Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

331쪽

Lib. III. Fen. XVI. Tracti IV. ru

branosis, & neruosis sunt inimica. Quare si pituita non adst, ad tutelam intestinorum potius exacerbarent, quam lenirent, & potius laederent, quam

iuvarent. i

mp. V. Hic est Iocus supra notatus, in quo deuenit Avicen. contra propria principia, ad validissima soluentia in dolore colico, ita ut assumat, desca

monium. colocyntidem etiam; quae tamen intestinis aduersantur. Haec autem nequaquam conueniunt, Deviente dolore; tum quoniam maiorem supersultatum copiam ad intestina deducunt; tum quoniam intestina ipsa molestant, & affligunt, iam a dolore dilaniatas cuius ratione, nunquam his

usus est Galen. in colica.Cap. VI. Quemadmodum clysteres acriores, & medicamenta soluentia vehementiora damnamur in colico dolore; non ita tame reprobantur suppo- . storia acria, & composita ex vehementioribus medicamentis; quia haec noascendunt supra intestinum rectum, & ideo locum assectum infestare nequeunt, nec excrementa a toto ad intestina deducere possunt; quod metue- dum ex supradictis . Quare huiusmodi suppositoria in usum venire debent. Cap. VII. In sermando clystere ad colicam ventosam, omnia opportuna an sumit, praeter centaurium; quod adeo validum, & acre, ac potens est, Vt insusum etiam usque ad sanguinem ducat quandoque, excoriando intestina ipsa. Quare nequaquam hoc assumatur, tum ratione noxae praedicta: ι tum etiam quia in colica ventosa debemus discutere, non evacuare, nec intestina exasperare.

Cap. VIII. sicuti suppostoria acria, ut &clysteres, ac medicamenta vehementiora non improbantur in colicas ita etiam in ventosa simplici non sunt damnanda, quae recipiunt colocyntidem, & alia, ques eiusdem conditionis; tum quoniam haec discutere flatus, & ad excretionem eosdem disponere possunt; tum quia intestinis a dolore amictis nullam noxam inserre queunt. Cap. IX. Laudauit Avicenna in proprio capite, & in isto loco stercus colum binum, ad colicam; attamen cum hoc si ex genere rubis cantium, penes me valde suspectum est; cum rubificantia non veniant in usum, nisi in partibus externis; atq; adeo Galenus hoc stercus, quod habuit in usu frequenti, nunquam ad partes internas administrauit; forsan quia esset causa, rubificando, Et sere adurendo intestina ipsa , accidentium deteriorum colica ipsa. re laudo ut dimittatur horum usus Arabibus, nec nostris administretur,

licet Arabes forsan opponere possint, vim stercoris, admistione succi, &olei obtundi. Cap. X. Mirum cert icum Avicenna a Graecis omnia serὶ exscribat, quod in capite isto, quo ex proses o agit de balneis, colico dolori conserentibus, ne ullum quidem secerit verbum de balneo olei dulcis, quod in casu isto

valde a Graecis celebratur, experientia teste, ut saepius vidi, valde utile. Cap. XI. Instrumentum ab Avicenna descriptum satis ineptum est, comparatione eius, quo nunc utimur. Quare non est quod de eo aliquid dicatur De sorma autem eius cui clyster imponi debet, ει quot mod is clyster spem frustretur, siue quia non admittatur, sue quia non excernatur, & quomodo imponi debeat clarius habetur ex Orib. Lib. 8. Collect. Med. Cap. 37.&38.

332쪽

Petri Sali; Diversi in Avici

8. quam ex Avicenna. Quare loca illa Orib. adeunda, & accurath conc-deranda sunt.

Cap. XII. In hac colica, non tantum localia medicamenta, sed etiam vitia versalia, quibus omissis illa noxia esse possunt, conueniunt. Quare ad pe

sectam curationem horum tumorum utraque ab Avicenna fuerant explicanda .

