Aristotelis Stagiritae Organum, seu libri ad dialecticam attinentes, ad optimorum exemplarium Graecorum fidem nuperrimé post omnes alias editiones recogniti, ..

발행: 1547년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

LIBER VI. 6s Iutas erit nem rei quae uoluptatem afferre uideatur,ipse cupiditas. ita non est eius quod bonum escte u ideatur, nec eius quod uoluptatem afferre uideatur.Absurdum est enim,ella aliquid ipsum uisum bonum, aut tu nodum. Ia si habitus definitio explicetur,ex eo in quo est habitus ducetur argumentuu& si eius in quo est habitus 'ex habitu. Iteque in caeteris talibus.tit si iucudum dicatur ici quod prodest,etiam qui uoluptate assicitur, adiuuatur. In definitionibus autem eius generis,st,nescio quo modo,ut is qui rem de niendo aperit, plura uno definiat. Qui enim scientiam defnit, quodammodo etiam defio Onit ignorationem itemq; is qui quod doctu dc indomi est,scire M ignorare. Si enim primu planum fiat,quodnomodo etiam perspicua fient omnia. uapropter in his talibus,si quid discrepet, ex iis locis quos in contrariis

re coniugatis exposuimus,argumenta ducemus .Rtque in iis etiam,quae cum aliquo confertitur, uidendum est,

an ad quod genus accomodatum est, etiam ad illud alio quid relata sit forma. Vt si opinio cum eo quod opinaohile est confertur, etiam opinio quaedam cum quodam , opinabili conferetur. Et si res multiplex ad submultipli . . cena refertur,etiam quaedam multiplex ad quandam tacertam sumbmultiplicem referetur. Si enim non ita exoplicata res est,profecto uitiosa erit definitio. Et illud uioriendum, an contrarii explicata expositaq; sit definitio contraria. ut sit 'ne sinipli definitio contraria dupli desi

nitioni. Si enim duplum est quod pari uincit, etiam simo

plum erit quod pari re uincitur. Eadem est ratio eorum contrariorum quae aduersa dicuntur. Contrarii enim contraria erit definitio,una quadam contrariorum cono

iunctione,hoc modo: Si id prodest quod bono assicit, lyetiam id obest quod malis assicit, aut quod bonis priouat . Alterum enim eorum contrarium sit eius quod . priore libro dictum est,necesse est: quod si neutrum contrarium sit eius quod initio expositum est, certe neutra

forum quae posterius exposita sunt, esse cottarii definis

132쪽

i TOPICORV Mrio ullo modo potest:ita ne ea quidem quae initio data est,uere M recte fuit explicata ta costituta. Quoniamque

contraria sunt quaedam, quae alterius priuatione dicuno tur,ut inaequalitas aequalitatis priuatio uidetur esse,inaeo qualia enim sunt quae non lunt aequa Κ paria: profecto id semper quod priuatione dicitur, altero contrario desinitur necessario,alterii non etiam necesse est illo,quod ex priuatione nominatur definiri. Sic enim feret,ut ut iique ex altero cognosceretur. Quare hoc uitium in contrariis animaduertere debemus. ut si quis aequalitatem definiat,id quod inaequalitati contrarium est. definienodo enim aperit rem,eo quod ex priuatione appellatur. Iam uero necesse est eum qui ita definiat, ea re uti quae definiatur. Quod ita intelligetur,si cum nomine conis mutetur oratio. Quando enim njhil interest,inaequalitatem dicamus, an aequalitatis priuationem , certe erit aequalitas contrarium aequalitatis priuationi.ita eade re usus est. auod si neutrum contrariorum priuatione dicatur, eodemq, modo explicetur definitio: ut, bonum est quod malo est contrarium, certe bono malum erit contrarium .Eorum enim quae ita contraria sunt,similio ter explicanda definitio est. Sic rursus fiet,ut eam ipsam

rem quae definiatur,adhibeat in definitione, praesertim cum insit bonum in mali definitione.ita si bonum malo contrarium est,malum autem Gil refert,dicas,an quod hono est contrarium, essicietur, ut bonum contrarium sit eius,quod bono contrarium est.ex quo perspicuum est,eodem usum esse eum qui ita definiat. Vitiosa etiam definitio est,cum ita aliquid eorum quae priuantia sunt aperitur,ut cuius sit priuatio, ueluti habitus 'ne,an consetrarit,an cuiusuis, minime explicetur. inuod idem fiet, si cuius aut in quo solet esse priuatio, non addatur mmnino,aut in quo primo soleat habitare .ut si quis ignorationem priuationem esse dicat, nec addat priuatim nem esse scientiae , aut non adiungat in quo uersari

