Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

231쪽

Fen XIV. Trach. I. Cap. I. 22s

pus frigidius reddi,nisi a corde calefiat; cum enim a corde calidiori plurimus per

totum corpus emanet calor, poterit hinc incalescere corpus, remis a ab eo frigiditate, quae ex hepate, ob sanguinis frigidi generationem emanaret rnam ex calore cordis influente, &infuso in sanguinem, potest sanguis, &inde totius ambitus calefieri. Pariter, ubi hepar sit humidum, inquit, hinemniuersum corpus mollius reddi, ac humidius,nisi partes ad corspectantes obstiterint; quoniam siccitas ex corde proueniens, potest humiditatem ab hepate emanantem absumere; at ubi hepar sit siccius, ait Galenus, semper totius corporis

habitus est fecistisiue cordis ei dem, siue opposita sit temperies; ubi enim haec concurrit, nulli dubium, quod hinc idem sequitur affectus; ubi autem non, sed

cor sit humidius, nec corrigere potest siccitatem ab hepate emanantem scum enim ab hoc sanguis siccior, qui pro nutrimento omelum praeparatur , generetur, cor sua humiditate, quae minima est, comparatione humiditatis hepatis, non poterit contemperare eius siccitatem; quare hinc semper i lius corporis habitus siccior reddetur . Vnde patet, Galenum nunquama Iocutum esse de resistentia cordis,& hepatis, eo sensu, ut hepar resistat cordi, vel E contrario; sed intellexi e, talem resistentiam esse in constitutione totius corporis habitus, quoad statum primarum qualitatum, manantium existis duobus principalibus membris, videlicet corde, & hepate; quod clarissime apparet ex subsequentibus Galeni Verbis, quibus declarare satagit, cur loquens de sicco hepate,quod ab eo siccius reddatur totum corpus, non subiunxerit, nisi cor obstiterit, ubi haec habet. Nam qua ex corde calidistas Originem habet, potes obtundere ea qua as hepato nascitur, frigiditatem, ereae. ena . Quibus vexbis clare apparet, Galenum non locutum suisse de qualitatibus horum duorum membrorum, sibi inuicem contrarijs; sed de illis, qui ex his ortς in uniuersum diffunduntur corpus; quod pro horum dominio , tale scilicet, vel calidum, vel frigidum, vel siccum, vel humidum redditur.

Quapropter concludens, censeo Avicennam, vel non assecutum esse in hoc Ioco Galeni mentem; vel impropriE locutum esse, cum dicit, caliditatem cordis vincere:frigiditatem hepatis, & caliditatem hepatis vincere frigi ditatem eordis, & sic de singulis alijs combinationibus f cum per caliditatem , frigiditatem, siccitatem, εἰ humiditatem, non horum membrorum temperamenta, sed quae ab eisdem in uniuersum emanant corpus, qualitates, intelligendae sint. Cap. U. Inters gna complexionis naturalis calidae hepatis, enumerat ouit 'dinem appetitus cibi, dest potus. At nec operatio haec ab hepate pendet, cum si propria oris ventriculi; nec semper caliditatem hepatis sequitur vehementior appetentia; quod simul cum temperamento hepatis, possit consistere ventriculi similis temperies, cum qua non consistit ingens appetitus. Cap. VI. In complexione naturali frigida, inquit, multaties accidere febres; quoniam

in barimeratur sanguis subtilis, st aquosus, or mistus est debilis. Quod signum non fuit propositum a Galeno, & quidem iure; quoniam calida ,& humida

facile putrescunt, non frigida. Praeterea, virtus non dicitur debilis, nisi respectu naturalis status,secundum quem virtus robur suum habet, ubi non

