Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

321쪽

natio est ; quoniam symptomatum vis, vel antequam materia, vel educatur , Vel corrigi queat, vires prosternet: hic enim morbus est acutissimus, ει qui raro quartam pertranseat. Dixi autem, pharmacum, pro ratione materiae exhibendum esse; quoniam prout hic, vel ille humor peccat, tale etiaillud debet esse; quoniam peccante pituita, non quod bilem; nec peccante bile, quod pituitam educat est praebendum. Dixi etiam, pro ratione motus; quoniam s accidentia superiorum partium saeuiant, sit pharmacum, quod per inseras purget partes; si autem symptomata infernarum partium magis

vrgeant, praeseratur id, quod sursum ducit. Dixi in super, constantibus viribus dandum esse pharmacum ; quoniam cum pharmacia sit alterum indicantium a magnitudine morbi, ut habetur Lib. q. Meth. Cap. 9. ac proinde magnum si remedium, Virium robur, incius administratione requirit,alias

Planhex euacuatione exolutae corruerent. Alteram his addo conditionem,

in his pharmacis exhibendis obseruandam, scilicet, ut sint, vel adstringentis facultatis; vel adstringentia saltem ijs admisceantur, Ut completa purgatione, adstrictionis vestigium post se relinquant. Haec omnia in Atheniensi illo videntur considerata suisse; quoniam enim erant permista excrementa; ideo exhibuit elleborum,ad haec educenda aptissimum; quoniam Ve-rd symptomata magis partes inferiores, quam superiores molestabant; dixit enim. Deiectio multo maior era , quam momitus; ideo exigit medicamen xum, quod potius per superiora, quam per inferiora purgaret. Ad qua conditionem Galenus Lib. q. Reg. Acut. Iio. pariter respiciens, cum dixisset, Hipp. Si menter liquidus fuerit, bilisque excernatur, et exentque lamina, er vomitur,fst f ocatis,quiescere his est optimum, o mulsam bibere, O momere dicit; quoniam ea symptomata, vomitus videlicet, de suffocatio magis affligunt, desistendum esse a prouocatione vomitus, & potius pharmaco valido semel cacochymiam tollendam esse; quia etiam symptomata in eodem Atheniensi urgebant, viresque ab eorum saeuitia periclitabantur; ideo antequani omnino succumberent, pharmacum exhibitum fuit, admistum lentium succo quem etiam superbibendum mandauit quoniam cum elleborus ex se non si facultatis adstringentis, & indicatio suaderet, medicam nium adstringens exhibendum esse, admiscuit ei hunc succum; quem etiam ad eandem intentionem, post assumptum pharmacum superbibit; quoniam lac cus lentium biscoctarum adstringentis est facultatis. Quapropter cum in isto aegrotante omnia haec obseruanda sint, patet, summa cum ratione eum curatum,&sanatum fuisse. Nec est quod Cael. Aur. Obijciat exolutionem cholericorum; quoniam cum sunt exoluti, viresque languidae, nemo nisi fatuus pharmacum exhiberet, quod non fuisse in eo aegrotante patet, qui, de morbo, & vehementiae purgationis ex pharmaco superuixit. Sed num probo ego hisce temporibus elleborum exhibendum in cholericis esse: ' Nequaquam ; quoniam aetatis nostrae homines non sunt hisce medicamentis , nec huic euacuationi assueti, prout erant Antiquiores, in quibus, quemadmodum nostris temporibus rarissimus y ita illorum seculo frequentissimus ellebori suit usus, quibus etia euacuationes per vomitum, a quibus abhor-

nx nostri homines, familiarissimae fuerunt, obrobustam illius aetatis ho- . Dd minum

322쪽

314 Petri salii Diversi in Avie.

minum naturam, maximis, & validissimis perserendis medicamentis, quorum plurima habemus exempla , quae nostris exhibita noxas grauissimas inducentia, intolerabilia sorent. Qua de re hac tantum ratione hoc media camenti genus damno, quod in praesenti aegrotante suit etiam adeo periculosum,ut hinc discrime viis,prout ex refrigeratione totius corporis patuit, subiens, vix reuocari in pristinum statum potuerit. Praesero autem media camenta benigniora, quae noxas inferre non sunt apta, & quorum suppetit copia, nostris hisce temporibus. Quae si praemissis iam enarratis conditi nibus propinentur, aegrotantes, & summopere iuvabunt, & ab imminenti

periculo vindicabunt.

