장음표시 사용
131쪽
Fen Decima Trach. III. Cap. I.
Cap I. T Nter causas coniunctas tussis, enumerat intemperiem calidam. Quae I sententia non consona Galeno, qui solam docuit intemperiem frigidam excitare tussim, quantum Veritati,& experientiae respondeat,alias scripsi. Hoc tamen nunc moneo, omnes has tussis causas, ad quatuor haece apita reducendas esse, scilicet, vel ad intemperiem frigidam ; vel exasperationem arteriae 9 vel materiam in vijs spiritus haerentem, quae aut ibi genita sit, aut aliunde suerit transmissas Vel communicationem ,& consensum partium spiritalium, cum alios valde ob laesis. Cap. II. Dum tradit tussis signa, ex caliditate, si intelligit, per caliditatem,
causam primitivam, vel intemperiem membrorum ad thoracem mandantium, veritati consentanea est sententia; sin minus, nequaquam sqponiam ex pura intemperie calida spiritalium partium non generantur tusses. Si retineatur sputum, evinebriat patiens, tunc, inquit Auic. putrefit materia ν ,
'euius merito sequitur febris, mel putrida, mel sectica. At si legatur textus alter natim, ita ut, vel haec, vel illa labris sequatur, sententia non est rationi consona; quoniam hectica non succedit, nisi post putridam, ubi materia intra. thoracem putrescens iusto tempore, ut ex patet Lib. s. Aph. I s. suerit expurgata; nisi per hecticam, intelligat sebrem, unam, & eandem formam
Cap. III. Inter medicamenta conuenientia curationi tussis ex intemperi frigida, enumerat aquamgranati dulcis. De qua dubium an conueniat; cumis
sit frigidae facultatis, & adstringentis simul. Curans tussim a materia subtili, utitur Diacodio simplici, ab eo se periit; descripto, & electuar. de papauere, & similibus. At sciendum, materiam
subtilem duplicem esse posse. Alteram calidams alteram frigidam. Inc Iida, ea oportuna sunt; in frigida autem, nequaquam; quoniam ad incrassa diin materiam subtilem frigidam, non ita subito ad stupefacientia est descendendum; cum haec plurimum refrigerent; sed calidis incrassantibus uti debemus, Ut thure, mastiche, styrace, & similibus; & necessitate magis vrgente,cum ad stupefacientia,&opiata fuerit deueniendum, sint magis haec temperata,quam priora,& plurimam calidorum medicamentorum habeant missionem. Quemadmodum Auic. ex Gal. transcribens Cap I. dixerat, per tussim aliquando expui corpuscula grandini similias cuius etiam affectus meminicR uctor de morbis Lib. 2. affirmauerat, testimonio Alexandri, & Pauli, ali quando lapides veros h pulmone excrearis ita debebat huius tussis curationem tradere, ac docere, quomodo huiusmodi, vel grandinum, vel lapidum generatio prohibeatur; &potissimum, cum in hac curatione videri et Alex. contrarium Galeno y quam contradictionem sicuti Paulus dissimula- uir, ita & Auic. qui omnia distinctissime se profitetur enumerare, 5e docere, satis negligenter omisit; cuius rei occasione, cum hoc sit maximi momenti, quid in hac controuersia Alex. contra Galenum deduxerit, exponens, di
132쪽
Fen. X. Trach. III. Cap. I. irr
eam, quid pro Galeno sit respondendum, & qux Vtriusque sit magis eccommodata curatio. Alex. itaque in cura sui calculosi, cum esset corpus calidum, & siccum, tabi admodum oportunum, Usus est, tum ad renutriendum corpus; tum ad sedandam tussim, victus ratione humectante,& mediocriter refrigerante, ex quo, casu accidit, Vt faciliori reddito sputo, & lenito pulmone , ac thorace, excreaverit calculum illum, ex quo, & a tuis liberatus& a phtisi praeseruatus est. Ad huius similitudinem, Alex. arguens, ex eventu l ubsequuto, in huiusmodi calculosis conuenire medicamenta humectantia, & refrigerantia; accedente etiam pro se hac valida ratione, quod ad generationem lapidis, concurrente calidiori pulmonum intemperie, calidis praetermissis, frigidis potius uti debeamus. Quibus sic stantibus, ausus