232쪽

rris Petri Salii Diversi in Avita

pidior quidem, & pituita abundat; non tamen hinc sequitur, quod sanguis

sit subtilis, & aquosus: talis enim sanguis est morbosus; cum sit ichorosus. In complexione autem hepatis frigida naturali, dc non morbosa, non generatur huiusmodi sanguis . ap. VII. In fine, ait. Et caliditas cordis miscit humiditatem hepatis in mitimo. Sed cui dubium, quod humiditati siccitas, non caliditas opponatur P Licet enim caliditas, absumendo, possi humiditatem valida sua virtute absumere in externis; non tamen in habitu naturali potest contingere ista cOtrarietas, alias sequeretur, quod omnes calidioris cordis, forent siccioris habitus, quod experientiae, .& rationi repugnat; atq; adeo nil mirum,s nusquam a Galeno huius oppositionis facta fuerit mentio. ap. VIII. Ait Auic. quod siccitas cordis quandoque superat parum humiditatem hepatis. Verum humiditas hepatis fortiteri incit sccitatem cordis. At Gal. Loc. cit. longh aliter sentit, dicens, medio modo humiditatem hepatis vinci 1 cordis siccitate, & hoc minus facile, quam vincatur siccitas cordis ab hu-nliditate hepatis, his verbis. Miata autem inter has, quae dicta sunt, ea quae ab separe humiditas oritur; magis enim ἀ cordis siccitate superatur, quam siccitas ab humiditate. Dixit autem, medio modo Vinci humiditatem hepatis a siccitate cordis; quoniam haec, inter hepatis qualitates, Ut vincatur, medium to cum tenet; nam siccitas hepatis nequaquam vincitur a cordis humiditat ;humiditas autem superatur aliquo modo a cordis siccitate, caliditas magis

a cordis frigiditate, & adhuc facilius frigiditas hepatis a cordis caliditate vincitur: intemperies enim frigida hepatis facillime omnium eiusdem qualitatum superatur. Unde subiungebat Galenus hae: verba. Minui autem ca liditate, adhue mero multo minus frigiditate; haec enim inter omnes xlrtalitates ,

quae ab hepate eueniunt facillime vincitur. Quare hic suerit indu in victoria cordis supra hepar, ut sacillime frigiditas hepatis vincatur a condis ca, Iiditate; postea minus facile Iepatis caliditas a cordis frigiditate supere, tur. Tertio loco humiditas hepatis succedit, quae minus prompte qua praedictae duae qualitates, a cordis siccitate vincitur; S ideo dici tur esse me, dia,quoniam reliqua hepatis quarta qualitas,Videlicet siccitas, nequaquam

a cordis humiditate vinci potest. l . li l l

Cap. IX. Habet in fine, haec verba. Et siccitas corporis sue legatur, durities γsi non diuersificauerit ipsam cor . At ex Gal. clarh habemus, humiditatem cordis non posse superare siccitatem hepatis;quod idem a sermauit Avicenna,Cap. 6,&T. Si autem hoc, quomodo immemordictorum hic inquit, quod ex co- Plexione sicca sequatur corporis durities, seu siccitas, nisi cor obsisterit stcum cor huic qualitati resistere nequeat Θ quam conditionem iure merito Galenus proprio loco non adscripsit, quia impossibile fuit . CaP. X. Conditionem eam, nisi cor obstiterat, quam superiori capiti immerito adscripsit, in isto necessariam praetermisit; nam ex complexione calida, de humida,corpus humidius,ves,ut inquit Avicenna lene,ac tenerum reddisur, niscor sua siccitate resistat; vincitur enim humiditas hepatis a siccitate cordissoc idou longe melius protulit Gal. haec verba. Habitumque calidiorem, och Ut V m secit, nis cor obstiterit. Quae sententia non tantum Vera est, quoδd

233쪽

eorpotis humiditatem; sed etiam quoad caliditatem: nam a corde frigidio

ri, facile, ut dictum est, vincitur caliditas hepatis. Cap. XI. Hanc temperiem dixerat Galenus habere sanguinem, ad pituitae naturam accedentem. Avicenna autem dicit esse subtilem, ist aquos m. At longe differt sanguis ad pituitae naturam accedens, a sanguines tili, O sem': ille enim intra limites naturae consistit;hic autem morbosus est,ut habet GaI. Lib.6.Epidem. Seist. 2. Tex. N Com. 39. Quod de humiditate corporis, ex hac complexione resultante dixerat,

videlicet, quod tale redditur corpus, debuerat etiam dici de frigiditate. ycum N hinc totum corpus frigidum fiat, & facillimὶ etiam talis frigiditas

vincatur, si cor resistit.

Cap. XII. Non simpliciter dicendum fuit,ex hac complexione reddi Iam iamm, ct corpus parum calidum, sicuti, nec, quod paucitas pilorum si in mirach quoniam si obstet cor calidum, facile superata hepatis frigiditate, sanguis, Et corpus calidiora reddentur, nec glabra erunt hypochondria, submini strata scit. his materia a cordis calidiori temperie s atque adeo iure Gal. in hoc temperamento, quod non secit Avicenna, addidit, nis er Ut cor rim

netur.

