장음표시 사용
271쪽
patientes deducant. Quare datur tempus, & occasio curandi eos, &pro hiciendi ne hinc aegrotantes in hydropem delabantur. Recensens hydropis causas per consensum, inquit. Auisunt per communitatem cum corpore toto, ita mi calefiat sanguis eius malis. De quo notandum,
quod licet declaratum sit ex Gal. & Avicen. hydropem posse fieri ex calida' iecoris intemperie; attamen non ita compertum est fieri hydropem ex calida totius corporis intemperie, absque hepatis propria laesione, Vel ex propria inflammatione , seu partium circunstantium , & ei consentientium; de quibus Hippocr. Lib. a. Prognostic. Tex. I. Vel ex causa externa, potu scit.vini vinosi, vel ex alia causa potissimum iecur ipsum hedente. Quamuis autem non alienum videatur, consentiente hepate toti corpori aestuanti posse seri hydropem; non tamen hoc sensus dictat, nec in se-bribus ardentibus, nec in alijs aestuosis assectibus, nisi accesserit error inuictu,vel in eo morbo laboret, aut hepar, vel partes ei consentientes. Quare
nisi quid proprium adsit in corporis feruore, quod ad hepar spectet, no
succedet hydrops. Enumerans causas, quibus hepar languidum redditur, vitio splenis, inquit, alteram esse, quando splen multum attrahit ex hepate. At cum splen solum attrahat hculentum sanguinem, quique grauis, & noxius hepati esse potest, quomodo ex hac attractione languidius hepar reddetur P Verum hoc solum Avicennam auctorem habet, atq; adeo pro commento habendum. Quod possit fieri hydrops per consensum a renibus, vel incalescentibus nimium, vel admodum refrigeratis, hinc male affecto iecore, & eius calore innato expugnato, verum quidem est 3 at quod, cum oppilationem patiuntur, indeque serositatem attrahere nequeant, fiat hydrops, salsum omnino:
hoc enim quod exscripsit a Galeno Lib. 3. de Caus Sympl. Cap. a.) non admittitur de hydrope, ut alias scripsi; quamuis dixerit Galenus, hanc dispostionem ad hydropem inducere. Quando proponit causas hydropis, ex intestinis, & adscribit dolorem. scuti in colica,Waldis fimilibus casibus, alludit ad sententiam Hipp. propositam Lib. q. Aph. II. In reprobanda Galeni sententia, adducta Lib. 2. Progn. COm. I. in exin postione Hippocr. mirum quomodo Auic. qui neminem immerito damnare sit assuetus, nulla ratione rotundo ore dixerit. Et hic est sermo non bonus. At vel longe fallitur Auic. cum haec Gal. sententia, & sensu, & Hipp. authoritate confirmetur; vel Textus praesens corruptus est, pro affirmatiu
Indicans Auic. quae ex tribus hydropis speciebus si deterior, contra omdinem Rasis inquit I. ascitem omnium deterrimam, χ. D anite, 3. Anasarcam. At Aetius, primum locum adscribit Tympanitidi,secundum Asciti; verum fortasse uterque nititur veris, & proprijs rationibus: nam ratione causae, ascites est deterior tympanitide ; cu ab intentiori generetur frigiditate; ut habetur ex Gal. Lib. q. Aph. Com. II. At ex modo curandi, tympanites
est ascite deterior; cum magis obsistat medicamentis, & dissicilius curetur tympanites ascite ipso ; quinimo ex tympaniticis paucissimi sanantur xia Z cum
272쪽
iss Petri Salii Diversi in Avie.
