장음표시 사용
291쪽
, re periculum hoc prehenderit. Talis autem solet esse sanguis, qui ex mensibus vel haemorrhoidibus retentis plenitudine inducit 9 nam pravus, & melane holieus, qui est propria natura frigidior, per has excretiones evacuatur ;quod si non ex haemorrhoidum, vel mensum suppressione, sed ex alia causae. fiat plenitudo, non quaecunque, sed solum sanguinis frigidioris, eadem erit obseruanda methodus; & ideo subiungebat Gal. illa verba, mel ex quapiam,
ita plethorica fit causa, idest, vel ex quacunque simili plenitudine, videlicet, frigidiori. Quibus sic stantibus, duo elicienda sunt. Primum,quod suppressis illis, vel similibus euacuationibus, cum incipit Ana sarca, si sanguis
sit calidior, non est secanda vena ; quoniam hic sanguis calorem innatum, potius fouet, quam extinguat. Secundum, quod cum sanguis est frigidior, non tamen copiosior, nequaquam secanda est vena 3 quoniam ut periculum adsit extinctionis caloris innati, requiritur ut sanguis, & frigiditate, S co-Pia peccet. Si autem haec non adsint, nec etiam periculum extinctionis imis
minebit;quo casu, secanda est vena. Ex quibus perspicuum fit,quod in Ana- sarca conuenit venae sectio a principio, id est, in cach exta, cui Ana sarca succedat ,& quidem ex plenitudine sanguinis frigidioris, vel ex haemorrhoidum, seu mensum retentione, vel ex alia simili plethorica causa, qua caloris natiui extinctio immineat 3 quam distinctionem non animaduertens Avicenna, simpliciter dixit, veme sectionem conuenire in mensium, & haemorrhoidum suppressione, & in omni alio casu, si adsint repletionis signa, . At contra eam sententiam, quod ubi sanguis si calidior, non sit secanda, vena, quamuis suppreta sint evacuationes praedictae, quis diceret, ex hac suppressione, praeter quam quod calidior est sanguis, etiam est copiosior; quoniam suppresso eo, qui excerni deberet, copia necessario succrescet; quare si non ratione caliditatis, saltem ratione copiae est minuendus ; cum etiam in Athletis,ex Hipp. &Gal. Lib. I. Aph. 3. in quibus optimus abundat sanguis, si minuendus; ne inde calor nativus extinguatur, cuius extinctionis cum periculum adst, & metus, in casu nostro; ita etiam in hoc sanguis minuendus veniet,quamuis calidior,dummodo sit copiosior. At scienodum est, Galenum Loc. cit. per calorem natimum, intellexisse vitalem facultatem,& spiritum, cuius extinctionis periculum imminet ex ingenti illa pleni tudine quoad vasa; & ideo dicebat, ad explicationem dictorum, ex tanta plenitudine in Athletis imminere periculum, ne aut aliquod vas disrumpatur; aut subita mors accidat; talis autem plenitudo, quo ad vasa, non datur ex suppressis mensibus, aut haemorrhoidibus; quoniam in his, malus, in illis, probus abundat sanguis. Lib. autem Reg. Acut. per calorem nati vis intelligit calorem innatum hepatis, cuius ope sanguificat, & propria munia integrE obit; cuius extinctionis periculum non imminet cx probi san- ruinis abundantia; cum calorem illum potius fouere, quam extinguere valeat. Quare dissimiles sunt casus; nec hinc sequitur,calidiore existente sanguine, si incipiat Ana sarca, ratione copiae secandam esse venam, nisi illa, duo ex Aph. citata immineant; quod tamen non ita facile fieri potest; cum in principio Ana sarcae, totus ambitus, S sanguis refrigerentur, nec probi
sanguinis magna plenitudo adesse possit.
292쪽
di sis petri Salii Diversi in Avie.