Cap. XIII. Praeter aegritudines complexionales, ct aegritudines compositionum, ii par corruptelam, cuius non meminit Avicenna, in propria sp bstantia patitur. Quae licet habeat ortnm ex intemperie, Vt plurimum calida; attamen

haec corruptio est quid distinctum ab intemperie, vidistinguitur effectus aeausa. De hac egit Galenus Lib. 8. de Med. secundum Loca Cap. Prop a quo exscripsit Avicenna dicta de hac, in sequenti Cap. attamen eam persecth non declarauit; cum enim ab hac colliquetur propria hepatis caro, vi resque eius hinc labefactentur, intemperies sola, quam Galenus supponit

morbum esse, in hoc casu, hoc peragere non satis poterit; cum ratione materiae , idest, substantiae hepatis, alia concurrat causa, ut in omni insigni intemperie calida, non adsit colli quatio ista. Quare, praeter morbos praedictos, patietur hepar etiam hanc in propria substantia corruptelam. Cap. XIV. Inter signa intemperiei calidae hepatis, enumerat melocitatem pulsus,Weius frequentiam. At hoc signum est ex consequentibus cor, no

hepar. Quare parum apth hic appositum videtur, & potissimum, quod saepius obseruamus frigidam cordis complexionem copulatam cum hepatis calidiori intemperie. Cum inquit. Et quando est in hepate adustis, aut apostema, aut tabellati, egre-ἀtur eum egestione, aliquod nigrumgressum; tunc istud est carnositas hepatis pμtres Eu, adducit signum incertum; quoniam talis excretio nigra potest esse, ut 'inquit Gal. Lib. 8. de Comp. Med. secundum Loca, velut limus quidam san guinis crassi, qui propius ad atram bilem accedit; nec erit substantia hepatis , cuius putrefactionem, non qualitas proposita huius excrementi, sed

foetor indicat . .

Cap. XV. Sicut intemperiei calidae hepatis signum proposuerat, pulsur velacitatem, ist Iste uentiam; ita hic, frigidae temperiei iecoris proponit pulsui piditatem. Sed, nisi tanta st hepatis frigiditas, ut cordi impatiatur, pulsu.

234쪽

21s petri Salii Diversi in Avie.'

inon immutabitur, eritque, qualem producere apta erit cordis, non hepatis, temperies. Cum inquit. Et in sine eius egreditur quoddam simile santuini putrefacto, muscat sanguisputrefactus, est error in Textu: nam debet legi, non scut caro collia

ata: hanc enim sententiam mutuatus est a Galeno Lib. 8. de Comp. Med. secandum Loca. ubi loquens de excrementis, ratione intemperiet frigidae iecoris, hepaticis superuenientibus, dicebat. Verum, minus graveolentia ab his excernuntur, speciem putrefactisanguinis, non colliquatae camis habentia. Quare aduertatur, etiam Avicennae sententiam, non simpliciter in intemperie iecoris frigida; sed in hepaticis, ex eadem causa, veram esse. Cap. XVI. Durities pulsus non est ex causs necessario consequentibus scci ratem hepatis : nisi enim insignis sit siccitas, & praeterea, etiam cordi impertiatur, pulsus ad duritiem non immutantur; si enim pulmo hoc simpliciter effcere non potest, qui tamen similior cordi hepate est, quomodo hoc poterit essicere iecur λ Dicebat enim Galenus Lib. q. de Praesag. ex Pulcis principio. Iam, Uccitate intemperatur pulmo fuerit L primo, pulsus 'ne nihil alterabit, tandem consentiente illi corde, duriores inciet. Quoad fgnum desumptum a lotio, forsan melius suerit legere, paucitar rime, quamsubtilitas irinae; nam siccum hepar paucam generat seri copia, di ideo lotium fuerit paucum. Crassum autem erit potius, quam subtilG; quoniam, cum Vrina proportione respondeat humoribus, atque in huiusmodi temperamento generentur succi crassi, & melacholici, & pol issimum, ubi coniuncta sit intemperies frigida, congeratur melancholia foeculenta, crassum fueritpotius quam subtile lotio; licet, ubi coniuncta sit calida inte- peries, non insignis, genita bile, possit esse subtiles, si .n. intensior fuerit ca- .liditas, humores adusti,&melancholiet,ac proinde crassiores producentur.

Cap. XVII. Inflatio faciei ,σο lorum, sunt signa superuenientia principio cachexiae. Vbi autem ista non ineipiat, poterit esse intemperies frigida hepatis , sine huiusmodi inflatione.

Cap. XVIII. Si materia est in concauitate hepatis, per deiectionem mentris euacua.dam esse monet; si autem iniustate, per prouocantia lotium. Quae norma e scripta quidem est a Galeno, sumpta indicatione a situ partis; attamen, ut alias docui,non indistincte ita pronuncianda est ubi enim materia peccans in gibba hepatis, pauca sit, per diuretica est educenda; si autem multa, per deiectionem, & per purgantia medicamenta euacuanda: nam multa male Tia, & impacta parum, idonea est evacuationi per lotium. Unde dicebat Galenus Lib. 7. Meth. sub finem. Renes, ct Vestra, ac iecorargibba,si multo mi rioso succo sunt reserta,per deiectionex, ct pharmata deiectoria expurgantur sin me

diocri, per rinarios me attis .

