciri med. tom. q. Ctim υiderimus aliquem servum Dei providere , ne Via necessaria sibi desint, nou iudicemus eum de erasino folieitum esse ; nam ct ipse D minus prvier exemplum Ioetius habere dignatus es et ει in Actibus Apostolorum seriptum es , ea quae admi tum sunt nee aris , praeurata esse in futurum

propter imminentem famem . Non ergo Dominus --

probat , si quis humano more i a procuret , sed se quis propter isa militet Deo.

168쪽

EX arti babes primo : quomodo per rationem mstendas , & in recto sensu intelligas, merito inis sinuatum a scripturis , quod non licet esse solicitum in futurum de rebus temporalibus. Insinuatur vero Matth. s. ut in argum. eone. Pro meliori captu videar. 6. Nam maxime assimilantur , quamvis post italum motus sit hie septimus ar. non quia in ipso viris tualiter, inserendo negative , ut non licet de temporalibus 1Blieitari. ergo nec de illis in crastinum, non contineatur , sed quia habet seorsum speciales dissicultates , ut hie vissim est . Vide & Decretum 2. q. I. c. Videntes, . cap. Habebat. Secundo vides, quomodo, a c.

ARTICULUS VIII. 3Ir

Utrum stus modi visa oriantur ex avaritia.

AR octavum sie proceditur . videtur , quod huisiusmodi vitia non oriantur ex avaritia. Quia, sicut dictum est , cq-43. a. 6. per Iuxuriam mari me ratio patitur desectum in sua rectitudine , sed huiusmodi ,vitia' opponuntur rationi rectae , scilicet prudentiae. Ergo huiusmodi vitia maxime ex luxuria ortantur ,' praesertim eum Philosophus dicat iu . Ethie. c. e. 6. eis. mes. tom. s. quod venus es d

lasa, Φ.e jus eorrigia es varia ; di quod ex insediis

agit incontinens concupiscentis. I. Praeterea . Praedieta vitia habent quandam sumilitudinem prudentiae, ut dictum est: c a. 3. θω. q. T q. 47. a. I 3. Sed ad prudentiam , cum sit in ratione , maiorem propinquitatem habere videntve vitia magis spiritualia ; ut superbia, & inanis gloria. Ergo hujusmodi vitia magis videntur ex superinbia oriri, quam ex avaritimis 3. Praeterea . Homo insidiis utitur non solum in diripiendis bonis alienis, sed etiam in machinando aliorum caedes ; quorum primum pertinet ad avaritiam ς secundum ad iram : Sed insidiis uti pertinet ad astutiam , dolum , & fraudem . Ergo praedicta vitia non solum oriuntur ex avaritia, sed e iam ex ira.

169쪽

x4. QUAEST. LV. ART. VIII.

sed Contra est, ouod Greg. 3I. Moria. c eap. III. a med. ponit fraudem hi iam altaritiae. Respondeo dicendum , quod , sicut dictum est ,

a.,hu. qu. . q. 47. a. I 3. prudentia carnis, &ast ut sa cum dolo, & fraude, quandam similitudinem habent cum prudentia in aliquali usu rationis . Praecipue autem inter alias virtutes morales usuaxationis rectae apparet in iustitia, quae est in appetitu rationali. Et ideo usus rationis indebitus etiam maxime apparet in vitiis oppositis iustitia . Opponitur autem ipsi maxime avaritia. Et ideo praedicta vitia maxime ex avaritia oris

Ad primum ergo dicendum , quod luxuria propter vehementiam delectationis , & concupiscentiae rotaliter opprimit rationem, ne prodeat in actum. In praedictis autem vitiis aliquis usus rationis est , Iicet inordinatus . Unde praedicta vitia non oriuntur directe ex luxuria . Quod autem Philosophus xenerem dolo*m appellat, hoc dicit secundum quandam similitudinem ; inquantum scilicet hominem subito surripit; sicut & in dolis agitur; non tamen per astutias, sed magis per violentiam concupiscentiae, R delectationis . Unde & subdit , quod rinus Dratur intellectum multum sapientis. Ad secundum dicendum, quod ex insidiis agere, ad quandam pusillanimitatem pertinere videtur . M unanimus enim in omnibus vult manifestus esse, ut Philos dicit in AE. Et hic. c. c. 3. a metd. ro. s. Et ideo quia superbia quandam similitudinem magna nimitatis habet , vel fingit, inde est quod non directe ex superbia huiusmodi vitia oriuntur, quae utuntur fraude, S dolo: Magis autem hoc pertinet ad avaritiam , quae propriam utilitatem quaerit, parvipendens excellentiam. Ad tertium dicendum , quod ira hahet subitum motum . unde praecipitanter agit , & absque coam Iio, quo utuntur praedicta vitia , licςt inordinate . Quod autem aliqui insidiis utantur ad caedes ali xum , non provenit ex ira , sed magis ex odio ;quia iracundus appexit esse manifestus in nocendo ,

ut dicit Phil. in a. Rhet. c cap. q. tans. to. 6.

APPENDIX.

EX art. habes primo quomcdo per rationem mstendas, merito insinuatum a Beato Gregorio fuisse, quod praedicta vitia oriuntur ex avaritia. In- siauatur autem ab eo per hoc: quod 3I. Morri. Pom

170쪽

nit fraudem eme filiam avaritiae . Nam in fraude quasi virtualiter continentur omnia praedicta . Et de astutia quidem , & dolo , hoe manifestum est: quamvis de prudentia carnis, non item . Si quis tamen profundius inspiciat, videbit hoc ipsum de illa. Prudentia namque carnis, sub quodam praetextu b nae provisonis ad sustentandam carnem , artistiis mimo, re ponis ad a. 3. seipsam nobis ingerere e nctur, R ideo fraudem quamdam nobis texere, ex insidiisque agere videtur. Non ab re ergo a Beato Gregorio nomine fraudis & ipsam virtualitur impor- istam , diximus . Secundo vides di quomodo ex iis bene pensatis , & applicatis vicissim Angelica decla retur doctrina haec, & confirmetur.

De Peaereptis pertistentibus ad Prudentiam , in duos . animos divisa. I DTinde considerandum est de praeeeptis pertine tibus ad Prudentiam. Et ei ea hoe quaeruntur duo. . Primo . De praeceptis pertinentibus ad prudem

tiam .

secundo. De praeeeptis pertinentibus ad vitia opoposita.

Utrum de prudentia fueνie dandum aliquod prece

---- ptum intest praevia mealogi.

Am Primum sie proeeditur. Videtur, quod de

prudentia fuerit dandum aliquod praeceptum inter praecepta decalogi. De principaliori enim vi ilate. PrincIpaliora praecepta dari debent . Sod pri capaliora praecepta. Iegis sunt praecepta decalogi . Cum ergo prudentia sit principalior inter virtutes morales, videtur quod de prudentia suerit dandum aliquod praeceptum inter praecepta decalogi. a. Praeterea . In doctrina Euangelica continetur . sex quantum ad praecepta decalogi Sed iadoctrina EuangeIica datur praeceptum de prudentia ἔut Matth. Io. 'rote prudentes, secut ferpentes. E m inter praecepta decalogi debuit praecipi actus prudentiae a

SEARCH

MENU NAVIGATION