est reprehendere balneum, quod calidam curandi rationem adhibuerit, Mithridatium, Athanasiam, Theriacam, & Asthmatica medicamenta administrans; S ideo subiungit, non sine ratione perierunt omnes curati a Galeno, tanquam istegitima curatisne et sit. Sed in hac Alex. cum Galeno perquam dissicili controuersia,sciendum est, Alexandri curationem fuisse sortuitam; cum non lapidem, vel calculosum affectum curaret; sed tabis praeseruatione tentaret; quae curatio per humectantia, S mediocriter refrigerantia adhibita, licet potuerit, ratione humectationis, conserre ad faciliorem calculi excreationem; ratione autem mediocris refrigerationis, quodammodo sacere ad prohibitionem generationis lapidis; tamen euentus demonstrauit, humectationem prosuisse, non refrigerationem: quoniam lapis genitus facilius educi quidem potuit, humectatis partibus spiritalibus; sed quoniam,
vi casu unicus calculus in hoc patiente, propter humectantia adhibita, excretus,genitus erat; ita simili euentu, cum nullus superesset intro, calculus, refrigerantia administrata nihil pro eius curatione potuerunt prodesse, ut hinc magis appareat, cum refrigerantia non sint apta, nec corpora grandinosa, nec lapidosa dissoluere, ideo non faciunt ad curat ionem; sicut nec omnino possunt facere ad praeseruationem,cum calculi materia sit succus crassus,& viscidus, tus in lapidem a calore conuerti;& ideo, licet refrigerantia adhibeantur,non tamen Omnis causa calculi remouetur, Vel etia refrigerantium usu; tum quoniam ad lapidis generationem ut Lib. G. Epid. Sec. 3. Com. 31. de Lib. de Renum Medic. habetur susscit mediocris calor stum quoniam indicatur a materia, ut attenuetur, incidatur, & abstergatur ;quae a medicamentis refrigerantibus praestari non possunt. Quare, ratio curandi, ab Alex. tradita, potuit quidem excreationem calculi promouere, snon tamen omnino eius generationem prohibere.Quod si seruatus est aeger
ille, sub eius curatione, hoc accidit, quoniam nihil aliud pulmones passierant, praeter caletali generationem qui casus non est ex se lethalis, ut experientia docuit in pluribus; & ut praecipue testatur Ioannes Fernelius de quodam, qui saepius, plures excernens calculos, bona valetudine, praeter anhelitus quandam dissicultatem, S grauitatem in thorace fruebatur. Gal. autem ab hac Alex. diuersa est curatio; quoniam aliam, & magis probandam habuit indicationem; qui animaduertens, corpora illa grandinosa ortum habere ex materia crasta, viscida, ac tenaci, hanc desumst indicationem ;
133쪽
ns Petri Salii Diversi in Avici
nem, ut maletia haec attenuaretur, incideretur, & abstergeretur, sinitiique educeretur. Quoniam autem omnia haec per asthmatica medicamenta praestari poterant , ideo ad corporum istorum grandinosorum generationem prohibendam, huiusmodi mel camenta administrauit ; nec sine ration ;Nec enim materia ubi sit attenuata, & abstersa, non amplius in corpus durum concrescere poterit, quin imo facilius ex pulmone educi. Quapropter, iure inquit Gal. accidisse , ut ex his patiens ille minorem expuerit grandinem, atque longiori, quam antea interuallo, neque copiosam. Unde patet, Galeni curationem admodum profuisse; si autem tandem hic perierit, non certe id ratione grandinosorum corporum, sed ob debilitatos, & in putredinem facessentes pulmones per ijsie dicendum est y hic enim purulenta expuit, iuxta cum grandinosis illis corporibus, ut in principio narrationis dixit Galenus; quae verba si notasset Alex. nunquam eum ausus esset reprehendere , nouam docens curandi rationem; quoniam, praesente putredine, humectantia suspecta sunt, quae potius per exiccantia curari debet. Et quoniam refrigerantia inepta sunt materiei indispositionem tollere, in qua licet non conueniant calidiora, quoniam nimis condensarent eam y conueniunt tamen ea, quae citra calefactionem possunt materiam ad exitum parare y qualia sunt ast limatica, ut docet Galenus I b. T. de Comp. ix ed. secundum Loca. De usu autem Mithridatij, Athanasiae, & Theriacae,aliorumque calidiorum, in quo Alex. falso Galenum arguit, nihil etiam dicendum est; cum Gal. nequaquam usus sit his medicamentis in eo,qui corpora grandi nota excreabat; sed ad prohibendam putredinem, in illis, qui sputa illa, putrida, & flaua excreabant. Quare Galeni curatio in omnibus curationi Alex. praeserenda, utpote qui non solum falsa Galeno imputauit; sed qu etiam parum aptam in hoc casu curationem, a fortuito euentu argumen. tum desumens, docuit. Cap. IV. Distinguens sanguinis excreationes st loco patiente, dea modo
eductionis, inquit, quod cum egreditur cum mehementi rascatione, est ex .