.coleat: aut si adiungat, non dicat in quoirimo id hu

133쪽

OBER VI. 66bitare soleat. ut si quis non in ea parte animi quae ratioν 'nis est particeps,sed in homine uel in animo aliquid sio

tum elis definiendo explicet. Si enim quiduis horum Praetermiserit aberrabit.Eodemq; modo si quis caecita=rem,non aspectus priuationem in oculis dixerit. Qui enim uim dc naturam rei alicuius accommodate apteq, explicare uult definiendo,is debet es cuius rei sit priuaotio,& quae res priuetur,exponere. Illud etiam consideorandum est uan priuatione explicetur quod non numeratur in priuantibus . inui quidem error in ignoratio ne uersari uidetur iis, qui ignorationem negatione non definiunt. uod enim artis V scientiae expers est, id ignorare minime uidetur: sed id demum,quod errat tata fallitur. Itaque nec res inanimas,nec pueros ignora= dicimus. Ita non priuatione scientiae ignorantia dis , γcitur. Iam illud uidendum est,an similibus nominis casi Qhus similes definitionis casus respondeant . ut si id prodest quod iniciens est ualetudinis, utiliter, accomomodate ad ualetudinem efficiendam, etiam quod pro= fuit id ualetudinem effecit. Spectandu est etiam ex idea, mrio sit ne uera ta propria quae data est definitio . in nonnulo lis enim non contingit. Quemadmodum Plato definit, mortale, adiungens animantium definitionibus. Si enim idea est,certe no est mortalis,ueluti ipse homo,ita ideς, minime conueniet definitio. Omnino necesse est.si addatur id quod efficiens est,aut patibile, in idea discrepare definitionem. Impatibiles enim N immutabiles uidentur id eae iis,qui ideas defendunt. Quales definitiones

contra eos ualent. Vitiosum etia genus definiedi est, V si amnium eoru quae ambigue dicatur,comunis una definitio statuatur.Cum enim synonyma sint ea quorii una est nomini cogru es definitio,nullius certe eorum quae nonae coplectitur .ppria definitio est: quadoquide eque Oibus homonymu couenit. Quod et uitiu in uitae defis nitione reperitur,qua Dionysius tradidit,motus generis

quod alitur,coiustus coni. q, natura . Neq; enim id in se

134쪽

animantibus magis inest,qu ni in iis quae e terra gignutur,cum interim uitae non unum genus sit, aliudq, uitae genus animantibus,aliud iis quae e terra gignuntur, triobulum esse uideatur. Atque fieri potest,ut arbitratu no

stro sic definitionem uitae explicemus, quasi sit syn nymum uerbum,unumq; sit genus uitae: sic nihil etiam prohibet,eum qui homonymiam dc ambiguum perspiciat,uelitq; alterius definitionem tradere,ita dissimulanter facere, ut non propriam, sed communem utrique statuat definitionem. Sed tamen utrovis genere definiendi utatur, certe aberrabit. auoniam autem quaedam homonyma obscura sunt,is quidem qui interrogat, eis pro synonymis uti debebit: non enim alteri unius cono ueniet definitio. Ita alte r quodammodo definiisse non uidebitur, quoniam in omnia conuenire debet synonyornum .is autem qui respondet,ambiguum debet distin guere. Quoniamq; nonnulli eorum qui rem aliquam defendunt in disputationibus,synonymum ambiguum esse dicunt, quoues non conuenit in omnia quae statuota est definivo, Nambiguum in synonymis ducunt, si

utris conueniat,ante conuenire debet quae illa sint,aut ante ratiocinandum est concludendum ambiguum esse,aut synonymum,aut utrumlibet. Facilius enim concedunt ii qui quid sequatur non prouident. inuod si non conuenerit inter eos qui disserunt,ta aliquid syn nymum ambiguum esse dicat,propterea quod ea defonitio,quae data est in hoc uel illo, minime intelligatur: tum uidendum est,an huius uel illius in caetera conueoniat definitio. Perspicuum est enim, id reliqua omnia

communi quadam nominis societate complecti. Sin minus,plures certe erunt reliquorum definitiones .duae enim nominis definitiones ad ea accommodabutur,

dc prior quae data est,ta posterior. Rursus, si quis quid

eorum quae mulus modis dicuntur definiat, neque in ea omnia quae uerbum ambiguum complectitur, defontuo conuenia quod ambiguum non dicat, ec nomen