cum ex ascilicis plures liberentur. Et scias inquit Avicenna, quod fluxus mentris in hydropsi mortalis est. At
ex Hipp. Lib. 6. Aph. Iq. Ab aqua inter cutem habito, si aqua . menis in mentrem defluxerit, solμitur morbμs. Quare vel deceptus est Avicenna, contradicens Hipp. vel per fluxum ventris, non intelligit aquae, nec materiae peccantis fluxionem; unde Cap. sequenti dicebat, iuxta sententiam Hipp. Et qua
is expellit natisra ex hydropico aluostatem, hydrolusii 'r se ipsam, significat ei a
cap. U. Duos potissimos scopos habet Avicenna in hoc Cap. quorum primus est, docere, cur in ascite aqua colligatur in cauitate abdominis, intra peritoneum I secundus , tradere causas collectionis eiusdem aquae. Ad primum quaesitum tripliciter respondet, dicens hoc fieri, aut secundum semi aum resudationis, sui secundum semitam stissura quorundam meatoum, qui prV
rgri sunt cibo ad hepar, aut secμndum semitam tra .mptionis huius materiae ad arrvmbilicate, per quod fartus in muro trinam in proprias membranas expurgat. Re
sudationem autem duplici ex causa fieri posse monet, videlicet, aut per separationem copia: Vaporum, ex multa materia cruda eleuatorum, quos in aquam satura, ex coarctatione loci, idest, quia extra peritoneum nonis possunt difflari, sed ab eo coarctantur, de retinentur, conuertit. Aut pro P- rer vehementiam expulsionis non uniuersalis, ipsus hepatis,quod cum non possit eas materias, per naturales, & consuetos meatus, ob propriam imbecillitatem transmittere, cogitur easdem ad cauitatem ventris expellere, in qua cauitate ea ratione colligitur aqua, ut intra omentum,& peritoneum contineatur; non enim intra omentum permeare potest, nisi eo exeso, de di Di upto; cuius transmissionis materiar ab hepate ad dictam cauitatem, nonis
cst magis admirandus modus, quam sit puris extra ossa, quae sunt magis dura, & densa; fi autem in his resudat pus, quod est crassius aqua, non mirrum admodu sterit, quod aqua possit resudare ab hepate ad abdominis cauitatem . Et haec de primo responso. Secundum consistit in hoc, quod ex meatibus destinatis cibo ad hepar, quales sunt venae meseraicae, vel Venao portar, hae aliquam scissuram patiantur, cuius ratione resudans aquositas, antequam ad hepar perueniat, in ventris cauitalcm derivatur; quae tamenis scissura, minima,&leuissima esse debet, alias simul cum aquos tale sanguis etiam permearet . Tertium quod fuit Rasis tale est, videlicet,
quod aquositas genita in iecore, transmittitur ,heffunditur in vas umbili- sale, per quod scelus in utero ex vesica expurgat lotium, in altanto idem membranam; quod fit, quoniam cum propter obstructiones csterarum vi rum, & impedimentum virtutis expulsivae aliarum partium, non possit haec matςria se per iecur transfundi, recipitur in huiusmodi vase, quod cum eius copia amplius fiat,.laxius, ac proinde tantum dilatetur, Vt aperiatur, ecscindatur, quoniam nec ex parte superiori ad umbilicum,nec ex parte meatus ad vescam, patefieri, & transmittere materiam potest, ideo haec necessario in cauitatem abdominis descendit, indeque tumorem hydropicum
cxcitat. Atque haec de primo quaesito; quae exponenda duxi, quoniam noRita videatur clara Auiceonae Verba.
273쪽
λ Quo autem ad secundum, inquit, quod cisusa aggregationis aquosita tir, σμtes Latiane m restis separativa, aut ratione materiae separatae, aut ratione miarum
Ratione virtutis separativae aggregatur aquositas, cum pars serosa non separatur a sanguine; quod duplici de causa contingit. Primo quidem, vel ex sola debilitate virtutis expulsuae hepatis, vel solum ex debilitate virtutis
attractivae renum, seu ex utrisque copulatis. Debilitas cxpulsivae facit ut sanguis serosior generetur; debilitas autem virtutis attractivae renum facit ut sanguis a serositate non expurgetur; praecipvh autem cum impotentes ad attrahendum sunt renes; vel cum viae ad eos suerint obstructae; vel ipsi fuerint scirrhosit non enim tunc possunt exeipere aquositatem in corpore. proprio, & viae obstructae huic reluctantur ; atque tunc necessario exuperante serosa, & aquosa materia, fit rinodus quidam generationis ascitis,quae
species propterea fit ex sola debilitate, & aegritudine renum. Ratione autem materiae separatae, hoc st; vel quia materia est copiosa usque adeo, ut eam virtus separare non possit; vel quia sit crudior, & indigesta. Plurima adest, ex duplici causa aquositas. Prima propter plurimum potum aquae frigidae, ob intensam stim a aut propter intemperiem calidam hepatis, aut propter aliam aliquam causam, sicuti propter exercitium validum sitim
excitans, aut propter obstructionem validam, cuius ratione non attrahitur
ad hepar tanta potus quantitas, quae possit ipsum refrigerare, ac proinde sitim tollere ; unde fit continua sitis, quamuis plurimus hauriatur potus;
quod etiam fieri potest ratione aquae epotae, vel quia non sit frigida, sed calida , & ideo inepta ad extinguendam stim, vel quia habeat qualitatem, aptam excitare sitim; prout si sit salsa, vel nitrosa. Secunda autem fit ex indigestione cibi humidi, qui crudus, & incoctus, plurima etiam humiditate replet corpus, & vasa, & inde deducit corpus ad hydropem, & quidem ascitem. Ratione vero viarum hoc contingit, quando in ipsis sunt apo stemata ,& obstructiones, quorum ratione aquositas ad Vias proprias peruadere cum non possit, necessario transmittitur ad aliam partem potius ,
quam ad viam propriam. Et haec quoad solutionem secundi quaesiti; reliqua autem proposita in hoc Cap. spectant ad prognosticum.