Cap. XIV. N pharmaco electivo immoderatius agente duo superuenire so lent. Alterum est superpurgatio ; alterum fluxus; De primo hic non agit, sed de secundo, cuius cum plures esse causae queant, scilicet vel pharmaci

vehementia; vel nimia quantitas; vel mala qualitas, quorum ratione, vel venae, vel intestina, vel hepar, Vel totum corpus patiatur, non unica fuit proponenda curatio, sed diuersa, pro diuersitate causarum. Exemplum autem fluxus ex pharmaco, & eiusdem curatio habetur ex Gal. Lib. I a. Meth. Cap. I. cuius etiam meminit Lib. I . de Loc. Ast. Cap. X V. Quoniam naturae in motibus criticis saepE solet id contigere,quod his, qui indecliui decurrunt, videlicet, ut quandoque gradum sistere ne- . queant; ideo cum hic casus euenit, a Medico est curandus, qui tunc occasionem curationis indicabit, cum vires amplius eam euacuationem non tolerant. Tunc autem considerandum est, cuius ratione factus sit hic nu-xus, videlicet an a toto, an a determinato aliquo membro. Si a toto, eidem; si a membro determinato, illi curatio debetur, & pro ratione status illius . quod transmittit, agendum erit. Quod praeceptum neglexit Avicenna, existimans, quibusdam solum leuioribus hoc se perficere posse. Sed saepe hoc difficile est peragere, & praeter illa leuiora, circa partes transmittentes, ad laborandum est a Medico, alias in cassum illa administrabit. Cap. XVI. Qua ratione utatur Avicen. in tenesmo a causa frigida, oleo phatino eum mino, dissicile est iudicare; cum hoc potius ad in Rammationum

principia, ut saeph in ijs utitur Aetius, Paulus, S alij, quam ad calefaciendum conueniat.

Curans tenesmum ex sessione supra rem duram, mollificationem intendit, quasi ex hac sessione impressa sit durities intestino recto. At quod ii re dii ta imprimatur durities, cum haec qualitas non sit ex genere activarum, videtur parum rationi consentaneum; prout nec illud, quod sesso super rem duram possit tenesmum inducere alia ratione, quam ob frigiditatem, ut si Perius dictum est. Vbi tenesmos sit ex inflammatione, monet, secandam a principio venam esse, ad mentem equidem omnium aliorum. Sed quae vena sit secanda , non explicat, licet absoluth loquendo, superior in brachio intelligenda sit. At ex Gal. assectis partibus infra renes, secandae sunt inferiores, non superi res venae. Quae tamen sententia ita limitanda est, ut stante plenitudine, potius superiores; postea inseriores venae sint secandae; eadem autem absente,

323쪽

Lib. III. Fen. XVI. Trach. III. 30

secandae sunt tantum inferiores; quae si cum plenitudine secarentur, praecii ritaretur materia ad locum assectum , & inde maioris morbi occasio dare

Cap. XVII. Sicut tenesmi plures, & diuersae sunt causae , ita etiam in sor mandis suppositorijs plures debent esse indicationes, respicientes causas tenesmi; cuius ratione generalis norma in his dari non potest. Quare inanis est eius sententia, scit . quod ex coli iis, quae ad tenemons upponuntur, melius est, id, quod est magis opticum; nam in aliquibus tenesinis meliora sunt calefacientia; in quibusdam vero refrigerantia,in alijs contemperantia,in nonnullis abstergentia , in alijs sarcotica , & in quibus exiccantia, in alijs emollientia, necnon quandoque crustas inducentia, alias adstringentia e ueniunt; quare non est quod quis generatim asserat, in tenesmo laaec, vel inta meliora esse. Quod dictum est de suppositorijs, idem dicendum de emplastris, susturnighs, balneis, caeterisque localibus medicamentis; haec enim opportuna, , ratione causae eligenda sunt; vel saltem ratione symptomatum cum uri sent,&ciuiunt.

