Summa totius theologiæ s. Thomæ Aquinatis, doctoris angelici, cum appendicibus p. Seraphini Capponi ... Primæ supplementum tertiæ partis volumen primum tertium

발행: 1760년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

ν- suus Deus debeat orari.

IS. q. a. s. q. I. or d. 38. q. I. M. I. q. r. ad

AD Quartum sic proeeditur . Videtur , quod λωIus Deus debeat orari . oratio enim est actum religionis, ut dictum est: c-μaeed. Sed solus Deus est religione eviendus. Ergo solus Deus est G

randus.

a. Praeterea . Frustra porrigitur oratio ad eum qui orationem non cognoscit: Sed solius Dei est rationem e noscere et tum quia plerun quin oratio magis agitur interiori actu , quem Elus Deus e gnoscit, quam voce, secundum illud quod Apostolux dieit I. ad Corinth. I 4. Orabo Dirim , inabo remente: tum etiam quia, ut Augustinus dicit in lib. de cura pro mortuis agenda, c e. i3.as. ω I6. D. q. nesciunt mortui, etiam Diali, quid agant vivi, et- Iam eorum filii. Ergo oratio non est nisi Deo po rigenda. 3. Praeterea. Si aliquibus Sanctis orationem porri- timus , hoe non est nisi inquantum sunt Deo con- uncti: Sed quidam in hoc mundo viventes, vel in purgatorio etiam existentes sunt multum Deo con-runtii per gratiam : Ad eos autem non porrigitur oratio. Ergo nec ad sanctos , qui sunt in paradiso,

debemus orationem porrigere.

Sed Contra est, quod dicitur Iob s. Voca , se es ut tibi respondeast , est ad aluuem Sanctinum com

verterea

Respondeo dicendum, quod oratio porrigitur alicui duplicito. Uno modo , quasi per ipsum implen da: is io modo sicut per ipsum impetranda . Primm quidem modo soli Deo orationem panigimus: quia omnes orationes nostrae ordinari debent ad gratiam S gloriam consequendam ; quae solus Deus dat, se cundum illud Hal. 83. Gratiam , oe gloriam dabis

Dominus.

Sed secundo modo orationem porrigimus sanctis gelis , edi hominibus f non ust per eos Deus nos spetitiones eognoscar, sed ut eorum precibus, oe m νitis orationes nosνae sortiantur siectum. Et ideo dicitur Apocal. 8. quod ascendis stimus incensorram de orationisus sanctorum de manu angeli coram Deo. Et hoc etiam patet ex ipso modo, quo Ecclesia utitur in orando. nam a Sancta Trinitate petimus, ut, nostri

472쪽

nostri misereatur: ab aliis autem Sanctis quibusciminque petimus , ut orent pro nobis.

Ad primum ergo dicendum, quod illi soIi impendimus orando religionis cultum , a quo quaerimus obtinere quod oramus'; quia in hoc protestamur eum bonorum nostrorum auctorem .' non autem eis , quos requirimus quasi interpellatores nostros apud seum. Ad see lum dicendum , quod mortui ea quae in hoc mundo aguntur , considerata eorum naturali conditione, non cognoscunt , & praecipue interiores motus cordis' Sed Beatis, ut Gregorius dicii in iet. Moral. I ante med. in Verbo manifestatur illud , quod decet eos cognoscere de eis quae circanos aguntur , etiam quantum ad interiores motus cordis . Maxime autem excellentiam eorum decet, ut cognoscant petitiones ad eos factas vel voce, vel corde . Et ideo petitiones, quas ad eos dirigimus, Deo manifestante cognoscunt.

Ad tertium dicendum , quod illi qui sunt in hoe

mundo, aut in purgatorio, nondum fruuntur visione Verbi, ut possint cognoscere ea, quae nos cogitamus, vel dicimus . Et ideo eorum suffragia non imploromus orando, sed a vivis petimus colloquendo.

APPENDIX.