Sed circa prinlicta multae insurgunt dissicultates: nam quoad primum quaestum, cum primo proponitur exsudatio facta, vel ex conuersione vaporum in aquam; vel ratione vehementiae virtutis expultricis, neutrum videtur posse fieri: namque, licet vaporum in aquam conuerso possit admitti iuxta rationem, tamen quod ex chylo in hydrope solum generentur vapores, ex quibus postea in cauitate abdominis fiat aqua, non humores, non Consentaneum rationi Videtur. Praeterea, cum generatio ascitis in quibusdam cito fiat, haec generatio probare videtur aquam ex alia genitam esse, causa potius , quam ex Vaporum permutatione 3 quoniam ad copiosae adeo aquae generationem non sufficeret multo maior vaporum copia , quam in corpore humano eleuari possent. Quo autem ad vehementiam
jexpulsivae virtutis, nequaquam haec in hepate, praesente hydrope valida eL si potest; cum enim virtus expulsiva, ut habetur ex Gal. Lib. 3. de sympi.
Caus. Cap. 3. st valida, ratione siccitatis; in bydrope autem hepar potius
274쪽
od intemperiem humidam declinet, non videtur posse in ascite expultrix virtus esse valida, alioquin non ad viam praeter naturam, sed ad naturalem
potius materiam transmitteret.
Quoad secundam solutionem, cum proponitur scissiara meatuum, cibo, ad hepar,destinatorum deducedo duo contrarium suadere videntur. Primo quod haec causa est contra principia Galeni, & eiusdem Avicennae, qui docuerunt , hydropem fieri ex tecoris affectu, non ex istorum meatuum scissilia. Secundo, quia si scinderentur meatus isti, aqua intra omentum, non intra peritoneum colligeretur ἱ quod Galeni Lib. 7. Aphor. Conament. 35. sententiae, & ijs, quae hic a Galeno mutuatus docuit Avicenn. e directo opponitur. Contra tertiam responsionem, quae a ratione maximh omnium aliena, est, haec faciunt. Primo quod Urachus in adultis adeo est exiccatus, & imminutus, cum eius usus solum fuerit, dum scelus est in utero, ut nihil in eius cauitatem possit admitti; seςundo, quod licet laret aptus aliquid intra se suscipere; attamen, si ad eum ex iecore transfundi materia deberet,prius aqua in cauitate abdominis, quam in urachum effunderetur ; cum hoc Vas
immediath non attingat iecur; mediaque adsit inter ipsum, ec iecur abdo
His autem postis, videtur adhuc quaerendum, qua Via colligatur materia aquosa intra cauitatem abdominis in Ascite. Cuius quaesiti cum causam mani sestam non habeamus, dico, eam ita anxiὶ quaerendam non esse ; non enim in omni euacuatione . ta expulsione a natura facta, manifestos,s eu dentes ductus habemus; nam multa per insensibilia Ioca educit, ut quando viam praebet puri ab interna ossum parte ad externam ,& non solum ad externa ossa,sed extra cutim quinetiam, & per carnem, S cutim sanam edueit ut habet Gal. Lib. 7. Aph. 1 f. & pluribu alijs in locis in sanguinem
in ossibus, quae stacta occaluerunt. Quapropter cum natura habeat plura insensibilia loca, &quae visu percipi nequeant, per quae multa euacuat, Stransmittit, non sunt quaerenda in omni expulsione, nec certus modus, nec certa via; prout in praesenti casu moneo faciendum; cum expulsionem hanc sensu, non tamen modum, ac viam eius deprehendamus. Quare concludendum fuerit, quod haec aqua colligatur ia ascite, intra peritoneum,& ca uitatem abdominis; quoniam ubi in iecore genita suerit, per coecos, di insensiles meatus eo a natura transmittitur. At contra hanc propositionem tria deducens Ioannes Fernelius , diue
sim a praedictis proponit sententiam. Primb enim inquit, quod si adessent
meatus illi coeci, & angusti, per quos in ascite transfunditur aqua in cauitatem ventris, omnes hanc hydropis speciem paterentur; quoniam Omnes natura habent hos meatus. Secundo, si hi meatus adessent, natura nullo usu alias vias, & ductus deducendis humoribus destinatos constituisset; cum ex his aliae materiae transmitti potuerint. Tertio, hoc experientia arguit,
quod scit. his, quibus urina per zo. dies suppressa fuerit, nihil aquae Perbos ductus in abdominis cauitatem effusum fuisse compertum st; quod non si et, si coeci illi, ta angusti meatus, per quos materia in ascite lyaos
275쪽
