Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

261쪽

At mihi quidem, tum et ena, tum reliquarum particularumsinguia, ob certam quat . dam temperiem, quam ex qualitatibus f nt nactae, hoc, mel illo modo agere iidemtur. Eodem vero volumine, Lib. 2. Cap. 8. docens variam succorum generationem , ex diuersarum qualitatum temperie eam oriri dixit, his verbis . cum enim propter certam, ex quatuor illis, temperiem, particula quaeque certam habeat functionem , necesse omnino est, propter eius temperiei mitium, aut prorsus eorrumpi functionem, aut impediri; atq; ita, mel totum, et parte aliqua saltem aegrotare animal. Eodem vero Cap. in serius, subiungit. Neque enim alia de causa potes intemperies primorum morborum se causa, nisi quod commoda temperies est corrupta; cum enim ab hac manent actiones, necesse est prima earum mitia ex haemanare eorrupta. Cap. autem s. pro secundo proposito, ex probatis, hoc assumens, dicebat. Tum quod, siue quis meras, sue iecur,sive arterias ,sue cor, siue mentriculum ,siue aliam particulam vitam fungi quacunque actione dicat, i euitabiti neces tate cogetur, propter certam ex quatuor corporibus temperiem, edi acti

nem ab illa fateri. Speciatim autem locutus de hepate, Lib. s. de Loc. AT Cap. I. dicebat. Porrὸ, omnium facultatum essentiam in peculiaribus partium temperiebus configere didicissim, proinde,eum ieeur ad ali uam octo intemperierum d lalitur, accidit miribus tutus noxa, quae illi intemperiei peculiariter debetur. Q rissime hoc etiam proposuit Lib. de Mult. Pag. 279. B. C. dicens. In opere auum de Elementis, secundum Hippoc. demonstraui ,substantiam generationi, lycorruptioni obnoxiam, tum ipsam, pro quatuor qualitatibus, alterari, humiditate, discritate, caliditate, ιν frigiditate corporis; tum cuiuslibet propriam substantiam, in tali quadam esse temperis, proinde, σμbstantiam facultatum, quilus eae regu u- μr, proprietatem ess e temperamenti. Similem huic sententiam in pluribus ali sprotulit locis, semper docens, facultatum, & actionum essentiam in temperamento partium consistere. Si autem hoc 3 ergo sanguificandi munus,

non a calido innato ι sed a proprio hepatis temperamento dependet. Quibus sic stantibus, sequitur, calidam intemperiem non posse hydropem inducere; quoniam calida administrata, ut habet Gal. Lib. 3. de Temperament. Cap. q. intendunt caloris qualitatem, si sint medicamenta; eiusdem aurem substantiam augent, si sint alimenta; hoc autem, vel illud contingat, nunquam flatus, aut aquae, aut phlegmatis aquosi generatio succedet; sed aucta caloris innati Libstantia, probi sanguinis generatio fiet; si

autem augeatur qualitas, biliosi; si magis, adusti gignentur humores; nunquam autem frigidi, prout generantur in hydrope. Quamobrem, quis existimare posset, calidum innatum nil aliud esse, quam commodum tempe-Iamentum ; atque adeo cum dicimus, sanguificandi officium esse actionemetioris innati in hepate, perinde esse, ac si diceremus, sanguificationem seri a commodo hepatis temperamento s quo corrupto, corrumpitur etiam sanguificatio; unde pro ratione intemperici, sequitur in sanguifica- Iione ea noxa, quae ei intemperiei peculiariter convcnit. At vero hoc salsum esse comperitur 9 cum innatum calidum longh disserat a temper mento; illud enim , cum omni temperamenti genere potest consistere; cuius rationa, in Lib. Art. Med. tradita sunt a Galeno indicia cuiusque

Wmperaturae, & praecipue membrorum principalium. Quod & nobis in-Y a. dicant

262쪽

Petri Salii Di versi in Avie.

