Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

201쪽

Fen XIII. Trast II. Cap. I. I9;

appetitus corruptus, Pica dictus, ad alienas ab hominis natura, & nutritioni ineptas res sit, alia causa est inuestiganda; Vt scit. primo statuatur, quod alimentum, qua tale sicuti ex Galeno pluribus locis habetur duo requirit y alterum est similitudo temperamenti ue alterum familiaritas naturae; quorum si alterutrum, vel ambo desiderentur, alimentum non ei it; qualia sunt, lutum, calx, gypsum, carbones, terra, caro cruda, S alia huiusmodi, in pica aut de desiderata, in quibus deest omnino naturae familiaritas; ex parte autem, temperamenti similitudo. Quemadmodum autem homines alimenta sibi proportionata, sue naturaliter, sue praeter naturam di spositi, appetunt, primo ratione familiaritatis naturae, unde conuenientia quaerunt , secundo vero ratione similitudinis temperamenti, cuius ope hoc alimentum conueniens, huius magis qualitatis, quam illius desiderant. Eadem ratione, picam patientes, appetunt illas res homini improportionatas, & nutritioni ineptas; primo ratione familiaritatis naturae, non hominis absoluth, sed eius tantum humoris praui, qui os ventriculi oblidet; qui humor cum sit omnino a natura hominis alienus, ita st imulat virtutem ad appetendum, aliena quidem ab hominis natura , smilia autem humori peccanti; S propterea alias dixi, dum agerem de rabie, in pica appeter patientes insueta, & a natura humana aliena, ob sim pathiam humoris praesentis, Sc occupantis os ventriculi. Quod autem talis humor, qui similis praedictis rebus est, possit in corpore nostro congeri, & generari, nulli d het esse dubium; cum non tantum in ore Ventriculi genitus, ex vomitu aliquando pateat; sed etiam experientia doceat, in ali)s corporis partibus accumulari , unde, sicuti etiam testatur Gah Lib. I Meth. Cap. I a. i

abscesssibus aliquando reperiuntur substantiae, lutum, olei amurca, vini *x ungues , pili, osa , testς , lapides , porra, &ihuiusmodi plura ineffabilia . Tales autem humores, cum obsederint os ventriculi, eius facultatem immutantes, stimulant appetentiam, non amplius ad naturalia, sed ad ea quae sunt praeter naturam; & tunc ratione symbolae qualitatis, fit appetitus ad similia. Quare, prima ratio huius corrupti appetitus, erit familiariatas naturae peccantis humoris. Pracedente autem hac naturae familiaritate, secundo fit etiam appetentia haec, ratione temperamenti, non naturalis ventriculi, sed humoris peccantis, & ventriculum corrumpentis, qui ut pravus, ita S praua cogit appetere s &Vt in naturali temperamento contingebat , quo similium erat appetitus ι ita in hac alteratione, similium est appetentia, atque adeo alienorum, tum ratione familiaritatis naturae; tum ratione smilitudini, temperamenti, in pica erit appetitus; non autem ut Censuit Auic. ratione contrarietatis, S diuersitatis. In illis verbis, ν est ille, qui nominatur periculum, ist discrimen, clare apparet, Interpretem, ex

' ignorantia vocum errasse, cum dicere debuerit, ille qui appellatur pica,

malacia.

Cap. XI. Avicenna, postquam admodum consus E curationem corrupti adipetitus, maximam partem explicauit, prorumpit in haec verba. Et oportet,

ut loquamur in hoc, secundum experimentum, non secundum ratiocinationem. Quae

sententia sane indigna est tanto viro s cum in hac curatione, prout S in C R et, teris

202쪽

iss Petri Sali) Divers in Avic.

teris, Medici rationales, potius ratione, quam experimento duci debeant .:

Sed desectus Auic. in hoc suit, quod non habuit auctorem, a quo distiscth,

N cum ratione explicatam hanc curationem exscriberet; cum omnes potius , tanquam Empirici, quam rationales de hac affectione scripserint. At curatio huius affectus, hoc pacto instituatur. Cum haerent humores vitiosi, & alieni in ore ventriculi, appetentiam ad extranea, & corrupta excitantes , tres exoriuntur intentiones. Prima est, euacuatio humorum peccantium , secunda, remotio horum ab ore ventriculi; tertia, est eorundem,