Per ea verba. Et phlebotomia quidem mehementius est proportionalis hypofarcie I quam Ascitae; innuit , venae sectionem quandoque in Ascite conuenire, licet minus, quam in hyposarca. At Galenus Loc. cit. Lib. q. Reg. Acut. Com. II r. dicebat, hanc solum in Anasarca conuenire ; haecque subiungebat. Tympaniam ira, ct Asciten, nullus per sanguinis missionem sanare es ausur uapropter caueant Medici, ne secent venam in Ascite, licet eam videatur
In cura hypo sarcae, cum sebre, duplex habetur textus, alter quidem ,
quod non timetur solutio eventris, cum pharmaco, neque phlebotomia, donet remou tur . Alter vero, quod non timetur solutio mentris, neque phlebotomia, donee rem
ueatur . Sed uterque Text. est alienus; & quidem quoad primum, scuti sebris non excludit sectionem venae, nec pharmacum y ita, nec eandem, si sit iuncta cum hypo sarca excludit; immo,cum in utrisque seorsum haec co ueniant, pariter etiam si sint coniuncta, magis indicabunt, licet alia rati ne s quoniam in febre pharmacum indicatur, persecta coctione, quod nor
sit in hyposarca; quod pariter dici posset de venae sectione y quoniam si sit
febris intensa, copiosior, quam pro ratione hypo sarcae requiritur sanguinis missio; quae tamen, ut dictum est, ctiam in hypos arca, in solo particulari casu conuenit. Quoad secundum, quod non timenda sit solutio ventris , neque phlebotomia, donec febris remoueatur, habet alteram partem salsam , s absolute proferatur, videlicet, quod in hoc casu non sit timenda venae sectio, donec perdurat febris y quoniam in hypo sarca haec non Conuenit, nisi in principio, & cum fit ex redundante sanguine frigidiori, ob mensium, S haemorrhoidarum retentionem vel ex alia plethorica causa
cuius ratione caloris innati extinctio immineat. I
Cap. XV. Et phlebotomia, inquit Aui c. non ingreditur in hoc , nisi raro. Per qua cinnuit, in tympanite poste aliquam conuenire sectionem venae. At illi loco, eadem accommodentur, quae dicta sunt de Ascite. Ex quibus liquet, sanguinis missionem in hoc non admittendam esse. In cura tympanitis ex intemperie calida, administrat calida temperatas in ea autem, quae ex intemperie frigida fit, exhibet ea,quae intensa caliditate pollent. At in tympania ex intemperie calida, illa pollunt quidem conuenire, ad discussionem flatuum; sed ad remouendam intemperiem frigida , positivam, nequaquam. Cap. XVI. Et quandoque, inquit Avicenna, tenduntur hypochondria, δ' racbr
ventris, propter iccitatemfluentem malitiam complexionis, aut apscmata intrin-Iseca. At quomodo ista sani non ita expressit Avicenna, nec omne S causas exposuit. Quare ad hunc locum reserantur ea, quae scripsi de hypocho driorum revulsione, & tensione, ob apparentem in Gal. contradictionem. Cur in febribus pestilentibus tendantur hypochondria , nec hoc loco, nec ubi de s gnis febris pestilentis, declarauit; quod tamen e plicandum fuerat. Sciant autem Iuniores, tales seri hypochondriorum tensiones in, his febribus , ratione flatuum, genitorum ob languorem caloris innati, a , Praua qualitate, & maligna dictarum febrium natura.
293쪽
Lib. III. Fen. XV. Tract. I. 287 Fen Decima Quinta Tract. Primus Cap. Primum.
Cap. I. T Sum vesicae sellis multiplicem proponit; quorum primus est V mundfatis hepatis a Dperfluitatibus spumosis , di biliosis. Alter,
est eiusdem calefactio ι sicuti enim ab igne supposito calefit vas y ita a vesica, sellis, cum contineat succum calidiorem, calest hepars, quod est inuentum Avicennae; sicuti primum Galeni. At hic secundus usus, licet videatur probabilis, ex parte causae; attamen cum nouerimus, hepati insto, non extraneo calore opus suum obire,non ita videtur rationi consonum, illud inde calefieri debere. Et haec de secundo usu in dubium reuocari pollunt. Quoad
reliquos autem, in omnibus Galeno consentit.
Cap. II. Quod splenis usus sit ad resistentiam cordis, est hepatis, festis, prout
fuit commentum Auic. solius; ita etiam non admodum probabilis est; cum membra non ad resstentiam, sed ad prcprium usum efformata sint, membraque in operibus naturalibus mutuam si bipristent operam;non autem si
Debilitata facultate expultrice splenis, plura incommoda sequuntur sinter quae hoc recensetur, quod i plene retinetur iste melancholicus f ccur , qui os et entriculi commouere debet. am sententiam ex Paulo exscripsit. At notu est, meatum illum non peruenire ad os ventriculi,nec melancholiae usum ad os ventriculi pertingere, ut iam declaratum est.
