Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

221쪽

cultate est, quod ipsemet docuerit, ventriculum nutriri sanguine benigno , attracto in alimenti penuria, ab hestate, ut patet Lib. q. de Usii ha tuam Cap. I s. & Lib. 3. de Fac. Natur. cap. I 3. Si autem hoc, quomodo

cictum est a Gal. sanguinem in ventriculo vomitum excitare, non quia molestus sit, aut quantitate, aut qualitate ; sed qilia alteratus non potest ipsum, nutrire; atque adeo a natura sit alienus. At immerito Gal. ab Avicenna, qui eius mentem non assecutus est, repreheliditur; qub enim ad pituitam dulcem attinet, sciendum est, Avicennani intellexisse naturalem, ut

apparet ex illis verbis. Et phlegma dulce naturale cimuertitur in sanguinem. At ex Galeno, pituita naturalis omnis qualitatis est experr; cum fit autem dulcis, Mpraeter naturam, ut habetur ex eodem Lib. de Atra bile. Praeterea, pituit ,

naturalis est frigida ι dulcis autem, caliditatis particeps; vi habetur Lib. a.de Differ. Feb. p. 6. Quapropter iure aliena a natura vocantra Gal. non autem quantitate; quoniam , etsi non multa, potest excitare vomitum; nec qualitate, quoniam non est mordax, sed dulcedine, qui sapor naturae amicus , participat y quae pituita dulcis non est apta nutrire ventriculum, licet alterata; quoniam eius substantiae agglutinari, aut assinuitari nequit, ob eius substantiam reluctantem; sed potius eam relaxat, &oliti indit. Si autem per ulteriorem coctionem potest in sanguinem, licet non adeo benignum, propter aduentitiam, di non propriam qualitatem dulcem, permua tari, hoc non obstat, quominus ventriculum nutrire possit, nisi postquam hanc permutationem passa fuerit: quandiu enim pituita pituitae sorina inseruat, non potest nutrire ; sed tunc nutrit, quando transmissia ad iecur, teriori coctione fit sanguis. Et haec de pituita dulci.'Quo autem ad sanuuinem , non negaret Galenus, ut recte ab eo explicatum fuit, ventriculum in summa inedia eum ad se a iecore attrahere, indeqite nutrirer osse. Sed quid hoc ad locum Gal. Lib. 3 de Sympl. Calicubi loquitur, non de se netia i ne in inedia attractoy sed de eo qui secundum naturam extra venas enusus in cauitatem ventriculi, vomitum prouocat; non quantitate , etiam pauca eiusdem copia id facit; nec qualitate, qui naturalis est, nee llam alienam adeptus qualitatem y sed quoniam in eo non est eius naturae ac ommodatus , qui licet alteratus, & concoctus, non potest tamen ipsiim nutrire. At propterea, non quicunque sanguis nutrit; sed qui regitur a natura , sicuti qui intra venas conseruatur, vel qui in summa inedia attrahitus. Qui autem non regitur a natura, prout , qui est extra vasa, & qui effusus est in ventriculi cauitatem, non aptus est nutrire, de quo sermo est Galeno Lib. 3. de

ympi. Caus Cap. a. quem locum non intelligens Avicenna, conatus est, licet supresso nomine, Galenum reprehendere. Ex causis commouentibus nauseam, enumerat intemperie lalidam,' &siccam oris ventriculi, quae, inquit , his qualitate operatur illud, quod facit humor talidus sua qualitate calida. At hoc est contra Galenum, qui ubium nauseam a materia produci docuit. Vomitus quidem ex imbecillitate ventriculi, ob insignem intemperiem quandoque fit y attamen neque hic nisi

materia praesente. . . .

Cum recensuerit Avicenna t ot causas vomitus es unam tan ne uideraten omisit,

222쪽

,is petri Salii Diversi in Avici'

omisit, videlicet foetorem, S graveolentiam: ex his enim quae sunt huiusce conditionis, admotis, saepius videmus vomitum excitari. Quod testatus est etiam Galenus Lib. 8. de Comp. Med. Secundum Loca, in examin: octaui Medicameli Asclepiadis,dicens. auemadmodum enim traveolentia omnia flamachumsubuertere solent; sic odorata corroborare. Sed quod magis mirum, scelida, & abominanda, non tantum admota; verum etiam visa hoc idem praestare solent, ut experientia testatur; & in his, qui sunt languidioris ventriculi , etiam sermo auditus de rebus abominandis, vomitum excitat . Sed unde hoc An sorsan ratione imaginationis, per quam homo, prout res externas, ita & internas praesentes imaginatus, proritatur ad

vomitum. a.