contemperatio. Pro prima intentione, duplicia sunt evacuantia; alia sensibiliter, alia insensibiliter . Sensibiliter euacuantia, sunt ea, quae vel per vomitum; vel per secessum euacuant: in quorum usu considerandum, an ma. teria sit insinuata tunicis Ventriculi, an in eius cauitate contineatur a P niam , in prima, non conuenit vomitus quod non animaduertit Avicenna qui in secunda conuenit; sicuti accommodata sunt ea, quae per secessum euacuant; in utraque tamen, semper cauendo a validioribus medie mentis , & quae euacuant a toto; licet in hanc rem male usus fuerit Avicen. turbi t. In sensibiliter euacuabunt, exercitium, ieiunium, medicamenta dia scutientia, & praecipue consectiones magnae. Pro secunda intentione, facient abstergentia, & remouentia materiam ab ore ventriculi; in quem usum venient, amara, & quae validam concussionem in corpore faciunt, ut sternutationes; quae sicuti prosunt in singultu, ad euacuandam materiam ab ore ventriculi, similiter prodesse poterunt in hoc casu. Pro tertia intentione sectent Omnia contemperantia, & praecipue, quae exiccare, dc absumere vitiatos humores possimi; in quorum usu animaduertatur, qualis sit materia peccans, scilicet, an vel calida, vel frigida sit,ut in frigida,contemperantibus calidis, in calida, contemperantibus frigidis,vel in utraque temperatis utamur. Siccantia autem, S absorbentia in omni casu conusnient, ubi peccantis intemperiei non sit contraindicatio. Hac igitur via,S Methodo agentes, recth, &summa cum ratione hanc passionem curare poterimus, non tanquam Empirici, sed vi Rationales, operantes. Et si rectE considerentur praescripta ab Auctoribus , hoc casu medicamenta, , omnia apparebunt, licet nullo discrimine proposita, ad has tres intentio

nes collineare.

Cap. XII. Notandum est, quod appetitus caninus proprie sumptus, est se mes continua,& insaturabilis, in qua, assumpto copioso cibo,atq; adeo gramuata natura, solent patientes vomere, sumpta similitudine a canibus; quod si non vomant, excernuntur cibi per sexesium. Haec fames, ut alias scripsi habet unicam causam, scilicet intemperiem frigidam, Vel puram, vel

Cum materia. Caetera autem intensioris appetitus genera, Vocantur e tiam

aliquando improprih, ad praedicti similitudinem, canina; quanquam nonisve rh talia snt; quoniam in his, aeque ac in illo, non est fames continua, &insaturabilis; ab assumpto enim cibo satur1ntur, ta quiescunt in his patien- res; quod non contingit in appetitu proprie canino. Unde hic animaduertatur, quod Auic. hoc loco, per appetitum caninum, non intelligit solumo

proprie dictum; sed stiam omnem aucti appetitus speciem, a quacunquei fiat

203쪽

Fen. XIII. Tract. II. Cap. I. i pr

sat causa. Quare, nil mirum, si eam appetentiam, quae euacuationibus, &morbis longis solet succedere, appellet caninam, sicuti & alias famis plures species, quae nequaquam sunt caninae. Cum enumerat inter aucti appetitus causas, intemperiem oris ventriculi calidam. An consentiat Galeno, & veritati, ex superioribus annot tionibus habendum; quibus ostendimus, hanc Avicennae sententiam, quam ab Alexandro mutuatus est, principijs Galeni contrariam esse. Appetitus canini communiter sumpti duas a signabat Gal. Lib. t. d Sympi. Caus. Cap. 7. causas; altera fuit intemperies frigida cum materia; altera, copiosior totius corporis euacuatio . Hanc secundam duplici ratione contingere docuit, vel a caloris robore; vel a Retentricis facultatis imbecillitate. De hac secunda causa pariter locutus Auic. inquit, hanc totius corporis euacuationem, quam sequitur ingens fames, prim d fieri a ca- Iiditate totius corporis , idem corpus resoluente; quandoque inducta ab aere calidiori,cum inuenerit subiectum rarae texturae,& sacilis resolutionis; quandoque vero intrinseca, sed quae sit digerens, S resoluens; praecipue autem, ubi pariter caliditas extranea accedat,cum raritate textum, aut debilitate virtutis retentricis. Quare haec omnino est sentcntia Auic. quod ap- Petitus intensi, ex resolutione totius corporis pendentis, causa sit caliditas,vel inducta ab aere; vel interna, causam procat arcticam non habens; quq caliditas eo validius resoluat, si vel corpus sit rarae textum, & facilis resolutionis; adsitq; imbecillitas virtutis re tutius. Ex quibus sane causis fieri appetitum immoderatum poscibile quidem est; hic tamen nunqua simi lis su sit illi, qui aemulatur verE, & proprih caninum ; nisi praeter enarratas prius