EX artic. habes primo: quomodo per rationem d strvas haeresim Eusatote, Oecolampadii ,

dicentium , sanctos non esse. orandos . Secundo h bes: quomodo per rationem ostendas , hanc merito damnari a Iob I. ut in argum. contri Item a Concilio cap. 23. Rogationes , Hes litantas , ante ascensionem Domini placuit eclebrari. Haec ibi. Litanias etiam approbat concilium Toletaniam quin tum eap. Iet Sextum cap. 2. Gerundens evit. Brmcarens eapis. 9. Item a Gangrensi eapit. ao. se quis oblationes, quae in locis, oe basilicis martνrum eele- rantur , Deνnendas esse crediderit , memoriasque famesorum contemnendas: Anathema sit. Haec ibi. Itema dictis per veritates aureas super legem veterem , Exod. 32. conclus. 3. & Numen II. concI . I. Tertio

vides: quomodo ex iis, si bene 'pensentur, & applis centur, doctrina, Sci

473쪽

Utrum in oratione debeamus aliquid determinate a Deo petere . 4. I s. q. q. ar. q. q. I. v c. 3. c. I Q.

AD Quintum sic proceditur . Videtur . quod tu

oratione nihil determinate a Deo petere debeamus. Quia, ut Damascenus dicit, clib. 3.sid. orthod. cap. 24. in princ. Oratio G petitio deeentium a Deo . unde inefficax est oratio ς per quam petitur id quod non expedit , secundum illud Jac. q. Periatis , ω non accipitis , eo quod male petatir : Sed, sicut dicitur Rom. 8. auid oremus , scat oportet , nescimus . Ergo non debemus aliquid orando dete

minate peteresa. Praeterea . Quicumque aliquid determinate ab alio petit , nititur voluntatem ipsius inclinare ad faciendum id quod ipse vult Non autem ad hoc tendere debemus, ut Deus velit quod nos volumus, sed magis ut nos velimus quod ipse vult ; ut dicit Glos. c ord. Aug. to. 8. super illud Psal. 32. Exuia sate jtim in Domino. Ergo non debemus aliquid deis

terminato a Deo in oratione petere. 3. Praeterea. Mala a Deo petenda non sunt di ad bona autem Deus nos invitat : Frustra autem ab aliquo petitur, ad quod accipiendum invitatur. Ergo non est determinate aliquid a Deo in oratioue petendum .

Sed Contra est , quod Dominus Mail. 6. & Luc. i. docuit discipulos determinate petere ea , quae continentur in petitionibus orationis Dominicae. Respondeo dicendum, quod, sicut Valer. Max. refert, clib. 7. e. a. de Socrate Philos. Soerates nihil tiItra petendum a Diis immortalibus arbitrabatur , quam ut bona tribueνent quia hi demtim scirent, qtita unicuique esset titile ; nos autem plerunque id motis expetimus, quod non impetrasse melius foret. Quae quidem sententia aliqualiter vera est, quantum ad illa quae possunt malum eventum habere, quibus etiam homo potest male , & bene uti ; sicut sunt divitiae , quae , ut ibidem dicitur, multis ex xio fuere ; honores, qui eomplures pessMndederiant; regna , quo um exitus jue miserabiles μνnuntuν; splendida coniugia , qua nonnunquam funditus domos e

vertunt.

sunt tamen quaedam bona , quibus homo male

474쪽

4 o QUAEST. LXXXIII. ART. V.

uti nos potest ἰ quae scilicet malum eventum habe. re non possunt: Haec autem sunt , quibus beati fie mur , di quibus beatitudinem meremur i Quae quidem Sancti orando absolute petunt, secundum il- Iud Psal. 79. Osei de faciem tuam, ω DIυι erimus. Et iterum Psal. II 8. Deduc me in semitam mand

Ad primum eruo dicendum , quod Iicet homo ex se scire non possit, quid orare debeat ἰ Spiritus t men, ut ibidem dicitur , in hoc adiuvat infirmitatem nostram , quod inspirando nobis sancta desideria , recte postulare nos facit . Unde Dominus dicit Ioan. a. quod veros adoratores adorare oportet in D ritu , ω veritate a MAd secundum dicendum , quod cum Orando petismus aliqua , quae pertinent ad nostram salutem , conformamus voluntatem nostram voluntati Dei; de qua dicitur I. ad Timoth. a. quod vula omnes homines salυω μνι. Ad tertium dicendum, quod sic in bona Deus nos invitat , quod ad ea non panibus core ras , reariis desideriis, & devotis orationibus accedam .

