Aristotelis Stagiritae Organum, seu libri ad dialecticam attinentes, ad optimorum exemplarium Graecorum fidem nuperrimé post omnes alias editiones recogniti, ..

발행: 1547년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

LIBER VII. 7squoniam in multis saepius qu m in paucis rebus error

Dersati solet.Praeterea ad definitionem euertendam,ex aliis argumenta sumi potant. Sive enim oratio non est propria,sive non est genus quod datum est,siue aliquid eorum quae complectitur non couenia euersa erit definitio. Ac uero ad caetera refutanda nem ea quae ex defionitionibus existunt,nem alia sumi possunt. Sola enim ea quae ad accidens sumiitur,ei sunt cum caeteris omnibus communia,quippe cum inesse Κ conuenire omnia desbeant.Si uero genus non ut proprium coueniat,non idocirco genus euersum erit.lteq; non necesse est propria ut genus,nem accidens ut genus uel proprium conue nire,sed solum couenire. Ita fieri non potest,ut ex caeteris ad alia nisi ad definitiones argumenta ducamur. Perspicuum est igitur,definitionis unius ex omnibus 8c reo

futationem facillimam esse. R dissicillima probatione. Nam estici,& illa coticludi debent omnia. Siquidem eccouenire illa ipsa docendum est,ta genus esse id quoa

affertur,ta propriam esse orarionem,& praeterea rei naturam declarari oratione.atqui id praeclare obeundum est. Ad definitionis hanc naturam proxime ex reliquis accedit propriit. Nam dc facillimum est ad refutandii, quod fere constet ex multis uerbis, ta ad probandum dissicillimu,m multa concurrere Zc quasi conuenire desbeant,quodq, soli rei insit,& cum ea reciprocetur. Omnium autem accidens facillimum est ad probadu.Cum enim caetera non solum conuenire,sed etiam hoc ueI illo modo conuenire docendum sit,tamen satis est ostes dere,couenire oc inesse accidens:difficillimeq, accidens

refellitur, ppterea Q perpauca coplectitur 'nem .n. deo claratur in accidente,quomodo coueniat. Itam caetera omnia duobus modis refelli possunt,ta docedo no couenire ea,& non hoc uel illo modo couenire: accidens autem refutari no potest nisi ostedatur no couenire. Aeloci ςdem fere expositi sunt,ex abus nobis ad quani quaestionein magna argumentorum suppetet copia.

152쪽

RISTOTELIS

TOPICORUM LIBER VIII. E Q V IT V R , ut de disposi

iione & ordine argumentorum, interrogandiq; ratione dicendum esse uideatur .Primum quidem locum ex quo argumentum sumat,

inuenire debet is qui quaestionem positurus est deinde qtinere ipse per se,& disponere omnia: postremo haec omnia apud alios tractare id eloqui: Ac loci quidem philosopho cum dialectico communis in uenotio est: argumentorum autem dispositio, dc interrogaotio quoniam hoc totum alterum qui contra disputet requirit pria sunt dialectici. Philosophus enim, quit Pse Κ solus exquirit omnia,uera ne sint X nota ea ex quihus emcitur conclusio,neque ipsa concedat is qui conotra disputat minus laborat,quod finitima sint M coniuncta iis qixe principio proposita sunt: M quod prouis

deat,quid essici concludiq; oporteat. In quo profecto dabit operam,ut quam clarissimae sint maximaeq; cono iunctae cum re enunciationes : quippe cum ex his talio hus conficiantur, quae scientiam gignunt ratiocinatio nes. Loci quidem ex quibus ducenda sunt argumenota, superioribus libris expositi sunt a nobis. Nunc de comm dispositione quaerendiq; ratione ita dicemus si

ante eas propositiones, quae praeter necessarias relio quae sunt,partiamur.Necessariae autem dicuntur eae,eκ quibus ratiocinatio constat. Quatuor autem genera sinat earum, quae praeter has assumuntur. Aut enim

inductionis gratia,ut quod uniuersum est detumaut augendae ec amplisicandae argumentationis aut occulen