causas, addatur altera a G.il Lib. F.de Loc. Aff. Cap. 3. proposita, Videlicet, facultatis omnium corporis partium attractricis, te simul cum ea, earundem naturalis appetentiae robur: si cnim haec absit, pollunt quidem patientes ingente ciborum appetentiam pati; non Vero eam, qua, nisi triplum,& quadruplum, S aliquando quintuplum astu et i cibi allium ant, fame admodum cruciantur. Robore autem praedictarum lacultatum praesente, coguntur,obcelerem dissipationem, praedictam ciborum copiam assumere, calore valido, virtute autem retentrice imbecilla existente. Quare, ad hanc famem excitandam,tria haec concurrent,caliditas ingens,debilitas virtutis retentricis, attractricis autem, & naturalis appetentiae robur. Quibus tribus praesentihus, mirum quantum cibi cogantur assumere patientes, sollicitante fame ruon enim tantum quadruplum, & quintuplum; sed etiam obseruatio immodi, i appetitus decuplum quandoque assumunt; ut vidi ego in muliere, quae spatio et q. horarum, tantam cibi quantitatem erat coacta assumere, quantam sana, i o. diebus non potuisset; quae tamen a me curata tandem conualuit.

Appetitum caninum, seu famem ingentem, prouenire aliquando ex de pillatione a capite monet. Sed nisi destillatio sit acida, nullus est consensus,& nulla est ratio, ob quam, ex destillatione possit augeri appetitus. Cap. XIII. Debilitatem virtutis retentricis indicantia signa exponens,lum totius corporis; tum ventriculi, videtur simul signa explicare velle; cum

204쪽

isg Petri Salii Diversi in Avie.

tamen quae pertinent ad debilitatem ventriculi tantum recenseat; multitudo enim egestionum, or via ad diarrhaeam, nihil habet commune cum retentrice totius corporis; quininio, in hac oppositum potius contingit y cum paucae fiant egestiones in uberiori corporis euacuatione, pendente a debilitate virtutis retentricis totius corporis; Vt docet Cal. Loc. Cit. Lib. r. de Catas Sympl. Cap. 7. ex hoc distinguens appetitum caninum, ex corporis copiosiori evacuatione, ab eo, qui fit ab acido succo . Signa eius famis, quae ex multa resolutione contingit, non enumerat, confugiens in his, ad uniuersales canones. At ex Gal. haec habeantur, via delicet, quod in tanta alimentorum copia , quam coguntur assumere patientes, nec cibi crudi permanent, nec per aluum deijciuntur, nec plenitudinem , quae ratione succorum, attenditur, cffciunt, nec probe corpus alunt; cum hinc, nec pinguescat, nec carnosus euadat; ut docet Gal. Lib.

6. de Loc. AK. Cap. 3. sed celeriter discutiuntur, & dissipantur, postquam

attracti sunt, ad nutriendum uniuersum corpus. Quoniam vero attrahuntur ab uniuerso corporis ambitu, ob robur virtutis attractricis; ideo i nuhac fame egestiones sunt pauca', perducto alimento ad uniuersum corpus; ut habetur ex Gal. Loc. Cit. Lib. de Sympi. CaucCap. XIV. Curans Auic. appetitum caninum, longe disseti a Gal. in exhi-hendo vino. Galenus enim post assimplum cibum prohibens , & damnans eius usum ieiuno ventriculo ) monet, exhibendum esse. At Avicennaoppositum censet, dum inquit. Ipsum enim sanat ab ea, sumptum in potu, cale- faetum, in ieiunio. Sed forsan sunt undique validae rationes; nam Auic. potius respiciens causam, quam affectiam, exhibet ieiuno ventriculo; quoniam sic magis calefacit. Galenus autem, respiciens tum causam , tu aikctum limul, exhibet a cibo ; quoniam sic magis satiatur fames, relaxatione facta a vino, & simul etiam calefit ventriculus. Si tamen tutior, &iuxta rationem magis norma sit praescribenda, praeseratur magis modus a Caleno traditus, ad vitanda ea mala, quae ex Avicennae doctrina imminent: nam ubi ventriculus sit laxae, & rarae texturae; vel genus neruolum sit debi- .le, vel cerebrum imbecillum, patientes, ex potu vini ante cibum, convulsionibus, & delirijs, ac similibus morbis obnoxij redduntur, ta aliquando