Omnes odiuiis specier L nibus hepatis conferre docet, in calefaetii, cum θημ' tacetoso, in refrigerati , cum melle. Quam stulentiam exscripsit a Gal. Lib. 8.de Comp. Med. secundum Loca, in examine Medicamentorum Asclepiadis; sed longdaluer: nam Galenus assirmat, eas nequaquam conuenire in

Umni hepatis intemperie; immo palam asserit, hepar frigidum ab his, licetaeon vehementςr admodum , laedi, cum ait . Neque mero frigidas iste crier

235쪽

cmagnopere laedunt. Et quoniam censebat, in frigida intemperie parum has conuenire, ratione propriae intemperiei subfrigidae, licet, qua subamara,& modice adstringens est, maxime sit opportuna illius affectionibus, do-eebat modum exhibendi eas in hoc casu, dicens. Si vero non calida aliqua intimperies infestet y auis obturatio quaedam sit circa miscus, magnopere auxiliantur, ex mino alἷo tenui potatae, cum his,quae WUrinam cient; ita Vt, ad emendandam ha-Yum frigiditatem, exhibeat in Vino, & admisceat diu retica, quae calida sunt. Exhibet autem Galenus harum substantiam, cum melle, non ut facit Auleenna, in intemperie frigida, sed in calida, si adsint hinniditates supe suae, & quidem ad abstergendu, non ad temperandam frigiditatem y unde dicebat. Duare etiam miscui talium olerum substantia potest, etiamsi citra serψο-rum, aut aliorum humorum irritaιisinc' intemperies fiat per se, prout cum humidita

tis cuiuscunque eomplexu: ex mistura enιm mestix per irinam educunt.

Cao XIX. Reddens rationem, cur Vinum dulce hepati sit noxium, inquit,' hoe inde heri, quoniam hepar dulcedine, qua sui natura valde delectatur, allectum, attrahit Vinum, antequam ab eo pars crassior sit separata; quae ad ipsum hepar attracta, cum iuueniat Vias angustas, facile illas obturat, &obstiuit. At non omne Vinum dulcecst crassum s atque multis etiam utimur cibis, vino crassoribus, a quibus tamen non ita facile obstruitur iecur, oro ut contingit assumpto Vino dulciori. Quare,altera praeter vini crassite, quaerenda erit causa, scit. quod hepar, dum a dulcedine allicitur, qua summopere delectatur, epoto vino dulci . ivtah tum vinum, sed etiam caeteros cibos vino permistos citius attrahit , quam in ventriculo concocti sint y unde crudiusculi, etiam molynsin, idest inquinamentum, quod elixationi, que est species coctionis,opponitur,passi,quodamodo cralliores permanent i cuius etiam ratione , caro inquinamentum passa, si durior ; unde obstructioni valde apti reddutur; cu enim coctionem perfectam non suerint adepti, quin imo inquinamentum passi sint , non ratione ventriculi, sed ratione potius velocis attractionis, fit ut hepar ab his sacile obst ruatur. Cap. XX. Quo ad usumendi uiae, in affectibus hepatis, patet ex superiori annotatione, quid senserit Galenus, a quo omnia dicta exscripta sunt. Unum

tamen notauero, videlicet,cum Avicenna dicit, Endiu iam cum melle exhibitam educere frigidum humorem ex hepate, mentem Galeni non allecu-

tues esse, vel interpretem lapsum; non enim Calenus dicit, cichoracea humorem frigidum educere; sed si cum intemperie adsit humiditas, quod ea eum melle exhibita, humiditatem per urinam educunt; quod non alia fit ratione, nisi propter mellis abstersionem. Cap. XXI. Ex omnibus remedijs quae hepatis calidae intemperiei conuenire possunt , nullum opportunius excogitari potest sectione venae, quae

quantum laciat ad huius visceris refrigerationem, Omnes norunt. Attamen

hoc singulare praesidium, quod semper nulla re contra indicante, in hac curatione administrandum venit, neglectum, S praeterni istum suit ab Avicen. qui nec etiam docuit,quae ex calidis intemperiebus sint insanabiles, ne Modicus in curando, vel saltem in prognostico decipiatur;quales sunt magnae,