At Gal. Lib. q. de Loc. Aff. Cap. s. docet quidem , ex gurgulione educi sanguinem per screatum ; sed ex spiritalibus locis nunquam sine tussi educi
polle. Quare, sanguis ex aspera arteria erumpens, non cum rascatione, sed cum tuis rei jcitur. Quod idem haberi potest ex Lib. 3. Meth. Cap. Iz. quo loco Galenus, ad indaganda asperae arteriae ulcera, signum proprium habet tussim; quoniam ex ea non potest pus absque tuss educi. Quare,cum sim plici ralcatiora reijcitur sanguis sine tuis, non erit signum sanguinis crumpentis ex canna, sed ex gurgulione tantum. Inter caustis propinquas,ex primitivis, sanguinis sputum sacientes, enumerat dormitionem non super pratum. Sed quae potest esse causa, ut qui non in lecto decumbat, sputum sanguinis patiatur, num compressio thoracis facta a re dura cui incumbitur. Certe res durae thoracem comprimentes, Gcum impetu irruant, pos Iuni sputum sanguinis excitare y at quomodo decabitus simplex hoc possit facere, dissicile est declarare. Inter causas procatarticas eruptionis sanguinis, recenset timorem, Mapsustiam, hi, verbis. Aut timore Vangustia acuente sanguinem. Quibus Vese
134쪽
Fen. VII. Trael. I. Cap. I. Ios
ram nutrimenti ollis accedit; llic autem dentibus adharrens, ob similitudinem cum natura dentis, ibi concrescit, lapidescens; cuius curatio erit, ante generationem, per abstersionem ; post generationem vero, per remotionem , Scalpro .
Cap. X V. Ad dealbandos dentes, asi init puluerem lapidis adamantis. Quod
notare volui, propter eo S, qui opinantur, talem puluerem venenum admodum lethale Etae ; cum tamen hoc sit falsis sinu in ; alioquin Avicenna in grauillimum lapsus suisset errorem, ad dealbandos dentes, in maxima aliorum medicamentorum ubertate, rem adeo suspectam, & perniciosam usur
Cap. XVII. Docens Avicenna, quando dentes non debeant eradicari, prae cipue monet, hoc agendus' non esse , Vbi dolor sit in neruo; inquit enim. Hine dolor non destruitur , sed redit . In quo hoc animaduerto , quod sane loco dolente, cum hic non sit dens, sed nervus, non indicatur primo eradicatio dentis ; sed quoniam aliquando dolor est adeo rebellis, ut non cedat medicamentis, &adeo saevus , Ut mirum in modum excruciet patientem, tunc enim censeo dari indicationem eradicandi dentem y quoniam cum, prius ex compressione a dente facta maxime coarctaretur nervus , & cuin praesentia dentis sit impedimento nati dicamentis, ne possint locum affectum attingere , prohibeatque difflationem materi ei, excitantis dolorem, extracto dente, non amplius comprimetur nerVus ; & ut habet Gal. medicamenta per contactum loci allecti magis proderunt, faciliusque materia morbifica dissi abitur. Cap. XIX. Ad vermes dentium suffumigium opportunum docet. Sed si in
dentibus generantur Vermes, tutior, & rationi magis consentanea curatio erit, si amaris, ut puta decocto centanrij, colocynthidis , aloe, myrrha, & similibus enecentur. Cap. XX. Causanistridoris dentium in somno, exscripsi a Galeno Lib. I. Pro Gn. Tex. et q. quo loco Galenus duas assignauit; alteram, debilitatem musculorum temporalium , ob quam facile patiuntur; alteram, causam mor-bificam, licet leuem, similem his, ex quibus maxime convulsiones seri solent. Primam assignauit Avicen. secundam tacuit, sine qua debilitas ipsa hon est apta stridorem facere. cap. XXI. Summam curationis breuibus tradit Avicen. Medicus tamen in ea duas habeat indicationes. Primam, ut debilitas illa musculorum tollatur . Secundam, ut causa morbi sca, quaecunque fuerit, amoueatur. cap. XXII. Chirurgica hax operatio non adeo facilis est; tum quia imminet periculum denti; tum quia superuenit dolor aliquando saeuus, in operatione ipsa. Quare attendantur omnia quae proposuit Gal. Lib. I. de Comp. Med. secundum Loca, ubi docet modum huius operationis. Cap. XXIII. Inter materias , stuporem dentium inducentes , enumerat acres: cum tamen Gal. solum cibos Lib. I. de Sympi. Caus. Cap. s. acidos, Sausteros huius causam censeat; nec testetur experientia, ab acribus fieri stuporem dentium; unde dubium est de corruptione textus.