dicant alimenta medicamentosa, tum frigida, tum calida, luculentius au .tem frigida 3 nam ista, veluti si in hunc usum veniant lactucae , assumptae, dum concoquuntur, ad frigiditatem immutant corpus; cocts autem calorem innatum augent ; ut habetur lib. 3. de Temp. p. q. quae duo cum lint opposita, videlicet refrigerare, & calorem augere; & cum ab eadem re, dein eodem subiecto, sed diuerse modo nam refrigeratio ad tempera. mentum ; augmentum autem caloris ad calidi innati pertinet substan tiam fiant, clare indicant, calidum innatum re differre a temperamento. Huius autem oppositum fit ab alimentis medicamentosis calidioribus, quoad temperamentum, licet idem sat, quoad calidi innati augmentum; nam si ruta, origanum, thymus, anethum, calamintha, & similes herbae

calidiores in usum alimenti assumantur, dum concoquuntur, calefacient, aucta qualitate temperamenti; concocta autem, caloris substantiam augebunt . Quare, non idem fuerit, innatum calidum, & commodum temperamentum . Hoc idem indicat ea exercitationis utilitas, a Gal. proposita Lib. 2. de Tuend. valet. dicente. Omnis exercitationis commune es illud, quod animali ipsi calaria natiuι augmentum excitet. Quod & in principio eius.

dem Libri etiam docuerat. de Lib. de Renum Dign. N Mediemini au. tem , & innati caloris augmentum, cum si quid aliud a caliditate corporis, quae ex pluribus causis concipi potest, ut primo loco citato habetur; igitur temperamentum corporis erit quid aliud, a calido innato distinctum. Praeterea, calidi innati substantia augetur hyeme; aestate autem imminuitur 9 Vt babetur Lib. I. Aph. I 3. At temperatura, tum aestatea, tum hyeme eadem permanet, nec permutatur, ad anni, vel aeris mutationes. Quare non eadem haec ac calidum innatum erit. Quibus suppoli. tis, adhuc dubitari potest, quomodo sanguificatio sit operatio, & actio caloris innati; cum ex Galeno, facultatum essentia consistat in proprie late temperamenti, seu incommodo singularum partium temperamento . Ad hoc explicandum altius res perscrutanda est ἱ quia enim sanguificat io est actio, quando sunctiones a facultatibus fiunt, videndum erit,

quid sit ista sanguificandi facultas, & quid sit eius actio; & quoniam facultates , mediantibus instrumentis suas obeunt actiones , videndum est,

quae sint instrumenta facultatis sanguificationis ; & quia ex instrumentis, alia sunt principalia ; alia inseruiunt principalibus , declarandum, tandem fuerit , quid sit instrumentum principale huius facultatis , &quid sit illud, quod ei inseruit . Ad horum autem explicationem praemittendum est, quid sit facultas, quid actio, quid instrumentum principale, quid inseruiens. Facultas est potentia activa, apta ad producendam actionem propriam; exempli gratia, facultas visiva, est potentia activa, ,

ad producendam visionem; Facultas motiva est potentia activa, apta ad producendam motionem, S sic de singulis s quae potentia non est qualitas, sed substantia : cum enim anima in plures potentias diuidatur, & plures Potentias habeat, huius animae potent iae non erunt accidentia, sed partes , ac proinde substantiae. Quare saxultas erit in praedicamento substa tiae , non accidentis, ta erit pars animae activa, apta ad producendam pro

Priam

263쪽

priam actionem. Quapropter necessario dicendum erit, facultatem sanguificandi esse potestatem activam, & partem vegetatiuae animae, in sanguineis animalibus, aptam ad producendam sanguificationem y unde haeciae ultas erit substantia formalis. Et quoniam haec, prout est in gener substantiae s ita etiam est propria causa propriae operationis; ideo Galenus Lib. de Mult. in principio, dicebat nihil referre, an facultas dicatur substantia; dc an eam vocemus causam effectricem, seu lactricem. Haec facultas, potentia dicta, dum suo munere fungitur, operationem propriam edit ; atque talis operatio est actio illa, cuius explicationem quae

rimus , quae non consistit in facto esse, sed in fieri; illud enim quod consistit in facto esse, S resultat ex operatione, est opus, non actio ι hinc quippe il- Iud gignitur, finisque est actionis, quae solum in fieri consistit, & habet