antiquatae, di in habitum deductae, cuiusnodi sunt, quae in his, qui insectin

236쪽

136 Petri Salii Divers in Avicc

nes euianeas, & maximὶ circa laciem, maculas illas rubeas patiuntur Repetens, usum, Him sylvestris, tum hortensis endi uiae prodesse in hepati eis assectibus, manifeste docet, ex Alex. hoc mutuatus, neutras hepati frigido nocere. At ex Galeno, Ut supra notavi, clare liquet, eas nocere, liae et non admodum; cum dicat, eas non magnopere intemperies frigidas laedere. Si autem non magnopere; ergo aliquo pacto; quod etiam ratio comprobat, cum in curatione , indicationes curatiuae sumantur a contrariis; morbosae autem intemperies a sui similibus augeantur, & foueantur. Compositionem, quam docet, ex succis, ingrediuntur, succi solatri, alchs

fui, 'solatri hortensis. At isti duo succi sunt nimis intensi frigidi, & adfringentes, nullius participes qualitatis, qua vias hepatis, vel abstergere, vel aperire possint; cuius ratione, forsan gdmiscuit succum sceniculi. Hoc notaui, ne quis imprudenter adhibeat hos duos succos, sine aliorum mistione, ad contemperandum hepar calidum. Exhibet lae maccinum, & quidem sine buuro, ad prohibendam ebullitionem lactis. Attamen, ubi adsit magnum incendium, & magna hepatis calefactio, quoniam tuc lac facile corrumpitur, tutius est abstinere ab omni genere lactis, praeterquam acidor hoc enim minus corruptioni est aptum, &magis potest refrigerare; lac autem camelarum,cum sit acre, ob multam seri acrioris admistionem, nec etiam Opportunum videtur, licet ab Avicen.

proponatur.

De usu stupefacientium in hoc casu, Videtur dubium, an ea damnauerit, vel probauerit Avicenna; cum prius dicat, quandoque necessarium esse eorum usum, & postea subdat. Et ego abhorreo illud, eum inuenitur ab eo iter. At

cum haec admisia suerint a Graecis, & praecipue a Gal. qui Lib. 8. de Comp. Med. secundum Loca, in examine Cyphoidis, haec laudauit, ad hepaticas affectiones, in intemperie calida, dicens, Fhilonis Antidotum semel exhibitum, aliquando tales assectiones sanasse, credo, ex stupefacientibus aliqua videlicet

leuiora conuenire posse, & hqc probasse Avicennam; cum autem subiungit, Et ego abhorreo illud, loquens de Philonio, cum inuenitur iter ab eo, hoc significare videtur, quod ipse abhorret a Philonio , & caeteris stupefacientibus , cum inuenitur iter ab eo, idest, cum curatio sine usu talium Medicamentorum

perfici potest. Administrat Emplastrum ex foliis eaturbit acetos, ct fictae, idest beta. Sed

quid iuvat admiscere betam, si refrigerare animus est: beta enim habet plurimas partes calidas, ac proinde nitrosa est, detergit, & discutiendi facultate pollet, cuius ratione, additur ab aliquibus, ut resert Auic. in proprio Capite, calida, & sicca in primo gradu. At quis diceret, Galenum oppositum sentire, cum Lib. 6. Epid.Sect. 3. Com. 3 3. recensuerit betam inter ea, quae cert issime refrigerant. Ad hoc sciendum, betam crudam calidam esse, di earum participem qualitatum, quae iam recensitae sunt; si autem coquatur, nitrositatem, ut docet Gal. Lib. 8. de Simpl. Med. Fac. Cap. proprio, Exuir, ac proinde etiam maiorem caliditatis partem, quam habe Vndec cta , euadit, Comparatione crudae, cibus frigidior; de qua, ut cibo locutas