subiungebat, in aliquibus fieri aliquando stuporem denti mii ex sol
135쪽
Fen. X. Traef. III. Cap. I. ial
totam hanc historiam ipse enarrauerit, & probauerit; non enim videtur in hoc casu, conuenire balneum, tres potissimum ob causas. Prima est, quia Lib. 3. I eg. Acut. Tex. & Com. 3 9. habemus, balneum his quibus sanguis e naribus huit, nisi minus, quam deceat Auxerit, noxium esse; atque hoc non alia ratione, nisi quia balneum conciliat motum sanguini, ex quo eius suxiones proritat. Secunda, quia habemus S. Aphor. I S. calida facero profluvia sanguinis. Quod exponens Gal. in Com. dicebat. Eodem modo, My calidi et sus immodicus excitat sanguinis profusiones in illis Diique corporis diaspositionibus , quae ad sanguinis pro tu ium disposito siunt. Ex quo loco posivir use licere, balnea laedere posse in sanguinis profusi opibus, quoniam si possim thas inducere, immodico Vsu, poterunt quinetia mea S augere . Tertia, quia
quod potissimum Galenus sub finem huius historiae, concludens summam
curationis huius, inter caetera ab eo enumerata, inquit ι huius curamonem
consistere in lauandi abstinentia. Si autem curationis istius summa, prae caeteris, consistit in lauandi abstinentia; ergo videtur praeter rationem fuisse a Ga-Ieno adhibitum balneum in nobili hac muliere . Sed nec etiam videtur iuxta curandi normam, in sequenti aegro, cui ob refrigerata respirationis organa, sanguinis reiectio facta fuit, ab eodem administratum; quem tamen , licet dixerit in superiori curatione, summam eius conlistere prae caeteris , in lauandi abstinentia, tertia die in balneum duxit, S lauit. Haec autem difficultas communis etiam, ut dixi, est Avicennae, qui in hac historia dicebat. Et praecepit eam ingredi balneum. Et inferius, curationis summam exponens, ait. Et inhibuit ei balneum. Postea eiusdem Caleni curationem tria omnibus comprobans, subiunxit. Et hoc regimen es bonum. At pro Galeno , sciendum est, maxima cum ratione ab eo balneum administratum fuisse, hac intentione, quod quum ille, ad sistendum catarrhum, adhibuisset
Emplastrum ex columbino stercore , medicamentum admodum calefaciens , & siccans, ex quo non solum caput, sed & uniuersus corporis habitus vehementer incalescit; ideo, ad remittendum in uniuerso corpore accensum calorem , balneum administrauit. Circa caput autem nullum leniens adhibuit; quoniam in ea parte, quae totius morbi erat fons, & Q-mes, calorem, & siccitatem, a medicamento, adsistendum catarrhum inductam , adhuc perdurare optauit. Secunda autem die , quoniam calor uniuersi corporis remissus erat, licet adhuc caput ex medicamento in calesceret, non adhibuit balneum, nec pariter in tertia, qua calor in capite, non tantum in uniuerso corpore remissiis erat; quarta autem, remisio in totum calore, excitato ex applicatione facta in prima die,medicameli ex columbino stercore , iterum idem Emplastrum ad sistendum omnino catarrhum applicuit, a quo, quoniam caput, & ab eo uniuersus habitus hinc accenditur, iterum ad balneum mulierem, ad contemperandum uniuersi corporis calorem, deduxit, idque optima ratione; quoniam Gai. ex hac ialteratione metuebat, ne in hac muliere febris accenderetur, a qua plurima imminerent pericula. Hac eadem intentione, de iudicio Galenus in sequenti aegro usus est balneo : nam cum ad tollendam partium spiritalium Iefrigerationem, usus esset medicamento ex thapsia, ut calefacientis est facultatis,
136쪽
is: Petri Salii Diversi in Avie.