153쪽

dae telandaeq; conclusionis,aut illustrandae ape ledae , Orationis causa, eo omnis propositio sumitur: praeteo rea nulla. Sed eo omnis diligentia conferenda est , ut his ipsis uel argumentationem amplificemus,uel in inoterrogando utamur. Quanquam autem eas quae Occultandae conclusionis causa assumuntur, certandi studio adhibemus :eis tamen,quoniam hoc totum cum altero transigendum est,uti necesse est. Necelsarias igitur ex quibus conficitur ratiocinatio,nsi statim proponere,ses

ad summas proficisci debemus Non enim debet alui

exempli causa contrariorum quae aduersa dicuntur,eandem artem esse sumere,etiamsi id uelit,sed contrariorii. Hoc enim concesso N posito,etiam aduersorum ean dem artem esse cocludet: siquide aduersa subiecta sunt contrariis. Q uod si non cocedat,tum per aduersorum singulorum inductionem tractanda erit argumentatio. Nam aut in ratiocinatione,aut in industione sumenda . sunt necetariae propositiones,aut quaedam in ratiocinavtione.quaeda in inductione. Quaeq; ualde perspicus taclarae sunt, eas praeponere debemus, propterea quos Obscurior est semp magisque dubia in recessu,ta in indactione coclusio, ta quod facile est eas proponere quae ' usui esse possunt,ei etia qui illo modo sumere no missit. Quae autem praeter necessarias enumeratae sunt ,8c diarum ipsarum causa sumi debent, ec ita adhiberi,ut v singulis ad uniuersas 5c generales,a non dubiis clarisq; ad obscuras dubiasq, perueniamus inducendo. Clariora autem sunt ea quae sensul subiecta sunt,aut per se,

aut certe plerisque. ines autem conclusionem occulere.

instituit,is ante ratiocinari debet fere, ex abus id quod initio propositum est,concludi essicique possit. Quod ita fet, si quis non solum necessarias, sed aliquam etiam

earum quae ad illas utiles erunt,concludat. Illud etiam proderit conclusiones tacere,easq; post uniuersas enumerare. Sic enim a primo sposito aberrabit i5gissime. Rique etiam eum oportet qui obscure uult interrogas

154쪽

re, ita hoe praestare, ut qu arsita tota oratione,effectaq; conclusione, alter causa quae sit requirat.idq, ex superiore loco essicietur facillime. Si enim sola conclusio proonucietur,incertum erit quemadmodum inciatur. quod is qui contra disputat, und e inceretur non prouideret, cum priores ratiocination es in membra digestae noti essent.Minime autem dige ritur in membra ratiocinatio conclusionis,tum cum eiu& sumptiones non enumeraritur,ta disponuntur,sed illa ex quibus conficitur ratiocio natio. Vtile erit etiam, non crebras enunciationes sumere,ex quibus ratiocinatione S constant, uicissimq, aliam 8c aliam incere conclusion em. Collatis enim unum ita locum iis omnibus uae ap ta sunt ta coniuncta .facilius:

quid ex eis emciatur intelligi potest. Atque etiam geneoralis quaedam ex definitione non eorum de quibus agitur,sed coniugatorum, sumenda propositio est. Falsa enim conclusione se ipsi capiunt ii qui respondent, cum coniugati sumitur definitio, quasi uniuersam generas lemq; minime concedant propositionem .ut si hoc suomendum sitsum qui irascatur, appetentem ess e ultioonis, maturq, ira libido esse puniendi eum qui contempsisse uideatur: certe sumpto hoc,omnino quod uolus mus habebimus. At si quis definitionem afferat eorum de quibus agitur.fere fit, ut is qui respondet ei resistat, quod facilior sit in his occurrendi ratio. Cuius generigillud est,Non omnes qui irascuntur,poenam appeterea nos enim parentibus irasci, neque eos supplicio assici optare.& quanquam non uidetur uere hoc loco occumri,propterea quod nonnullis satis grauis poena est aliorum molestia dc poenitentia , habet tamen aliquid proohabilitatis N authotitaus,ut non sine causa propositum negatum esse uideatur. Definitioni autem irae tam faciole resisti non potest.Praeterea iis qui quaestionem ponit, ait, I ponere debet,ut non ad id de quo agitur, sed alio