Utilitates vomitus recensens, inquit, quod per eum sanatur eruptis menarum deferentiumsanguinem. Quae sententia est dubia; cum ex Aetio Lib. 3. Cap. II p. vomitus reiectioni sanguinis sit infestus ; nisi sorsan Auic. per mas sanguinem deferentes, intelligat haemorrhoidales. Et momitus quidem purus est malus, S quae sequuntur, licet sint prolata ab Avicenna,tanquam prognostica,& indicia uniuersalia vomitus; tamen non veritati sunt consentanea, nisi in morbis acutis, ut docet Hipp. Lib.2. Prognost. Tex. 3 o. ad εχ. ex quo loco exscripsit haec Avicenna.

Cap. IX. Signum illud de tremore labij, ct tensione hypochondriorum, non est nisi

in morbis acutis , de quibus Lib. Progn. Hipp. Quod vomitus sanira magis noceat qualitate, quam quantitate, Verum quidem est; sed quod ex sola qualitate, non autem quantitate, ut inquit Avicenna, falsum: nam vidimus etiam saniem erampentem ex partibus internis suppuratis, magna, & insigni quantitate reiectam. Cap. X. Quod aliquando vomitu expellatur frustum carnis, possibile quidem; cum in Ventriculo aliquando generentur tubercula carnosa; ut habet Galenus Lib. 3. De Sympi. Caus. Cap. I. quae tubercula separata a natura, possunt aliquando per vomitum educi i i Cap. XI. Quamuis Avicenna dicat, Astingui momitum sanguinis ex stomacho, eo qui est a gula, per locum doloris, rem tamen ipsam non declarat. Uerum pro rei huius cognitione, adeundus est Gal. Lib. I. de Loc. Aff. ubi docer, dolorem in anteriori parte, ventriculum; in posterioribus autem, gulam assectam indicare, haec scribens. α πη , apparentibus per momitum miceos

notis, animaduertendum est, mirum anteriores partex, circa praecordia; aut posteriores, circa dorsum dolor aliquis infestet; etenim qui in aηterioribus percipitum me triculum ; qui mero in posterioribur, gulam o Vare censetur. Quod intelligatur,

ubi ex corrosione, & vi Viceris sanguis emanet; ut etiam animaduertit Avicenna. Vbi enim fiat exrupto vase, vel ex erosione, percipitur dolor; non autem si vas apertum sit, ut declarat Gal. Lib. I. de Loc. Ast. Cap. q. Cab XII Si Vomitus sit ex materia multa, di mala, minoretur, Inquit, cistus,' si adhibeatur exercitium, s. munium. At sciendum est, quod ista conuenire nuidem possunt, ratione copiosae materiae; quoniam ieiunium, & motus copiam materiae absumunt. At ratione prauitatis materiae, damno potius

sunt i di praecipue ubi materia biliosa suerit : nam aieiunio acuitur, & ab

223쪽

Fen XIII. Tracti V. Cap. I. NI

exereitio accenditur. Unde Gai. Lib. a. de Comp. Med. Secundum Loca , in examine medicamenti Archigenis , dicebat. De his autem a me prius diactum est, quando Apostonj dicta considerabam, ibi sane in biliosis causis , fami r

nunclaui. Quinimb, huiusmodi peccante materia, conuenit Victus contemisperans, moderatus quantitate, & qui sacile corrumpi nequeat. Et multoties quidem alleuiantur nausea, sist momitus per phlebotomiam, inquit Avicenna. Quod pulcherrimum quidem praeceptum, sed indistinctd prolatum;cum

