Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

dem ratiotie qua tenetur aliquis sublevare asinum alterius iacentem sub onere , ut praecipitur Deut

Ad secundum dicendum , quod non semper aliquis debet resistere detractori , arguendo eum de falsitate ; & maxime si sciat verum esse quod dicitur: . sed debet eum verbis redarguere de hoc quod peccat fratri detrahendo , vel saltem ostendere quod ei detractio displiceat per tristitiam faciei et quia , ut dicitur Proverb. 23. Rentus dissipat pluvias, in sacies trifis linguam detrahentem. Ad tertium dicendum, quini utilitas, quae ex deis tractione provenit, non est ex intentione detrahe tis , sed ex Dei ordinatione , qui ex quolibet malo elicit bonum . Et ideo nihilo minus est detralioribus resistendum , sicut & raptoribus , vel oppressoribus aliorum; quamvis ex hoc oppressis, vel spoli

tis per patientiam meritum crescat.

APPENDIX.

EX art. habes primo e quomodo per rationem Mostendas, & sensu recto intelligas, merito insinuatum fuisse a scripturis, & Hieronymo, quod auodiens detrahentem sine resistentia peccat graviter. A B. Hieronymo quidem , secundum quod in arg. eona. A scripturis vero et ut per dictum a. Reg. Io. quod principes filiorum Ammon Davidi, pervertendo simplicem , & puram intentioncm eius , detrahentes apud Annon Reqem filiorum Ammon auditi sunt ab eo, nec repressi: id quod male successit ipsi LRegi An non, ut ex praelio inde consecuto patet ibi. Item per dictum Hierem. 38. quod rex Sedecias auia divit, nec repressit, detrahentes Hieremiae, id, quoa in malum ei successit , ut patet ex hoc ,- quod rex ipse captivatus, ct excaecatus est , G. 3'. quod non fuisset , si Hieremiam , non principes , exaudisset. Item ab oppositis per dictum Num. II. I 4. quoa Iosue, & Caleb resistentes detrahentibus terrae pro missionis laudantur a Domino , & remunerantur,& contra , scilicet illis detractoribus sine resistentia

aures, consensumque accommodantes a Domino viistuperantur, 3t gravissime puniuntur. Vide quaere. 7o artistit. l. appendie. notationem pro lectoribus , M pone in praetica. Secundo vides . quomodo ex iis, .si bene pensentur , & applicentur , vicissim Angei. doctr. Praes declaretur, atque eonfirmetur.

382쪽

358 QUAEST. LXXIV. ART. LQUAESTI o LXXIV.

De Susurratione, in duos artisulas divisa. DEinde considerandum est de Susurratione.

Et eirta hoe quaeruntur duo. Primo . Utrum susurratio sit peccatum distinctum a detractione . Secundo. Quod horum sit gravius.

ARTICULUS I. Oos inmm Susurratio fit peccatum disinsuma Detraditone. IV q. 73. art. I . cov. Et Rom. I. Ie l. 8.AD Primum sic proceditur. Videtur, quod Susuris ratio non sit peccatum distinctum a detractione. Dicit enim Isidor. in libro io. Etymolog. c a lit. S. J Susurro de sono locutionis appellatur; quia Μon in facie alicujus, sed in aure loquitur detram-do : Sed loqui de altero detrahendo , ad detracti nem pertinet . Ergo susurratio non est peccatum distinctum a detractione' . . . . a. Praeterea. Levit. 19. dicitur: μn eras erim 1n

Ψον nee susurro in populis: Sed crinii nator idem viis cetur esse , quod detractor . Ergo etiam susurratio a detractione non differt. 3. Praeterea. Ecclesiast. 28. dicitur: Susurro , γbἐlinguis maledictus eris . Sed bilinguis videtur idem esse, quod detractor ; quia detractorum est duplici Iingua loqui, aliter scilicet in absentia, & aliter in praesentia . Ergo susurro idem est , quod detractor. Sed Contra est, quod Rom. I. super illud, S re rones, detractores, dicit Glos. c interi. Susurrones ἐπνer amicos discordiam feminantes; detractores , qtis

ahorum bona negant, vel minuunt.