epileptici evadunt. In exhibendo ante cibum vino, unica exceptione utitur Auic. scit . quod vinum in omni appetentia ingenti, sit exhibendum, ieiuno existente ventriculo, praeterquam, si sit solutis uentris. At Gal. qui excipit casus magis metuendos , in quibus vinum ieiuno Ventriculo est valde noxium, inquit, vinum appetentias non sanare, ortas ex longa inedia, vel ex alui prosluvio , ut est fluxus sanguinis, aut ex alia aliqua euacuatione. Quare Gal. euacuationes, a quibus corpus est exinanitum, ac proinde laesionibus magis obnoxium, praecessisse, & inde famem inductam esse, supponit; Auic. autem , qui hoc sorsan a Gal. sed male exscripsit, hanc exceptione proponit, ubi cum fame simul sit solutio uentris. Nisi forsan Auic. per solu- , tioncm ventris, intelligat copiam egestionum , sequentem samem caninam , factam ab acida materia, in qua diccbat Gal. Lib. I. de Sympi. Caus. CU

205쪽

Fen. XLII. Trach. II. Cap. I. ipse

Cap. 7. multitudinem egestionum apparere. Quo casu , Auic. cum Gal. conueniret, quoad hanc egestionem; longe tamen dissentiret, quoad vini

exhibitionem; nam Gal. in ea, non prohibet, immo summopere vimina commendat; Avicenna vero omni Vino interdicit, cum ait y tunc enim o Gret, ut omne uinum uitent ,s plicum quidem, quoniam appetitum sotiet; amarum autem, quoniam solutionem ventris ipsorum auget. At quod vinum

stypti cum appetitum augere aptum sit, liquet quidem; quod Vero amarum fluxionem ventris augeat, dissicile est imaginari, nisi fluxus sit, vel biliosus,

Vel sanguineus; qui tamen fluxus, cum non sit proportionatus huic a flectili, dissicile est existimare, quomodo cum appetitu canino coniungantur; a que adeo non videtur verum, quod in appetentia canina, vinum amarum

Buxionem ventris augere queat, potissimum vero, quod si adsit in hac ventris fluxio , coniectandum est a frigida causa prouenire, quam vini potus non augere, sed coercere potius potest.

Inter cibos conuenientes in cura famis caninae, factae ex nimia corporis resolutione, enumerat acida, de acetosa; quae tum ratione attenuationis humorum, quam escere apta sunt; tum ratione dispositionis eorundem ab excitanda appetentia adeo aliena sunt, ut existimem textum esse corruptum. Ea autem ingens fames, quae ex nimia corporis resolutione prouenit, fuit

curata, ut habet Lib. 1. Epid. Historia 6. in Viro Oeniadis, perfanguinis

missionem copiosam in utraque manu factam, quousque corpus exanguet, redderetur; nec quidem sine ratione, cum censeret sorsitan, eam ab imen perie calidiori totius corporis fieri, cuius ratione, totus corporis ambitus dissiparetur 9 ad quam intemperiem extinguendam , fanguinis illa mi Lsione, tanquam auxilio aptissimo opus suit, nec non ad ipsum corpus refrigerandum . Quae curatio licet periculosa videatur, utilis tamen fuit; quamobrem maximd aduertenda, cum possit in casu dissicillimo in usum veniate. Quod notare volui, licet nullus alius Auctor, nec ipse quidem Avicenna huius curandi rationis meminerit. In cura famis caninae ex vermibus, utitur cibis crassae substantiae, & rei

peramenti frigidi, ac pane infuso in aqua sirigi , di in aqua rosarea. At ista appetitum augere potius apta sunt, & vermes ex cibis illis magis fouentur. Quare potius conuenient calefacientes cibi, qui, & aromatibus, prς-cipie autem acrioribus conditi sint, &qui non ita facile conficiantur, nec facile adeo possint absumi. Curans famem caninam proprie dictam, prouenientem ab acida pituita, cum cibo exhibet piper, mel, allia,qcepas. Quae tamen omnia conueniunt potius ad excitandum appetitum y quinimo ipsemet Avicenna superius, Cap. 9. in curatione deperditi appetitus, cx phlegmate crasso , haec cnumerat, & probat ad prouocandam famem. Verum quid dicendum est ctiam de nucibus, quae propter suam adstrictionem valde famem augent ;quibus etiam assines sunt A gdalae. Quare, tutius est in hoc casu, ab his abstinere; quoniam, licet ex parte humori peccanti aduersari queant; aD

sectum tamen augent.