quod affert,pertinere uideatur. Declinant enim omnes

qui poscunt quaestionem,eaomnia quae ad propositum

155쪽

pertinent.Dare etiam operam debet, ut quam maxime incertum sit,utrum id de quo agetur, an eius cotrarium uelit sumere. Cum enim id, quod ad propositum perotine obscurum est,neque apparet, tum facilius concodunt quod illis probatur. Iam uero ex similitudinis collatione interrogadi erunt, quoniam quod uerisimile est, uniuersa re dc toto genere obscurius 8c occultius est. velut quemadmodum ars N inertia eadem est contra Eoorum:sic sensum eundem uersari in contrariis .aut cotra, quando sensus in cotrariis rebus cernitur, etiam artem. Quod quidem genus finitimum est inductioni, non idem ualet. Illic enim ex rebus singulis ad uniuersas peruenitur,in similitudine autem non peruenitur ad uniuersas, in quibus similia omnia continentur ipse etiam sibi interdum debet resistere. Suspectos enim non habenteos,qui aequi in disputando uidentur. tile est etiam ea Proponere,quae usitata ta trita sunt, in omniumq; ore uersantur. Neque enim audent usitata repudiare dc tollere, quod unde resistant, non habent: Κ quia haec illis usitata sunt,haud periculum est,ne ea reprehedant. Iam

8c studium nostrum in aliqua re sumenda dissimulare, etiam si utile sit, debemus: siis enim qui magnum stuo a. indium in aliqua reponunt, resistunt libentius ) 8c similis tudinum collatione proponere, quia facilius concediit id quod alterius causa,quIm quod ipsum per se sumi tur. Magna etiam uis in eo est,ad probandum obscure, quod uolumus,si id non proponamus quod sumendii est sed id quod illud consequitur necelsario . Facilius enim dant,& concedunt illud ipsum , quod non aeque ex eo perspici potest, quid sit effciendum,quo quidem Rimpto, etiam illud sumptum erit. Illud etiam plurio mum ualet,extremo loco id proponere, quod in pri'mis emcere uelimus. Solent enim omnes primae diν sputationi resistere acrius 8c diligentius : proptereae quod omnes qui disputant,ea in primis proferre solet, in quibus maius studium curamq, posuerui. Quanqua

. o lu

156쪽

TOPICORUM apud nonnullos haec prima dici debent.cuiusmodi sunt

dissiciles, qui quidem ea concedunt facilius quae prima disputatione afferuntur, si modo quid sequatur no Omonino appareat: ad extrema autem, dissiciles se proterseuosq; praebent. Quod idem de iis iudicandum est, qui acutos se putant in respondendo . positis enim concesse sisq, permultis,captionibus θc quasi prςstigiis quibusdautuntur in conclusione,quasi ex iis quae posita sunt,minime sequatur.Illi facile concedunt, & freti ingenio suo, oc rati nullum se incommodum consecuturum. Postreorno producenda erunt,& amplificanda,interliciedaq; in argumentatione ea omnia que nihil ad rem pertinere uidebuntur. Id quod ii soluti sunt facere,qui falso aliquid describunt Zc delineant. Nam cum multa sunt, dissicilis est falsi diiudicatio. Itaque celant Hobscurant rem in terdum ii, qui Obscure utuntur interrogationibus, ea proponentes iumentesq; omnia, quae nunquam per se ac singula darentur . Atque ex his locis argumenta ducenda erunt, ad celandam dissimulandam que conclusiosa , - .:12 In OrnandR autem amplificandaq; disputatione rerum finitimarum Miconiunctarum adhibenda indu

a , Miso Q oio atque diuisio est. Inductio quidem quid sit, facile

perspicitur. Diuisio autem talis est : ut artem arte praeon stantiorem esse, aut quia cerctoi sit, aut quia in rebus in trivit Oribus uersetur. Et artium alias esse, quarum omone opus est in cognoscendo: alias quarum in agendo, alias quarum in faciendo. Haec enim N ornatum ario ni orationi, nec necessaria sunt ad essiciendam consclusionem . Dilucidam autem dc perspicuam argumenotationem facient, exemplum, similitudinisq; collatio. Exempla autem propria Sc ad rem apta esse debent, Meiusmodi ex quibus res intelligatur: Cuiusmodi illa sunt quae Homerus, non quae Cherillus, commemoοrat . Sic enim notius erit V clarius id quod proponitur. In disse endo autem, ratiocinatione utendum erit apua