propriam essentiam in motu 3 tandiu enim durat actio, quandiu ille motus; quod autem ex hoc motu, & actione resultat, est opus, non actio ; nam sicut in vulneribus infligendis,adest vulnerans, vulneratio, & Vulnus; quorum vulnerans est efficiens, vulneratio est actio, & vulnus est opus vulnerantis s ita in naturalibus, adest agens , quod est facultas, actio, quae est facultatis propria operatio, & opus, quod ex ea actione resultat. Quare , actio nil aliud erit, quam operatio propria facultatis agentis, habens essentiam in motu, & in fieri tantum. Quapropter actio lacultatis sanguificandi, erit sanguificatio ipsa, quae consistit in sola sanguinis ad tempus generatione ; sanguis autem genitus erit opus illud, quod ex hac actione resultat. Dum autem unaquaeque facultas operatur per propria instrumenta, propriam edit actionem ι sicuti enim in arificialibus, actiones,&opera fiunt proprijs instrumentis; ita etiam in naturalibus idem euenies cum natura nequicquam agat absque proprio instrumento . Illud autem ex instrumentis dicitur principale, a quo primo, & per se editur illa actio; inseruientia autem sunt ea, quae usum primo instrumento praestant, & sine quorum recta dispositione , male primum operatur instrumentum . Primum autem instrumentum duplex est; alterum, quod s alterum, in quo. Illud est verum instrumentum s hoc autem est subiectum per quod illud immediate agit; exemplo hoc patet in oculo, in quo Facultatis visivae primum instrumentum est spiritus visivus; primum autem instrumentum inaquo, est humor crystallinus y quoniam in humore crystallino tantum fit visio; aspiritu autem visivo sola fit, & perficitur 9 cuius ratione, quandoque spiritum, quandoque humorem cry stallinum, primum visionis instrumentum vocavit Galenus; caeterae autem oculi partes omnes sunt inserinulentes; ac propterea nequaquam sunt principalia instruinenta, sed secundaria; quae tamen instrumenta visionis dicuntur ι quoniam licet spiritus,ti humor crystallinus sint optimh disposita, si haec male habeant, visioni ossiciunt. Quemadmodum autem haec instrumenta secundaria, licet co serant ita visioni, ut sine his non possit fieri visio; non tamen dicuntur principalia; quia crystallino inseruiunt; pariter, si primum instrumentum , quod, conseramus cum primo instrumento, in quo, quoniam illi inseruit, cum hoc habeat rationem materiae, illud autem formae, nequaquam princi-

Υ a Pale

264쪽

i,g Petri Salii Di versi in Avici

pale dicendum suerit, sed inseruiens; unde inter duo haec prima visonis

instrumenta, magis principale erit spiritus; humor autem crystallinus erid potius inseruiens s ut enim spiritus visivus recte operetur, requiritur crystallini humoris optima temperies, &dispositio, qua vitiata, vitiatur Ecvisio. Haec eadem comprobantur in casu nostro; cum enim facultas san-

suificandi proprium munus , per propria instrumenta peragere debeat , alterum habebit principale instrumentum quod, alterum habebit in quoia Primum est calor innatus; secundum est hepar, cuius ratione quandoque a Gal. dictum est, sanguificationem fieri per calorem innati m ; quandoquae autem sanguis candi munus solum ad hepar spectare. Quae duo si inuicem comparentur, nulli dubium quin calor innatus sit magis principale sangui- scandi instrumentum; cum huic inseruiat hepar tanquam subiectum in hoc enim vigens calor iste operatur, pro ratione status, & const ituitionis hepatis; scutienim spiritus vi suus per crystallinum, pro eius conditione, operatur, ut si bene dispositus sit, bene y si male, male visionem emciat ; ita calor innatus in hepate sanguificationem, pro ratione eius dispinsitionis perficit; si enim temperatum, & optimὶ constitutum sit, optimEsanguificabit; si autem intemperatum, & male dispositum, pro rationeis intemperiei, & prauae dispositionis, male operabitur, sanguinemque cius constitutioni proportionatum generabit; Vnde si sit temperatum, sanguinem temperatum, & benignum; si calidius, sanguinem biliosiorem, si multo calidius, adustum, si frigidius, pituitosum generabit. Haec vero est Ga leni sententia Lib. 2. de Natur. Fac. Cap. 8. ubi degeneratione humo rum , dc diuersi sanguinis tractans, haec habet. Dιmonstratum est enim 'r,

alimentum, dum in imis ab innato calore alteratur, sanguinem ex mediocri, ormoderato calore feri; reliquor mero succor ex immoderato. Et quidem nulla alia de causa, nisi quonia hepatis temperatura inseruit tanquam instrumentum calori innato in sanguificationes unde pro varietate temperaturae, Vari etiam sequitur sanguinis, humorum generatios quod indicat, tem PC

raturam non esse principale instrumentum sanguificationis, sed inseruiens, secundarium; cum ab hoc sanguificationis diuersitas 3 a calore autem innato simpliciter sanguificatio proueniat. Quemadmodum enim citha roedus, ad bene, di simpliciter citharizandum, indiget faculta e citharizandi, citharizatione, principali instrumento, quod, di altero minus principali , quod diximus in quo; quorum primum est habitus in potentia animaei secundum est actio, & operatio propria eiusdem habitus; tertium est manus, instrumentaliter primo citharizans; quartum est cithara ipsa in qua citharizat; pariter natura in sanguificatione quatuor eget; quorum primum est facultas sanguificandi, quae est potentia animae vegetat tuae; secundum est eiusdem actio, quae est sanguificatio ipsa; tertium est calor innatus, primo,&per se instrumentaliter sanguificans; quartum iecur ipsum, in quo fit sanguificatio. Sicuti autem, ut citharoedus recte citharizet, habitum citharizandi,& manum ad hoc dispositam habens, praeter haec requirit ut cithara secundum partes similares, & instrumentales sit optime disposita, alias his male habentibus, pro ratione Vith, Vel pariaum