debuerit docere, in quibus casibus secanda sit vena; videlicet, in vomitu sanguinis, cum febre, & sine sebre, si abundauerit; in vomitu bilis, ratione exuperantis caloris, vel hepatis, Vel totius corporis 3 & in vomitu succi melancholici, affecto liene. Cap. XIII. Statim ad Vomitum ex intemperie calida , idest ad vomitum ex imbecillitate ventriculi, ob intemperiem calidam, administ rat stupefaciens medicamentum, ex seminibus hyoscyami. At in recta ratione curandi vomitum, aduertendum est, quod tres casus sunt vomitus. Primus est, ubi nulla urge: necessitas 3 in quo causae tantum debet Medicus incum-here. Secundus, ubi aliquid quidem Vrget, non multum tamen, quo casu, adstringentia illis sunt addenda. Tertius, ubi maxime urgeat morbus; quo solo casu stupefacientia tantum conueniunt. In vomitu melancholico, abundante sanguine, primo secat basilicam, se- eundo applicat cucurbitulas temporibus , aut capitis parti posteriori. De primo sciendum, etiam non abundante sanguine, secandam esse venam, cum lienaffectus hoc indicat; non enim indicatio mittendi sanguinem sumi t ur api nitudine. De secundo notandum, hanc cucurbitularum applicationem, nec ab affectu, nec ab eius causa indicari; nec etiam ratione symptomatis vomitus prodesse posse. Quare, tanquam inutile remedium omittatur. In vomitu bilioso, mandat ut aegrotans ad sistendum vomitum commoueatur in cuna. At hoc praeceptum directe opponitur Hipp. Lib. q. Aph. I S I 1. quo loco docet, ex motu concitari, & quiete firmari vomitum, quod item ibi declarat Gal. 1. . . . In momitu sanissio, inquit, adhibeantur narcotica, odorifera, slptica. Quod conueniant odorisera, resistentia corruptioni saniel, & sce tori, nulli du-hium est. Sed an conueniant narcotica, di styptica, dubitandam,s quoniam sanies sui evacuationem, Vtpote toto genere praeter naturam, indicat; stupefacientia autem, S styptica firmant materiam in ventriculo, quae retenta , sui prauitate, apta est mirum in modum laedere. Quare , praestat elusidem curandi ratio superius tradita, cum scripst. In tali easu , cura es eua euatio per momitum mundificatio eius ex eo, di aquatio eius cum qualitatibustini odoris. Si tamen superfluae sint evacuationes, & curatio irrita, eius loco, eo casu, Vt in usu stupefacientium idem docet , narcotica non serent praeter rem. Verum, tunc casus est deploratus ; quoniam tanta saniel copia non potest abundare, nisi in integra corruptione ,&Victa natura. Cap. Xl V. Et quandoque indigebis, inquit Avicenna, post euacuarioram duarum librarum sanguinis, phlebotomia alia minuta . At quando hoc sit agendum non

explicat; quod fit solum in casi supersuae euacationis sanguinis a quam-

224쪽

diis petri Salii Diversi in;Avici

non debemus metiri libris, sed iuxta vires aegrotantis. Cap. X V. Id quod ab Avicenna conturbatio, gh Anxietas appellatur, GraecEα dicitur, Latine fastidium. Fit autem, ore Ventriculi affecto, ex Gal. Lib. i. de Loc. AT Vbi haec habet. Ore quidem motriculi assecto, fastidium

infestat. Pariter Lib. 1. Aph. Com. 6 I. inquit. Fit autem fastidium, eadem qua pica, ratione uso, ore ventriculi in mulieribus grauidis . Causa autem est humor mordax, os ventriculi affigens;Vt habetur ex Gal.Lib.2.Prorrh.Com. qq. ubi docens modum, quo fiat ex laesone ventriculi, cum dupliciter fasti dium fieri docuisset, inquit. Altero modo, cum os mentriculi a prauis mordetur humoribus. Hinc liquet quantum a vero aberrauerit Avicenna, cum proponens differentiam inter conturbationem, di nauseam, inquit, illam fieri, imbibita materia in mentriculo s hanc autem, cum aggregatur in orastomachi. Quinimo, fastidium fit semper affecto ventriculi ore; nausea autem a materia in- farcta, vel in ventriculo 9 vel in eius ore. Et quoniam fit haec affectio, ut dictum est, a materia mordente s ideo Gal. Lib. q. Aph. Com. a. fastidium resert inter signa abundantiae biliosi humoris, qui sui natura est mordax. Quod notat de potu aquae in febribus, videlicet, mi non bibatur, nisi aqua ealida, cst documentum memorandum. Sed sciendum, quod loquitur de aqua, sumpta pro potu, Una cum cibo a non autem de ea quae copiose bibiatur, loco medicamenti, ut fit in ardentibus, & synochis. Cap. XV l. Indicatur,pro curatione huius affectus, quoniam humor mordax est huius causa, ut exhibeantur contemperantia, ad moderandam materiam peccantem,&discutientia, ad eius digestionem; & ubi hax nons ris secerint, euacuantia, qualia in nausea conueniunt. Cum autem subium

git. Et si fuerit ex ealiditate , ct humore calido, or est ilia quot secundum pluriamum. Si intelligantur verba illa copulatiuE, vera est sententia, & Gal. consona; si autem disiunctiuE, ut altera causa sit caliditas; altera verbcalidus humor, quoad intemperiem puram, non consentit Galeno, qui a materia hoc symptoma fieri censuit; nec rationi, quoniam caliditas potest