135쪽

nec omnibus conuenire,quoniam ne desinitio quident in omnibus reperiatur: contra eum afferre debemus,appellatione utendum esse ea quae dc tradita sit, ta conseo quatur,nec illam aequum esse Infirmare quaedam autem

esse in quibus 1 uulgi consuetudine discedendum esse

uideatur.Si autem alicuius eorum uerborum quae cono

iuncta sunt, definitio statuatur detracta alterius eorum quae copulata sunt oratione,an reliqua ei quod reliqua est conueniat uidendum est. Si enim secus, profecto ne tota quidem toti coueniet.ut si as hoc totum istaeam fionitam rectam definiat,extremitatem plani habetis extremitates,cuius medium extremitatibus adiungitur: si tantiae lineae haec definitio est, extremitas plani quod haohet extremitatis,haec reliqua debet esse recti definitio, cuius medium extremitatibus addatur.Atqui linea infionita nec medium habet,nec extremitates, cum interim recta sit:ita non est eius quod reliquum est,reliqua defionitio .Vitiosum etiam definiedi genus est,cum id quos definitur copulatu est,eiq; attribuitur definitio eiusmodi quae aequalibus 5c paribus quasi membris respondeo

at. Definitio autem paribus membris refertur, cu quot sunt coniuncta, totidem etiam sunt Zc nomina 8c uerba in defnitione.In his enim talibus ipsoru nominum aut omnium aut aliquorum mutatio facteda est necessiario, quandoquidem non plura sunt hoc tempore qu in suo periore nomina. debetq; is qui definit pro nominibus omnibus maxime. sin minus,pluribus explicare definiosionem. Sic enim simplicia uerba nunqua definiat is qui

uerba commutat ut si pro ueste tunicam .Vehementius

etiam in definiendo errabit,si uerba magis dubia agito λmat. ut si pro homine albo, terrigenam mortalem candidum.Neque enim definiuit, cum minus apertum

N perspicuum sit quod ita dictum est. Atque etiam incommutandis uerbis illud uidendum est, an definienodo non idem esse declararit. Vt si quis artem quae rem animo cemit definiat, opinionem qua: rem animo cero

i iii

136쪽

nlt M conlepiatur. Opinio enim non est idem quos ars N scientia: quod quidem deberet, si modo totum idem

. sit futurum.Nam quod animo rem cernit 5c contemplatur,in utram oratione est: quod reliquum est,ab his ab horret. Iam si quis alterum uerbum commutet, neque disserentiam,sed genus commutet,vitiosa erit definitio. Quod in exemplo quod modo protuli cernere licet. hoc enim totum, quod rem non cernit A cotemplatur,

uerbo artis obscurius est,quonia hoc genus est,illud differentia:& gentis,quonia latissime patet, omnisi est claοtissimum N planissimum. Ergo non genus mutandum, fuit,sed differentia, quandoquidem obscurior est. Nisi forte ridicula haec reprehensio est, praesertim cum nihil prohibeat differentiam notissimo uerbo significati, geonus non item. Quae cum ita erunt, certe generis, non

differentiae nomen mutandum erit. QNod si quis non nomen pro nomine, sed orationem pro nomine natioret, profecto magis differentiae quam generis explicanoda definitio est. quandoquide rei illustrandae dc cognooscendae gratia definitio traditur: δc minus nota differentia quam genus est. Si uero differentiae definitionem ego planarit,an ad aliquid aliud definino trans feratur,uidendum est.Ut si numerum imparem dicat, numerum qui medium aliquid habet, exponendum est, quemadmo' dum medium habeat.Nam 5c numerus in utram oratione est,ta imparis uerbum in definitione mutatum. Atqui medium aliquid K linea Sc corpus habent,cum non sint

imparia. Non igitur propria est illa imparis definisso. Quod si multis modis dicatur id quod medium alio

quid habet, distinguendum est, quemadmodum natadium complectatur, ita aut refelletur reprehendeturq; definitio,aut uitiosa esse concludetur. Praeterea,vitiosa etiam erit, si id cuius definitio statuitur, in iis quae sunt. numeretur: quod autem definitioni subiicitur, non nuo meretur.ut si quis,exempli gratia, rem albam esse dicat, colorem cum igne permixtum. neque enim quod e