Respondeo dicendum, quod susurro , oe detrae for n materia eonveniunt, etiam in forma, sue sumodo loquρndi; quia uterque malum occulte de prinximo dicit . propter quam similitudinem interdum unum pro alio ponitur. Unde Ecclesiast. s. super i lud, Non a pellens s cirro, dicit Glos interlin. Raban. ido detractor. Disserunt autem in fine et Quia detractor intendit denigrare famam proximi' cunde illa mala de proximo pr. ecipue profert , ex quibus proximus infamari positi, vel saltem diriri.

383쪽

QUAEST. LXXIV. ART. I. 3s

'itui eius fama r Susurro autem intendit amicitiam separare; ut patet per Glos. inductam, c in argum. Sed eoni. J & per illud quod dicitur Proverbior. 26. Susurrone subtracto iurgia eonquiescunt. Et ideo susurro talia mala profert de proximo, quae possunt

contra ipsum commovere animum audientis, secundum illud Ecclesiast. 28. peccator conturbabis amicos, oe in medio pacem habentium immittet inrimipitiam .

Ad primum ereo dicendum, quod susurro, inquantum dicit malum de alio, dicitur detrahere: In hoc tamen differt a detractore , quia non intendit simpliciter malum dicere , sed quicquid sit illud, quod possit animum unius perturbare contra alium , etiamsi sit sint pliciter bonum , & tamen apparens malum , inquantum displicet ei, cui dicitur. Ad secundum dicendum , quod criminator differta susurrone, & a detractore o quia criminator est , qui publice crimina aliis imponit , vel accusando , vel convitiando; quod non pertinet ad detractorem,

A susurronem .

Ad tertium dicendum , quod ιilinsuis proprie eicitur susurro, Cum enim amicitia su inter duos , nititur susurro ex utr/que parte amicitiam rumpe is re . R ideo duabus linquis utitur ad duos , uni diis cens malum de alio . Propter quod dicitur Ecclesia 8. Susurro , oe bilinguis maledicttis . & subditur emisos enim turbaυis pacem habentes.

EX art. habes primo di quomodo per rationem mstendas, merito fui me a scripturis, &Glossa insinuatum, quod susurratio est peccatum distinctum detractione. A Glossa quidem cum stripturis Rom. I. Ut in argu. coni. Item per dictum Proverb. 26.

Veνba susurronis, quasi simplicia , oe ipsa perυenians

ad intima eordis. Dicuntur autem, quasi simplicia, quia, licet sint secundum se duplicia , inquantum susurro est bilinguis modo exposito in relpon. ad tertium , tamen secundum praetextum quendam susuris ronis, quo dicit seorsum utrique se loqui in simplici veritate , seque moveri ad notificandum utrique seorsum ex simplici amore erga ipsos habito, eadem verba vocantur simplicia: non tamen absolute, sed quasi . Ratio est , quia hanc simplicitatem veritatis , S intentionis, quam susurro utrique seorsum praeis tendit, ipse non veraciter, sed simulate praesereri, Ideo dicitur Eccl. n. surrans commutabit vultum

384쪽

sso QUAEST. LXXIV. ART. II.

bum. Dicuntur autem verba susurronis penetrare ad intima cordis, inquantum amicitiam , quae in corde residet, ex intimis cordis evellere conantur. Et tamen detractor non procedit sic , ut hactenus narratum est , ut patet ex descriptione eius . 73. a. I. q. Secuntio vides: quomodo, 3tc.