Quemadmodum samem a catarrho induci dubiae est fidei, nec ita experi

mento

206쪽

mento respondet; ideo etiam iure Avicenna neglexit eius curationem uicap XV. Vox illa, quanisque, cum ait. Et quandoque, peruenit res in ipso adfutum, non est distinctiva specierum buli mi, ita ut sentiat, aliquando essesne animi desectu ι quoniam sic veritati refragaretur, & Gal. qui Lib. i. ad Glauc. dicebat, butimum nil aliud esse, quam animi desectum; sed distina

fuit tempus eiusdem; quoniam patientes non semper actu animo linquun)tur; sed aliquando tantum. Avicenna, per ea verba. Et se ex humoribus tegentibus os stomachi, iste. Al- Iudit ad huius affectus causam, etiam ab intemperie cum materia; quod tamen nunquam a sermauit Galenus. Quod autem id possit fieri, credendum est; cum in ventriculo, a praesentia materiae frigidioris, possit tanta in ore ventriculi induci intemperies frigida , Vt Virtutem extinguat s quo casu tamen, ab intemperie, non a materia immediate fit haec affectio, si ad hanc excitandam, non sola intemperies, sed etiam oris ventriculi imbecilialitas requiritur, Ut docet Gal. Lib. I. de sympi. Caus Cap. 7. cuius conditionis non meminit Auic. cum tria requirantur ad inducendum buli nisi,

scilicet, Indigentia, imbecillitas oris ventriculi, & eiusdem Restigeratio;

ut docet Gai. Loc. citato.

Cap. XVII. Quoniam inbuti mo, duo sunt, alterum est animi desectus; alterum, casus potentiae appeti tricis; ideo duae insurgunt intentiones. Prima quidem, ad reuocandum patientem ex syncope; secunda ad tollendam intomperiem, ob quam potentia appetitiua concidit. Ad primam, pr scribuntur, quae faciunt ad reuocandum hominem a syncope; in quibus praecipue eliguntur ea, quae praeter cibi conditionem, suo odore,& nidore, vim sopitam ventriculi excitare possim t. Ad secundam, Ruic. illius curationem tradens, docet, in C do a calida, modo a frigida fieri intemperie bu-

Iimum; in quo discrepat manifeste a Galen. qui semper docuit, butimur fieri ab intemperie frigida , quae plurimum ortum habeat ab ambiente frigidiori, & quam praecedat ingens appetentia, quae postea ex frigiditate,

extinguente tollitur, & fit buli mos . Quoniam autem in bulimo, membra, ottrahentia a ventriculo ipsum exiccant, & omnem euis humiditatem exhauriunt ; ideo Galenus quandoque, Ut Lib. 3. de S mpl. Med. Fac. Cap. s. . dixit, butimum esse frigiditatem iunctam siccitati; c aliditatis autem nun suam meminit; quanquam Alex. scripserit, butimum a caliditate ingentifςri, qui tamen per butimum, non praesentem affectum, sed iam em syncopalem intellexit; quod & censuit Aetius, & Paulus, agentes de bullino in. febribus y in quibus non proprie dictus contingit, sed ad eius similitudi nem, aegri concidunt animo, nisi cibus illis exhibeatur; atque adeo huius cinimi desectus potius docent praeseruationem, quam curationem. An autem sit possibile, ut existimauit Avicenna, quod bulimus proprie dictus sat etiam ab intemperie calida, forsan demonstrari poterit; cum pateat,

omnem insignem intemperiem lacultatem membrorum extinguere. Verum multa,licet rationi consentanea,experimento tamen non respondent, prout & hoc.Nouimus equidem, ab insigni caliditate prosterni appetentiam;

verum non est casus buli mi; in illa quippe no i ita succedit animi desectus,

207쪽

Fen XIII. Traa II Cap. L et oi

prout in hoc. tare,casus ille reserendus ad Cap.7. in quo agitur de destructione appetitus; non autem ad bulimum, de quo in prassienti; quem cum ex Gal. praecedat ciborum ingens appetentia, quae postea languida virtute, concidit, liquet, non ab intemperie calida, cuius proprium est fundere &appetentiam de ijcere , sed a frigida tantum pendere. Si autem quandoque prostratae appetentiae, ex intemperie calida succedat animi defectu , hoc non a sacultate ex se labefactata contingit; sed cosequitur potius relaxationem oris ventriculi, quae ex indigentia alimenti, dc sectum animi inducere potest, vel attractis prauis succis ad Ventriculum relaxatum s vel non suppeditata materia ad eius alimoniam.