, Fen XVI. Tractatus I eruus Cap. I.

p I. Vb nomine punctimis, quod fuit inuentum Auic. comprehendit

omnes dolores leuiores ventris inferioris, idest, qui non sunt adeo vehementes, ac colici; per solam quippe vehementiam hi distinguuntur a punctione; cuius causas recensens, intereas enumerat ascarides. At quod ascarides punctionem hanc infligant, nec rationi, nec experientia consentit; cum enim hi sint in imo recti intestini, dolores ventris nequaquam inducere sunt apti. Praeterea experientia testatur, ab his molestissimum quidem pruritum in eo intestino, & circa partes illas imas induci,nunquam tamen dolorem. Cum inquit, punctionem vehementem esse similam colico dolori , eat demque ambobus deberi curationem, nisi intelligit dolores vehementes , in ventre inseriori, curari curatione ea, quae debetur dolori colico, praeterquam in casu cum fit a bile ι cuius curationis disserentiam a caeteris do euit Gal. Lib. I a. Meth. Cap. T. cap. II. Proponens signa doloris suborti a pituita crassa, & viscida, duo adducit . Primo, quod dolor si Dus in ino loco; secundum, quod excernatur pers dem talis humor . At aduertendum est, quoad primum, quod dolor semper est quidem fixus, & permanens in uno loco; non tamen semper eircunstriabitur uno, & eodem loco ι quoniam potest alijs partibus communicari, vel ob vehementiam, vel ob flatus ab eadem materia eleuatos. Quoad secundum , notandum, quod excretio huius materiae facta indicare potest inte nam causam s neque tamen verum est, quod in huiusmodi dolore semper

excernatur hic humor, qui possit esse indicium interni assectus. cap. IIL Regula illa generalis, quod in omni ventrisdolore , qui I materis pendeat, sit prouocandus vomitus, non est seruanda Aquoniam materia ii Dd x int

324쪽

3 iis petri Salii Diversi in Avici i

intestinis eontenta non est per Vomitum educenda, ut docebat Gal. Lib. q. Aph. Com. I a. dicens. Alter meropituito ius, quando adhaeserit intestinis, nu quam est persuperiora purgandus . Sola enim euomi natura apta sunt,quae in mentricuti continentur. Eorum autem, quae continentur in intestinis, nihil potest per

vomitum euacuari.

Vbi dolor sit a flatu,infindit adipem gallinae, oleum rosatum, ct ceram. At hi Celyster magis conuenit in materia acri, & mordaci, ad contemperandum ,

quam in dolore a flatu, ad discutiendum, in quo potius erit noxius, ratione, olei rosacei, quam Vtilis. In dolore a phlegmate salsio, dicit curationem administrandam esse propinquam curationi traditae in dolore a flatu, quae inter se, non in alio disserunt, nisi quod ubi dolor sit a phlegmate, maior debet esse intentio euacuandi, quam discutiendi. At non solum non sunt propinquar hae curationes, sed longe admodum disserunt y quoniam curatio conueniens in dolore i flatu, nequaquam huic conuenit; quoniam in statu calidiora, & valde discutientia optuema sunt, quae in dolore a phlegmate sunt noxias, cum a valido calore fundatur materia, ac proinde sint causa maioris statuum copiae, qua aucta , dolor simul augetur, ut notauit Gal. Lib. I 2. Meth. Cap. Vlt. In punctione a bile inducta, proponit aquam granatorum, cum p. q. scammovypostea quas huius usum damnans, subiungit, aia Assuescammonea, immo sola. At longe melius fuerat Avicennae, scammoni j non meminisse, cum enim infestum sit intestinis, eis affectis, ab eo abstinendum est; cuius noxae habemus luculentum exemplum ex Galeno Lib. ia. Meth. Cap. 7. Quare dimi tentes scammoneam in hac causa, imitemur Galenum, qui in similibus assectibus non transcendit hieram. Cap. IV. Circa causas rugitus, ratione membrorum, notanda sunt illa verba. Et ninsit nisi propter frigiditatem, aut piutir casum mirtutis, sicuti in fine phthisiis . Quae verba licet videantur duplicem adducere causam, videlicet, aut intemperiem frigidam y aut virtutis debilitatem; attamen hae duae causaeia

hoc conueniunt, quod utraque est ob frigiditatem; nisi quod prior dicit in . temperiem frigidam positivam; secunda eandem, sed prauatiuam; quid enim est casus virtutis in phthisi, quam caloris innati marcor, qui est frigiditas

priuatiua Quantum autem haec duo ab inuicem disserant, alias notauimus. Inter causas exitusflatuum inuoluntari , enumerat parabsim ieiuni intesimi.