quidem colliquare, & laxare; non tamen proritare ventriculum ad motum,

nisi etiam mordeatur, quem morsum, fastidium illud, & inquietudo sequi

tur s

cap. XVII. In hoc Cap. agit de praeseruatione, ad prohibendum videliscet , ne sanguis in ventriculo concrescat; atque adeo exhibet attenuantia calida, ut nasturtium , & thymum. Coagulum autem leporinum, quoniam tum facit ad praeseruationem, tum ad curationem; ideo in hoc Cap. ad praeseruationem, sicuti in sequenti ad curationem proponitur. Cap. XVIII. Proposita in superiori capite praeseruatione, hic tradit rationem, scilicet sanguinis in ventriculo concreti, & in grumos conuersis quo coagulum leporinum omnibus medicamentis praesertur. At de aqua Mentia potest esse dubium; cum magis videatur conuenire praeseruationi , quam curationi, ut ex eius facultatibus liquet, ex quibus ad praeseruati nem, eam usurpari posse colligere possumus: nam sanguinis eruptiones s bat, utero apposita conceptum prohibet, lacti admista, coagulatione

impedit. Ax quod sanguinem coagulatum possit ditatuere, dissicile est

225쪽

Fen XIII. Traef. V. Cap. L stip

imaginari, nisi hoc vi salis praestet; quod tamen leue est auxilium, & p tius aptum ad impediendam, quam dissoluendam coagulationem. Cap. XIX. Distinguens causas singultus, Videlicet, quod fiat, vel a materia nocente; vel ab intemperie, quam intelligit, per illa verba. Aut noust nocens. Subiungit. Immo si secundum semitam superfluitatis scritatis mouentis , ad militudinem aliquam ,scut sta simus, ct natura moueat ad dilatationem, ιν non obediat illud, er succurrat ei. At si singultus est sicut spasmus, quod etiam ab Hipp. & Gal. affirmatum est, cum spasmus fiat, contractis musculis, & neruis ad propria principia; Vnde partes hae ex spasmo contrahantur , quomodo dictum est ab Avicenna, in singultu, & siccitate, naturam mouere ad dilatationem; cum dilatationem impediat siccitas, & moatus convulsivus faciat contractionemὸ Censeo autem, in ventriculo singulis tum eo modo seri, quo fit motu S convulsivus, non convulsio in instrumenatis voluntarijs ι quomodo autem hic fiat, alias scripsi, quare hic non repetam , sufficiat hoc tantum innuisse; cum certe singultus nequaquam fiat ut convulso quoniam in hac est contractio continua sed ut motus convulsivus , in quo partes subsultare videntur, S interposita quiete mouen

Galenus G. Aph. 39. comparans vomitum cum singultu, censet, singulatum vehementiorem motum esse vomitu ipso ; cuius rationem reddens haec habet. Namstomachus appetens eorum aliquid, quae in roo continentur, expellere , duobus mouetur motibus, mehementiori quidem in singultibus; mὸdiocri mero in Domitibus quidem in vomitibus, appetit ea tantum, quae in mentristi

statio ampliori continentur expellere 3 in singultibus autem, ea quae sunt in ipso et re triculi ore penitius infarcta. Hanc sententiam vidit Avicenna, & in ea Gitustahitur, his verbis . Etiam dixerunt quidam, quod motus singultus se fises motia omitus, suppresso Galeni nomines & primo quidem conatur soluet e G Ieni rationem; secundo pro se duas adducit. Ad Galenum, ait, quodlion est verum, quod omnis Vomitus sat a materia in cauitatem emis a squod naumen non probat. Rationum haec est prima, quod ille est vehementior moatus, in quo aliquid expellitur, quam, in quo nihil expellitur; Sed per vomitum aliquid expellitur, nihil per singultum. Ergo vomitus est vehementior motus, quam sit singultus. Secunda, ille motus est debilior, qui est via ad alium motum; Sed singultus est via ad vomitum . Ergo vomitus est vehementior motus, quam singultus. Qui Arabum sententiae fauent, alias duas adducunt rationes. Prima est, Ille motus est vehementior, qui fit a toto,

quam qui a parte ventriculi; sed vomitus fit a toto ventriculo, quia aiunt est propria eius affectio, singultus a parte oris ventriculi. Ergo vomitus est

vehementior motus. Secunda. Ille est vehementior motus ventriculi, in quo

aliquid educitur, & maior fit subuersio, quam, in quo haec non adsunt; sed

in vomitu aliquid educitur, & subuertitur totus ventriculus, quod non fit in singultu. Ergo vomitus est vehementior motus, quam singultus. At Caleni sententia, quoniam rationi consentanea magis, nam i inpacta distacilius , quam quae in ampliori spatio continentur expelli possinit, est amplectenda, contrariis argumentis respondendum. Quoad primum, di