mitteretur intra cauitatem abdominis, adessent. Quare subdit, hanc aquM collectionem intra peritoneum, non aliam habere causam, quam scissuram vasorum hepatis; his enim exesis, & ruptis , exudat continuo materia sero D, quae extra illa vasa effusa, in cavum abdominis spatium recipitur; & quidem, quoniam dictorum vasorum scissuram sequitur quinetiam membranae
iecur ambientis ruptura , ex qua in cauitatem abdominis aquosa materi
exstillat, ad quam inquit causam alludit Hipp. Lib. I. Aph. 3 6. ciun habet . auibus hepar aqua plenum eruperit in omentum, dis menter aqua re et r. Reseri autem non potest, nisi ea sit disrupta'; quoniam ea integra permanente, materia extra ipsam transfundi non potest; sed ex eadem tantum vesicae aqua plenae in dicta membrana excitarentur. Quapropter ad ea solum, qua iecur adeo exiccare, N arefacere t inde scindatur,possunt, causas ascitis, reducit. At haec opinio nequaquam est amplectenda, tum quoniana sensui repugnatς cum experientia constet, plurimos in ascitem delabi,ex solo potu aquae frigidae, necnon vel ex medicamentis, vel ex cibarijs, & pluribus alijs causis admodum refrigerantibus y quae tamen iecur exiccare nequaquam possunt; tum quoniam hinc.ascitis curatio foret impossibilis, cui membranae, quae carnosae substantiae non sunt participes, nec coalesceret , nec agglutinari queant; tum etiam quoniam facta scissura in hepate, & fractura in membrana, idem ambiente, non tantum aqua, sed di sanguis elaberetur, qui contineri in hepate, prout in renibus, in transcolatione urinae, non posset; quia renes propria facultate, & per propria vasa, &ductus naturales hoc faciunt. At in hepate hic casus foret praeter naturam ὐ Vnd materia vi lacultatis propriae contineri non posset, alias discissis caeteris vasis, Osfluerent soli ichores , at non sanguis, cuius oppositum testatur experientia; cum constet, scissa Vena, vel arteria, cum ichore, simul etiam
subtiliorem partem sanguinis elabi. Testimonium autem Hipp. ad hoc adductum nihil facit; quoniam per hepar, non Blum hepar; sed simul membranam eius intelligit; cum vesicae illae hydati des dictae, occupent simul
cum hepate eiusdem membranam y quibus disruptis, materia in cavum abis dominis effusa, licet Ventrem repleat, non tamen hydropem inducit; ut patet ex Gal. in Com. dum inquit, aquam in eo casu recipi intra petitoneum, S in eodem loco, in quo etiam hydropicorum aqua congregatur. Et inferius , comparans curationem huius affectus cum curatione hydropis, Hare testatum reliquit, hydropem disterrea casu Hipp. euius sententia ad renia nostram nihil facit. Quare superest, ut materia asciti, causa, per coecos, S angustos meatus, non per manifestos in Cavum abdominis transmitatur. Quo autem ad adducta in contrarium a Fernelio, ut persuaderet caecos illos, N angustos meatus nequaquam adesse. Ad primum dico, his praesentibus, non omnes in hydropem delabi s quoniam ad producendum i ascitem, non tantum requiritur praesentia illorum vasorum; sed etiam aquae generatio, quae sat per refrigerationem hepatis, Vel positivam, vel priuatiuam .. Quae generatio aquae, & hepatis refrigeratio cum non adsint in omnibus,
Me etiam in omnibus potest fieri ascites . Ad secundum dico, hepar naturi bene dispositu per naturales ductus humorum distributioni destinatos,prom
276쪽
: o et petri Salii Divers in Avie.
pria excrementa, id proprios succos tranSsundere, quibus praeter naturam dispositum abutitur, ijsdem meatibus angustis, nec patentibus, quo se exorneret aquosa in se collecta materia; prout in simili dispositione, per cutem ab ossibus sanguinem nequaquam effundit, nisi ijsdem male aflectis . Quare, sicuti haec expulsio non excludit sanguinis propria vasa, & conceptacula sita, nec in ascite euacuatio per eosdem cecos meatus, non probat inutiles naturales meatus, euehendis succis suisse destinatos; quoniam his utitur, in naturali statu; illis autem abutitur, cum praeter naturam est disposiatum. Ad tertium dico, quod in illa suppressione lolij, materia suppressa est supra iecur, atque ibidem, non in ipso iecore cum in venis sit continetur.