dialecticos potius quam apud multitudinem. Inductio

157쪽

LIBER VIII. . 73 contra magis multitudinem commouet. Sed de his geoneribus iam dixi . In quibusdam rebus facile potest is qui inductione utitur, quaerere M inuenire id quod too tum dicitur: in aliis non facile potest, quod omnibus

similitudinibus non est commune nomen impositum Quinetiam cum genus uniuersum concludi debet,ean de in q, caeterorum similium rationem aiunt esse, tum id profecto dissicilinium est, quae nam eorum quae como memorata int, eiusdem sint generis,quae non sint, exoplicare dicendo. Ob eamq; causam saepe disputantes inter se dissident 8c haerent, dum alii similia esse confrornat quae no sunt similia, alii similia num similia sint amo NY--c bigunt. Quocirca in his omnibus omni ratione essiciEduin est,ut nomina fabricentur, ut nec ei qui poscit quatstionem , num eius quod affertur non sit similia ratio, haerere liceat: nec ei qui rogat,calumniari, eandem ess erationern quod multa eorum quorum similis ratio non est,eodem modo dici uideantur. Cum autem inductioone multarum retum adhibita, non dat alter, id de toto genere, tum aequum est, ut resistat re refellat, postulaore. Quod si in aliquibus non doceat hoc modo contingere, non erit aequum rogare, quorum tandem non

sit similis ratio. Primum enim argumentatio per inoductionem tractanda est, tum postulandum, ut resistaοtur. Sed postulandum est, ut occurratur nobis, non in ipso quod proponitur, nisi forte unum est solum eius generis, ut duo sunt tantummodo. parium num e rorum primus Debet enim is qui resistit in alio geneo et rcre resistere: aut certe dicere, hoc uel illud solum es eX eo genere. Quod autem ad eos attinet, qui in too sto genere occurrunt nobis, nec in eodem genere Occurrunt, sed in eo quod eodem nomine,sed ambiguo continetur ueluti habere aliquem non suum colorem, aut pedem, aut manum, quoniam pictor habeat non suum colorem, dc cocus non suum pedem)in his omnibus, diuisione adhibita interrogare debemus . dam

158쪽

si ambiguum lateat, neque aperiatur, recte in proposiotione nobis uidebitur resistere. Q uod si in simili geonere, non in ambiguo resistens, nostrum labefactet roogatum, detracto eo in quo resistit nobis, quod relis quum est in toto genere ualere doce bimus, dum quod commodum est effecerimus . inuod in obliuionis uerobo M oblitum esse animaduerti potest. Non enim cono cedunt eum oblitum esse, qui commutatione aliqua arotem amiserit, quod casu N interitu eius eam amisit, non obliuione obruit. uod ergo reliquum est,demopto eo in quo occursum est nobis, commemorari deo hel: ut si quis remanente re, artem amisit,eum oblitum esse.Eodemq; modo de iis iudicandum est,qui hoc loo

'tio nobis occurrunt. Maiori bono maius malum essie contrarium. Proferunt enim ualetudinem,quae cum minus sit sonum quam frm a corporis constitutio, tamen ei maius bonum contrarium est. morbum enim maius

malum esse infirma assectione corporis. Ex his etiam id detrahendum est, in quo occurritur . eo enim sublaoto, facilius licebit proponere. ut maiori bono maius malum contrarium esse, nisi unum alterum uia, secum inferat, ut firma corporis affectio ualetudinem. Quod idem faciendum erit, non solum si quis nobis Occurret,

sed etiam si non occurret, M tame id negabit 8c abnuet, quod aliquid tale prouideat futurum. Sublato enim eo in quo nobis resistit,dare dc concedere cogetur id quoa reliquum est,quod in eo quod reliquum est,aliquid cGotineri quod non sit ita,minime animaduertat . inuod si

dare nolit, etiam tum cum petitum est ut resistet, certe quo resistat nobis non habebit. Sunt autem propositiosenes eiusmodi,quae quadam ex parte false sunt,quadam eX parte uerae.in quibus eo quod ex parte est sublato,reliquum licebit uerum relinquere. Si uero multa propoonamus, in quibus nobis minime resistat, tum ut conceo' dat omnino,petere debemus. Propositio enim dialectica est,quae magna ex parte rem ita habere declarat,ne D