226쪽

11o Petri Salii Diversi in Avie.

ctum illud Auicennae contra Galenum, omnino salsum, dum negat, vomitum fieri a materia in cauitate; prout ac assereret, singultum non fieri a materia impacta in penitiori substantia ventriculi ; quod sicuti a Gal. saepius probatum, & potissimum de singultu ex acribus deuoratis, ita nunc pro st-ma sententia supponendum est. Quo autem ad primam rationem, dico, quod si similitudo daretur in utroque casu, verum quidem ratio concluderet; verum est dissimilitudo magnas, cum in primo, materia sit in substantia, in altero vero si in cauitate, data autem hac dissimilitudine, non sequitur, quod motus expellens si valentior non expellente. Quoad secundam, dico, salsum esse, singultum esse viam ad Vomitum; cum vomitus, non praecedente singultu, & singultus, non subsequente vomitu semper fieri obseruetur. Et licet ratione singultus possit vomitus excitari; tunc tament fit, quia praeter materiam impactam, singultus causam, adest insuper materia in cauitate, quae agitata a motu singultus, subinde concitat vomitum; non autem, quia singultus ex se fuerit via ad vomitum. Quoad alias duas rationes . dico, ad primam, falsum esse, singultum esse passionem solius partis ventriculi; nam totus ventriculus simul commouetur in singultu, licet i unica eius parte si materia impacta. Praeterea, maior est falsa; nam ratione loci, Si materiae, potest esse dissicilior motus in parte, quam in toto; quoniam in toto, potest esse materia in cauitate facilis ad eductionem; in parte

autem potest esse adeo in penitiori loco in farina, ut difficilius inde avelliqueat. Ad secundam dico, ad Veritatem maioris propositionis , ut ad primum Avicennae dictum est requiri parem casum, videlicet, ut materia in codem loco, R in eadem parte contineatur ν at in singultu, in substantia; in

vomitu autem , in cauitate reperitur. inare concludeadum est, ad mentem Galeni, singultum esse vehementiorem motum, vomitu, in eoque Ualidius commoueri ventriculum, quam in hoc. Inter causas singultus, recenset Avicenna intemperiem calidam, cum inquit. Dicamus itaque, quod quandoque fit ille, aut ἀ re nocente suo calore y aut laedentesua frigiditate y atque hanc causam, quoad puram intemperiem calidam , distinguit ab ea, in qua, calida morsu singultum inducunt, cum inserius , inquit. Aut . re nocente suo calore, sicuti accidit in febribus adurentibus, ex spasmo in ore stomachi; aut ά re nocente mordicatione sua. At Galenus solum qu tuor recenset causas; quarum prima, est repletio, sue a materia, siue a flatu. Secunda, inanitio, licet de ea dubitauexit Lib. 8. de Comp. Med. Secundum Loca. Tertia, tumores mordaces . Quarta, frigiditas; de intemperie autem calida ne verbum quidem secit. Quid autem in hoc sentiendum, nemini dubium, quod intensa caliditas, prout & intensa frigiditas, Ut habet Cal. Lib. 4 de Simpl. Med. Cap. I. soluendo continuum, morsum insere apta est. Quare, ex his censendum est, puram intemperiem calidam posse etiam singultum excitare; prout & humores mordentes. Attamen, cum postea animaduertam, Avicennam in capite de curatione, nec de hoc quidem verbum fecisse, nullamque eius curam proposuisse, in eam veni sententiam , sicuti alias dixi, Avicennam, in expositione causarum, Omoes eas

recensere, quae iuxta rationem essingi possunt, licet ex parte rei non Omnes

227쪽

Fen XIII. Dact. V. Cap. I. 22r

respondeant, prout in hoc casu; non enim videtur negandum, quod caliditas soluat continuum, & mordeat, molestaque ventriculo possit singultii inducere;attamen,quis in maximis aestibus, & adurentibus febribus, ut inquit Avicenna, ratione vehementis caloris, incidat in singultum ὸ Nemo sane. Qui enim in huiusmodi febribus, & in morbis acutis, in singultum incid sit, hoc patiuntur, vel sub finem harum aegritudinum, ex nimia scit . exiccatio ne; ac propterea huiusmodi singultus sunt lethales; vel in progressu, seu ex praua qualitate, ut sit in febribus pestilentibus; vel ex materia acri, ad ve-triculum influente, ut fit in febribus biliosis; non autem ex pura intempe

rie calida. Quod cum experimento non respondeat, iure a Galeno haec causa praetermissa suit, solis quatuor illis commemoratis y cui & quinta adda . tur, videlicet praua qualitaS;cuius,sicuti non meminit Galenus,ita nec Avicenna; cum tamen in febribus pestilentibus, singultum certE praua generari qualitate experimento compertum sit.