ARTICULUS II. εοθ

Utrum detractio sit gravius peccatum , quam susurratio. MaI. q. IO. ar. 3. ad 3. AD Secundum sic proceditur . Videtur , quod deis

tractio sit gravius peccatum , quam susurratio . Peccata enim oris consistunt in hoc , quod aliquis mala dicit: Sed detractor dicit de proximo ea, quae sunt mala simpliciter ; quia ex talibus oritur in f mia, vel diminuitur fama z susurro autem non curat dicere nisi mala apparentia, quae scilicet displiceant audienti. Ergo gravius peςcatum est detractio, quam susurratio . a. Praeterea. Quicunque aufert alicui famam, a fert ei non solum unum amicum, sed multos; quia intellectus uniuscuiusque refugit amicitiam infamium

perinc rum . unde contra quendam dicitur 2. Paraiali p. 39. His qui oderunt Dominum, amicitia 'ting νis: Susurratio autem aufert unum solum amicum. Gravius ergo peccatum e .l detractio , quam susu

3. Praeterea. Jacobi 4. dicitur , sitis detrahit fra-rri suo, detrahit legi, & per consequens Deo , qui est 'egislator : & lic peccatum detractionis videtur esse peccatum in Deum , quod est gravissimum , ut

supra habitum est 2 qu. 2o. s. g. I. a. qu. 3. Peccatum autem susurrationis est in proximum. Erispo peccatum detractionis est gravius , quam Pecc iam susurrationis' - . .

Sed Contra est , quod dicitur Eceles I. ,, Deno se latio pessima super bilinguem ; susurratori autem odium, & inimicitia, & contumelia. Respondeo dicendum , quod , sicut suprx dictum est , qu. praeci a. 3. . I, 2. ρυ- 73. ar. 8. J peccatum

in proximum tanto est gravius , quanto per ipsum maius nocumentum proximo infertur. Nocumentum autem tanto majus est, quanto maius est bonum, quod tollitur. Inter caetera vero exteriora bona pra eminet amicus ; quia sene amicis nullus visere ρ

385쪽

QUAEST. LXXIV. ART. II. 36t

stes, ut patet per Philosin 8. Et hic. c. e. I. in princire. 3. Unde dicitur Eccles. 6. Amico Meti ntilla es comparatio . Fama autem ipsa , quae per detractionem tollitur, ad hoe maxime necessaria est, ut homo idoneus ad amicitiam habeatur . Et ideo sustinatio es majus peccattim, quam detν Elis,oe etiam quam eontumelia; quia amicus est melior , quam honor, & amari, quam honorari, ut in 8. Ethicor. c e. 8. D. I. Philos. dicit. Ad primum ergo dicendum, quod species, & gravitas peccati magis attenditur ex fine, quam ex materiali obiecto . Et ideo ratione finis susurratio est gravior; quamvis detractor quandoque peiora dicat.

Ad seeundum dicendum, quod fama est di sitio ad amicitiam , & infamia ad inimicitiam . Dispositio autem deficit ab eo, quod disponit . Et ideo il-Ie, qui operatur ad aliquid , quia est dispositio ad inimicitiam, minus peccat, quam ille qui directe Peratur ad inimicitiam inducendam. Ad tertium dicendum , quod ille qui detrahit se tri , in tantum videtur detrahere legi , inquantum contemnit praeceptum de dilectione proximi ; contra quod directius agit , qui amicitiam disrumperenititur . Unde hoc peccatum maxime contra Deum

est ; quia Deus dilectio es, ut dicitur I. Ioann. q. Et propter hoc dicitur Proverb. 6. Sex sunt, quae dit Dominus, oe septimum detestatur anima eius: Sehoc septimum ponit eum qui seminat inter fratres discordiam.

APPENDIX.

EX art. habes primo : quomodo per rationem stendas, merito fuisse a scripturis insim a tum , 'quod susurratio est gravius peccatum , quam detractio. Ut Proverb. 6. sex sunt , quae odit Deus,M & septimum detestatur anima eius, oee. linguam D mendacem,s c. & eum, qui seminat inter fratres,, discordias, ,, hoc est illud septimum . Ubi per linguam mendacem intelligitur lingua detractoris , non quia dicat semper id, quod falsum est, sed quia semper loquitur ex animo mendaci, id est, venena to, five directe, sive indirecte detrahat; q. 73. ad 3. Est enim illa lingua, de qua dicitur Jacob, 3. quod est inquietum malum , plena veneno mortifero. Confirmatur vero , quod ce detractione loquatur ibi Apostolus Iacobus ex contextu , & ex cap. quarto , simul iunctis . Nam in contextu nominari maledictionem , ct in c. quarto , quasi exponens i