APPENDIX.

Ex articulo habes primo : quomodo per rationem& ostendis , & in sensu sano intelligas, meristo insinuatum in Scripturis , auod aliquid detem, nate a Deo postulare debemus. Ut mrab. II. de petitionibus septem in oratione Dominica. Ibi sunt illa , quae ad primam ; & illa , quae ad seeundam conclusionem pertinent c ut videre est apis Plicando artieuIum nonum & ideo dixi ly per emsionem in s.cissano inreuisas . seeundo vides. qu modo ex iis , si bene declarentur , & applicentur, doctrina haec Angelica vicissim declaretur, k confir

metur .

Utrum homo debeat temporalia petere a Deo orando.

q. d. II. q. . ar. I.

V sextum sic proceditur . Videtur , quod homo

non debeat temporalia petere a Deo orando . Quae enim orando petimus , quaerimus .' Sed tempo-oralia non debemus quaerere . dicitur enim Mail. 6.

AE aerum quoiu regnum Dei , . iustitiam eius; σ

475쪽

hae omnia ad lentuν -bis , scilicet temporalia; quae non quaerenda dicit , sed adiicienda quaesitis. Ergo temporalia non sunt in oratione a Deo P

tenda.

a. Praeterea . Nullus petit nisi ea , de quibus est solicitus : Sed de temporalibus solicitudinem habere non debemus, secundum quod dicitur Matth. 6. μ- Iite solieiti esse anima υων , quid manducetis . Ergo temporalia petere non debemus orando. 3. Praeterea . Per orationem nostram mens debet

elevari in Deum: Sed petendo temporalia , descendit ad ea quae insta se sunt , contra id quod Ap stolus dicebat a. ad Cor. 4. Nou eontemplantibus no bis quae videntur , sed quae non videntur: uua enim videntur , temporalis sunt; quae autem non videntων , aeterna . Ergo non debet homo temporalia in or tione a Deo petere. q. Praeterea . Homo non debet petere a Deo nisi hona , S utilia Sed quandoque temporalia habita funt nociva , non solum spiritualiter , sed etiam temporaliter. Ergo non sunt in oratione a Deo petenda.

Sed Contra est, quod dieitur Prover, 3 o. Tribuestantum victui meo Meessaria. Respondeo dicendum , quod , sicut August. dicit

ad Probam de orando Deum, c v. a I. c. I 2.to. a. .me licet orare , quod licet desiderare . Temporalia autem licet desiderare , non quidem principaliter ut in eis finem constituamus, sed sicut quaedam a minicaea , quibus adiuvamur ad tendendum in beatitudinem ; inquantum scilicet per ea vita corporalia sistentatur , & inquantum nobis organice deserviunt ad actus virtutum ; ut etiam Philos dicit in i . EAthic. c cap. 8. ad ram. s. Et ideo pro temporaliabus licet orare. Et hoe est quod Augustinus dicit ad Probam,c epis. I 2I. cap. 6. ω7. ι . a. quod susscientiam visae non inderenter υuis , qui vis eam vuIν, ω non amplius: que quidem non appetitur propter seipsam , sed propter salutem eorporis , . congruentem habitum parsona hominis , ut non sit inconveniens eis , eum quibus υλensim ess . I a rego eum habentur , vereneantur ; eum non habentur , ut habeantur orandum es. Ad primum ergo dicendum , quod temporalia non sunt quaerenda principaliter , sea secundario . Unde August. dicit in lib. a. de serm. Dom. in . monte Pc cap. 36, parum a mine. to. Cum dicit , Iuua