Sed cum excretio inuoluntaria fieri nequeat, dum sphincteri ipsi suum constat robur, licet ieiunum sit resolutum, dissicile est imaginari, quomodo hoc solo resoluto possit fatus inuoluntarie enulti, & quomodo hoc ad excretionem flatuum faciat. Cap. V. Praeter indicationes propositas ab Auic. requiritur & intentio euacuandi materias, siue sint succi, quorum non meminit ;sue cibi, a quibus eleuentur satus, ut in simili casu facit Gal. Lib. 8. Meth. Cap. s. in curae diariae ex cruditate. Ex quo loco notandum aliud contra Avicennam , videlicet, quod flatus non tantum ab intemperie frigida, & cibis flatu lentis sed etiam ab intempςrie calida, secta corruptione nidorosa , generantur;

prout etiam fiunt in cholera sicca de qua alias scripsi) acres spiritus molestantes

325쪽

Lib. III. Fen. XVI. Trast HI, 3

stantes, & rugitum quandoque facientes; cum tamen nec ratione frigidita iis ventriculi; nec ratione ciborum frigidorum hi spiritus, & vapores ge

nerentur .

c ap. VI. Explicans causas, propter quas ex intemperie calida sat dolor colicus. Primo inquit hoc fieri, quoniam caliditas exiccando,per exiccatione soluit continuum, gr inde facit dolorem. Sccundo ait, quod caliditas facit dolorem, per inrectionem ,- ehementem expulsionem nutrimenti ad iecur. Sed in assignanda doloris causa, Avicenna omittit causam principalem, &. immediatam, videlicet, attenuationem, per quam sit solutio continui, & inde dolor ex intemperie calida. Reddit autem causam per accidens, quae fit mediante, exiccatione, & proponit alteram satis obscuram,scilicet, quod per calidam intestinorum intemperiem fiat violenta directio,-expulsio alimenti ad hepar. Hoc autem quomodo fiat,& quomodo possit dolorem inducere, non tantum est obscurum, ut dixi; sed etiam rationi non consentaneum; cum validi sieattrahere, non expellere, ex omnium communi sententia.

Explicans quot 'modis intemperies frigida dolorem colicum inducat, inter caeteros hunc recenset, videlicet, quod producit hunc dolorem, exie- cando faeces,quarum saecum exiccationis duplicem modum exponit.Primum quidem, quod ambiens serieidum faciat hoc, propterea quod refringit lacertos mentris, or inde peruenit calefactio eius ad concauitatem, up exiccat faeces . Secundum ,

quod frigus ambientis adstringit lacertum ani, o expellit faeces, di quod cum eis es ad superiora, propter quod etiam exiccantur facer. At haec causa, videlicet exiccatio faecum, est nimis remota, quoad intemperiem frigidam; cum haec sunsciat per se soluendo continuum, absque saecum exiccatione, dolorem inis ferre . Quod si faeces exiccet, & inde sat dolor, non amplius frigus habet

rationem causae immediatae doloris; sed tantum causae praecedentis. Quo autem ad secundum modum, quem exscripsit a Gal. Lib. 6. Epid. Sect. 3. m. 27. sciendum est, Galenum attribuere exiccationem saecum, non hi-gori , & expulsioni ad superiora; sed mors, quam taces, ob illam expulsionem ad superiora trahunt in intestinis,adscripsisse; quandiu enim morantur, tandiu magis exiccantur. Euodsi mentris particulas frigescere contingat, inquit Gai ex eo, or coctionem miolari,'per eam deiectiones eliquari magis , quam siccscere necessum est. Inter causas oppilationis intestinorum, enumerat phlegma mitio sum, im . flentem statium inorum, eadem oppilantem. At hanc causam visus est Gal. non admisisse Lib. s. Aph. Com. q. dicens. βuod autem humores crassi, fidi tenaces in causa simi, mi delicet obstructionis intestinorum, non admodum mihi midetur probabile. in fine tamen Com. si una cum frigiditate multa abundent in intestinis ijdem humores, concedit posse fieri talem obstructionem, & quidem iure; cum enim frigidi sit constipare, si praeter copiam materiae, adst etiam insignis frigiditas, nulli dubium, quin hinc intestinorum capacitas intemcludi possit. Quare hoc sensu intelligatur Auic. alias a Gal. discreparet, &dissicile soret assirmare, tantam humorum copiam in intestinis abundare, ut hinc ea obstrui possint. Enumerans causas, propter quas sccantur laces in ventre recenset muLD d a titudiis m

326쪽

3is Petri Salii Diversi in Avic

titudinem bilis acuis, effuse ad Pentrem, or paucitatem materiastercorosae, aut eiusdem iccitatem; hinc enim imaginatur ille, illam materiam exiccari ab igne illius bilis calore. At si bilis est acuta, debet esse acris; si acris, debet mordere; quare stimulabit ad excretionem, antequam eam pollit exiccare. Qui dissicultatem cum viderit Auic. subiungit. Et est secundum minus , sed i eundum plurimum ipsasoluit naturam. Sed sicuti raritate casus proponit Auic. ita potuit & eius non meminisse; cum sit potius imaginarius, quam exrerientiar, aut rationi consentaneus.