137쪽

LIBTE VL. fgpers est corporis, permisceri potest cum corpore Ita color permixtus M confusus cum corpore nullus est,u aliquod album est.Iam ii omnes qui non distinguunt in iis

quae cum aliquo conferuntur id cum quo conferuntur

pluraq; coplechantur dicedo,aut ostro,aut quada ex parte,uitiose definitit ut si quis exempli causa medicina discat artem esse eius quod est.Nam si nullius eorum quae sunt medicina,ars est,certe uitiosa falsaq; est omnino defnitio. Sin alicuius est, alicuius non est ars, quadam ex parte falsa est. debet enim esse omnium, si quidem per se non temere iccasu eorum quae sunt eta dicitur .is quod in caeteris quae cum aliquo conferuntur, perspicilicet. Q uicquid enim scientia ta arte continetur, cunt scientia dc arte confertur. Ead m est caeterorum ratio: quandoquidem quae cum aliquo conferuntur, reciproo antur omnia. Omne enim quod arte continetur, in iis est quae cum aliquo conferuntur. Praeterea,si is qui nota

per se, uerum fortitudo N casu rem explicat, recte exoplicet M aperiat definiendo: non cum uno, sed curavpluribus unumquodque eorum quae cum aliquo conseruntur,comparabit. Nihil enim prohibet,eandem rene esse albam, ta bonam e . Itaqa ut cum quouis e βrum collatum quid definiat, recte definierit, si modo is qui re aduentitia temere aliquam explanat, recte exqplanat. Postremo haec talis deffinitio propria rei quae explicata est M data, esse non potest. Neque enim meo dicina sola, sed plerae i etiam aliae artes in rebus, qua sunt, uersantur, ita unaquae a ars in eo quod est, uetasabitur . ex quo perspicitum est,hanc ipsam nullius artis esse definitionem: praesertim cum propria non comomunis definitio esse debeat. Sed Interdum non rem nudam, uerum rem quae in laude uersatur, beneq; affectata perfecta est, definiunt, quo ex genere oratoris N fusiris desnitio est. Si enim oratoris est . qui quod in qua' que re ad faciendam fidem ualet,perspicere potest,ne

quicquam eorum Praetermittit, dc furis qui clam accis

i iiii

138쪽

id certe uteri bonus erit qui sit eiusmodi 5c orator bonus,& fur bonus.Nem enim fur est qui et Im sumit sed qui uult clam sumere. Rursus uitiosa est definitio, si is quod per se expetendu est,ut ad agendum faciedum ue pellens,aut quiduis propter aliud expetendum, exoplicetur. Vt si iustitia, legum custos. uel sapientia beata uitae effectrix definiantur.Effcientia enim dc conseruanstia in rebus sunt,quae propter aliud expetuntur. Et quari qua nihil prohibet,id quod propter se expetitur, etiam propter aliud expetendum: tamen in eo peccatur,si quisita id quod propter se expetedii est definiat. Nam cum in cuiusq; rei ut 8c natura explicanda optimum quicis adhibendum sit,id autem quod propter se expectur, ei quod propter aliud anteponatur: fit ut illud ipsum postius significare debeat definitio. Atm etiam illud cono sideradum est,is ne qui aliquid definit, hoc ic illud esse, an ex hoc Zc illo esse an hoc cum illo esse definiat. Nasi hoc N illud esse definiat, fer,ut 8c utrim conueniat aeneum.ut si quis,exempli gratia,iustiuam definiat temperantiam esse & fortitudinem.Nam si duo sunt, quorum uteri altero sit praeditus, uterque ic neuter iustus eriti quandoquidem ambo iustiuam habent, ta uterm non habet. Quod si hoc non uidetur admodum absurdum esse,propterea quod in aliis quibusdam hoc contingit nihil enim prohibet duos habere minam, Κ neutrum haberibat illud certe perabsurdum uidebitur,eisdem cotraria conuenire. Quod fiet,si eorum unus temperantia

ignauia sit praeditus, in altero fortitudo N intempeν rantia insit. Vterm enim iustitiam 5c iniustitiam habebit. Si enim iustitia est fortitudo dc temperantia, iniustiua etiam ignauia erit M intemperantia. Omninoqi omnia argumenta; quae sumi possunt ad demonstandum motum non esse idem quod parteς,ad emciedum id quod dictum est, ualebunt: quippe cum is qui eiusmodi defionitionem statuit 8c inducit,idem esse partes ,& totum eo firmare uideatur. Apussima autem omnium in hoc Πρ