Cap. X VIII. In fame syncopali seruatur appetentia, & in hoc differt a bu limo, sed tardante cibo, succedit syncope, cuius causasunt, caliditas i Dalida, erribilitas stomachi, inquit Avicenna. Quibus verbis, clate liquet, hunc est 1, affectum, quem Alexander, a quo Auicenna hoc exscripsit, butimum appellat, & ab ijsdem causis produci censet, cum ait. Fit autem, it ratio fabis;Heat, as immoderato oris eventriculi calore, ct imbecillitate.

cap. XIX. Curam famis cum syncope in duas partes diuidit; altera consistit in curatione syncopes; altera in curatione, post quam evadunt a syncope. Verum, quae est haec curatio post syncopen ξ sicut enim huius duae sunt

eausae, scilicet calor vehemens,& oris ventriculi imbecillitas, ita duae erant intentiones; prima, ut refrigeremus; secunda ut os ventriculi, tum per interna, tum per externa, roboremus. Praeseruatio autem consistit in non dis

serendo cibo, ubi sit indigentia, cauendo ab his, quae possunt intemperiem

augere , ita vero debuit hanc curam Avicenna tradere. cap. XX. Avicenna agens de siti, omnes eius causas nititur explicare; non ' tamen proximas, & immediatas, sed antecedentes, & mediatas enumerat Cum enim ex Gal. sitis immediate inducatur, vel ex humiditatis defectu; vel ex caloris exuperantia; vel ex utrisque, hae cause prius erant explican dae, declarando postea, quomodo a causis, vel externis, vel internis illa: excitarentur. Quae vel sunt ex pura intemperie, vel etiam cum materias prae terea inducuntur aliquando primario, aliquando secundario, & perconsensum, assecto ventriculo, aliquando toto affecto,&aliquando singulari aliqua parte.

Inter causas mediatas, sitim producentes, enumerat oppilationem menarum inter eventriculum, or hepar. At ista oppilatio, nisi excitet seruorem inta materia, non est apta sitim excitare; quia ex ea, nec exiccatur ventriculus,

nec calefit .

Cum subiungit, fieri aliquando sitim per consensum ab hepate, ibi mehementer hoc sit refrigeratum, sententiam,sensui, & rationi repugnantem proponit . Experientia enim patet, refrigerato hepate, nisi alia accedat pallio , prout in hydrope, in quo cum refrigeratione hepatis abundant salsi humores, sitim potius tolli. Ratio autem est manifesta; quoniam refrigerato hepate, non est caliditas absiimens humidum, nec calefaciens ventriculum. Nec Vera est Auic. adducta ratio, quod hepar frigidum sitim inducat in quia non attrahati quinimo potius, quia non attrahit, Sob id abundat hu'midum

208쪽

ibi Petri Salii Di vers in Avic. i

mulum circa ventriculum, & primas venas, non potest succedere stis:

Si in morbo acuto si mehemens sitis, se mehemens siccitas, inquit Auic. es illud malam malis. Si per Malum, intelligit lethale signum, hoc falsum est;

quoniam talis siccitas mortem non indicat, nisi aeger non sitierit; nam non sitire, ubi vehemens si oris siccitas, indicat, vel mentis laesionem; vel facultatem emorientem. Si autem, per malum malis, intelligit hoc sgnum magnitudinem morbi indicare, vera est eius sententia; quoniam magnitudo symptomatum in orbi magnitudinem testatur. p. XXI. Signum sitis, ex oppilatione inductae, dicit esse lenitatem naturae Per lenitatem naturae, intelligens alvum liquidam, & humidam. At haec potius est indicium non sitiendi s cum hinc appareat humidi exuperantia, tacaloris desectus. Si ex calore sitis orta fuerit, inquit Auic. tunc migilia ei conferami. At hoc ta tum verum comperitur de siti superficiali; ut habet Lis. 6. Epid. Sect. 4 Com. 2 2. Gal. cum ex somno excitata suerit: si enim sit ingens, sola vigiliae non sufficiet tollere eam, immo aliquando requiritur potus frigidae. Vbi autem ex somno non si sitis, sed ex immodico calore,ut contingit in labriaci tantibus, quomodo haec stis per somnum, succedente caloris labrilix moderatione, & humorum putrescentium coctione ξ sedabitur. Vide Lib

supra citati com. IS. I . .