Et quando, inquit Avicenna, mandat eam cιm superfluitate, fretis β fames Et pisuιrit acetosa ,-non fuerit supersua, tunc facit momitum, ovacit nauseam. Quorum verborum hic est sensus,quod melancholia ad os ventriculi transmissa, si sit copiosa, excitat intensam appetentiam; si autem sit acida, V mitum, di nauseam inducit. Cuius oppositum docuit Galenus, dicens, ex melancholico succo ad ventriculum decumbente, si plane acidus sit, intensas produci appetentias, ut apparet Lib. de Multi t. 297. Cap. & Lib. dea Loc. ais Cap. I. quo loco monet, has appetentias fieri, si suppresso vomi- , in ventriculo retineatur, & valde acidus existat hic humor. Quare no ratione multitudinis, sed potius ratione aciditatis appetentia excitatur. si autem non planὶ acidus sit, sed copiosior, tunc vomitum, & nauseam inducit. Quapropter, suspicor Avicennae Textum corruptum, & immutatum esse, legendumque oppositum, scit. Et quando mandat eam acidam, fortis fames. Et si non fuerit acetosa, g, fueritsupersua, tunefacit momitum ,-n-- Ieam. Et hic Textus consentit omnino Galeno, & rationi. Cap. III. Inter causas multiplicationis biliosi humoris, recensens apostemata calida, subiungit. Et frigida sunt digniora adgenerandam choleram nigram. At frigida apostemata possunt quidem generari ex cholera nigra , idest, ex melancholico succo; prout sunt scirrhi melancholici; at quod ea possint esse causa talis humoris, salsum est: quoniam refrigerando possunt utique. facultatem naturalem debilem reddere , ac proinde esse causa humoriS pituitosi; sed quod hinc terrestris humor generetur, Vero coasentaneum non est y cum hic vel ratione ciborum, vel ratione exteriorum , vel ratione intensi
294쪽
jag Petri Sali; Diversi in Avici
censi caloris solum fieri, & multiplicari inde possit.
Monet Avicenna, inter causas, propter quas non evacuatur bilis, & inde retenta icteritiam inducit, frigidam hepatis intemperiem, cuius ratione, Ianguescit, & ob frigiditatem, cuius est constipare, eiusdem vasa coarctantur, ac bilis excretione a sanguine intercepta,icteritia succedit .Qui casus aduertendus est; cum saepe contingat, & negligatur a Medicis, qui ubi acciderit, nouerint quinetiam hoc saepius euenire in principio hydroris,
Scachexiae. De Icteritia cum colico dolore monet, hunc non esse causam Icteriti ars sed utriusque esse communem, scilicet oppilationem ex materia pituitosa in intestinis, oflarciente meatum ad cepi sin: cuius ratione, cum non evacuetur bilis, nec etiam expurgantur intestina a pituitoso humori, qui doloris causa st. At sciendum est, casum hunc csse quidem possibilem, inon tamen experimento compertum . icteritia quippe non solet praecedere colicam, sed colica potius icteritiam; vi autem doloris cum agitentur materiar, & inde vomitus succedat, saepissim h tum a bile, tum ab humore pi. tuitoso, sequitur icteritia, obstructo meatu ad cephysin ab eadem materia
agitata, dolorem inducente; quae icteritia saepius ex se, nullo administrato remedio, & quidem paucissimis diebus tollitur, descendente ea materia ad
Agens de causis icteritiae nigrae, & proponens eas quae fiunt ex hepate,
inquit, aliquando melancholiam multiplicari in corpore humano, propter vehementiam frigiditatis hepatis; cuius ratione sanguis conturbatur, de nigrescit. At ex Gal. nouimus Lib. Art. Med. Cap. proprio, frigidum iecur Pituitam, non melancholiam generare. Cum autem subiungit Avicen. sanguinem ex Vehementi frigiditate conturbari, es nigrescere, alludit ad G leni sententiam, propos tam Lib. 3. de Sympi. Caus Cap. a. Vbi agens doexcretionibus languineis, & explicans quartum earum genus, videlicet, cum educitur sanguis atrae bili immistus, inquit, hunc, & nigriorem multo, quam sit pro eius natura ,& splendentem esse; postea subdit haec Verba . Euippe sariuis ipse perbe, cum ex trigore fit niger , adeo nullum splendorem acquirit, mr etiam, quem ab initio habuit, amittat. Ex quibus verbis superiorem sententiam desumpsit Avicenna, qui tamen in hoc dece plus est; cum Galenus, node frigiditate hepatis, sanguinem generante; sed de sanguine ex aluo fluente agat, qui si sit cum bile atra mistus, erit splendens, inquit Galenus y quom iam ex atra bile, quae ex immodico fit calore, splendorem acquirit ι si autem sit simplex sanguis, refrigeratur, cum extra venas fluxerit; unde non solum splendorem non acquirit, sed etiam exhalantibus spiritibus, & parte ichorosa separata, colorem proprium vividum amittit, & nigrior euadit.