265쪽

Lib. III. Fen. XIV. Trast IV. 2w

smilarium, vel instrumentalium, male etiam proportione citharizabit inita etiam natura, ad recte sanguificandum, praeter lacultatem propriam, de calidum innatum, requirit ut hepar, secundum partes similares,& organicas optime sit disposivim, alias his male habentibus,pro ratione, vel intemperiei partium similarium ι vel viiij organicarum, iuxta proportione , male suo munere fungetur. At quoniam hepatis Vitia sanguificationem. non vitiant, nisi quatenus eius temperiem immutant; ideo sanguificandi munus in hepate, vitiabitur primo,&per se, ratione intemperiei; cuius causa hi iecoris primi morbi dicuntur. Quapropter concludo, primum,& magis principale sanguificandi instrumentum esse calorem innatum, ut quod agat s hepar autem esse principale quidem, sed minus, Vt, in quo acalore innato fit actio. Et quoniam hepar, prout caeterae omnes particular, ad rectum munus obeundum,Vt recte scit.inseruire calori innato possit,cerista, & recta temperie donatum esse debeis ideo eius temperies, vel intemperies seciet ad rectam, vel prauam eius actionem edendam. His consti

tutis, liquet, facultatem esse distinctam realiter a temperamento, nec facultatis essentiam in hoc cunsistere. Si autem Galenus visus sit aliter docere , haec causa suit; quia cum Medicus sit artifex sensatus, & ab euiden.tibus curationes indicativas desumere debeat, ut in simili casu secit, Lib.

I a. Meth. Cap. 7. de dolore agens, cuius cum unicast causa, manifestastctatus , duas tamen proposuit; ideo essentiam facultatis in temperamento posuit, non quia facultas sit tempergmentum; sed quia semper, pro ratione temperamenti agens, ut si bonum sit temperamςntum, bene, si malum , male operetur, manifeste, & ad sen*m vj detur consistere in temperamento ; cum tamen ab eo essentialiter differat. Quam essentialem differentiam non distinguebat Galenus Aquoniam cum Medicus sensu duci debeat , nec intimius substantias perscrutetur, & praecipue anima: cuius essentiam ignorare saepius se fatetur Galenus ipse potentias, & facultates,

ad earum essentiam declaranda, ex sola virtutum laesionis colligens, & earum facultatum operationes, pro ratione laisionis varias esse videns, atque laesionem hanc prim6 vitio temperamenti prouenire; ideo censuit facultatum essentiam in temperamento consistere, non quod temperamentum sit facultas s sed quia facultas varie operetur , iuxta diuersitatem temperamenti ; atque adeo, quando Lib. I de Praesag. ex Puls. dicebat, facultatis essentiam in commodo consistere temperamento, intellexit facultatem esse bene operantem, quando membra ei inseruientia commodo gaudent temperamento . Eodem autem volumine Lib. a. dum dicebat, facultatum essentiam nil aliud esse praeter qualitatem temperamenti, intellexit facultates nullo alio modo operari, quam per qualitatem temperamenti; pro ut enim est temperamentum, ita etiam operatur facultas a si enim temperatum est , bene; si intemperatum, pro ratione intemperiei, male agit, ita Vt modo minus , modo malet , modo nihil omnino operetur. Quod autem haec sit Galeni sententia, perspicuum est, si considerentur adducta in contrarium, dc praecipue, ex Lib. I. de Naturat. Fac Cap. 3. dum dicit. Ac mihi quidem, tum vena, tum reliquarum particularum inguia, ob certam quμ

266쪽

1ω Petri Salii Diversi in Avie.