Exponens causas doloris colici per consensum inducti, monet, hunc seri

ex aristemate, mel iecoris, scae, mel renum, mel splenis, cui apostematiperbam viam communicat intestinum; quoniam ab eo comprimitur, sis' inde constipatur,st oppilatur; cuius oppilationis ration postea cum non possit feri excretio, subsequitur dolor, retento flatu, or excrementis. At in maximis tumoribus iecoris, ta ubilien sit tumidus adeo, ut tumore suo occupet lare totum ventrem inferiorem, non videmus dolores colicos, aut ventris, nec quidem leuiores succederes quod praeterquam experientia non comprobatur, nec etiam rationi consentit: nam hi tumores positat quidem aliquam facere comprensionem; sed integram interceptionem nequaquam; cum venter sit admodum capax, & distensionem patiatur, potius ad exteriorem, quam ad interiorem partem scuius ratione nec videmus utero gerentibus id contingere , licet tumor praegnan tium usque ad praecordia extendatur es & quidem , quoniam partes abdominis exteriores, musculi scilicet, peritoneum, & cutis distenduntur ad exteriora, & ccdunt tumori interno. Quod cum fiat ilia tumoribus hepatis, & lienis, neque ex bis intestina intercludi possunt. R nes autem licet hoc beneficio non fruantur; attamen, nec hi apti sunt comprimere, S inde consti fare, ac oppilare intestina, tum quoniam magnitudinem insignem, ac proinde aptam, ut inde multum excrescere, sicut lien possint, non habenis, tum quoniam intestina in horum tumoribus cedunt, &ad partem anteriorem declinant. Quo autem ad vesicam, perspicuam hahemus Galeni sententiam Lib. s. Aph. qq. longa experientia confirmatam, scilicet, quod tumorem vesicae non sequatur talis interceptio, prout nec tumorem uteri, ut in utero gerentibus apparet. Quare dubia est haec Auic. sententia, quod colicus dolor possit fieri per consensum, ex hepatis, vel lienis, Vel vescae, vel renum tumore comprimente, & inde coarctante, di oppilante intestinum. Quoad historiam illius doloris colici pestilentis, & vagantis, quam ex

Paulo recitat, notandum est, quoad curationem Auic. dixiste quidam Medici curabant eos cura mirabili. Quod Paulus explicas, paulo aliter hanc proposuit dicens. Sic igitur laborantes Medicus quidam in Italia curauit mictus quadam ratione in Ueli, refrigerante maxime temtraria. Sed quare curatio haec penes

Avicennam est mirabilis; cur etiam secundum Paulum est infidelis, & temeraria,si dolor iste ex acribus, & erode tibus succis, Ut Paulus indicauit, pendebat; Sane hac curatio est iuxta rationem, S ualde probanda cum peccantibus succis calidioribus, mordacibus, & erodentibus, requirantur medicamenta restigerantia, di contemperantia,quale administrabat Medicus

327쪽

Lib. III. Fen. XVI. Trast L 3I9

' ille in Italia. Quare non est quod dicatur ab Avicenna mirabilis, nec a Paulo infidelis, aut temeraria; qui prout in cognitione causae fuit perspicax,

in curatione eiusdem fuisset accuratus, haec verba de illo edico non protulisset. Ea verba sub finem Cap. prolata. Et quando prolongatur retentis fecis , instatur mentor, interficit . Sunt indeterminata; non enim explicant tempus huius prolongationis. Quare dubia est sententia; nam vidimus patientes, i quibus retentae suerunt feces et O , & as dies, & amplius, qui tamen curati superstites fuerunt. Quare haec sententia, quoad tempus, fuit limitanda. Cap. VII. Quoad signa colici doloris, enumerata ab Auic. hoc unum sciendum, quod non omnia sunt propria, nec inseparabilia; sicut exempli causa, primum assignatum, videlicet,quod minoratur, vel intcrcipitur egestis; nam hoc