Gai us Lib. illo; Epiri recensebat banc inter cibos certissime refrige-

237쪽

Fen XIV. Trach. I. Cap. I. alt

rantes s euius ratione, etiam censetur, ut refert Avicenna, qui in hoc vidit

difficultatem, sed eam non declarauit, ab aliquibus frigida; ideo beta, ut

cibus refrigerans, poterit cocta assumi, ad temperiem hanc curandam y cuti etiam docet Avicenna exhibendam esse. At quod cruda ad refrigeratis dum conueniat, nequaquam; ni forsan hanc emplastro addiderit Auic. cum habeat partes illas nitrosas, ad prohibendam obstructionem, quae in hepa- te possit a frigidis illis succis induci; quo casu, sorsan erat opportunius a snthium, quam beta. Inter cibos temperiem hepatis calidam inducentes, recenset lenteti, quoniam legerat apud Hipp. Loc. cit. Lib. 6. Epid. Se t. s. Tex. 33. frigidissimi cibi, lentes, milium, cucurbita. Attamen Gal. has, nec calidas, nec frigidas in Com. asserit, sed edulium utraque temperie mistum, , aut potius a medio ad calidius declinans esse affirmat. At pro Hipp. sente tia, notandum, eo loco Hipp. per frigidissimor cibos, intelligere, qui minimum nutriunt,& minimum sanguinis generant; prout E cotrario, intelligeret calidos eos, qui cum multum sanguinis generent, plurimum nutriunt. Iubet abstinendum esse ab ovis induratis. At Alex. inquit, abstinendum esse ab ovis, S praecipue induratis; & forsan non immerito ι quoniam oua etiam sorbilia, cum ea, quae facile concoquuntur, facile etiam corrumpa tur , facillim E ab exuperati hepatis caliditate corruptionem pati apta sunt; indurata autem vitanda, tum ob dissicultatem coctionis; tum quia in hepa- te calidiori magis assantur, ac proinde intemperiem fouere, ta augere possunt. Quare, oua omnia suspecta habeo, praecipue autem ad duritiem cocta, ab hisque abstinendum censeo.

Cap. XXII. Ad tollendam hepatis intemperiem frigidiorem, Brup. acetosum, de melle, qui nil aliud est, quam Oxymetipsum administrat. At oxymel

refrigerat, ut patet ex eius compositione; nam cum constet aqua, aceto, de

melles aqua autem sit simpliciter frigida, acetum vero sit frigidius mellta calido; unde Ga l. Lib. q. de Simplici Med. Cap. I a. dicebat. Multis enim

numeris acetum plus ab Is, quae moderate sunt calida a rigiditatem recessit, quam

mel ad caliditatem, cui dubium, quod Oxymel sit frigidum Hoc idem persuadet Galeni sentent i a Lib. 8. Meth. Cap. q. quo loco habet, ovmel solum

non accendere febrem. Hinc Alex. reprehendit Antiquos, S Gal. qui in tertiana notha utebatur Oxymel ite, dicens, se vidisse plurimos, ex usu oxym Iitis ad hydropem deductos. Si autem ea est oxymelitis qualitas, conuenire nequaquam videtur in curatione intemperiet frigidae iecoris. Lac camelarum foetarum superius exhibebat in calida iecoris intemperie; nunc autem in frigida administrat lac camelarum Arabicarum. At quae est

huius diuersitatis ratio ξ Num in Arabia lac calefacit, in alijs locis restigerat Sed si hoc admittitur in camelino, cur non in alijs etiam lactis speciebus hoc idem comperitur Θ Quare inconstans in hoc videtur Auicenna 3 qui tamen potiori ratione in hoc loco, quam in superiori, lac camelarum exhibendum docet, & quidem ob earum lactis proprietatem, quem etiamta dixi plurimum seri acrioris habere,atque adeo ealefacere posse,praeter Vim soluendi ventrem , in quam rem praecipvh eo utitur Avicenna; cum tamen

hiera, di alia huiusmodi medicamenta ad hoc efficaciora sint, quam lac ca-

238쪽

131 petri Salii Divetii in Avic.

metarum Arabicarum y quam euacuationem tamen moneo omnino alterationi ad calidum praemittendam esse; quoniam in hac intemperie, imminuta coctione, solent abundare plurimae cruditates, & copiosa pituita, quae ante usum alterantium medicamentorum prius euacuanda sunt. Cum inouit. Et quandoque ponitur in cibis endiuia, sist proprie illa quae est, hementis amaritudinis. Vel hanc laudat, existimans nequaquam laedere hepar frigidum; in quo decipitur, ut superius notatum est; vel hanc piobat exhibendam esse potius ad patientis delitias,& ideo eligit amariorem,tanis quam minus noxiam ad intemperiet frigidae curationem. Cum improbat milium mehementer decoctum, alludit ad Alex. qui hoc probauit, in quo dictum quidem Avicenns probatur, cum milium frigidum sit; nec tamen Alex. consilium spernenduin est, qui hoc utitur valde cocto ad exiccandum, cum loquatur de dysenteria vitio hepatis frigidioris, in cuius curatione, ad absumendas illas humiditates superfluas, utitur milio opti

me cocto.