Cap. XXII. In curatione stis, ex euacuatione facta, cum monet,sesentem non debere plurimum, subito, nee quam malis frigidam bibere , ne mortistere caliditatem, quam debilitauissiccitas, utilissimum tradit praeceptum. Verum ratio nequaquam vera est; quoniam caliditas propria, ab euacuatione quia

dem labefactata est, non autem a siccitate 3 cum siccitas sit calori potius subsidio, quam detrimento. Et momitus quandoque facis stim, ait Avicen. Quod potest fieri ex nimi .

euacuatione, absumptis humiditatibus; attamen, cum hic sermo sit de curatione, & non de causis, forsan melior erit lectio. Et momitus quandoquatostitsitim; quod contingit in siti a calido humore in ventriculo haerent . Vnde inquit Gal. Lib. 2. de Naturalib. Fac. Cap.9.i uis Porro non intelligit, sed αbi plurima in mentriculo flava bilis continetur, perpetua siti mU-- , contra, quod ea momitu eiecta,protinus asti magis minicamur, quάm si plurimi,

hau ssemus potionem ' Haec Gal. a quo potuit Avicenna praedictam exscripsisse sententiam. Quod in stomacho calidis, ct sicco aqua frigida addat sitim, est contra rationem, & Gal. Lib. 7. Meth. Cap. 8. ubi narrat historiam ς gri sitientis ex ca rida, & sicca ventriculi intemperie, qui potu frigidε eam sedauit.

Sitim a salso humore excitatam monet sedari ex potu aquae calidae. At Gas. ad hane sitim Lib. I. de Sympi. Caus Cap. 32. extollit acetum; cum simul

Possit refrigerare, & siccare, quibus duobus indigemus ad sedandam sitim ex humido succo, qualis est salsus humor. Cap. XXIII. Sicut docuit hanc emplastri formam,ita & alia iuvantia erant notanda, vel omnia simul prs termittenda. Quod notare volui, ne aliquis

negligens Medicus existimet, in sola huius emplastri applicatione, huius

209쪽

casus totam ,& persectam consistere curationem.

Fen Decimatertia Tract. III. Cap. I.

Cap. I. T Ocumenta concoctionis ex tribus causis generaliter seri do-IN cet. Prima est, ex cibo; secunda ex quiete, & motu; tertia ex ventriculo. Quam sententiam licet Auic. a Gal. Lib. 3. de sympi. Cauf. i scuti & plura alia in serius explicata exscripserit; tamen longe aliter, &clarius causae hae uniuersales, a Galeno expolitae sunt; cum enim docuerit, in concoctione triplex contingere symptoma, scilicet coctionis priuationem, eiusdem tarditatem, & corruptelam, inquit. Horum communis causae

.st facultatis alteratricis frustratio; quae quidem ex duplici potes prouenire causa, scilicet, mel ex facultate ipsa s mel ex quopiam externo errore. Laeditur acultas,

aut ex intemperis, aut ex morbo instrumentali. Externus autem error triplex est, alius in excrementis, qui in mentre continentur i alius in cibis; alius in temporesemiani. Haec Gal. Quae ut clariora, ita & faciliora sunt. Ex quibus patet, quae ab Auic. vel praetermittantur, vel parum apte describantur. Illa verba. Verum sicca, humida non perueniunt ad hoc secundum plurimum,

mi appareat ex eis solum , cum aequalitate ambarum aliarum qualitatum, nocumen

tum digestionis, nisi iam secerint euenire, sicca quidem arefactὶionem, or humida υ- dropi sin . Sunt exscripta a Gal. Loc. Cit. qui tamen aliter paulo rem describens ita ait. In humiditate mero, sic siccitate adeo intem ratus menter esse, in actionem amittat, non potest sine prolixo temporis spatio; debetque praecessisse, humiditatem quidem, hydrops, scitatem, mel senium, mel maramur. Cap. I l. Inter causas corrumpentes digestionem, ex cibo , enumerat coispiam, ct uantitatem eius. At Gal. Loc. Cit. Iecensens externos errores, coctionem, ventre ipso minime affecto, vitiantes, quantitatem cibi videtur excludere a causis corruptelam inducentibus, inter has, solum enumerans cibi qualitatem vitio iam, excrementa in ventre haerentia, ordinem incongruum, S tempus intempesti Vum. Cum autem subiungit Avicenna, quod cibus in minori quantitate, quam conueniat, sumptus, patitur de digestione supra quod oportet ; nde aduritur, δ' in emerem cotiuertitur. Dico, hanc cauissam non posse contingere in ventriculo naturaliter disposito, ut experientia patet in his, qui ientaculum sumunt; ubi autem fit talis adustio, ne-ςessario concurrit caliditas ignea ventriculi; atque adeo tunc non erit peccatum ex cibo ς sed ex ventriculo, non concoquente, sed corrumpent , potius quare duo deerunt, dicta ab Auic. primo, quod nonpatietur magis de digestione, quam oporteat s quoniam haec est corruptio, non digestio; secundo , non poterit esse tanta adustio, ut cibus incineretur , quoniam ad assationem quidem succedit incineratio; non autem ad corruptionem in Ventriculo factam; quoniam durante vita, non potest esse tanta in ventriculo caliditas, quae incinerationem in serre queat. Sed sors d per quandam meis taphoram hoc dictum est ab Avicennas, cum tanta fiat aliquando adustio Corruptiua in Ventriculo, ut sit proxima incinerationi.