non est perpetuum: in quibusdam enim colicis venter fluit, & tamen dolor inualescit, ut experientia quandoque comprobatur s quod contingit, ubi doloris colici causa sint flatus, non in anfractibus, sed intra tunicas intesti norum inclus. Quod autem in serius subiungit, videlicet, quod colicisntiant in cruribus, di in dorse dolore est praeter rationem , nisi hoc fiat per cosensum, communicato flatu his partibus. Signum illud, quod in colica egrediantur qui bala, sicut stercora ovium, mel sicut stercora caprarum, magnae, di paruae, seres natans in aqua; non videntur pariter comprobari. Verum quidem est, quod in colica, si quid ab aluo dei hcitur, ut inquit Gal. Lib. 6. de Loc. AseCap. a. flatuosum quod amodo est, S saepenumero aquae supernatare consueuit, senilem habens bubuli stercori consistentiam; at quod squi balae, ad formam stercoris, vel ouilli, vel capri

ni excernantur, non ita veritati consentire Videtur; cum talia excrementa, cx adustione, & superfluo calore, non ex frigiditate,& flatu, quae colicis his propria sunt, generationem habeant. Quare haec merito a Galeno praetermissa, ab Avicen. autem praeter rem , inter signa colicae enumerata fuere.

Cap. X. Distinguens dolorem colicum a renati, ex parte dispositionis doloris, inquit. Euantitate ab inuicem di serunt; quoniam .lle qui est lapidis, est paruus, quoi sit acus, ct colicus es magnus. uso loco aduertendum est, magnum dolorem non vocari ab Avicen. vehementem; sed qui magnum occupat locum in prout parVum, non qui leuior sit,sed qui paruum locum affligat; sed hoc non

semper compertum est; quoniam quandoque renalis Occupata renibus viaque ad vesicam, integrum Heterem, Scolicus aliquando circunscribitur paruo spatio, ita ut videatur renalis, & fixus; ut Galen. contigit, ex quo deceptus in se ipso, iudicauit dolorem colicum renalem esse. Per ea verba. Et secundum quosdam, non incipit colica fuistra , sed illud non erimerum. Alludit ad Galeni sententiam, propositam Lib s. de Loc. Aff. Cap. a. ubi haec habet. Sunt qui omnino negent, in finistris partibus colicam dispostionem euenirepse. Quam se nientiam, sicuti nec probauit, nec damnauit Galenus; ita Auic. magis determinate eam negauit, & iure quidem: nam cum Colon, postquam pertransiuit hepar, & dexteras partes, praeter Vehatur secus lienem , & accumbat reni sinistro, non iniuria negatur ab Avicenna ea sententia, asserens, dolorem colicum non seri in sinit ira parte quod tamen posse

328쪽

316 petri Salii Diversi in Avie.

seri apparet ex anatonae, praeter experientiam, quae hoc comprobat Differentiam doloris colici a nephritico, ratione temporis, tradens, inquit. Tempore vero; quoniam rZnalis fit fortis in hora iacuitatis, si r colicus allevia tur in ea, orsit fortis, cum sumitur aliquid. Quae sententia licet vera sit, quoad colicum; falsa tamen est de nephritico, ut clare habetur ex Hipp. & Galen. , Lib. s. Epid. sect. I. Com. s. Nam dolores nephritici, non in hora vacuitatis , sed in hora repletionis exasperantur. Quapropter dicebat Hipp. Inrenem dolor grauis, cum cibo impleti sunt. Gal. autem in Com. dicebat. Dolores autem eo potissimum tempore excitari dicit , quo replentur cibo. Et quoniam cibus duo apud Hipp. significat, scilicet, vel cibos assumptos; vel recrementum cibi, declarat Gal. Hipp. sententiam veram esse utroque sensu. Quare abi ganda erit Auic. sententia ; cum ex diametro Hippocrati, & Gal. aduerse

tur.