Irrsitatus autem Alex. concedit castaneas; quς tamen cum sint crassi nutrimenti, & dissiculter coficiantur,ponssint refrigerare, & proinde plurimum

fatuose sunt, non videntur conuenire. Alex. autem alia mente, quam existimauit Auic. adhibuit; nam has in dysenteria probat, ad demulcendas malas illas humiditates. Suppresso Alex. nomine, improbat eius sententiam, quod in hoc casu non conueniant Amygdali, N pistacia; nec tame rationem ullam dictorum proponit. At quam sit Vana haec Alex. sententia, alias scripsi. , iCap. XXIII. In hoc Cap. Avicenna uniuersales huius curationis canones tradens, ad particularia, pro more, non descendit. Unde, ad ea quae in hoc capite desiderantur, hoc notauero, quod antequam Medicus ad alteranda iecur accedat, materia genita vitio huius intemperiei, prius evacuetur squae quoniam est terrestris, S mclancholica, lenita aluo cassa , quae & humectat, & retorridos humores evacuare potest, concoquatur accommodatis potionibus, adhibita potissimum sumaria; postea conuenienti pharmaco educatur. Expurgato corpore, alteretur iecur, primo cibis humectantibus quidem, sed nec valde frigidis, nec valde calidis ; quoniam curamus intemperiem simplicem; atque adeo, si exhibeatur ptisana, illi admisceantur aromata; si lactuca, addatur cinnamomum; prout etiam si pisces exhibeantur. Ex fructibus, conueniunt temperati, ut poma dulcia, uvae dulciores, pallulae, & similia. Vinum sit dulce, & pariter omnia dulcia; quoniam

haec amica sunt hepati. Ex quibus, ut dicebat Auic. Cap. 2 o. impinguatur, magnificatur, ci confortatur iecur, conuenient; quae tamen non sint crassae, vel visci substantiae, obstructionum meiq. Saccharum vero borragid tum, ut medicamentum, poterit humectares exterius vero, sussiciet adhumectandum, oleum mastichinum; caeterae quippe pinguedines, & olea bu-mectantia nimis laxarent, ac proinde robur hepatis dissoluerent. Si tamen haec summa necessitate urge ute , in usum veniant, his admisceantur, quRrobur hepatis Conseruare possunt. Cap. XXIV. QSςmadmodum in superiorum intemperierum curatioo ,

239쪽

Fen XIV. Trast I. Cap. I.

semper primittenda est evacuatio alterationi; ita in hac,non est pretermi tenda, per hieram facta; utpote quae, cum euacuatione alteratione, & exsic-Catione, nec non corroboratione visceris coniuncta habet, huiusq;vsus seperepetitus poterit huic intemperiei abundE satisfacere. Et quoniam, ut ait Cal. Lib. 8. de Comp. Med. secundum Loca, in examine I s. Medicamenti

Asclepiadis, humidae affectiones huius visceris solent dissolutum, & imbecillum ipsum reddere, eadem propemodum ratione, qua articuli, ex nimia humiditate laxantur, siue cum frigiditate, siue cum caliditate, siue absque his, laxitas ipsius sola constiterit, omnino adstringentibus pharmacis inta hoc casu egent patientes; hac tamen cautione,ut exhibeantur,admistis c Iefacientibus, si frigida qualitas praedominetur ; aut refrigerantibus, si calida, aut temperatis, s neutra adsit. Cum ait, mi minor et potationem aquae. Si per haec,cocedat potum aquae,non tamen copiose, cum aqua semper humectet, nec potus hic conueniet. Si autem intelligat, quod vitent aquae potum, sensus est verior, S utilior; nam vina antiqua, & generosa ad hoc sunt accommodata, non aqua. Cap. XXV. Dixerat superius Cap. 2o, quod Pistacia, propter suam aroma ticitatem , hem 'plicitat , ct confortationem, s mundi rationem miarum cibi, malis immativa sunt in hepaticis assectibus. Uerum sunt vehementis calefactionis ; si autem huiusmodi, quare in cura intemperiei calidae, & siccae, nunc ea concedit P At forsan excusandus ; quia parum, S raro exhibet, & quia, roborant, & depurant hepar, licet ratione propriae tempei iei, nequaquam

conueniant.