Cap. III. Quod dicit Avicenna de sicco, & humido, videlicet, quod ipso, sola

210쪽

164 peti I salii Diversia in Ausc. '

fla ex fomitu Militant digesionem, Galenus aliter explicauit, docens loco citato , siccum, & humidum, absque lungo temporis spatio, non posse actionem ventriculi admodum vitiate. Quod autem de raritate omenti, by paruitate carnis eius, asserit , respondet

doctrinae traditae a Gal. Lib. q. de Vsu Partium Cap. s. ex quo loco haberi etiam potest, quod mutilatio omenti potest esse causa debilitatis coctio

Cum inquit, quod debilitas digestionis, immutatis cibi in pituitam, ad rigorem,Wprincipium parovisi febris, quandoque perducunt , alludit ad rigo-iem, qui fit sine febre, ab acida pituita; de qua dicebat Gal. Lib. 1. de Di Dferent. Febrium Cap. 6. Acida mero, ac mitrea pituita, si per sentientes corporis

partes riseratur ,sine febre, rigores generat s &ideo subiungit Avicenna. Verum pulpus , non es pulbusfactur in initis parox mi febris. cap. IV. Cum semper docuerit Avicenna, iuxta Galenum, a frigidis, & ac iudis succis appetitum intendi, mirum, quomodo hic docuerit, in debilitate fumachi a frigidis, di acetastis succis, adesse casum appetitus. Sed sorsan Textus est corruptus, Ut legendum sit, intensus appetitus. cap. U. Cur in curatione debilitatis digestionis, cundit oleum aliquod super caput y cum haec persus o nihil pro sutura sit ventriculo laboranti Θ Aetius

quidem, in corruptione cibi, saeta prius euacuatione, Vel per Vomitum, vel per secessum, monet, ut aeger ad deambulatiouem moderatam procedat, atque in otio degat, propter Vapores commotos ex corruptione, im

caput delatos; & paulo post, ad perficiendam curationem, iubet aqua cistidiori pedes persundere, ac fouere; frigida vero pura faciem proluere. Nihilominus diuersus hic est casus; quoniam ex corruptione plures quidem elevantur vapores ad caput; quod in debili ventriculo non ita facile videtur; si tamen eleuentur, ad illos discutiendos, olei perfusio, non ad emendandam concoctionis debilitatem faciet. Decubitus super sinistrum latus, inquit Avicenna,est plurimi im menti in hoo pro ter comprehensionem hepatis supersomachum. At qui fit super dextrum , facit magis ad velociorem descensum cibi. Verum Aetius, ut cibus subeat,ta ex praecordijs deducatur, iubet rectum decubitum, di inclinationem in sinistrum latus. Cap. VI. Quod rugitus aliquando associetur corruptioni, nulli est dubium; sed qubd hic sit accidens consequens corruptionem, falsum est; nam rugitus, & fluctuationes sonorae, licet associentur quandoque cruditati, quandoque corruptioni, ta videantur ab illis immediat E depend re; habent i, men causam propriam, scilicet potum, de humiditatem copiosam; unde dicebat Cal. Lib. I. de Sympi. Caus. Cap. I. constat autem, citra potionem non posse sol in motre sonorasfluctuationes. Quod nauseast indiciam materiae in mentriculo corruptae I salsum est, nisi eadem materia ad partes ventriculi superiores ascendat; vel tunicis eius insepacta sit a quum enim in sindo ventriculi quiescit, nauseam non com

mouet.

Cap. VI I. Postquam explicauit eurationem corruptionis cibi, et intempe-

SEARCH

MENU NAVIGATION