Hanc autem esse Gai. mentem inferiora verba demonstrant, cum inquit. Non enim scuti concretus sanguis, qui Grece Θρομβος dicitur st, eodem refrigerato ;sic etiam nigra bilis generatur. Ex quibus liquet, Galen. locutum esse dω sanguine extra uenato simplici,comparatione eius, cui atra bilis est admista. Subiungit autem Auic. eodem sermone de hepatis frigiditate , ob qua
mCl-ncholia succrescit. Et quandoque est illud frigus cum ccitate, st 4 μη 'μο
295쪽
i est propter apsematafrigida, dura. At ex Gal. nouimus Lib. Cit. Art. Med. , frigidum, & humidum hepar generare sanguinem, ad pituitae naturam accedentem. Scimus quin etiam,scirrhis hepatis,pituitae,& hydropis produ- ctionem succedere. Quo autem ad intemperiem frigidam,& siccam, posset i quidem praebere aliquam coniecturam exuperantis humoris melancholici ν, verum cum frigiditas faciat ad pituitae copiam; siccitas autem ad sanguinis crassit lem, generabitur quidem sanguis siccior, pituitosior tamens non autem melancholicus.
Eandem sententiam, de causa copiosioris succi melancholici, ex hepa- te, traducit ad habitum totius corporis, dicens, huius ratione quandoque melancholiam abundare, propter vehementiam frigiditatis eius, propter quam congetat sanguis m, or denigrat ipsum. Sed sanguis intra venas non congelatur, licet possit crassescere. Si autem hic fiat ex intemperie totius corporis frigidiori, cui dubium, quod hinc periculum immineat Ana sarcae, iuxta principia Gal. & eiusdem Avicennae, durante hac intemperie, a qua haud dubitandum est,quin copiosi phlegmatis,non melancholici succi generatio contingat. Prognosticum illud, quod Icterici, qui non curantur, nec resoluuntur, ut plurimum subita morte pereant, contradicit experientiae, ac proinde alienum est, & nequaquam dignum nostra contradictione; prout & illud ultimum, falso Hipp. adscriptum, parum rationi consentaneum est, utpoth
ex pluribus affectibus, quae propriE ad ictericos non pertinent, compositu. Cap. IV. Tradens signa icteritiae ex intemperie calida totius corporis, inquit. Et si appetitur par ur, cum acceptione grossi, di dulcis. Quae verba quoniam sunt amphibologica, nisi intelligantur ad mentem Aet ij, qui dixit, omnes ictericos dulces cibos auersari, salsa serent; experimento enim copertum est, hos a dulcibus abhorrere; acida autem, de austera potius e
In explicatione pulsus ictericorum, longius 2 Galeno recedit, qui dixit
Lib. q. de Cauc Puls. hunc esse parvum, ob virtutis debilitatem y cuius ratione etiam affirmauit, nequaquam posse esse velocem; cum velocitas pulsus cum languida Virtute esse nequeat. Quae Avicennae sententia, sicuti sensui contradicit, qui in ictericis nisi praeter icteritiam, alter adsit affectus vires prosternens ) virtutem validam esse testatur ι neque etiam consentit Caleno, qui Loc. cit. dixit. Non tamen est languidus; neque enim imbecilla effa cultas, neque mero etiam celer, quod absetfebres; nam illaesi admi sint, propterea
quod urgeat Musus, celer etiamsiet.
Icteritiam nigram ex splene inquit comitari eiusdem duritiem, tumore, M dolorem. At praeter haec omnia, etiam sola imbecillitas splenis, ex sola intemperie, ut habetur in principio Lib. s. de Loc. AT &ut etiam ab eo exscripsit Auic. solet esse causa praecipua icteritiae nigrae; quapropter illa signa non susscient. In Icteritia nigra, monet aliquando superuenire sudorem nigrum. Qili. casus licet ob similitudinem cum icteritia citrina, in qua excernitur sudor citrinus, videatur posse fieri; attamen cum humor melancholicus sit ad-
296쪽
:9, Petri salii Diversi in Avie.
modum terrestris, S siccus, non videtur tanto ichore abundare ut possit hic sudor excerni, qui potissimum sit coloris nigri.