euitatis , non secunda, in qua adhuc non multa inducta erat caliditas, ob reluctantem illorum membrorum insignem intemperiem frigidam; sed tertia , cum immutatum esset totum corpus ad calidum, ex usu medicam nil ex thapsia, balneum, ad remittendam immodicam totius, ex medicamCnto caliditatem; quae tamen in partibus spiritalibus magis temperata erat, ob praecedentem frigiditatem, administrauit; proiit, ne etiam in huiusmodi corpore,cx accensa extrema caliditate, ob usum medicamenti, alter febrilis, & praeter naturam accenderetur. Unde patet, Galenum balneo usum esse, non ad curandas sanguinis reiectiones; sed ad tollenda incommoda, quae ex Vi medicamentorum, pro Vsu, &sobole morborum suborientium, administratorum, succedere debuerant, eaque prohibenda Licet autem, Vt habemus ex Lib. 3. Reg. Actit. I9.&Lib. Q Aph. i 6. balnea, di calidas sanguinis fluxiones proritare sint aptas non tamen in praedictis casibus noxia suere, pluribus de causis. Primo quidem , quia ba neum non fuit administratum solum; sed cum pluribus alijs medicam emtis sanguinem sistentibus. Quare, si quid facere ad sanguinis profluuium
poterat, reluctabantur caetera sistentia, & firmantia sanguinem. Secundo, quia cum ex usu medicamentorum calidiorum totus habitus incaluisset, &calidi sit aperire, impendebad maius periculum profusionis sanguinis, nisi balneo adhibito, calor ille moderatus fuisset; atque adeb , non tantum nocuit, sed etiam causam reserationis tollendo, mirum in modum iuuit. Tertio,quia cum hoc balneum, ad tollendam immodicam caliditatem fuisset administratum, censendum est fuisse temperatum; ac proinde corpus hinc potius refrigeratum, qu mcalefactum fuisse; refrigerato autem corpore, nulli dubium est, quin sanguis facilius sistatur. Quare, iure a Galeno, ed summa cum Utilitate, in his casibus, balneum administratum fuit; quod tamen,praeter eosdem, valde noxium,ob propriam humectationem esse potest . Ideo iure concludebat Gal. summam huius curationis, prae caeteris, consistere in lauandi abstinentia. Cum autem Cap. Iq. probat balneum,ia his, qui succum salsum congessere, tunc non spectat reiectionem sanguinis, sed eo utitur in instaurante diaeta, in habitu calido, S sicco, ad temperandum , & humectandum corpus, ut inde humores, salsedinem, acrimoniam, Ee acrem qualitatem exuentes, non sint amplius apti Vasa erodere, Vel aperire.
Dixerat Auic. in cura generali sputi sanguinis, in principio huilis capiatis proposita, vitanda esse medicamenta aperitiua, inter quae numerat aloen , ut quae forsan capita venarum aperire consueuerit. Attamen in curatione sputi sanguinis , ex Vasorum apertione, monens talem reiectionem per adstringentia, & glutinantia curari, superiorum immemer, docet talia medicamenta confortanda, sist alidiora reddenda ese admistione aves. In cura sputi sanguinis ex corrosione facti, relicto Galen. modo Alex. Procedit, docens, hunc curare per remotionem malitiae complexionis; quae quoniam est calida intemperies, quae cito tolli non potest, ideo curam reddit dissicilem,& periculosam; quoniam, dum tentamus hanc remouere,interim ulcus serpit. Moniam vero huius fluxionis causa est acris ex capite fluxus,
137쪽
succusque prauus in corpore genitus; ideo dicebat Alex. quem ineutus est Auic. nos per contraria procedentes, capiti, & toti corpori prospicere debere per refrigerantia, & humostantia. Vnde instillat oleum ros&solu,& cum modica aqua frigida, & in balneo superfundit Oxyrrho dinum, & aquam etiam frigidam, & ex his sperat causam revectionis tolli
posse. Vnde Gai. eum admiratus,notat, quod nullo refrigerante, & humectante usus, in hoc casu, deueniat ad Emplastrum excolumbino stercore, vel ad medicamentum ex thapsia, quae sunt medicamenta calefacientia, de siccantia; quorum nulla, immo contraria in his casibus datur indicatio. Quem Gal. licet Avicenna, rem ipsam diis mulans,non reprehenderit; attamen sententiam Alex. amplexatus,relieto Galeno, dicebat, tales nobis timrandos esse per remotionem malitia complexionis. Sed cui dubium esse potest, curationem Galeni. tutiorem, quam Alex. & Auic.esse ξ Nam imminente pra
cipiti casu,ex destillatione acri. vel iam incipiente sputo sanguinis ex erosione, cui dubium inquam est,quin prima habeatur indicatio sistendi,& firmandi fluxionem a capite, Ut pote quae sit causa , & fomes mali, S qua non remota, morbus tolli non potest. Ut autem statim sistatur, humectantia ,& rem gerantia non sunt idonea; quoniam haec intemperiem oppositam,