Quare cum sit supra iecur, nequaquam potest per illos angustos meatus et hi. Praeterea, alia est ratio lotij, alia aquae; cum diuersa, ut iam expositum
est, sit horum generatio, & generandi modus. Nec valet, quod si aqua, i iecore genita, ob eiusdcm imbecillitatem, possit transfundi per illos meatus, perinde debeat fieri in lotio, quod non generatur in hepate, sed fiat ex
Potulenta, & aquosa materia, cum alimento sumpta, acsolum in iecore, devenis alteretur . Quare sententiam Fernelij nequaquam amplectamur, prout nec Avicennae. Et haec deprimo quaesito.
Quoad secundum, sciendum est, Avicennam haec a Galeno exscripsisse, Lib. proprio de Sympl. Diff. Cap. 7. Sc Lib. 3. de Sympi. Caus Cap. a. sed
satis imperfecte; nam omisit Avicenna facultatis alteratricis vitium, quam in Lib. de Diff. Sympl. Gal. appellat sanguificam virtutem; qua laesa ab inremperie frigida , sequitur copiosa generatio serosi humoris, quae in ascite est vera, & immediata generationis aquae causas reliquae autem ab Auic. propositae, non ad generationem aquae; sed potius copiosae, aqueae, & serosae materiae faciunt: cum enim vitium sit in virtute separativa, vel in materia separata, vel in vijs, sane congeritur tunc copia serosi humoris; non tamen inde generatur aqua, nisi vitium sit in alteratrice ,& sanguifica virtu-re . Quod autem dicit, locutus de virtute separativa, docens, per attracti-uam renum virtutem labefactatam, posse hydropem fieri, quod scit . quandoque accidit hydrapim proptιν debilitatem , in aegritudinem renum solam , alludit ad Galeni sententiam, adductam Lib. 3. de Symplom. Caus GP.
Σ. sub finem, dum ait, in colliquatione succorum, dum renes trahere nonis Valent, serosam materiam, vel ad ventrem, vel ad totum corpus eandemismitti, & inde subitaneos hydropis affectus induci. At alias declarauimus hinc nequaquam fieri hydropem, atque Avicennam non recth proposuisse, ex solo vitio renum hydropem induci posse. Dum citat Hipp. Aphorismum Lib. 7. Aph. 3 α data opera contradicit Galeno,in expositione eiusdem. Attamen sententiam Galeni idem suscipit,
ec commendat/ quae autem damnatur ab Avicenna, non est Galeni, sed fuit Marini, antiquioris Medici. Quare in graui adeo errore crediderim Textum esse corruptum ,& pro Galenum, legendum esse Marinum, alias maxi-mh deceptus esset Avicenna in Gal. expolitione. p. VI. Causas antecedentes Hyposarcae enumerat, supponens, ut dixerat
Cap. q. coniunctam esse debilitatem digestionis hepaticae. Ex antecede
277쪽
tibus autem primum recenset corruptionem in digestione tertia. Circa quod duo sunt aduertenda. Primum, quod per eorruptionem, intelligit magnum lapsum in tertia coctione, dependentem a facultatis insigni imbecillitate, quam communi nomine appellauit corruptionem; cum tamen corruptio proprie sit assectio circa prauam coctionem , non autem circa debiliorem, seu ablata. Secundum, quod hanc sententiam exscripsit a Galeno Lib. s. de Sympia Caus. Gap. I. ubi postquam docuit, ab extremo ventriculi facultatis lapsu,
succedere tympaniam; venarum autem hydropcm subiungens, de tertia coctione dicebat. Ad eundem modum in carne; quippe ob crudos humores inciuntur, Di ά morbis immodice satiati ,fatuose, ac toto corporis habitu turgidi redduntur; ex imbecillitate mero mirium, qui anasarca moratur, bdari dicuntur. Nec in quod hic Galenum sibi contradicentem dicas; cum videatur docere, fieri anasarcam vitio concoctionis tertiae ablatae, vel imminutae, ex carnium facultatis
imbecillitate s non autem vitio, hepatis y quoniam sine hepatis, aquosum phlegma generantis, vitio sola imbecillitas facultatis in carnibus causa est. atrophiae; ut eodem Cap. habetur ex Galeno, non Anasarcae; ad cuius generationem duo haec requiruntur, Videlicet iecur imbecille, a quosum generirans phlegma, & imbecillitas virium hanc materiam crudiorem alterare. non valentium. Hanc autem solam ibi proposuit Galenus, comparans cum altera symptomatis causam, videlicet cum copia alimenti; quod cum duplex vitium pati possit, ut ibidem docet Galenus, his verbis. Vitia ero nutrimenti in abundantiam, or qualitatem deducuntur. Vbi solum meminit multitudinis, mala qualitate neglecta, quae necessario requiritur, ut in tertia coctione succedat habitus Anasarcae.