At dices,experientia testatur, melancholicos plurimum sudare, plureiaque quartanas, a succo melancholico putrescente, suas periodos copioB sudore terminare; cuius rei etiam exemplum habemus ex Hippocr. Lib. 2. Epid. sect. 3. Tex. 2o. in uxore, Hippostrati nomine, in qua facta est crisis per sudorem, cum esset quartanaria. Si autem hoc,igitur nec fuerit negandum, melancholicum succumdicet proprio temperamento secum, plurimo ichore abundare posse. Cum autem ichor proportione respondeat proprio humori, nec erit impossibile, quod hoc excreto per cutim, sudor niger egrediatur. Insuper sciendum est, in verξ melancholicis plurimum seri, de ichoris congeri, non ob succi propri) naturam, quoniam hinc paucus, ratione sicci temperamenti esse debet; sed ratione debilitatis calidi natur iis, facultatis debilis, tum ratione cruditatum, & coctionis labefactata; diquorum ratione, & plurimus ichor, & copia crudioris, & aquosioris pitu, tae colligitur . Ex quibus elicio, si in melancholicis copiosus fit sudor, non seri ex proprio succi melancholici teliore ; sed ex eo sero, quod ob coctio. nes imperfectas, di facultatis imbecillitatem, una cum pituita aquosiori in eis colligitur; hic autem sudor, cum non sit proprius humoris melancholici ichor, nec eius naturam potest redolere. Quare, niger esse non poterit; licet proprius istius humoris , possit quidem per sudorem excerni, Verum adeo paucus, ut excretus totam humiditatem succi absumat, humoremque sincerum, & rebellem relinquat, & affectum ipsum deteriorem reddat; quaecum non succedant, ut experientia testatur, in icteritia nigra, neque censendum suerit,in ea proprium succi melancholici serum per sudorem exesu di; sed illud solum, quod aquosum humorem,& cruditatem ex inconcoctione, una cum pituitoso succo suscepit. Si tamen illud contingat, rarissimum certξ est, & forsan aliquam seruans proprij succi naturam, ad nigrum colorem declinare quidem; non vere tamen niger esse poterit; cuius ratione forsan dictum est ab Avicenna, quandoque in hoc affectu sudorem nigrum fieri, non autem semper; quoniam ita rarum hoc est, ut proprius huius humoris ichor per sudorem excernatur, ut frequentissimum est, eum, qui ex cruditate in his redundat, per sudorem excerni; ut experientia Patet in quartanis, in quibus cum sit quandoque hic sudor copiosissimus, prout in illa muliere, de qua Lib. 2. Epid. clare hinc patet ichorem non esse serumis melancholici humoris, cum hic propria natura pauco sero scateat, sed potius eum, qui ex continuis cruditatibus accumulatur.
Cap. VI. Inter modos eurandi icteritiam, quoad causam,enumerat si nem venarum sub lingua. Verum optimξ, & iure subiungit, ex eo quod narrauerunt quidam; insinuans,hanc sententiam non esse propriam, cum iit Archigenis; Vt habetur Lib. s. de Med. secundum Loca; sed sine ratione. Cum autem addit. Et si tam fuerit illud, tunc eum mentosatione Iupra locum separis, subhatMMdcxtro, siue sub eo spatio, auod est sub costis. Proponit remedium praedicto simile, quod in antiquata hepatis affectione usurpatur; quo casu hoc laudat Aetius, ad eductionem, & resolutionem quidem sacere potest; non tamen
297쪽
Lib. III. Fen. XV. Train. I. Ut
ad sanandam icteritiam valet. Si serit inflammatis in felle, inquit, confert quandoque, qui cibetur infirmus p ne a m. Sed quis laudauerit in icteritia hoc panis genus; cum in hac sit
aperiendum; panis autem aetymus, ob sui crassitiem, & visciditatem,aptus fit obstruere Sal autem tritum, quod apponit, licet faciat ad abstersione, dc attenuationem ; attamen aptum est inflammationem nimium irritaro; quod vitandum in omnibus internis inflammationibus. Atque adeo in his omnibus semper a sale cauendum; tum quoniam nimis calefacit; tum etiam quoniam nimis irritat. In Icteritia ex causa calida, iure docet mitandas esse medias, iram , s plurimum motum. At quod balneum Vitandum sit, praeter rationem docet; cum enim balneum, & humectare, & restigerare, & discutere possit, omnino c5venientissimum suerit. Nisi forsan Auic. per balneum intelligat illud, de quo inserius, cum inquit. Aqua merofrigida actu, O illa, in quasunt mirtutes medicinarum constipantium, prohibent resolutionem icteritiae. Inter remedia, quae ad discussionem materiae, & ablationem coloris ictericorum faciunt, recenset aspectum rerum citrinarum, dicens, hunc mouersi naturam ad expellendam materiam citrinam, totam ad cutem. Quae opinio licet.