.iam intemperiem, quam ex qualitatibus sunt nactae, hoc, mel illo modo agere itarintur. Nam hic clarE docet, diuersitatem actionis pendere ex vario temperamento. Quod repetit Gal. Lib. 2. de Naturat. Fac. Cap. 8. dum sunctiones pro temperamenti vitio,vitiari, & proportione, pro temperamenti vitio, laesionem pati docet. Cap. autem s. locutus de persecta actione, imperfecta enim non a certa, sed ex varia potest prouenire temperie. Eodem sensu dicebat, Lib. de Multit. facultatum substantiam, quibus reguntur, proprietatem esse temperamenti. Et Lib. 3. de Loc. AT. Cap. 7. facultatum essentiam in particularibus partium temperamentis consistere ; quoniam si temperatae sint, optimE suo munere, ac recth funguntur ι si intemperatae, pro ratione intemperiei, sequitur noxa; non quidem quod Laeukas sit illud temperamentum y sed quod temperamentum inseruiat ca Iori nativo, cuius ope facultas sanguificans, primo ,& pe se operatur.

Ex quibus patet, quod sanguificationis operatio, potius a Medico adscribenda est calori innato, quam iecoris temperamento ; unde iure sancitum est, sanguificationem fieri a calore nativo, tanquam a principali instrumento. In qua sentent ia conueniunt Hippocrates, Plato, Arist. Praxagoras, Philotimus, & Galenus ipse. Quibus suppositis, nunquam intercidet sanguificationis munus, nisi hoc calido extincto; quamdiu enim hic pol- Iet , semper generabit sanguinem, licet diuersum, pro ratione diuersitatis

temperamenti hepatis si autem exuperans adeo sit in eo intemperies, ut inde calor innatus extinguatur tunc , munus sanguificandi intercidet;

pariterque, si ex aliqua plenitudine suffocatur, vel ex superuacua euacua tione imminuitur, sanguificationis munus labefactabitur; unde hydrops succedet, qui ex nulla potest iecoris intemperie induci, nisi adeo intensa,

ut calorem hunc extinguere sit apta. Haec autem caloris extinctio fit positiuE a suo contrario, ut a frigiditate; fit autem priuatiuE, vel a plenitudine suffocante, vel ab euacuatione immodica imminuente, vel ab intemperie calidiori resoluente. Simul vero cum eadem caloris extinction ,

adest intemperies positiva, iecur refrigerans; cum ista autem est frigidi ias privativa, ex caloris imminutione inducta; quoniam hinc iecur refrigeratum est, non quia accesserit in eo temperies aliqua ι sed quia subductus est calor, quo deficiente, refrigeratio partis sequitur. Differt autem positiua frigiditas a priuatiua in hoc, quod positiua frigiditas nonis admittit intemperiem oppositam, videlicet calidam, nisi sit inaequalis; at cum priuatiua potest consistere , & intemperies calida, di inflammatio in iecore ipso, prout ex Hipp.& Gai .colligere est Lib. 2. Progn.Tex.S Com. a. & 3. Et Lib. s. de Loc. Aff. Cap. I. Differunt etiam, quod positiua frigiditas in hydrope, non tantum extinctionem caloris innati infert; sed etiam intemperatum ad frigidum reddit hepar, positivam frigiditatem ipsi inducens. At priuatiua frigiditas significat tantum caloris innati extinctionem, non autem ullam iecoris intemperiem; quia simul cum priuatiua frigiditate potest consistere calida intemperies ; S summatim in hoc differunt, quod frigiditas positiva, est iecoris intemperies frigida, quae potuleealorem eius innatum abolere; priuatiua vero est natiui caloris imbeciulitas

267쪽

Lib. III. Fen. XIV. Tract. IV. 261

litas eius extinctionem consequens; non autem Ulla iecoris inteperies; iam enim explicatu est, quomodo disserat hic calor a temperamento; quod tamen temperamentum temporis diuturnitate poterit tandem permutari ad frigidum posit ille, si causae immodich calefacientes, vel arte, vel natura, e solutae quidem, non tamen calore innato reuiuiscente, & instaurato,

suerint. Sed antequam hoc accidat, dubium esse potest, quomodo fieri queat, ut stante iecoris, vel intemperie calida, Vel inflammatione, iecur, iam sanguificandi munere intercidente, possit, vel flatum, vel aquam, vel Phlegma aquosu producere; si enim, ut habetur ex Gal. Lib. 3.de Cauc Sym- .Pt. Cap. I. magnae intemperies, virtutem deucientes, si ex frigido exuperante fiant, frigidos assectias; si vero ex calido, contrarios: excitare sunt Idoneae, praesente calidiore iecoris intemperie, & eo supra modum incale-icente, quomodo poterunt succi frigidi, quales in hydrope gignuntur, nec potius calidi, seu biliosi, seu adusti generari ξ At sciendum est, illam Gai ni sententiam intelligendam esse de qualitatibus, & intemperiebus post tuis, non complicatis cum priuatiuis ; frigidae enim intemperies positiuae, solum frigidos succos scalidae calidos generant. At ubi sit altera postiua, altera priuatiua, ut in casu nostro, ratione priuatiuae possunt produci humores, & succi stigidi, quod fit deficiente calore naturali; ratione autem positi uar, potest generari bilis s unde dicebat Galen. Lib. 2. Pro-gn. Com. a. quod in hydrope, ex ilibus, & lumbis originem trahente, fiealui fluor, ex bilis copia a calore partium, quae inflammatione vexantur ;cum tamen deficiente calore naturali, sanguificatio interciderit. Quaro