primo quarendum c scilicet regnum Dei fan-

476쪽

a x K OURIT. LXXXIII. AR T. VII. iezir, quis hae c scilicet temporale bonum 3 p

sirius gaerendum G, non tempore , illud tanquam bonum Moserum , hoc tanquam necessa- secun m dicendum, quod non quaelibet soH-citudo rerum temporalium est prohibIta, sed uiperis sua, & inordinata, ut supra habitum est 4 c qm ss.' AP testium dieendum , quod quando mens nostra

intendit temporalibus rebus, ut in eis quiescat, re manet in eis depressa et sed quando intendit eis In ordine ad beatitudinem consequendam, non ab eIS a primitur, sed magis elevatur sursum. Ad quartum dicendum , quod ex quo non petImus temporalia tanquam principaliter quaesita , sed in ordine ad aliud , eo tenore a Deo Petimus Ipsa, ut nobis concedantur, secundum quod expediunt ad salutem.

EX art. habes primo et quomodo per rationem &ostendas, & recte intelligas, insianuatum a Scris pluris, quod a Deo licet petere temporalia orando. Ut Proserue. secundum , quod σn argum. eontra Et Luc. II. Panem nosmm da nobis , adin rictualia, ae vestimenta nobis necessaria da nobis . Item Oenes. 28. ubi, etiam voto adiuncto c quod eusissimi desiderii signum oravit Iacob, dicens: ' a derit mihi Deus panem ad edendum , O mes smenis rum , quo operiar , &ci Vide Veritates aureas super totam legem veterem, Gen. 28. eoncI. 4. PulcherrI- me exponentes panem ad edendam, Sta aecunao viis des ' quomodo ex iis , si bene pensentur , & applicentur, doctrina haec Angelica vicii1im uectaretur, confirmetur.

Utrum debeamus pro aliis orare. 3. q. a I. ar. 3. ad 3. Et 4. dis. is.

AD Septimum se proceditur. Videtur, qvod non

debeamus pro aliis orare . In orando euim sequi debemus formam, quam Dominus tradidit . Sed an oratione dominica petitiones pro nobis facimus,

non pro aliis, dicentes, Panem nosrum quot uranum

477쪽

di nobis hodie M. Ergo non debemus pro aliis.

a. Praeterea. Ad hoc oratio fit , ut exaudiatur et Sed una de conditionibus , quae requiruntur ad hoc ruod oratio sit exaudibilis , est ut aliquis oret pro eipso. unde super illud Ioan. 36. Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, Augustinus dicit : c tract. Ioa. a prine. to. 9. Exaudiuntur omnes pro seipser , non autem pro omnibus , unde non fmpliciser dictum es , dabit, sed , dabit vobis . Ergo

- videtur , quod non debeamus pro aliis orare , sed solum pro nobis. - 3. Praeterea. Pro aliis, si sint mali, prohibemur orare , secundum illud Hier. 7. TM ergo noli orara pro popula hoc , . non ob as mihi , quia non exaudiam te . Pro bonis autem non oportet orare, quia ipsi pro se ipsis orantes exaudiuntur. Ergo ubdetur, quod non debeamus pro aliis orare.

Sed Contra est , quod dicitur Iacobi s. Orate pro knsuem , ut salvemini. Respondeo dicendum , quod , si ut dictum est , c a. praee. illud debemus orando petere , quod de hemus desiderare . Desiderare autem debemus bona non solum nobis , sed etiam aliis: hoc enim pert, net ad rationem dilectionis , quam proximis debemus impendere , ut ex supra dictis patet . c q. 21. V 26. Et ideo charitas Me requirit, ut pro viris

viremus.

Unde Chrysost. dicit supra Matth. ho. i4 in omimpers parum a princ. Pro se orare necessias eo git ; pro altero atitem charitus fraternitatis horta---r. Dulcior autem ante Deum es oratio , non quam necessitas transmittit, sed quam ebaritas fraternit ris commendat.

Ad primum ergo dicendum, quod , sicut Cyprianus dieit in libro de oratione Dominica , c intreprine. oe med. ideo non dicimus Pater meus , sed noster , nec Da mihi , sed da nobis , quia unitatisma fer noluit privatim preeem feri , ut scilices

quis pro se tantum precetur , Unum enim orare pro omnibus voluit ; quoniam in uno omnes ipse pora viis .