non subito, sed tardE, S longiori tempore tollere postunt; intemperies enim nulla subito induci potest. At Cal. medicamenta, vi attrahendi ex alto, qua pollent, & exiccante facultate, apta sunt statim destillationem sistere; qua supressa, non admodum difficile fuerit medicamentis oportunis, & recta victus ratione adhibita, sanguinem postea, & erosionem sistere . At dices, intemperies ex his augebitur; Sc ideo destillatio ex ijsdem acrior euadet. Sane,si nulla postea a Medico adhibeatur diligentia, hec mala sequentur 9 sed diligens medicus, repressa destillatione, deueniens ad
purgationem Vniuersi corporis, optimaque victus ratione, totum corporis habitum immutans , non permittet destillationem acriorem reddi; Se tempore oportuno; non imminente sanguinis sputo, poterit capitis intemperiem , accommodatis remedijs remouere. Gal. enim, ex instanti, & imia minenti sanguinis, & crosionis periculo, ad hoc genus remediorum d scendit, nulla sumta indicatione a partis intemperie; cuius postea curati nem alias, non impendente hoc periculo, postea docuit. Quare in hoc casu, praeseratur Gal. curatio, utpote tutior, cum possit hominem aber sione, & tabe praeseruare y sed simul etiam cum capitis cura,administrentur ea omnia qus praecipuE docuit idem Lib. 1 . Meth.Cap. I agenda esse inter quae hoc solum remedium observetur, ab Avicenna praetermissum: a Galeno autem adeo laudatum, ut dicat, eo neglecto,omnes insanabiles fore, videlicet lactis potus; observeturque etiam, ex eodem loco, quando, quaque ratione, & modo in huiusmodi aegris, sanguis, vel st, vel non sit mitetendus, contra Alex.qui hanc sanguinis mittendi distinctionem indistincte videtur negare; & pariter contra Anic. qui ab ea quasi abhorrens, eandem reticuit.
138쪽
petri Salii Diversi in Avicipen. Decima Trast IV. Ca I.
Cap. I. Istinguens Pleuritidem a materia, inquit, hanc generari,&a bile, & a sanguine,&a pituita, S a melancholia . Sed in his hanc esie differentiam, quod a bile, & a sanguine fiat acuta; a pituita a
tem , & melancholia fiat chronica, subiungens. Et haec estres, quampli res hominum non comprehenderunt. Quibus verbis voluit tacite arguere G lenum, qui semper docuit, pleuritidem esse morbum acutum, .& cum ea coniungi sebrem acutam; prout etiam Hipp. hoc idem Lib. I. Reg: Acut. Tex. 8. confirmauit. Sed Avicenna hic,existimans morbos acutos fieri r tione materiei calidae; longos autem, ratione frigidae, longe ab omnium vera sententia recedit: non enim morbi acuti ideo sunt tales, quia fiant am
teria calidioris longi autem a frigidiori , sed potius ratione affecti loci, Ni atione affectionis, ut passim ex Hipp. & Galeno habemus. Vnde, letham gus, apoplexia a pituita salsa; & alii huiusmodi morbi sunt acuti, licet a materia stigidiori ortum habeant y quod censendum de pleuritide , quae si
fiat a pituita, vel a succo melancholico, omnino tamen erit, tum ratione loci astem, tum ratione affectionis, acutas quanquam non negauerim, eas
quae a bile, & sanguine sunt, esse plurimum celerioris motus, quam illas ; non tamen hinc colligi potest, illas non esse acutas: scuti enim acutorum morborum triplex est ordo, ex Gal. S Hipp. videlicet peracuti, acuti simpliciter, S acuti ex conuersione, qui ad qo. usque diem protrahuntur; ita, di intra hos dierum terminos quaelibet pleuritidis species xircu scribitur . Quare, omnis pleuritis erit acuta, magis, Vel minus, neque tamen chronica ; nisi forsan, per chionicum, uitelligat Auic. prout longus opponitur breui, non prout tardus acuto; sed hoc sentu non erant ali j
In casu suppurantis pleuritidis, inquit, quandoque saniem per pulmonem receptam expui, quandoque per intestina purgari, quandoque a inguina transmitti, quandoque per urinam exire omnia, sicut ab alijs exscripta sunt; ita habent vias manifestas, per qua sanies haec transmittatur. Sed quando solus ipse huius sententiae auctor addit, aliquando hanc saniem transmitti ad axillas , aliquando post aures , debebat, di modum, ει viam docere, si veritatem huius lententiae, quae rationi non consentanea, cum ioter haec nulla manifesta sit viarum communicatio, legentes admisesuri erant. Ex Hipp. Lib. 1. Aph. 8. hoc mutuatus, eas pleuritides, quM Iq. diebus non expurgantur, verti ad suppurationem docet. Quae sententia non uniuersaliter; sed solum plurimum vera comperitur; ut docet Gal. Lib. I. Aph. vet. quo loco, loquens de Anaxionis historia, .quar hanc aphoristicam sententiam arguit, haec scribit . uapropter rationabiliter totius morbi salutis ad 3 q.