non sit Avicennae propria, nihilominus eam admittit, dicens, se eam nonis, negare. Caelius tamen Aurel. Lib. 3. Chronic. Passi Cap. s. hanc improbat dicens, non esse probabile, exteriora per colorem ad intra corpus agere, &potius illum aspectum rerum citrinarum esse damnosum, quam utilem;quoniam, cum maximum remedium in icteritia sit hilaritas, & laxatio animi;
aspicere autem citrina, & aurea sit in memoriam reuocare proprium affectum, maxime alienus erit hic aspectus; cum ex commemoratione propriarum passionum, tristes, ac maesti neeessario fiant aegrotantes; quae potissima causa est augendae passionis. Quae sententia videtur magis suscipienda , quam illa Auic. quoniam haec est satis probabili ratione demonstrata; cum Auic. nullo argumento suam sententiam simpliciter adduxerit. Verum pro Auic. sacere posset Gal. sententia proposita, Lib.de Theriaca ad Pisonem, docentis, quantum polleat imaginatio, & aspectus, exemplo mulieris concipientis. Pro eodem sacere etiam videtur experientia; nam medicinam communiter sacientes, ad euocandos affectus sanguineos ad cutem monet, quasi color ad id multum polleat, aegrotantes debere pannis rubeis indui, ta tegi, ac rubeas res intueri. Quod autem aspectus reru citrinarum, Ut inquit Caelius Aurel. suscitet propriae passionis memoriam, ex qua tristes fiant, & propterea laedantur, responderet Avicenna, si talis aspectus fiat ab icterico, monente Medico, hoc subleuandum fore ipsum a morbo, hunc an pectum, non ad maestitiam, sed ad spem potius excitare, quae laetam homines vitam ducere suadet. Ego tamen in hac dissicultate, ad Carlij potius
sententiam feror ; cum credam talem aspectum inutilem esie omnino; quia color non est qualitas activa; nec imaginatio in omnibus rebus aequi
pollet, & praecipuE ubi materia mouenda est segnis, qualis est bilis in ictericis. Indumenta autem rubea possunt quidem prodesse in excretionibus
298쪽
19, petri Salii Diversi in Avie.
propria virtute calorem innatum fouentia, &eumdem magis in unum cogentia , vim expultricem ad proprium opus excitant. Aspectus autem talium rerum, cum valde disgreget spiritus, & visum,facit etiam ad quandam effusionem materiae; verum hoc per accidens; quod fieri pariter non potest in icteritia; cum hic materia sit quieta, illic autem moueatur. Remedium illud ex corticibus granatorum,di arsenico, adeo est praeter rationem , di alienum, cum adstringentia, & deleteria non conueniant, ut non
uantitas illa cinnamomi, quam tolerant, inquit Au icen. tres digiti, est im modica, & tanta, ut nisi parum eius tribus illis digitis assumatur, maiorem noxam, quam utilitatem possit inferre. t
p. VII. In Icteritia nigit, ex debilitate virtutis attractricis splenis, modia et applicandas esse cucurbitulas supra ipsum splenem, sine incisione. At Aetius
in cura morbi arquati dicebat, splene affecto administrandas csse cucurbitulas cum scarificatione; inanes enim, inquit,splenem nihil tu vant. Et hoc sorsan non sine ratione ι cum splen adeo limoso, & terrest ri alimento frua.
rur, ut si non scarificatio fiat, potius ex conculcata in eodem materia, Iardatur, quam iuvetur.
Fen XV. Tractatus Secundus Cap. I.