non implicat, generari succos frigidos in hydrope, iecore licet intemperie ςalida laborante ue cum huius intemperiei ratione , succi frigidi non producantur ; sed quia imminuto calore nativo, hepar tunc priuatiua frigiditate

frigidum, amplius non ςst aptum generare sanguinem ι quod autem apud Galenum, praeter casum praesentem, detur ista frigiditas priuatiua, citra positiva, plures sunt loci ; quorum tamen hos adducam, explicationis v rioris causa, Gal. Lib. I. Meth. Cap. 7. haec habet. Scire autem licet, solidorum corporum siccitatibus, s perdurent,succedere necessario frigiditatem; quippe permaneresccitas ipse per se, non mutata oppositione, quae ex calido, by frigido consi-

sit, non potest: celeriter enim ex nutritionis: desectu refrigerantur partes, proptereas ibat, quod e calido succosanguinis nutriantur. haec Galenus. Ex quibus clare apparet hanc diminutionem caloris , quid priuatiuum esse, quoniam scilicet, ob siccitatem, non nutritis solidis partibus, calor proprius exolvitur ; non autem quod positiva qualitas frigida inducatur. Hoc idem dilucide habetur ex Lib. de Caus. morb. Cap. 3. quo loco, inter causas refrigerationis, enumerat nutritionis desectum, vel paucitatem, nimium , vel motum, vel otium ι ex his enim non positiva inducitur frigiditas y sed calor, Vel . imminuitur, vel extinguitur, quod testantur Galeni verba , comparatione ignis cum calore nostro, ita dicentis. aeuodsi nihil omnino ,

aut parum admodum adieceris, ob defectum , ac paucitatem alimenti , videbis omnino marcescere. Non dixit Gal. refrigerari ligna; sed marcescere calorem , icit. calorem imminui; quod & eodem loco docet, de immodico, vel m

268쪽

161 Petri Salii Diversi in Avie.

tu, vel otio, quibus calor quidem elanguescit, non tamen inducta frigiditate positiva. De hac caloris imminutione, absque frigiditate post iux ,

Iocum etiam habemus Lib. sec. Aphor. Comment. zo. ubi sit sermo de ore ventriculi, & de appetentia , Vel in appetentia mutata, secundum artatis decursum, alijsque pluribus in locis. Quare non refragatur Galeno distinctio ista frigiditatis positivae, & priuatiuar; quae priuatiua frigiditas in casu nostro, constituitur per caloris innati diminutionem, vel extinctionem, ob quam hepar, non sanguinem amplius, sed vel flatum, vel aquam , vel pituitam aquosam generat. At sciendum est , cum in cotis pore nostro, aliquando, sicut in casu hydropis, sepius generatur, vel si xus , vel aqua, vel phlegma aquosum, quod hi humores non eiusdemo

conditonis sunt, & naturae, ac qui calore innato vigente, ex alijs causis gignuntur ue in his enim plurimum spiritus naturalis abundat , quod non sit in illis, ut patet de flatu; hic enim dum calor ingenitus pollet, adeo spi-

situ turget, Ut cum ex proprio loco non erumpit, maximos cruciatus, &dolores inuehat ue qui autem gignitur in tympanite, potest quidem, rati

ne extensionis abdominis, esse molestior, cum copia praepolleat ν non tamen atroces adeo dolores in serre quales flatus, vi jpiritus eruptionem tentans , ac partes diuellens, vel in colicis, vel in uterinis affectibus, vel in ventriculi passionibus , vel alijs locis, inducit. Hanc eandem differentiam comprobat casus Hipp. propositus Lib. q. Aph. I r. nam flatus csi spi. xitu circa umbilicum , & lumbos inclusi, cum nec a medicamentis , nee aliter soluantur, Tympanitem inducunt, & tormina ingentia, & quidem.