Ad secundu dicendum, quod pro se orare ponitur conditio orationis , non quidem necessaria ad effectum merendi, sed sicut necessaria ad indeficientiam impetrandi . Contingit enim quandoque quod .cratio pro alio facta non impetrat, etiamsi fiat pie, S perseveranter , & de pertinentibus ad salutem, Propter impedimentum , quod est ex parte eius, pro

. IX. V quo

478쪽

.444 QUAEST. LXXXIII. ART. VII. .

tiuo oratur , secundum illad Hier. IS. Ss sererina Μὰν fies . oe Samuel eo ram me, non es ansma mea doορυIiam Uum. Nihilominus tamen oratio meristoria erit Oranti, qui ex charitate Orat, secundum illud Psal. 34. Oratio mea snsenu meo convertetων r

non sum seu iratωs mea merseoes . Ad tertium dicendum, quod etiam pro peccator hus orandum est , ut convertantur ; & pro iustis , ut perseverent , & Proficiant . orantes tamen nonoro omnibus peccatoribus exaudiuntur , sed pro quis Mam. Exaudiuntur enim pro praedestinatis , non

autem pro praescitis ad mortem : ut Tectio , quo fratres corrigimus , effectum habet invraedestinatis , non in reprob iis , laeundum illud Eecl. 7. Nemo potes corrigere , Deus despexe He. Ei.idpo dicitur T, Joan. I, stur seir fratrsuum peeeare peccato non ad mortem, petara π dilitur ei visa peceant non ad mortem. sicut nulli quamdiu vivit bic , subtrahendum est correcti

vis neficium ἰ qui Possumus praedestinat distinauere a reprobatis , ut Aug. dicit in lib. de corrept & gratiar c cap. parum a prane. to. 7. ita etiam nulli negandum orationis suffragium. Pro iustis etiam est orandum tri ser ratione. Prmis uuidem, quia multorum preces facilius exaudiuntur. Unde super illud Rom, II. Ad Mistu me νn orat1 nibus vestris, dicit glos cord. Ambros a Bene regae I Golus, minores pro se orare . mulis enim nurn ms saetim tangregantur unanimes, sunt magns; γ mυι-

sorum preces impusbile est quod non 3mpetrent, illud niuet quod est impetrabile . Secundo , ut ex multis uratia agatur Deo de beneficiis , quae conseruntur iustis ; quae etiam in utilitatem multorum ver-znt , ut patet per Apostolum a. ad Corinth. I. Tμtio , ut maiores non superbiant , dum conta Tant, se minorum suffragiis indigere.

EX artie. habes primor quomodo per rationem tum

directam, tum indirectam destruas errorem Ioas Desiel f di eratis; orandum non ess pro aliqua particulari persona : Ergo nec pro aliis . Et haeresim Pelaaii dicentis, orationes , quas facit Ecclesia pro infidelibus , & aliis peccatoribus , ut convertantur, sive pro fidelibus, ut perseverent , frustra fieri. Erinoo, cum nihil frustra debeat fieri orando, non est,

c um Pelagium , orandum Pro aliis quibuscuris

479쪽

que. Seeundo habes : quomodo per rationem ostenta das, hos errores merito damnari a Domino , Matth.ε. pateν nosser, &o vide ad primum , & a Iaeob. s. ut in arg. coni. Et a veritatibus aureis super legena veterem, Gen. 8. rancl. 6. & c. 2O. cones. q. Item Exod. S. eones. 3. Item a dictis per Elucid. Addit. art. nu. 3oo. Tertio vides; quomodo, &

ARTICULUS VIII. 44s

rum debeamus pro inimicis orare .