386쪽

362 QUAEST. LXXV. ART. I.

speciali, quid intellexerit per maledictionem , nominat, & quidem saepe, detractionem. Cum ergo plus sit detestari, quam odire , dc Deus odio habeat detractionem , detest clur Vero susurrationem , Patet , quod susurratio est gravius peccatum , quam detractio. Secundo vides: quomodo ex iis , sit bene pensentur , & applicentur , doctrina praesens Angelica vicissim, &c.

DEinde considerandum est de Derisione . Et circa hoc quaeruntur duo. Primo . Utrum derisio sit peccatum speciale , di-

sinctum ab aliis peccatis, quibus per verba n cumentum proximo intertur. Secundo. Utrum derisio sit peccatum mortale.

Utrunx Deνisio sit speeisIe pereatum ab aliis. praemissis disin tum AD Primum sie proceditur .. Videtur , quod derisio non sit speciale peccatum , ab aliis praemIssis distinctum. Subsannatio enim videtur idem eme , quod derisio: Sed subsannatio ad contumeliam ut dein Iur pertinere . Ergo derisio non videtur distingui αcontumelia. 2. Praeterea . Nullus irridetur nisi de aliquo tu Pi , ex quo homo erubescit i Hujusmodi autem sunt Peccata; quae si manifeste O aliquo dicuntur , pertinent ad contumeliam; si autem Occulte, Pertinent ad detractionem , sive susurrationem . Ergia derIIIo. non est vitium a praemissis distinctum. 8. Praeterea . Hujusmodi pcccata distinguuntur 1 cundum nocumenia, quae proximo inferuntur : Seu Per derisionem non insertur aliud nocumentum Pro imo, quam in honore, vel fama , vel detri in to amicitiae. Ergo derisio non est peccatum distinctum

a praemissis. . . v I O

Sed Contra est , quod derisio fit ludo : Unde &nominatur : Nullum autem praemissorum ludo astitur , sed serio Ergo derisio ab omitibus praecli ei ς differt..

Duilia est b, s os

387쪽

QUAEST. LXXP- ART. I. 363 Respondeo dicendum , quod , sicut supra dictum

est , c qu. 7 a. a. a. peccata verborum praecipue pensanda sunt secundum intentionem proserentis . Et ideo secundum diυersa, quae quis intendit contra alium loquens , hujusmodi peecata di tinguuntur. Sicut autem aliquis convitiando intendit convitiati honorem deprimere,& detrahendo diminuere famam, & susurrando tollere amicitiam; ita etiam im ridendo aliquis intendit, quod ille qui irridetur, erubescat . Et quia hic finis, est distinctus ab aliis , ideo etiam peccatum derisionis distinguitur a praemusspeccatis ,

Ad primum ergo dicendum , quod subsannatio , R irristo conveniunt in fine, sed differunt in modor quia irrisio fit ore , id est verbo , & cachinnis; su, sannatio autem naso rugato, ut dicit glos. cinteririneari AugU. in hunc lac. eom. 8. super illud Psalm. a. utii habitat in eoelis , irridebis eos. Talis autem

differentia non diversificat speciem . Utrumque t men differt a contumelia , sicut erubescentia a deis honoratione. est enim erubescentia timor dehonora

Ad secundum dicendum , quod de opere virtuoso aliquis apud alios & reverentiam meretur &famam, S: amd seipsum bonae conscientiae gloriam, secundum illud 2. ad Corinth. i. Gloria noserar hec in , resimonium conscientiae nostri. Unde e converso de actu turpi , id est vitioso , apud alios quidem tollitur hominis honor , & fama 1 & ad hoc contumeliosus, & detractor turpia de alio dicunt : Apud seipsum autem per turpia , quae dicuntur , aliquis perdit conscientiae gloriam per quandam confusionem, S erubescentiam: & ad hoc turpia dicit derisor . Et sic patet , quod derisor communicat cum Praedictis vitiis in materia, differt autem in fine. Ad tertium dicendum, quod securitas conscientiae, R quies illius magnum bonum est, secundum illud Proverbiorum II. Secura mens quas iuge convivium in Et ideo qui conscicuti m alicuius inquietat, confundendo ipsum , aliquod speciale nocumentum et in fert. Unde derisio est peccatum speciale.