diem extensas ι cum tamen magnam partem lateralis morbus terminum βη indiacationis habeat i q. stsi non hunc, omnino 2 o. Sed cum haec aphoristica sententia non vera sit teste Galeno, nisi ut in pluribus, declarandum cst, in quibus
139쪽
pleuritis, Iq. die non expurgata Vertatur ad suppurationem, & in quibus non vertatur. Quod ita .explicandum est. auitamque morti laterali laboran tes , iq. dieἴus non ex purgantur. Idest , quicunque pleuritici, in quibus nee dolor quiescit sectione venae, nec medicamento, nec victus ratione, nec exsercatione per sputum, nec ventris subductione, ut docet Hipp. Lib. 2. Progn. 1 2. & ideo non habent Iq. die morbi solutionem, vel purgationem , his mertitur pleuritis ad suppurationem . auicunane mero remissio. - doloris habent; ex administratis remedijs praedictis, simulque ante I . diem, aliqua, si non multum concocta, saltem laudabilia expuant, his etiam ultra I . diem non expurgatis, idest non soluto in I q. morbo per sputum, potest non succedere suppuratio, tendente scit. pleuritide ad solutionem per concoctionem materiae peccantis; quemadmodum contigit Anaxioni, in quo, cum persectionem venae, 8. die factam, remisissent dolores, & di undecima humidiora coepisset expuere ; nen tamen expurgata pleuritide, i . die versa est ad suppurationem; sed processu temporis,cbncocta materia, tum per sputum, tum per lotium, tum per sudorem iudicatio facta fuit, indicio plurimae, & crassie materiae morbum inducentis, cuius causa multum etiam temporis ad sui concoctionem postulauit. Suppurata pleutide, nis mundificatio fiat inqo. diebus, inquit Auic. cadit inperlneumoniam, grphti . At sat erat, ad mentem Hipp. Loc. Cit. Lib. s. Aph. I s. meminisse phti sisy quoniam pus retentum, & non eo tempori. spatio expurgatum, putrescens, pulmonem inficit, & corrumpit, eum exulcerans; non autem peripneumoniae 3 cum haec nec a pure induci, nec ab eo excitari queat. Dubitatio illa ab Auic. proposita, quae deterior sit pleuritis, an quae in dextro, an quae in sinistro est latere, duo habet animaduersione digna. Primum est , cum inquit. Ira quae es m latere sinistro, micina cordi. At quomodo pleuritis sinistri lateris potest esse magis vicina cordi, quam quae est dextri, si cor, ut docuit Galenus, & demonstrant Anatomici, ac experientia testatur, est in medio thoracis, licet cuspis eius ad partem snistram aliquo modo declinet Secundum est, cum inquit. Veritas in hoc consistit, quod pleuriatis in latere sinistra est deterior, merum facilius maturatur, er Iacilius resoluitur, si
sit ex illis,qui maturationem, gh resolutionem recipere psunt. Pleuritis autem quae est in latere dextro est salubrior, sed minus apta mi maturetur resoluatur. At haec responsio non tollit dissicultatem; quia cum morbi non alia ratione sint
deteriores, aut salubriores, nisi quatenus, vel dissicilius, vel facilius solui possimi illi enim sunt deteriores, qui solutionem, vel nusquam, vel dissiculter recipiunt; illi autem salubriores, qui plurimum,vel facile soluuntur ideo non potest dici pleuritis sinistri lateris deterior, si haec facilius maturatur, & facilius resoluitur; nec pleuritis lateris dextri salubrior, si haec minus apta est maturari, & resolui. At forsan dicet Auic. facilitas, S difficultas maturationis, ta resolutionis, ossiciunt tantummodo morbum, aut
breuiorem , aut longiorem ; sed differentia loci affecti, maius, vel minus periculum minatur; unde in sinistro latere pleuritis erit periculosior, licet breuior, & acutior; in dextro autem salubrior, licet longior. Ratio
140쪽
liis Petri Salii Diversi in Avie.