Ex parte micinantium propriorum differentiam colici a nephritico docens ait. ueniam tremor multiplicatur in renittis ambobus , di non pertinet colico. Quae sententia satis dubia est; quoniam, cum renes non sat membra motui voluntario dicata, nec etiam possunt tremorem pati. Sed forsan Text. est corruptus, & per tremorem, ad mentem Hipp. Loc. cit. debemus legere stuporirem; dicebat enim ille, stuporsemoris e regione positi. Quae differentia, ad mentem Avicennae est ex parte propriorum vicinantium; quoniam haec est proprietas nephritici doloris, quae non conuenit colico . Et ideo ego lubentius legerim, quoniam svor multiplicatur a renibus ambobus. Cap. XI. Sitim, s inflammationem, ac rubedinem lori, dicit omnia communia esse comni speciei colicae. At ut superius notaui de reliquis signis Cap. 8. nec ast duo desti, & lotio vera sunt in omni specie colicae ; nam experientia testatur, in aliquibus colicis lotium apparere crudum, S album. Cap. XIl. Inter signa colicae ventosae, proponit retintionem faecum. At feces retentae non possunt dolorem colicum ventosum ex se in serre, quia exsiccata non emittunt flatus, licet possint esse concausae, videlicet intercipiendo, si geniti sint status. Quare non proponenda suit haec causa signum ventosae colicae. Colicam ventosam hinc cognosci posse docet, quod secundum plurimum compressione i Datur. At compressio, magis coarctatis aegris, dolens est, ut hinc saepius huiusmodi patientes vix tolerent medicamenta apposita; quOniam mole sua videtur magis eos assicere. Sed forsan copressio potest iu vare; quoniam intestina a statu distenta, si comprimantur in proprio loco, cedunt, & inde minus solutionem continui patiuntur. Cap. XIII. Proponens signa colicae saecalis ex retentisne cholerae si ae ad intestinum,Vult proponere signum eius, quae fit, quia non estundatur bilis ad intestina, sed retineatur potius, obstructo folliculo bilis. Quare, per illa verba, ex retentione cholerae est sae ad intestina, intelligamus ex retentione cholerae,quq effundi deberet ad intestina, non autem effusae; quia tunc essent opposita signa.

Cap. XIV. Signa colicae apostomosae tradens, habet haec verba. Et es signum forte, or laedi chm suxu, O quodque est iste dolor cum lenitate naturae. Quae senten- tia

329쪽

Lib. III. Fen. XVI. Trast III. 31s

tia Auie. est satis admiranda; cum huic experientia omnino refragetur. Si enim in ullo casu,in hoc certe retinentur taces, non tantum quia inflammatio intercludat viam; sed etiam, quia cum non possi inflammatio tacti acrimoniam, nec pondus sustinere , est causa, ut ad superiora expellantur svi in simili casu docebat Galenus Lib. 3. de Natura l. Fac. Cap. I 3. Qua mirum est, quomodo asserat Auic. in apotestemate intestinorum e se lenitatem naturae, alui fluxionem.

Cap. XV. Sicuti per torsionem idem intelligit quod Graeci, per con usum, cuius cauta reseruntur a Galeno sub finem Libri de morborum causs; ita perrupturam, intelligit idem, quod Graeci appellant ruptum, de quo ibidem Ga-Ienus. Hoc notaui,ne quis per rupturam intelligat,ad mentem Arabumuecum

in scrotum descendunt intestina, & inde sit dolor. Cap. XVI. In colica a frigiditate, dicit quandoque contingere, et thermo cum ea sitfrigidum. At si Auicenna intelligit, quod sit frigidum actuali frigiditate, prout cum frigiditate actuali pituita quandoque excernitur, omnino falsum est; quoniam spernaa,ob copiam spirituum,non admittit actua. Iem frigiditatem. Si autem intelligit de potentiali, videlicet, quod sper-ma sit temperamento frigidum, hoc sicuti non facit ad indicandam colicam ex frigore; ita etiam, nec locus suit huius conditionis hic meminisse. Sicuti proponit Avicenna signa eius doloris, qui fit ex debilitate sensus; ita etiam debuit proponere sgna eius, qui fit ex debilitate intestinorum; de quo agit Aetius Cap. 3o. Lib. s. quoniam &haec debilitas is pius est causa huius doloris, & difficulter percipitur, nec facile curatur. Quare hunc casum animaduertant iuniores, licet ab Avicen. neglectus fuerit.

Fen Decima Sexta Trast Quartus Cap. Prim.

Cap. I. Ulcherrimum proponit documentum, obseruandum in curatiori doloris colici,scit. quod litanda sunt solutiva elective ducentia;

quoniam praeter quam quod euacuant ex stomacho,&intestinis, etiam ex toto corpore attrahunt materiam ad locum affectum, videlicet ad ipsa intestina. Ideo dicebat. Cumque bibitur medicina, desuper euacuat, non ab uno suoque duorum, scilicet, stomacho, intestinis tantum; immo ex alijs locis, a quibus euacuatio omnino non est necessaria; or illud facit acquirere debilitatem proculdubio . Hoc tamen praeceptum non videtur ipse Avicenna obseruare Cap. s. cuntia docet, in colica solutiva validiora administranda. Praeterea hoc idem videtur neglexisse, cum in serius haec habet. Et cholericae quidem colicae parassema succurritur, cum pillulis aureis. At pilluta aureae sunt admodum validae; quare attrahunt a toto corpore, & plurimum scammoni j recipiunt, quod intestinis valde noxium est; quae duo mala vitanda sunt. Verti in Auic. in hac roparum sibi constans, immediate subiungit nocumenta, quae ex talium medicamentorum exhibitione contingunt. Quare ea omnino damnare videtur, licet ab eo proponantur.