EX art. habes primo : quomodo peν rationem ostendas , merito insinuatum a scripturis , quod derisio est speciale peccatum distinctum a praemissis, sciIicet contumelia, detractione , lasarratione .

388쪽

dem vaticinatur propheta de Iudaeis , qui Christ imDominum in Cruce existentem subsannaverunt , ut& Matth. et . Marc. II. Lueae 23. habetur , quali per ludum dilatando os ad coactiones , atque linisnuam eiiciendo, in vituperium Crucifixi . Unde &increpatorie alloquitur eos , tantoque magis, quam to tantum scelus quasi ioco exercuerunt, ut de ipsis

veri ficaretur illud Proveri io. utias pere rinumfluistis m, peratur sectus. Per hoc ergo , Pod derisionem illam vocat ludum, idest, Iudo faciam, demonstrat, quod ab aliis praemissis peccatis distinguitur. Detractionem enim ti contumeliam, &susurrationem fieri serio invenies , non ludo , sicuti derisionem , quae S a ludo ipso, tanquam a forma, in qua consistit, denominata voeatur illusio, seu irrisio. Secundo v des: quomodo , &

Unum deriso m spe esse peccatum mortale. AD secundum se proceditur . Videtur, quod deis

risio non possit esse peccatum mortale . Omne enim peccatum mortale contrariatur charitati: Sed derisio non videtur contrariari charitati : agitur emim ludo quandoque inter amicos ; unde & destigio nominatur . Ergo derisio non potest esse peccatum

mortale.

I. Prx terra. Derisio illa videtur esse maxima, quae fit in iniuriam Dei 1 Sed non omnis derisio , quae vergit in iniuriam Dei , est peccatum mortale : Alioquin quicunque recidivaret in aliquod peccatum veniale, de quo poenituit, peccaret mortaliter . dicit enim Isidoriis , c. lib. a. de sum. bono e. I 6. in prine. quod irrisor es , . non poenisens, qui σdhue agit quod paenitet: Similiter etiam sequeretur , quod omnis simulatio esset peccatum mortaler quia , ncut Greg. dicit in Moral. ωρ. s. ante med.

Per Rruthionem signi attiν simulatis , qui deridea ellum, ides hominem justim , Ο astensorem , id es

eum. Ergo derisio nou est peccatum mortale. 3. Praeterea . Contumelia , & detractio videntur esse graviora peccata, quam derisio: quia maius est facere aliquid serio, quam loco: Sed non omnis detractio, vel contumelia est Peccatum mortale . Ergo multo minus derisio.

Sed Contra est, quod dieitur Proverb. 3. Im d

ridet

389쪽

QUAEST. LXXV. ART. II.νidet Musores : Sed deridere Dei est aeternaliter punire pro peccato mortali , ut patet per id quod dicitur in Psal. a. stui habitat caelis irridebit eos. Ergo derisio est peccatum mortale. Respondeo dicendum , quod irrisio non fit nisi de . aliquo malo, vel defectu. Malum autem, si sit m grium, non pro ludo accipitur, sed seriose. unde si in ludum, vel risum vertatur, ex quo irrisionis, veIillusionis nomen sumitur, hoc est, quia accipitur ut

Paruum .