AD Octavum se proceditur. Videtur , quod non

debeamus pro inimicis orare . Quia , ut dicitur Rom. Is . cluamnque seripta sunt . ad noseram doctrinam feripta sunt: Sed, in sacra Scriptura induiscuntur multae imprecationes contra inimicos . dieitur enim in Hal. 6. Erubescant, contuνbentur mnes animiei mei, eonvertantur, in embescant vande veIoeiter. Ergo di nos debemus orare contra inimicos nostros, magis quam Pro eis.

a. Praeterea. Vindicare de inimicis , in malum L nimicorum cedit r Sed sancti vindictam de inimi eis petunt , secundum illud Apoc. 6. Usquequo non υἐπ- dicas sanguinem nUrum de his , qui habitana inerera ; unde & de vindicta impiorum laetantur , seiscundum illud Psal. 37. Laetabitur linus, eum vid vis vindictam. Ergo non est orandum Pro inimicis , sed magis contra eos. 3. Praeterea . Operatio hominis , rh eius oratio mon debet eme contraria : Sed homines quandoque lieite fimpugnant inimicos; alioquin omnia bella ensent illicita; quod est contra supra dicta. q. o. a. I. Ergo vos non debemus orare Pro inimicis. Sed Contra est, quod dicitur Matth. I. Orate pro persequentibus, oe calumniantibus vos. Respondeo dicendum , quod orare pro alio chartistatis est , sicut dictum est. c art. praee. Unde e dem modo, quo tenemur diligere mimicos , renemur pνο inimicis orare. Qualiter autem teneamur inimicos diligere, Lipra habitum est in tractatu de charitate ; c ρ. 23. a. 8.ιν s. ut scilicet in eis diligamus naturam , non culpam . Et quod diligere inimicos in generali est in praecepto, in speciali autem non est in praecepto, nisi seeundum praeparationem animi; ut scilicet homo esset paratur etiam speetaliter inimicum dilige. V a re,

480쪽

. re , & eum iuvare in necessitatis articulo , vel si veniam peteret e Sed in speciali absolute inimicos diligere, & eos iuvare, perfectionis est. Et similiter necessiatis es , ut in communibus no-fris orationibus , quas pro aliis facimus , inimicos non excitidamus . Quod autem Pro eis specialiter o-Temus, perfectionis est, non necessitatis , nisi in a- Iiquo casu speciali. Ad primum ergo dicendum, quod imprecationes, quae in sacra Scriptura ponuntur , quadrupIiciter Possunt. intelligi et Primo , secundum quod Prophetae silent in figuνa imprecantis futura praedicere, ut Augustinus dicit in lib. i. de sermone Domini in monate et ccap. 2I. cis. med. Secundo , prout quatisdam temporalia mala peccatoribus quandoque a Deo in correctionem mittuntur; Tertio , quia intelligun-2ur petere non contra ipses homines, sed contra rennum peccati; ut scilicet correctione hominum peccata destruantur . sitiario conformando voluntatem . suam divinae iustitiae circa damnationem perseveranistium in peccato.

Ad secundum dicendum , quod , sicut in eodem Iibro c e. 22. a med. oe i. a. de M. Evang. q. 47. ad s. eo. 4. J Aug. dicit, in Mart um es , freυretatur regnum peccati , quo regnante tanta pedipus sunt. Vel, sicut dicitur in libro de . . vete- Tis, & novi testamenti , c qu. 68. to. q. postilanes vindicari non voce, sed ratione ; fleui sanguis Abel Hamasit de terra Laetantur autem de vi dicta non propter eam , sed propter divinam iustitiam.

Ad tertium dicendum, quod licitum est impugnaxe inimicos, ut compescantur a peccatis , quod cedit in honum eorum , & aliorum: Et sic etiam li- .cet orando petere aliqua temporalia mala inimicorum, ut corrigantur; Et sic oratio, & operatio no

erunt contraria. et . . .

APPENDIX.

EX articulo habes primor quomodo per rationem a fortiori destritas errorem Phariseorum , ut refert Directorium inquis. a. p. q. s. dicentium; quod animicis obesse , licitum est . Et errorem Graeeortim , dicentium; quod decipere inimicum , eique damnum luserre non est peceatum ; etiamsi ad , id agendum periuriis, aut quovis mendacio quis iuvetur. Seeunis do habes r quomodo per rationem a fortiori ostendas, hoc merito damnari a Matth. g. Orate pro nam

SEARCH

MENU NAVIGATION