In fine capitis, urgente siti, monet potum cum taleb permisceri, misit magis μ timum, dicens, boc contingere propterea, quod corpus diligit rem dulcem,

330쪽

3ii Petri Salii Diversi in Avie

fatis ipsam penetrare. At superius Tract. 3. Cap. 7. designis colicae dicebat, s abhorret habens eam, mctuosa, ct dulcia. Si autem colici abhorrent adulcibus, quomodo diligunt ea. Sed forsan Avicenna intelligit de appete

tia membrorum naturali, non de ea, quae ratione oris ventriculi fit, alias sibimet contrarius foret.

Cap. II. Dissicile est deprehendere, uuid sibi velit Avicenna per ea verba.

In ea autem, quae enecundum semitam efffusionis, ν generationis, conueniens est, et in potu detur ei, cum parox mus est doloris, y in nocte mehementia eius, aliquid ,

sicut Pillulae δε aloe, fidi pillulae de Hera, ct pillulae composita de pulpa coloquin iadis, y scammonea, st serviso, o aloe . Nam si loquitur de dolore ventris ex

effusione materiet a totius ambitu, deiectiones sunt liqvidiores, & copios Esuit alvus. Unde Gai. Lib. I a. Meth. Cap. 7. loquens de eo, qui in dolore colico, accepto scammoni j succo, purgatus fuerat, dicebat. Rutaceum sibi oleum per sedi m infundens, non solum mehcmentissime est meratus; sed etiam liquiadam deleatisnem copiost imam excreuit. Quod facile probauit aliquid a toto corpore ad loca ventris deserri. Si autem hoc in effusione materiar a toto contingit, quomodo medicamenta illa Vehementiora, in paroxysmo conuenire possunt Quinimo si unquam exhibenda essent, potius ante paroxyΩmum, quam in ipso paroxysmo conuenirent; quoniam tunc, fluente mat ria, possent esse causa maioris fluxionis; sed & ista medicamenta vehementiora sunt in qualibet temperie suspecta, qualia sunt, quae recipiunt Colocyntidem, S scammonium; cum haec intestinis valde inimica sint. Quare, mitiora in hoc casu, & si illis detur locus, potius ante paroxysmum, qua in paroxysmo exhibeantur; cum in paroxysmo anodyna magis, quam euacuantia sint opportuna.

Cap. III. In cura colicae Ventosae, tentans integram flatus discussionem,ta dem progreditur ad Philonium. Verum alijs non conserentibus, hoc Exhibetur, non quidem ad discussionem materiae; sed ad solutionem doloris,quo exhibito, postea repetenda sunt discutientia, & calida, ad discussionem superstitis materiae flatuosae, & ad corrigendam narcotici noxam, si aliqua reliqua sit. Cap. IV. Contra propria principia, & Galeni mentem, qui vehementiora in

hoc casu damnauit medicamenta, Avicenna in parandis clysteribus,ascendit ad turbitri colocyntidem, citicum, artanisam, centaurium, & ad omnia acriora; quae tamen non conueniunt, duplici ratione. Primo quidem, quia attrahunt

a toto ad locum assectum; secundo quia admodum intestinis molesta sunt, iam ex dolore mala assectis, & dilaniatis: nam intestina non sunt adamantina, ita Vt possint, & dolori, & acrioribus medicamentis reluctaris nec ad ea superfluitates sunt attrahendae, sed potius sunt emundanda, & ab his abstergenda. Quare hi clysteres in paroxysmo doloris non sunt admittendi. Si autem locus his detur, tunc fuerit, cum remisso dolore, & praeparat materia, erunt expurganda intestina excrementis a quibus asiligebantur. Quoad clysterem ex Trupis acetosis inci is, sciendum est, quod hi nun quam veniunt in usum, nisi coniectura sit, intestina esse obducta, & oblinita maxima copia pituitae/ nam acetum, & ex aceto composita, partibus mem

SEARCH

MENU NAVIGATION