159쪽

LIBER VIII. γοresellitur. Cum autem eadem res ta sine incomodo MCum incommodo per ratiocinationem cocludi potest, hoc an illo modo essiciatur nihil ad eum qui necessaria ratione non probabili concludit is autem qui probabili

ratione utitur,non debet argumentationem tractare petratiocinationem,per quam alter incommodo urgeatur. Nam 5c cum nullo incommodo urgent,concludendo,

nihil controuersiae loci rellinquunt:oc cum incommodo urgetitum nisi sit euidens dc perspicuum id falsum esse, alii incommodum id negant esse. Ita non habent quod uolunt ii qui quaestionem ponunt. Proponenda autemnant ea,quae magna exparte ita se habent, ta refelli aut non possunt omnino,aut certe id facile, quasi prima Docte perspici non potest. Cum enim in rebus quibusdam non ita et se perspicere nequeunt, tum id quod proposio

tum sumptuq, est,quasi uerum sit solent cocedere.Nunquam autem quaeri debet conclusiossin secus, cum alter resistet,ratiocinatio nunquam ad exitum perduci potes rit. Saepe enim etiam cum nulla interrogatio id quaestio ponitur,sed ut consequens concluditur, id negatur essioci. quod cum faciunt illi, certe ad iis qui non uident quid ex concessis secuatur, minime reprehendi uiden tur. Cum igitur unus rogat, neque id ait essici,alter autem negat omnino, tum ratiocinationisi nihil omnino

loci relinqui uidetur . Neque uero quicquid de toto genere dicitur, dialectica propositio est. ex quo genere illud est, quid est homo s aut hoc, quot modis bonum dicitur i Propositio enim dialectica est ad quam reo spondere licet etiam, aut non: quod non licet ad supeοriores. Ita non est dialectica quaestio ulla,nisi is qui probponit, eam explicet aut distinguat hoc modo: An boonum hoc uel illo modo dicatur: quam quidem quςstioonem licet uel negare uel concedere. Quocirca enitendum est, ut ita,ut dixi,omnes hae ponantur questiones.

Quin illud etiam par est ab illo requirere . quot sint bobnoru genera,quando explicatione oc diuisione adhibiἶ

160쪽

ia 2 nobis,ille nullo modo concedet. Qui autem unam orationem in multas quaestiones rogando distribuit, is inscienter quaerit. Nam si is qui rogatur,ad rogatum reo spondeat , prosecto ille aut multas quaestiones ponere, aut saepe ide quaerere uideatur necesse est. Ita aut nugatur,nihilq; agit aut ratiocinationem,per quam argumeserationem tractet, non habet, quandoquidem ex paucis quibusdam omnis constat ratiocinatio. inuod si minus respodeat,hic illa coarguere non potest, aut certe eum relinquit. Illud autem intelligendum est,omnia proposesita,quae argumentis perdissiciliter probantur,eadem facilia esse ad defendendum. cuius generis ea sunt quae dc prima sunt, dc ultima ordine naturae. Nam dc prima ac perspicua certum modum definitionem qi requirunt, ultima multis concludantur necesse est ab eo,qui iam inde perspicuis V primis continuatam seriem argumentorum persequi uelit. Aliter enim fallaces ac captiosae argumentationes uidebuntur,prssertim cum aliquid doceri non possit,nec demonstrari,nisi a propriis initiis N principiis capto exordio, usque ad ultima peruenia tur. Rc constitui explicariq, rem definiendo nolunt ii qui respondent, nec si explicemus attendunt. Sed proofecto facilis non est differendi ratio, nisi quid sit aut quale id de quo instituitur disputatio,intelligatur.quod in principiis se perspicuis contingit maxime,quibus csotera probantur,ipsa aliis non possunt, definitioneq; aperienda sunt K cognoscenda necessario. Dissicilia etiam Probatu ea sunt omnia,que principiorum uicinitate seoquuntur. Neque enim multa ad ea probanda,arguineo ea possunt suppetere, cum pauca interiecta sint inter iposa dc initium . quibus necesse est consequentia omnia

mostrari. Definitiones autem eae ex omnibus euerti possunt dissicillime, quae uerbis eiusmodi explicatae sunt, ut primum dubium sit uno modo,an pluribus dicantur: deinde incertum, utrum proprie de re quae definitur dis

arisian per translatione , Nam quia dubium est illud

SEARCH

MENU NAVIGATION