Quod dicit de digestione secunda, ut causa antecedente, alludit ad id, quod dixerat Gal. Loc. cit. de venis s quod autem addit de digestione prima, est praeter Galeni verba, qui scripsit, hane desinere in tympaniam; licet et ixm Auic. sententia admitti possit, si non flatus, sed plurimum phlegm
tis aquosi, & crudi ex prima coctione vitiata generetur, ex qua ducto itia consensum hepate, potest succedere Anasarca. Docet fieri Anasarcam, non tantum a frigida intemperie iecoris, tum venarum, & carnium; sed etiam a calida colliquefaciente corpus, & humore sy quem modum exemplo probans , subiungit. Cum autem fuerit oppilatio, nec huius mcrito posit humor liquefactus ad renes penetrare, humor hic in ambitum totius cιrporis dispartitur, εν inde subito, mi plurimam fit Anasarca. Quam sententiam perperam satis mutuatus est a Galeno Lib. 6 de Sympio m. CaucCap. a. sub finem; quoniam locutus ibi Galenus de colli quatione succorum, qui in venis concluduntur, ita distincte rem proposuit. Si quod caliquatur , es tenue, fidi renes, qui ad excrementum Me attrahendum sunt conformari, Iani sint, senum hoc a sanguine expurgant , idi ad mescamfluxionem transnittunt, inde hoc per litium expurgatur. At s renes sint inualidi ad hoc opus , Vina huiusnodi serum ad mentum mittunt, aut toti corpori id impertientes, subitaneos hydropum flatus inducunt; si autem si erasius quod eliquatum est , in quale renes
trahere non malent, totum in mentrem necessario confluit. Haec distincte proposuit Gal. quae Avicenna satis corrupthi & diminute exscripsit, in hoc potis.
278쪽
ii petri salii Diversi iri Arici I
smum deceptus, quod existimauerit, hinc feri, vel Asciten vel hyposa
cam, & omnino generari hydropem;quod tamen falsum, tum ratione cati se, tum ratione materiar, tum modi; & a Galeno alienum, qui non dixit, fieri hydropem, sed subitaneos hydropum status, idest fiunt, Vel ab dominis;
vel totius corporis tumores, quales in Ascite, vel in Anasarca; non autem dixit quod fiat vere hydro Pisis. H. Citans Hipp. Aph. Lib. 7. Aph. ye ..expositionem Gaz adducit, eamq acutissima ratione improbat s nam cum Gal. per hepar aqua plenum, intellexerit eam dispositionem, qua hepar vesicas quasdam aqua plenas, in ipsum
ambiente membrana, generat; atque inde docuerit, huius aquae erupti nem, non in omentum , id est, intra Omentum, ut dixit Hipp. cum id, sin omenti exesione, Vel ruptione fieri nequeat s sed intra peritoneum erumpere dixit, quod haec di postis est, sic a dijstio hydropicorum; quoniam in viri Dque materia serosa in cauitate abdominis continetur; subiungens, quod sicut ex hydropicis nonnulli seruantur per medicamenta aquositates pumgantia , & per administrationem rcmediorum, quae eandem materiam, vel per urinam euacuare, vel discutere possunt 3 ita etiam in casu Hippoc, aliquando eadem curatione procedentes seruari possunt. Quare, non omnes, ut asserere videtur Hipp. moriuntur. Contra quam Galeni sententiam pro
Hipp. inquit Avicenna. Et ego existimo, quod moritur. Quasi dicat, non sicut ex hydropicis nonnulli pereunt, S nonnulli seruantur ita etiam in hoc casu euenit, ut aliquando pereant, aliquando autem seruari post uiis, sed omnes penitus moriuntur. Ratio est, inquit Avicenna, quoniam hint aqua est doterior ea, qua in hydropicis aggregatur; quae cum sit prauae qualitas ir, facile corrumpitur , sest inde evapore suo prauo intersicit; ' eo magis, quoniam hepatis tonica iam corrupta est. At Avicenna ex suppositis arguens, nihilque probans, nihil etiam contra Gal. habet. Si deterior sane esset haec aqua, quam aqua hydropicorum , malaque corruptione corrumpitur, simulque tunica iecoris esset corrupta, procul dubio hinc omnes perirent patientes. Sed haec supposita, licet non aliena, admittenda tamen non sunt; quoniam licet,sicut in omnibus grauioribus morbis , aliqui sunt, & pol Iunt elle cacoethes; ita etiam in casu Hipp. quandoque maligna aqua, & quae prauam corruptionem , iuxta cum tunicae corruptione subire queat; non tamen Omnes morbi graues sunt cacoethes 9 atque adeo non semper haec aqua praua qualitate donata erit, nec tantam admitter, cum tunicae corruptione, corruptionem,
Ut suo vapore possit interficere. Quare eo casu, morbus, licet grauis, poterit superari medicamentis a Gal. propositis . Quod autem huiusmodi aqua non semper sit adeo praua, nec semper cum ea adiit mala adeo quali eas, nec tanta corruptio, possunt testari Animalia bruta iugulata, quae cum .