haec erit; quoniam snistra est in loco maioris momenti, & magis vicincta cordi quam dexteras Unde ea ratione, qua Occupat nobiliorem partem, est deterior, & periculosior, quam partis dexterae, utpote minus nobilis . At sciendum est, dextras partes sinistris esse praestantiores, S nobiliores , N quae calore insito, ac naturali magis abundant, atque in omnibus operationibus naturalibus magis praestant; hinc a dextris habemus principium motus; hinc videmus, in dextera parte situm hepar, quod est nutritionis
fons; hinc uenerationis membra in dextris partibus locata, sunt calidiora, & ad procreandos mares magis aptas hinc testiculus, ren, & vena e mulgens , ac seminalia vasa, de uteri partes, in dextris sitae calore naturali sun tuberius abundant, ac proinde, Vegetiores, & nobiliores. Sed unde hoc ΘQuia arteria a orta ex sinistro cordis ventriculo erumpens, statim versus dexteram corporis parte deflectens, dextro corporis lateri, maiores, quam in sinistro arterias impertitur. Hinc Hipp. Lib. 2. Epid. Sect. 6. Tex. 2I. celebrans partes dextras, nobiliores sinistris, dicebat. Circa naturam, plurimam mim habent, mamma dextra,'eculus dexter, δ' quae infra sunt: nam, si di mares dextris partibus haerent. Si autem , &testimonio Hipp.&rationibus
praedictis, dextrae partes sinistris praestantiores sunt, & plurimam habent vim in natura; igitur, & morbi indextris partibus erunt grauiores, ac d Cieriores, quam in sinistris. Quare, & pleuritis, ratione loci, erit deterior in dextero latere, quam in sinistro. Nec est quod contra apponas, in sinistris, propter viciniam cordis,quoniam,vi iam dictum est, cor in medio thoracis situm est, quod licet ratione ventriculi sinistri, in quo multo maior spirituum ubertas, & copia quam in dextero Viget, ut proinde possi partibus sinistris maior vitalis caloris copia impertiri; tamen, cum in dextra Spartes,ampliores arterias deflectens,arteria aorta, in dextrum latus di nundat,signum fuerit certissimum dextras partes maiori abundare calore,quam sinistras, potissimum quidem; cum e regione earundem sit collocatus lien; a directo autem dextrarum sit locatum hepar , quod, de caloris copia, Sc Operis excellentia multum praestat. Quare, ratione loci, censeo pleuritides dexteri lateris, cum praestantiores sint partes dexterae, quam sinistrae, cucdeteriores, & grauiores his, quae fiunt in latere sinistro. Ratione autem solutionis, si morbus est salubris, pleuritides dextras facilius solui, qu msinistras, censeo; quoniam, cum solutio morborum sat ab insito calore; hic autem plurimus abundet in dextris partibus, in his maior est aptitudo, Nactivitas ad resoluendum, quam in sinistris. Si autem morbus sit lethalis, tardius interiment pleuritides dextrae, quam sinistrae; quoniam in his maior potest esse renixus morbi ficis caulis, ex abundantia caloris insiti, quam iasinistris; si autem pleuritis non soluatur, nec interimat, nec suppuret, si in dextro sit latere, periculosior erit suppuratio, quam in si istro: obsessa enim parte nobiliori a putrescente materia, semper maius, quam ex ignobiliori succedet periculum. Praeterea , si in tali suppuratione, vel ustio , vel sectio administranda seret, ratione praestantiae partis, tutius est secare, & Vrer partes sinistras, quam dextras. Quod nimaduertens Auctor Lib. de Morb. 3. dum ageret de suppurante pleuritidς, dicebat, Optandum autem e et, exsi