ante eius generationem; oborto autem Tympanite, non ampIius eo dolore admodum cruciantur patientes s cum tamen tunc copiosior generetur

satus y ob hanc causam scit. quoniam spiritu hi carent ν illi autem eo turingent. Quare, non eiusdem generis natus fuerit hic genitus in hydropta,

ac qui in alijs gignuntur passionibus , & morbis; quod N in phlegmate

aquoso locum obtinet; quod enim generatur ex alijs causis, sicut vel ex erroribus victus, Vel ex intemperie membrorum internorum, dum viget calor innatus, pluribus spiritibus scatet; quorum causa aptum est coctionem a natura subire, atque in sanguinem, excreta parte serosa transmutari; at genitum in Anasarca, quia his spiritibus caret, ideo coctioni ineptum est, nec quicquam a natura patitur, fitque admodum fluxi te; unde Iicet partibus solidis apponatur, non tamen, nec agglutinatur, nec assim I latur; ut habet Gal. Lib. I. de Naturalibus Fac. Cap. II. Quo autem ad aquam in ascite genitam, hoc sciendum, quod serosi, & aquosi humoris productio in corpore nostro, dum naturaliter fit, nullam aliam habet m teriam , praeter partem aqueam, vel alimentis admistam, Vel potulentam, a qua ex naturae praescripto generatur urina, sudor, & ichores humorum Vbi vero praeter naturam fiunt, hoc, ut habetur Lib. 3. de Sympi. Cauc p. I. euenit, vel ex facultatis alteratricis laesione 3 vel ex ciborum vitio. Hi vero candem materiam apti sunt generare, qui crudioris, re aquosae sint substantiae. Alteratrix autem facultas tunc laeditur , cum ex aliqua in

temperie immodice immutatur , ob quam alterationem proprium finem'

269쪽

Lib. III. Fen. XIV. Trach. IV. 163

consequi nequit: tunc autem gignit aquosos humores, cum in frigidius mutata est 3 quod tamen non est perpetuum , cum etiam serosi , &aquosi humores, ratione caliditatis immodicae produci possint; ubi enim exuperat succos, qui in venis sunt, colliquans eos, in serosam substantiam immutat ue ut patet exemplo apud Gal. Lib. 3. de Sympi. Caus Cap. a. Unde subiungebat , Cap. 3. sub finem. Calor adauctus malidius alterat, modo tamen non eo incrementi peruemat, mi iam colliquet y tunc namque ad omnia est inutilis . Serosi igitur humores generantur vitio intemperiei, tum calidae, tum frigidae; verum in eo disserunt, quod ex calido, fiunt acres, & praui, & ca Iidi; ex frigiditate autem fiunt morsu carentes, & frigidi; cuius ratione. Galenus lib. s. Epid. sect. a. Com. 39. dicebat, ex Plat. ichorem sanguinis, quoniam hic ratione moderati caloris gignitur, esse mitissimum, mordacem, & acerbissimum ab atra bile s haec enim ex ustione generatur, minus

acerbum a bile flaua; quoniam haec a minori fit calore;& quidem multo minori quam pituita; cum haec ex imminuta fiat caliditate; a debui ex hac exuperante, quoniam frigidior est, homines fiant pauidi, & timentes; ex illis autem, quoniam calidi, fiant vigiles, delirantes, & aliquando su- Tentes . Dum autem generantur ichorosi, ει aquosi humores a calido, calidiorem intemperiem seruant, &inde serosi humores hi, ex colli quatione, & immisti atrae, & flauae bili, ac pituitae salsae, sunt calidi; qui autem a frigido fiunt, frigidam intemperiem retinent. Quoniam autem in ascite nunquam fit aquae generatio, ratione intemperiei calidae, sed frigidae potius , licet priuatiuae, ideo aqua in hoe ex se est frigida; nisi tamen diu tu nitate , εἰ mora , quam longam trahit in abdomine , aliquam concipiens putredinem, tandem incalescat, & salsedinem contrahat, vel eandem te Periem acquirat, quando simul cum frigiditate priuatiua iuncta est intemperies hepatis calida ; quam hydropis sufficientem causam declarauimus. Haec vero aquosa materia genita in ascite, longe differt a praedictis , tum