huiusmodi affectu saepe deprehenduntur, &boni habitus, & pinguia, eccarnosa quod nequaquam fieri posset, si in principe nutritionis membro
contenta aqua, prauam qualitatem, & corruptum vaporem adepta est et
quod N probari potest ex qualitate materiae peccantis, quae cum sit aquo sa, di ciusdem naturae, ac ea quam continent pustulae hydati des dictae, non debet esse semper mala, unde aliquando sola cruditate, dc quantitate, non
279쪽
corruptione peccabit.Quare non semper ex casu proposto peribent fgro tantes. Si autem aliud affirmasse visus est Hipp. ad hoc sussciant, quae Galenus Lib. 7. Aph. Com. 36. pro Hipp. de putredine omenti, ubi excide- rit, scripsit. RCam VII. In praecipuis causis Tympanitis, enumerat corruptionem digestionis
prima ; cuius duplicem assignat causam; alteram,propter virtutem y alteram propter materiam. Quam sententiam exscripsit a Gal.Lib.6. de Sympl.Caus. Cap. I. sed longe diuersam. Nam Galenus adducens causas concoctionis ablatae ventriculi, duas proposuit, alteram, ratione facultatis; alteram ratione cibi, vel multi, vel praui. subiunxit autem. Euippeθmpto , quod exedis oritur ,facit . coi rigitur ι quod autem ex ultimo mirtutis lapsu, in lienteriam , aut Umpaniam hydropem finitur. Si autem symptoma, quod oritur ex cibis , facit hcorrigitur, ut ait Galenus, quoniam 'quantitatem superfluam imminuentes,& malam qualitatem remouentes, simul etiam cruditatem tollimus; igitur tympanites non ex sola alimenti materia fieri potest; sed eo tepore, & ea solum occasione, cum ex longo eius usu, simul etiam labefactata fuerit virtus, & quidem labe etiam hepati impertita, ac proinde eius innato calore, vel imminuto, vel proph modum extincto. At pro Avicenna forsan dicendum fuerit, qudd materia proponitur, ut causa antecedens, nistamen sola et quoniam ex longo usu praui cibi potest induci tympanites, ut . comperi experientia, in sene edentulo, qui cum panem coctum non posset comedere , usus plures menses pane semicocto , de crudiori, tandem
tympaniticus factus suit, & perijt. Quare usus huius cibi fuit quidem
causa tympanitis; sed tum solum, quando temporis diuturnitate hinc ventriculus primos post vero hepar labefactatum suit.