Cap. X X. Dixerat superiori capite , in febribus adurentibus fieri singultum ex

materia nocente sua caliditate ι quod tamen iure negaui fieri, cum fiat potius ex siccitate; quod cum non possit Avicenna negare, contra tamen ab eodetradita, hoc in loco, assirmat, dicens. Et omnis singultus ,succedens euacuatio- ωibus, re febribus adurentibus, eT quem non sedat ipse momitus, immo addit in

ipso, asiccitate. Si autem hoc, ergo non a pura caliditate. Nisi forsan snsultum fieri in his febribus a caliditate, inchoative; a siccitate autem ternminatiue afferamus.

Cap. XXI. Quoad trochiscos stupefacientes, quos exscripsi ex Gal. Lib

8. Med. Secundum Loca 13. Medic. Asclepiadis, duo notanda sunt . Alterum, quod Avicenna in compositione horum,omisit cry balanos, forsan, quia eos ignorauerit. Alterum, quod Galenus, in examine ingredientium, recenset crocum, quem postea non proponit in descriptione Medicamenti; cum tamen eum addiderit Avicenna. Quare censendum est, cum mancasuisse in descriptione Medi c. Asclepiadis; vel potius Textum esse mutilum, quam ut superfluus fuerit in examine Galent. In cura singultus a flatu, praescribit balneum. Quod tamen licet conueniat in singultu ab inanitione, ad humectandum, di in eo qui fit ab acribus humoribus, ad contemperandum; tamen videtur dubium, an conueniat in singultu assatu; cum proprium balnei aquae dulcis sit refrigerare, & humectare; cuius ratione, maxime hecticis conuenit. At ad discutiendos flatus, relii geratio,& humectatio parum prodesse videtur; nisi forsan,pro balneo, non omnes partes balnei, sed mora in eiusdem aere intelligatur ab Aui-

Tradens in fine eapitis, curam singultus ab Apostematibus hepatis, inquit. Necessarium esse, mi curetur apsema, lysiat me sectio, si est necessariam,

στ temperetur stomachus, cum his quae sunt ,sicut aqua granatorum. At sciendum est, usum granatorum in inflammatione iecoris noxium admodum esse, Vedocet Gal. Lib. i 3. Meth. Cap. Iq. his verbis. Nam, st punicum malum θν cetera, quae adpringunt, dum bilis meatus coarctant, bilem istis excerni proh MN, alae inde iecoris phlegmonis sunt incommoda, praesertim yr, quae in ca

228쪽

:11 Petri Sali; Divers in Avici

sceris consistunt. Quare, in cura huius, mittantur granata, sed potius aqua hordei,& endiuiae exhibeantur, applicatis exterius emplastris, conuenientibus. Cap. XXII. Tenso hypociandriorum ad superiora,s quandoque propter apostemata, ait Avicen. Intrinseca scilicet , quae sint vel in septo transverso; vel in pleura ; ut habet Gal. Lib. 3. Epid. Sect. a. Com. I. vel in hepate, ut habetur Lib. 3. Epid. Sech. I. Com. I. Sed ista tensio non tantum sit ob dicta apostemata interna, in partibus inserioribus suborta; verum etiam ex inflammatione cerebri,cuius Vi,nervi,qui ad septum transuersum pertingunt, sursum convelluntur unde tensio hypochondriorum subsequitur, & quidem, squalis in utroque hy pochondrio,vbi,tum dextra,tum sinistra cerebri pars' a qualiter afficitur. Si autem altera pars grauius; altera vero, vel nihil, vel

modice passa sit,hinc tenduntur, modo dextra, modo sinistra hypochodria, quae scilicet, E regione partis magis assectae sita sunt, ut explicat Gal. Loc.

Fen Decim aquarta Trach. I. Cap. I.