Cap. L'D Er ea verba. Et scias, quod quando splen impinguatur, extenuatur ces It pus. Alludit ad sententiam propositam Lib. de Locis in Homine, Vbi habetur, turgente liene,corpus emaciari, horumque affectuum eandem esse causam. Quam eandem sententiam adducit Galenus Lib. a. de Nat. Fac. Cap. 9. dicens. His quibus miscus id magnum, st tomens augescit, corpus minui, s cacocbmum reddi; prout e contrario, lien dii, quibus corpus foret, testante id Hipp. immixu tur. Quapropter, per impinguationem Avicen-Nae, non veram,quoniam lien nunquam hunc ὀstectum patitur, sed tumorem, incrementum intelligamus. 'Per ea verba. Et quandoque perueniunt aegritudines splenis ad somachum, forta is addunt in appetitu eius, ct quandoque destruunt appetitum eius, di qua doque cogunt ipsam, cum propinqua es digestio, ad momendum rem aceto sem, ex qua ebullis terra. Licet videatur Avicenna contraria de eodem, nec quae consant asserere; tamen vera profert, mutuata a Galeno Lib. 6. de Loc. Assi in Principio, quo loco habentur dictorum symptomatum manifestae causae pnempe ipsus appetitus intensi, cum a liene transmittitur ad ventriculum melancholicus succus, valde acidus, qui si aliquam corruptionem patiatur, appetentiam labefactat, & deijcit; qui insuper si copia, Vel praua qualitate Ventriculum laedat, vomitum prouocabit. Quapropter lien oppositorum symptomatum causa quidem esse potest, sed per oppositas actiones. Monet Auic. urinam sanguineam,Wgrossam, in qua sit iubsidentia subniagra, bonam esse in aegritudinibus splenis, hincque quandoque resolui febres, quarum semes sit exsplene. Quapropter subiungit. Resoluiturpere
sto'. Q R sententia non est simpliciter admittenda, eo sensu rotissimum , quod
299쪽
Lib. III. Fen. XV. Trast IL 1 3
quod lien per hanc urinae excretionem evacuetur, & inde re Bluatur ν quo niam lien non consentit cum vijs lotij, nec per illud expurgari potest; prout ex Anatome manifestissim h patet; atque ex Gal. plurimis in locis habe.mus, qui semper docuit,lienem per alvum, non per urinae meatus expurgari poste. Unde Lib. I 3. Meth. Cap. IT. dicebat, in liene vero alteram dunt a. xat esse superflui cu acuationem , cum quae per renes agitur . in ista huic visceri vacuandi via pateat. Ideo Lib. a. ad Glauc. Cap. a. dicebat, intestiana, & lienem per inseriores excretiones expurgari. Lib. autem s. de Loc. Aff. Cap. q. distinguens membra expurgantia per alvum, ab his, quae exin purgant per Urina na, inter ea recensuit lienem, dicens. Per alium vero pars iecinoras ima, intestina, mentriculus, hen. Quapropter, non est censendum simpliciter lienem per lotium resolui, ut videtur Avicenna docuis Ie; ni tamen perassectus ex liene pendentes, intelligamus humores, qui in venis, vitio lienis congeruntur, posse per urinam solui. Hinc possumus etiam dicere , resolui lienem; quoniam ex cacochymia illa fouebatur eiusdem assectus, qui minuitur, illa remota; non autem quod per lotium materia in liene contenta educatur, & inde resoluatur . .
Cap. II. Docens signa intemperierum splenis, inquit, virtutem eius attractisuam corrumpi ex intemperie calidas debilitari autem ex frigida. At ex Gal. Lib. 3. de Sympi. Caus Cap. 3. virtus attrahendi maximh debilitatur ex intemperie humidas frigiditas aut e nulli actioni est ex usu. Quod autem ex intemperie calida haec corrumpatur, non videtur probabile; cunia proprium caloris sit trahere; nisi per corruptionem, intelligat, quod lien ob hanc intemperiem male attrahat, nimis attrahendo; quod videtur post fieri; cum ex nimia caliditate membra plus attrahant, quam ipsis cuiaue
Cap III. AEgritudinessebriis, inquit Avicenna, aliquando inducunt necessitaton mittendi sanguinem; quoca1u, phlebotomatur basilica maior, orsaphena, or quando es necessitas, secandi Utriasque menas Iuttigi. Quae sententia cum tres habeat partes, tria etiam animaduertenda exhibet; nam quoad basilicam maiore, ad mentem Hipp. qui K- 4η seruandam docet ;& ex Gal. Lib. de sanguinis Missione Cap. r G. secanda est basilica sinistra, non dextra, ad mente Arabum, qui oppositam membro patienti venam secare docebant. Quoad saphenam vero,nihil commune haec habet cum liene, nec eo affecto conuenit eam secare; cum ex Gal. Lib. Cit. Cap. I 8. partibus supra renes patientibus, secandae sint superiores venae, non inseriores. Quare, si Auic. ad inentem loquitur Galeni, pro saphena, saluatellam, quam math explicauit interpres , scripsit. Quoad venas guidui, maiora insurgunt dubia, quam ex praedictis; tum quoniam sunt periculosae, & discriminis plenae, si secentur; tum quia non consentiunt cum splene; tum etiam quia non tantum sinistra , quae est e directo splenis y sed etiam dextra, quae non habet ullam rectit dinem cum splene, secanda praecipitur. Sed forsan hanc sententiam ex-Mripsit, sed male, ab Archigene, qui, ut habet GaI. Lib. s. de Comp. Med. secundum loca, monet, quadam antipathia lienem assectum leuare, sectam retrb sinistram aurem venam, si sanguine postmodum detracto, splen con
300쪽
194 Petri Salis Diversi in Avici
fricetur; ut sententia sit Archigenis, secandam esse eam venam, non ad
usum phlebotomiae; sed ut inde eliciatur sanguis, confricando spleni, existimans scit. per quandam antipathiam id iuvare posse. Cap. IU. Exponens figuras lienis, dum dicit quatuor esse, alludit ad Hipp.