βμandoque etiam, inquit Avicenna, sit umpanitis acaliditate mlamenti eritranea mentriculi, stest hepatis, uente in cibos, Est buccos humidos, atque eos, cum con eo lis dehat feri ab innata caliditate, non concoquente, δ' propterea eosdem inflatur resoluente. At caliditas vehemens extranea potest quidem flatus nidorosos
excitare, cibosque simul corrumpere; non tamen hi flatus sunt apti ad tympaniam efficiendam, nisi innata hepatis caliditas imminutionem, & extii ctionem patiatur; qua praesente, ut supponit Avicenna, illis verbis. Anteis quam dominetursuper eos digesto, quae prouenit a caliditate innata, nulla hydropis species excitari potest. Concludens causas tympanitis, eas reducit, vel ad debilitatem prima diate lionis, o ad debilitatem caloris; mel ad. vehementiam caloris extranei', mel ad cibos. Primae meminit Cal. Lib. α de Sympi. Cauc Cap. I . 2. Lib. 2.Progn. Com. a. Tertiam neglexit Galenus, tanquam externam;quam licet propOsuit Auic. ut omnes, & quaslibet enumeraret; haec tamen potius Occasio, quam causa tympanitis est censenda. Quo autem ad Tympanitem,morbis acutis succedentem, notandum est, ex Gal. Loc. cit. 2. Progn. Com. a. spiritum flatuosum, a quo totus tumet venter, in intestinis contineri ι qui locus est animaduertendus, cum in caeteris tympanitis speciebus flatus intra cauitatem abdominis contineatur; nec forsan etiam Gal. negaret, in hac tympani tetraeter flatum in intol
280쪽
1 4 petri Salii Diversi in Ausci
stinis contentum, adesse quinetiam & in cauo abdominis; vel per intestina,
intellexit interanea, & partes conclusas intra abdomen.
Cap. Inter signa hydropis communia, enumerat sitim clamosam, dicens. Et omnes illae non euacuantur in siti clamosa. At longe melius hanc sententiam expressit Aetius, a quo haec exscripsit Avicenna, cum dixit. Potum autem largiorem plurimi appetun , maxime quι ex ascite laborant. Non enim omnes hydropicos ingenti sui amigi docet experientia; cum multi in principio, & aliqui etiam in progressu parum sitiant, praeter eos, qui ascite detinentur ; hi enim magis bibendi desiderio cruciantur, quam caeteri, ob humorem, qui in ipsis conclusus salsedinem quamdam contrahit, & ob febriculam, quae ipsis ut plurimum superuenire solet. Proponens signa hydropis, morbis acutis succedentis, ex lumbis, Mparte inani, existhimans hanc hydropis speciem esse ascitem, cum inquit,
Hipp. de decoctionibus loquens ait, neque mollit mentum, Avicenna ait, ne inque egreditur cum eo aqua. At ut supra notaui, Galenus indicauit hunc hydropem fieri a spiritu flatulento, & ideo iuxta ipsum, tympaniti accensendus erit. Quod autem addit Avicenna de aqua, est praeter Hippoc. & Galen.
Existimans insuper Auic. praeter Galeni mentem, qui haec docuit, & a quo haec mutuatus, est tumorem illum, qui fit a serosa materia, vi colli- quationis genita esse verum hydropem, cuius signa nunc recenset; sed alias docuimiis hinc hydropem non generari. C.rp. IX. Inter sgna astitis pulsus conditiones quas ad verbum exscripsith Gal. Lib. A. de Caus Pulc) recensens, ubi habet Galenus. Ex copia humoris aquosi tendi pul um, eo quod hine inciantur magnae arteriae. Avicenna dixit , tendi pulsum, ob tensionem melaminum.Ideo forsan legendum, Arteriarum,iuxta Galenum; vel dicendum, Avicen. putasse, arteriam tendi, ob tensionem Ve- Iaminum, scilicet membranarum, quae intra abdomen continentur, ques est peritoneum, & caeterae membranae viscera interna obuelantes . Et sorsan etiam intellexit Avicenna, per haec, septum transuersum, quod sub nomine Velaminis ab eo saepius memoratum est, & quod maxime in ascite te i ditur 3 unde dissicultas respirationis succedit. Sed circa Galeni verba hoc notandum suerit ; nam cum dixerit, quod arteriae, ob immodicam humoris aquos copia tendantur, grauentur, & refrigerentur, inquit, quod hic humor arterias tendit, ratione immodicae copiae; & iure quidem mam vidimus tres a multa copia valde tendi ; grauat autem ob pondus; nam multa materia grauis est sed cum subiungit. Restigerat, ob nimiam humiditatem. Non ita rationi consentanea causa videtur; cum refrigeratio, ab intemperie frigida, non humida, quae complicari cum calida potest, induci debeat ; sed Per nimiam humiditatem, non intellexit Gal. intemperiem humidam simpli cem; sed nimiam humoris aquosi copiam, qui cum sit frigidior, quo copio sor suerit, eo etiam magis refrigerabit; quoniam autςm Avicenna, permμβηm humiditatim, forsan intellexit simplicem intemperiem humidam Vi- Πxζm ; ideo a veritate deflectens dixit, quod quandoque in ascite, pulsμ e At tinfine cius ad lenitatem,propter multitudinem humiditatui alium qui spe ςst,