139쪽

LIBER VI. 6anere argumenta ducentur ab iis, in quibus aperta N perspicua partim compositio est: cuius generis est domus, dc siqua sunt similia. Perspicuum est enim si partes sint, nihil prohibere non est e totum. Ita non sunt idem loqtum N partes. Si uero res quae definiatur non esse hoc dc illud,sed ex hoc N illo constare dicatur, primnm uiodendum erit,an unum aisquid ex iis ipsis minime natura constare queat. Que edam enim ueluti linea sc numerus, ita affecta sunt inter sese,ut nihil ex eis essici possit. demode id 'ne quod definitione apertum est, M in una re alio qua prima situm esse soleat: ea autem ex quibus ipsum constare sile dixerit,non in una re prima inesse soleat,uerum utrunq; in altero. Perspicuum est enim ex iis, nuno quam illud ex his constare posse presertim cum in quo

partes,etiam totum necesse sit existere. Ita non in una reprima totum,sed in pluribus inerit. Quod si N partes V

totum in una re prima insint,illud considerandum est,an non in eadem re,sed in alia partes, in alia totum. Tum sublato toto,an una etiam partes tollantur,& intereant, uidendum est. Contra enim essici debet, ut interemptis partibus,totum intereat:interempto uero toto, non neo cesse est partes interire. Aut illud, an totum bonum uel malum est,& partes neutrum: uel contra, partes in boonis aut in malis sint, M totum in neutro. Neq; enim ex

re ulla que nec bona nec mala est,aliquid quod bonum sit aut malum essici potest: neque ex iis quae ipsa mala sunt uel bona,fieri,aliad potest, quod sit in malis uel bonis. Aut maius ne altera pars bonum sit quam altera malum: quod autem ex iis constare dixerit, non sit maius

bonum quam malum. Vt si exempli gratia imprudeliata' fortitudine H falsa opinione constare dicatur. quoqrum sortitudo maius bonum est,qu m malum falsa opinio. Debuit igitur etiam id quod ex illis est, ta maiore

esse consequens,& esse aut bonum omnino, aut maius bonum,quam malum. inuod non necesse est,nisi utrunque per se in bonis mali ue ducatur, quippe cum mula

140쪽

ta essicientia per se non sint illa quidem bona, coniuncta autem N commixta cum quibusdam,in bonis numerentur. Alia sunt contra,quorum utrunque bonum est, quae si coniungatur, uel mala erunt,uel indifferentia. atroclautem posterius dictu est, facillime in rebus salubribus uel pestilentibus perspici potest.)uaedam enim medicitiae eam uim habent,ut X utraque per se prosit, dc si coseiunctis mixtarq, adhibeantur, sint obsuturae. Iam illus quom uidendum est, an ex meliore 3c deteriore parte aliquid constare dicatur,quorum meliore totum non sit deterius , ic deteriore praestantius. Quanquam autem hoc non necessarium est,nisi per se sint ea ex quibus iis lud concretum est,in bonis: tame nihil prohibet totum in bonis non numerari.quod in iis quae modo commeo moraui,perspici licet .illud etiam, eodem ne nomine totum M pars altera appellentur. Non enim debent, sicuos nec syllabae quidem . quoniam nec syllaba, nec quicquam eorum elementorum ex quibus constat, eodem appellantur nomine. Uitiosum etiam est,rationem cono cretionis non exponere. Non enim satis est ad aperienodum declarandumq, aliquid id ex his uel illis constare

dicere', praTertim cum eorum omnium quae concreta

sunt uis dc natura non sit ex his uel illis constare,sed hoc uel illo modo ex his uel illis essici. Id quod animadueroti licet in domo. Neque enjm si quae res quouis modo disponatur,c5tinuo domus erit. Quod si quid esse hoc cum illo definia primum admonendus est hoc cum ilοlo aliquid esse, idem quod hoc oc illud, aut quod esse ex hoc ta illo ualere. Qui enim dicit aliquid mel cum aqua esse,is uel mel M aquam dicit esse, uel ex melle taaqua constare. Ita si utrumuis horum idem esse conrodat quod esse hoc cum illo aliquid; eadem omnino sumenda erunt argumenta,quς ad utrunque refellendum supra exposuimus. Deinde,diuisione adhibita,quot modis aliquid cum alio dica tur esse, nullo ne modo hoc

cum illo siquidendum erit. ut si dicatur aliquid esse cum

SEARCH

MENU NAVIGATION