Cap. XXVI. Exhibet serum v lcium saccaro, ad curandam intemperiem calidam, & humidam. Sed cui dubium, quod serum humectare quod vitandum est in hoc casu valde possit. Hanc difficultatem vidit Aui c. concedit

hoc tamen tanquam attenuans medicamentum. At nec ratio haec satisfacit; primo, quia non est in sero ista attenuandi vis. Praeterea, intemperies istae non indicant attenuationem. Quare, cogitaui ego Textum cse corruptum, & loco eorum verborum quae subtilien legendum esse, quin euacuent; ita- ut Avicen. concedat serum cum saccaro, ad expurgandum hepar; quod oditim h praestare poterit, ob propriam, S quam recipit a saccaro, abstersione;

contra tamen adsunt medicamenta, quae euacuare , sine humectatione, vel

etiam cum exiccatione possint; qualia sunt tamar indi, my robolani, & similia. Quare, tutius est abstinere a sero, cum alia utiliora, & cuiuslibet viiij expertia nobis subministrentur. Cap. XXVII. Diaticca. Diacureuma, Homoroia, Athanasia, & reliquae consectiones, quas proponit, omnes quidem sunt calidae; attamen, S siccs simul; quare nisi temperentur humectantibus, parum utile, erunt; quoniam licet

alteram qualitatum remittere, alteram tamen augere poterunt. Quare vel admisceantur medicamentis humectantibus, vel in usum reuocentur aliqua

medicamenta simplicia, qtas simul humectare, & calefacere queant; quali sunt, plures resine, & prscipue Terebinthina, &laricina.1Vinum etiam tu Iud tenue, & generosum, quod exhibetur, calefaciendo exsiccare potest. Ruare ego in hoc casu, vinum antiquum quidem, sed ad dulcedinem ver-

240쪽

:34 Petri Salii Divers in Avici

gens, ex quo humectationem sperare possimus, administrarem Cap. XXVIII. Administra, inquit, emplastra resolutiva exterius, idest ea emis plastra, quae conueniunt ad resolutionem apostematum hepatis; quae omnia sunt ealefacientia, & siccantia; quia in declinatione a postematum,ad res lutionem , huiusmodi applicanda sunt; atque adeo, in curatione intempeii et frigidae, & humidae conueniunt; non autem per resolutiva emplastra, ea

quae laxare, & dissoluere postunt, hic sunt intelligenda; quoniam haec hepa

Cap. XXXI. Casum paruitatis hepatis, exscripsit a Galen. ex Lib. Art. Med. cuius signa, & coniecturae satis clarE explicata sunt. At cum in regiminei ortim, monet aaministrandas esse medicinas solutivas, deflectit a recta mededi Methodo; nam solutiva non conueniunt, nisi in morboss affectibus, qui per

euacuationem tolli possitnt; cum paruitas hac euacuatione tolli nequeat ad hoc enim sola victus ratio recta,ad prsseruationem a laesionibus suiscere potest; pharmaca autem non conueniunt, nisi materia morbosa accedente; Verum tunc non est casus paruitatis hepatis.

Fen Decima quarta Tract. II. Cap. I.

Cap. I. 'NTOtat ex Gal. hepaticos eos vocari, qui huius visceris debili

tatem patiuntur, citra tumorem, vel manifestum affectum in ipso. Attamen, nullam rationem assignans, nec contra Galen. sententiam

quid rationi consonum deducens, eam impugnat, existimans,& doces, hepaticos eos omnes vocari,qui debilitatem visceris huius patiuntur,siue hic debilitas sit per primariam eius assectionem, siue per consensum ; & siue ex pura intemperie, siue ex eadem cum materia, sue ex tumore aliquo in ipso viscere oborto. At cui dubium, quod ex inflammatione, vel erysipelate, vel alio cuiuslibet speciei tumore, hepar laedatur; non tamen debilitatem pati verh posse dicatur: debilitas enim huius visceris, indicat dispositione

firmam, & diuturnam, ob quam laeditur in operationibus suis; at tumores non sunt huius conditionis, nisi ad tempus. Quare, rationi consentaneam a ras erit sententia Gal. & Antiquorum Graecorum, quὶm Auic. licet haec

etiam propugnari possit; cum haec quaestio sit de nominibus, quq plurimum

sunt ad placitum. Cap. II. Plurimos hepaticos monet pari quenaam leuem dolorem, extensum ν-que ad costar. Iure autem dixit , plurimos; quoniam censens, ex omni hepatis mala dispositione homines posse hepaticos vocari, inter hos plurimi iecoris affectus includuntur, quos huiusmodi sequitur dolor; qui tamen non cO. tingit in propriE vocatis, iuxta Galeni, S aliorum Graecorum sententiam , hepaticis; nisi prςter hepaticam, alia mala dispositio accedat. Proponens ordinem in Issionibus virtutis concoctius hepatis, ait. Et deterior specierum est, mi non digeratur; deinde, mi digeratur parum, deinde , ut si geratur male. At Gal. longe aliter sentiens, contrarium ordinem proponi dicens, Lib. 8. de Comp. Med. secundum Loca, Cap. prop. Peior enim est transmμt is in peregrinam qualitatem , iuxta cruditatem facta ἱ moderatior mero m

SEARCH

MENU NAVIGATION