ratione materiae, tum ratione agentis, tum ratione substantiae. Ratione materi aes quoniam in illis , quae naturae lege, & vigente calore innato fiunt, materia ichorosa generatur ex parte aquosa potulenta , vel alimentis admista; at in ascite, ex materia alimentali, idest ex ea alimenti substantia, quae in sanguinem, ac proinde in propriam corporis essentiam, & nutritionem immutari deberet, ratione agentis; quoniam in illis seruatur calor innatus, licet intem peries frigida positiva iecoris, ic membrorum adsit; at in ascite adest frigiditas positiva in iecore, ex caloris innati extinctione, cuius gratia vis sanguificandi intercidit; ratione autem substantiae, quoniam aquosi humores in ascite sunt crassioris substantiae 9 in illis autem sunt tenuioris: aquosa enim materia hydropis, respectu urinae, sudoris, S ichoris sanguinis, & aliorum humorum, sensui satis manifestc crassor apparet; quin imo in quibusdam est adeo crassioris substantiae, ut non videatur aqua; sed lactis fere substantiam aemulatur, ad eoque pondere grauat, Vt illis collata longe sit ponderosior omni alia, vel aqua , vel thore in corpore

genitis. Quare sicuti flatus, Se aquosum phlegma hydropicorum differt a cateris, pari ratione differt etiam aquosa materia, in ascite genita.

let Inter

270쪽

164 petri Salii Diversi in Avie.

Inter hydropis causas antecedentes, enumerat Avicenna paruitatem

hepatis. Sed qua ratione hinc succedat hydrops , non explicat ν id quo forsan , quoniam paruum hepar proprium nutrimentum conculcat, ex quo temporis processu, cruditatibus congestis,& eo non libete dimato, sequitur intemperies frigida, ex qua hydrops y quod tamen fieri non potest, nisi supra vires iecoris immodicum assumatur alimentum: si enim proportionatum sit, nihil tale ex hepatis paruitate succedere poterit , cuius ratione, hac de causa, a nemine, praeterquam ab Avicenna facta.esh

Inter easdem causas, recenset duritiem phacim quo sciencium est, quod non tantum peritonei durities; sed& omenti, apta est hunc, morbum ui ducereyut aliquando experientia mihi comperium est; in quo Auicennadidi listentia est animaduertenda, qui hanc rem at ceteris scriminibus granis consideratam proposuerit. Sciendum tamen est, quod durities huiusmoadi, ante productionem hydropis , solent diu durare, affliguntque patien tes, non dolore , sed grauitate., & compressione; cum autem drupeistiaterint, tandem hepar ipsum restigerantes id comprime tes 9 deducundpatientem ad hydropem . Sesent autem durities, Sscirrhi in hi partibus suidelicet omento, & peritoneo, aliquando ad tantam magnitudinem au-oeri, ut omenti crassities duos digitos excedat, aucto quinetiam simili ratione peritoneo, licet non aequet omentum. In huiusmodi vero scirrhis, aequalis est totius ab dominis durities, venterque prominet adeo,Vt omnes ventricos appareant. Dignoscuntur autem ab inuicem ; quoniani scirrhus peritonei cst admodum Vni forinis , ut videatur totps latuis; sturtius autem omenti est inaequalis quodammodo adtactum ; atque hic estproffundior,quam ille. Dixi hos sciretios non esse dolentes,&quidem iuxta na turam aliorum scirrhorum ; sciendum tamen est in his nepe varios in abdomine contingere, & graues dolores; tum 1 copia flatus, iii materiae vi-porosae; nam ob densitatem, S duritiem eoru tumorum non1it difflatio; Vnde hae materiae conclusi, extensione has partes vellicant , S continuum soluunt, ac molesti, & varij dolores suboriuntur. Haec autem omnia diib. genter animaduertantur; quoniam huiusmodi affectus, doloribus ingratiescentibus, vel nobiliores Medicos maximhancipites habuerunt , non animaduertentes horum scirrhorum conditionem. Qui scirrhi si a prinei pio obstruentura Medicis, poterunt curari s quorum inueteratorum iam , Se auctiorum nulla amplius speranda curatio y quin potius aegrotantes diu excruciati medicamentis,tandem, i ad hydropem, vel ad mortem praecipi tantur. Hoc notasse volui; quoniam nullus scriptoruin de his sciri his veraba fecit. Uerum quoniam alius textus in hoc Ioco habet, durities sphac, tantinentis ipsum. Quibus verbis, videtur Avicenna loqui, non de peritoneo, sed de membrana hepar ipsum obuoluente, in hoc sensu hoc etiam adnotabo, quod scirrhus in membrana hepatis, est quidem aptus inducere hydro. Pem; non tamen hoc perpetuum est , sed tantum temporis diuturnitate; perdurant enim huiusmodi scirini ad annos , antequam ad hydropem.

SEARCH

MENU NAVIGATION