Cap. I. Ictum illud Auicennae, quod hepar mandet aquositatem adrenes . . ex miatAbositatis; si intelligatur ex vi verborum, falsum est ,

quoniam hepatis munus non est transmittere partem sanguinis aquosam ad renes 3 cum horum potius ossicium proprium sit attractio huius serositatis, non autem hepatis transmittentis. Verum intelligi debet, quod hepar ex parte gibba transmittat sanguinem aquosum, qui postea attrahitur a renibus ; prout etiam permeatum bilis eam excernit, unde postea attrahitura vesica. Et ipsum quidem tegit panniculus neruosus,generatus ex neruoparuo, menient

ad ipsum, ait Avicenna. At hepar membranam habet a peritonaeo, nona neruo; qui nervus postea emanans a sexta coniugatione, partim in membranam, partim in substantiam hepatis inseritur, paucis quidem ramis in substantiam, pluribus vero in membranam, unde huic sensus macis acutus; illi autem obtusus magis obtigit. Quod dicit de ligamento venae cauae, satis obscurE,& inepth explicatum est, credo culpa potius interpretis. Quare adeundus est Galenus Lib. q. de Usu Partium Cap. iq. a quo loco haec exscripsit Avicenna. Et caro quidem hepatis sensum non halet; sed illud, quod de e sequiturpanniculum ,sentit , propterea quod aduenit ei parumper de parte panniculi neruosi, ait Aui-cenna. Ex quibus liquet, eum eius esse sententiar, quod hepar non sentiat , nisi ratione panniculi. At Gal. longe aliter censuit, hepar scit.in propria substantia sentire, licet non acuto sensu, a proprio neruo; unde Lib. I q. det Vsu Partium Cap. ia. dicebat. Nemus mero in ipsum inseritur , ne omnino V

siuisit sensus expers. i C.

Cum subiungit. Quod in hepate non soluest sanguinis generatio; sed etiam bialis, melancialiae, usitatis separatis; partim vera asserit, scilic. quoad sanguinis generationem, ta bilis, ac me ncholiae separationem; partim autem

229쪽

Fen XIV. Trach. I. Cap. I. 223

salsa,videlicet quoad aquositatis separationem: non enim in hepate fit hic separatio; sed postquam sanguis ad cauam venam peruenit, a qua attrahen

tes renes serosam partem, hanc aquositatem separant a puro sanguine. Quamuis a principio capitis dixerit. Et hepa est evacuum a millis neruo . νum. Attamen declarans, quomodo in hepate sint quatuor virtutes naturales, scribens, quod digestiua plurimum est in carne eius, subiungit. Et plurimum aliarum mirtutum est, cum mi is eius. At unde villi, nisi a neruis. Nisi forsan hie per millos, intelligat fibras Venarum. cap. II. Cum in hoc capite exponantur ab Auic. modi, ex quibus significatur dispositiones hepatis, tum naturales,tum praeternaturales, erant etiam indicanda signa ex conserentibus, & laedentibus, & ex causis, quorum non meminit: ubi enim est duplex Textus, alter,qui habet,causis; alter, aetatibus, Iegendum est, aetatibus, & non causis, ut patet ex subsequenti cap. sub finem, in quo commemorans omnes signorum sontes, de eo ex causis nihil habet; locutus tamen de eo qui est ex aetate.

p. III. Significationei colorissuper hem,sunt significatione; probabiles quidem, sed incertae ; quoniam color cutis potest mutari alia de causa, quam ob hepatis dispositionem; nec hepatis mala dispositio semper indicatur ex colore quinimo, eo affecto, puta ex obstructione, potest esse color ruber, albus, optimus; qui tamen necessarid eius sanitatem, ut ait Avicenna, nomindicabit.

Cap. IV. Cap. istud exscriptum est a Galeno Lib. Art. Med. in quo, seu timulti Interpretes errarunt f ita videtur Avicenna in Textu, nec mentem Galeni, nec veritatem assecutus. Omnes squidem unanimi consensu, asserunt, Gal. ibi agere de resistentia, vel cordis in hepar, vel hepatis vicissi in cor, seu, ut inquit Auic. S de contra erantia corins ad hepati in qualitatibus suis, quarum ope, Vel cor remittatur ab hepate ι vel hepar a corde, quoad temperamentum. Vnde exempli gratia, hepar calidum, remittitur , &temperatur a frigido corde, vel cor frigidum ab hepate calido ; vel contra, hepar frigidum a corde calido, vel cor calidum a frigido hepate in quod etiam accommodetur passivis qualitatibus, excepta tamen cordis humiditate, ad hepatis siccitatem relata, cum nulla si ab humido corde in hepar siccum actio. At haec sententia longe est aliena a Galeni mente; non