sententiam Lib. s. Epid. sect. 2. Tex. 62. In ea sententia, qua habet, si spleniticus habeat dolorem in internis pamtibus, facilius sanari posse; quoniam cum eo assectu sensus adhuc viget, litacet falso citet Hippocratem; tamen accedit Galeno, qui docuit, scirrhos exquisitos, id est, sine sensu, insanabiles esse; caeteros autem curationem adis
Alludit ad sententiam Hipp. propositam Lib. 6. Epid. sect. a. Tex. 6 3.
perea Verba . Et dixit, illi, qui catarrhum habet, non accidit splen. Cuius sententiae duas rationes assignauit Galenus in Com. Prima est, quod cum raro in corpore humano duo sint membra, a naturae primordijs, imbecilla, hinc sequitur, qudd etiam rarb, qui patiuntur grauedinem, infestantur a lienis tumore. Secunda est, quod in quibus pituitosa humiditas , aut tenuis, de aquosa colligitur, raro fiunt tumores a crassis, & melancholicis humoribus. Primam rationem neglexit Avicenna y secundam vero probauit, his verbis. Et fortasse multitudo catar,hi est significatio humiditatis complexionis eius. Differt autem haec Avicennae sententia ab Hipp. N Gal. quoniam Avicenna simpliciter dixit, illi, qui catarrhum habet, non accidit splen, uniuersali quasi praecepto. At nec Hipp. nec Gal. uniuersaliter; sed tantum saepius hoc se. ii docuerunt. Unde Hippocrates, comparati vh locutus, dicebat. Minurcapitis grauedine laborantibus. Galenus autem ad primam rationem dicebat. perrarum autem est; ad secundam autem, haud ita Isse. Quare haec sententia non simpliciter, Ut protulit Avicenna: sed ut plurimum intelligenda venit. Quae scribit Avicen. de Urinis in apostematibus splenis, corrigantur, ex ijs, quae scripta sunt superius, super primum caput. Cap. V. Ex apostematibus splenis,di proprie quando sint in inferiori eius parte, inquit Auic. subtiliatur sanguis; st hoc, quoniam splen / Dehementer mundificatsanguinem. faece sua. At cum splen patitur qpostema, nihil omnino admittit in seysi autem non suscipit, quomodo potest sanguinem mundificareὸ Praeterest. splen aptus est sanguinem mundiscare, cum robur suum seruat ; at eodem apostemata patiente, languidum fit, nec crassiorem sanguinis partem potest absumere; sed eam in corpus effundit. Quare nec tunc sanguis mundificare eum potest. i tamen sanguis verE in progressu a postematum splenis subtiliatur, sed non ob dictam rationem Auleenns, qui hanc sententiam exscripsit ab Hippocrate Lib. G. Epid. sect. 2. Tex. 'o. quo loco quaerens Hipp. cur in ijs, quibus lien est decliuis, pedes, & manus, S genua calida, nasus autem, S aures frigidae sint, respondet, num propter hoc, quod tenuis si sanguis y num & natura talem isti habent ὸ Quam sententiam cum
viderit Auic. cam huc transtulit 3 non tamen eius rationem accurate expli
cauit; non enim hi abundant tenui sanguine, quia lien scirrho affestum melius expurget sanguinem validiusque attrahat eius partem crassiorem. Vnde icnuior euadatised quia liene assecto temporis progressu in conlium