Potest autem aliquod malum accipi ut parvum , dupliciter . Uno modo secundum se : Alio modo ratione personae. Cum autem aliquis alterius persona malum vel defectum in rudiam, vel risum ponit, quia fecundum se parvum maIum es, est veniale oe leυepeceatum secundum suum genus: Cum autem accipitur quasi parvum ratione personae , sicut defectus puerorum, & stultorum parum ponderare solemus , sic aliquem illudere , vel irridere , est eum omnino parvipendere , & eum tam vilem astimare , ut de Mus malo non sit curandum , sed sit quasi pro Iudo habendum. Et sie deriseo es peccatum monaie sin gravius , quam eontumelia, quae similiter est in manifestor quia contumeliosius videtur accipere ma- Ium alterius seriose , illusor autem in ludum : Et ita videtur esse maior contemptus, & dehonoratio. Et secundum hoc illusio est grave peccatum, & tanto gravius, quanto major reverentia debetur pers nae, quae illuditur. Unde gravissimum est irridere Deum , & ea quae

Dei sunt, secundum illud Isa. 3 . Cui exprobrasti in quem bla labemasi' oe super quem exaltassi v eem tuam 8 Et postea subditur, Ad sanctum Israel.

Deinde secundum locum tenet irrisiici parentum. unde dicitur Proverb. 3 o. oculum qui subsannat patrem, ,, & despicit partum matris suae, effodiant eum cor se vi de torrentibus ,& comedant eum filii aquilae. MDeinde iustorum derisio gravis est ; quia honor est virtutis praemium.& contra hoc dicitur Iob. II.

ridetur iussi simplicitas : Quae quidem derisio valde

nociva est ; quia per hoc nomines a bene astendo impediuntur , secundum it Iud Greg. c I. 2o. Μerri. c. I S. parum aette med. b M Qui in aliorum actibus,, exoriri oona respiciunt , mox ea manu pestiferae ,, e probrationis evellunt. Ad primum ergo dicendum , quod ludus non im portat aliquid contrarium charitati respectu eius, cum quo luditur et potest tamen importare aliquid comtrariiun charitati rejectu ejus , de quo luditur, Pr

390쪽

366 QUAEST. LXXV. ART. Ir

pter contemptum, ut dictum est. c eoo. Ad secundum dicendum , quod ille qui recidivatra peccatum, de quo poenituit, & ille qui simulat , non expresse Deum irridet, sed quasi interpretative; inquantum scilicet ad modum deridentis se habet . Nec tamen venialiter peccando aliquis simplicite execidivat, veI simulat , sed dispositive , vel intemPretative.

Ad tertium dicendum, quod derisio secundum suam rationem levius aliquid est , quam detractio, vel contumelia ; quia non importat contemptum , sed i dum . Quandoque tamen habet maiorem contemptum quam contumelia, ut supra dictum est: c in cov. art. Et tunc est grave Peccatum ..

APPENDIX.

EX arti c. habes primo: quomodo per rationem Mostendas, & recte intelligas, merito insinuatum a. scripturis fuisse, quod deritio est peccatum momtale .. Ut Proυerb. secundum quod extenditur in aratimen. contria Item Φ. Regum a. per hoc , quod pueri illudentes Elisaeo per ly ascende Calυe. cem de Calυe, ab uriis lacerati sunt. Item ibid. ωρ. ' - , per hoc quod duos primos principes quadragenarios dicentes ad Heliam, illusorie ly Homo Dei, ignis descendens e coelo devoravit . Item per hoc ,

quod ad illusores Christi Crucifixi , ut dictum estare. I. append. Ita. vaticinando increpatorie , veri Gsimeque dicit, cap. 37. Nunquid non vos Dii Deusit semen mendax ' Quibus verbis profecto & deinrisionem ab eis illatam Crucifixo denotat esse sce- Ius , & esse mendacium , idest eam, continere ex omni parte mendacium, Se tam in summo, ut ipsa derisio possit dici in abstracto mendacium.' Significavit ergo, illam tum ratione , qua derisio , tum ratione, qua mendacium, esse paecatum . Verum ratione, qua in Deum derisio, else blasphemum scelus; ratione autem, qua mendacium, esse falsitatem admodum in summo perniciosam. Secundo vides rvomodo ex iis bene pensatis, ct applicatis deci .

SEARCH

MENU NAVIGATION