enim Galenus loquitur de contraverantia cordis ad hepar, vel hepatis ad cor, nec de resistentia eorundem ad inuicem; quoniam haec membra, sicuti omnia alia, dum sunt in naturali statu, nec sunt morbosa, non sunt sibi inuicem contraria, alias semper, ob diuersitatem temperamenti membrorum corporis nostri, cum alia sint ex propria natura calida, alia frigida, alia sicca, alia humida, semper in corpore nostro esset dystrasia, & inaequalis i temperies. Quod allimaduerrens Gal. Lib. de Inaequali Intemperie, ac d eens , quomodo in aequali totius corporis intemperie non fiat dolor, dicebat. Guodsi alia earum calidior, aliafrigidior , mi certe eatenus est frigidior , Ut micinum nihil ossendat, alioqui e scilicet partes, quae pro naturae modo se habent, m tuo se cenderent, rutpote quae sic quidem temperamentis dissideant; caro namque calida particulas, os frigidam. Caeterum tam harum partium, quam reliquarum

230쪽

etro Petri Salii Diversi in Avici

omnium indolem i qualitas est, modi excessus merito. Haec Gai. Ex quibus h bemus, membra, dum pro naturae modo se habent, ad inuicem non contraria esse, nec mur ut, se offendere. Quo stante, nulli dubium, cor frigidum, non contrarium esse hepati calido, nec hepar sccum cordi humido, & si ede ali s combinationibus; & ideo iure Galenum de tali resistentia, aut con-naoperantia nequaquam Iocutum suisse. At cum Galenus loquatur de repugnantia horum duorum membrorum ad inuicem, quid intelligat inquirendum. Tradens itaque Gai. signa temperierum cordis, & hepatis, nouit, ab his duabus principibus partibus, tanquam a duobus sontibus propagari in uniuersum corpus conditionem primarum qualitatum, scilicet,lum activarum, tum passuarum, & ad similitudinem propriae eorum temperiei: cum enim haec duo membra caeteris totius corporis partibus subministrent calorem vitalem, spiritus, & sanguinem, merito eisdem proprias temperies impertiri debent , ita ut, ubi ambo haec membra, in caliditate, vel frigiditate exuperent, constituant totum corpus, vel calidum, vel frigidum; ει si in siccitate, vel humiditate praedominentur, reddant totius corporis ambitum, vel siccum , vel humidum. At quoniam non semper ambo haec membra eadem temperie donata sunt, cum quandoque hoc calidum, illud frigidum, hoc siccum, illud humidum existat, docet Gai. qui status corporis, quoad primas qualitates, resultet in corpore, ubi haec duo membra teis peramento non conueniant. Unde incipiens a cordis caliditate, docebat, hinc uniuersum corpus calidum reddi, nisi hepar vehementius obstiterit j. quae resistentia non intelligitur quoad cor, videlicet quod hepar resistat cordi; quoniam inter ea naturaliter se habentia nulla est contrarietas; sed quoad statum corporis, idest, quod a cordis temperamento calido, uniue

sum corpus incalescit, nisi ab hepate frigidiori, subministrato eidem frigido sanguine, in eo genito,refrigeretur totius corporis ambitus, remissa caliditare corde ad totum diffusa; locutus vero postmodum de corde frigido, sub finem,dicebat. Eodem modo, or de totius corporis caliditate. Quibus ver- his, innuit, secundum praedictum examen, corpus a tali corde totum frige- seri, nisi hepar calidius, subministrato sanguine calidiori illud calefaciat; quod tamen dissicile est imaginari,& raro contingit;cum a corde,primb caloris actuatio, S propagatio dependeat. Descendens deinceps ad cordis sicci indicia, dicebat, as re iniuersum eorpus suius euadere, nisi hepar obstiterit; quoniam scit . ex sicco corde totius ambitus exiccabitur, nisi ab humidiori hepate sanguis humidior, qui talis, ratione eius humidae temperiei generatur, & qui uniuersum habitum nutriendo, humectare potest, subministretur. Hoc idem dicebat de corde humido, videlicet, quod e iuersum corpus ex eo humidius existit, nis hepar obstiterit, videlicet siccum, quod ratione pro-Priae intemperiei generans siccum sanguinem, erit causa, Vt humiditas,quga corde emanat, exiccetur, simulque corpus, nutritum sicciori sanguine. Et haec de corde. Deueniens autem ad inditia temperiei hepatis, dicebat, ab hepate calidiori incalescere uniuersum corpus, nisi cor obsistat: cum enim cor sit caloris vitalis sons, hoc deficiente, nec uniuersum corpus poterit

calidiu ddi. Idem assirmabat de hepate frigido , dicens, hinc totum cor-

SEARCH

MENU NAVIGATION