Cap. XIII. sciendum est, usum huius olei administrari ab Avicenna, non ad curationem doloris ; sed ad eius praeseruationem 3 & ideo dat praeceptum, in diebus, S in mensura, quod in paroxysmo doloris non est obseruandum, prout nec caetera, quae sequuntur , in exhibitione huius olei, possunt, aut debent obseruari ; sed ad praeseruationem, S tempus dierum , ει quantitas olei, & qualitas ciborum assumendorum, S medicamenta administranda possunt in intermissione doloris obseruari. Hoc autem oleum est opportunum in tali casu ; quoniam est calidum, & tenuium partium, &habet aliquam abstersionem; cuius tamen loco non est assumendum oleum amygdalarum amararum, Ut multi communiter medicinam facientes monent ; quoniam, licet non sit malum, non tamen aequiparandum est ricinino;

cum ricininum sit calidius, & subtiliorum partium, & magis abstersilium. Cap. XIV. Ad exemplum Galeni, a quo Lib. I a. Meth. Cap. 7. exscripsit

Auic. inquit, allium minus, quam cepam sitim excitare; non tamen eam,veIprobat,vel damnat in doloris colici curatione, quae tame an conueniat, potest esse dubium; nam ex una parte conuenire videtur, cum sit calidior, Stemperamento ad quartum caliditatis gradum, ex Gal. ascendat; haec aut Q a valde discutientia sunt & ideo flatus dissipare possunt. Praetcrea, cum, Sed Gal. & ab Auic. comparatione alli), minus probetur, videtur censendunt, eam non simpliciter improbari. Ex altera autem parte quae sententia amplectenda cepam non conuenire in hoc casu censendum est , quoniam licet videatur ex usu, ratione intensae caliditatis, quam possidet; tamen ratio- .

ne aqueae humiditatis, quam habet, est natu lenta; ut habet Gal. Lib. . de Simpl. Med. Cap. de Cromio, id est cepa; illa enim quae flatus resolvunt, debent esse sicca, non humida, & potissimum humiditate aquea, qualis maxima parte est humiditas ceparum, cuius humiditatis ratione, cum si supernua, & excrementitia, solent cepae largius seniptae inducere lethargum:

ει ideo etiam non crescunt, nec augentur, nisi luna decrescente: nam ea crescente humiditas largior calorem earum insitum obtundit, quae postea e dem decrescente, quoniam humiditas tunc temporis obtunditur, & remittitur in omnibus viventibus, nec amplius reluctante humiditate, augmentum in eis proaucii s unde etiam a solo extractae, quoniam Vberrimum alia mentum ex propria humiditate habent, possunt germinare cepae,&crescere; quae humiditas in cepis cum sit tanta, & aquea, ut sint flatuosae; ideo ut calidae, in dolore colico nequaquam conuenire possunt. Cap. XV. In usu emplastrorii procedendu est iuxta Gal. praeceptu,qui praesente materia pituitosa, abhorret a calidioribus ue quoniam ista magis fundunt materiam, unde maior copia fatuum generatur. Aliud etiam notandum est, videlicet, quod varia conueniunt emplastra, pro diuersitate colici do

loris;

333쪽

ioris .iniare non ita consusE haec erant describenda ab Avicem nec adeo sine ullo delectu. Cap. XVI. Quod notatum est de usu emplastrorum, aduertendum est de vaporationibus laciendis; quoniam praesente materia, S praecipuE copiosio, ri, vaporationes paratae ex calidioribus rebus, prout quae recipiunt castoreum, S euphorbium, sinapi, & similia, forent causa maioris doloris; quo casu tantum anodyna, & potissimum Vrgente dolore, conueniunt. Cap. XVII. Potuit susscere Avicennae, ad explicandum, scammonium noxium esse intestinis, exemplum propositum a Gal. Lib. I a. Meth. Cap. 8. de illo, qui ob dolorem ventris, scammonio assumpto purgatus, & inde laesus fuit. Attamen hoc non animaduertens, saepius in cura doloris colici, ad scammonij usum descendiis scuti in praesenti capite; cum hac tamen cautione, ut paucum id assumatur, metu forsan eius noxae; praestat tamen ab eo abstinere, & non excedere hieram; cuius praecipue usum frequentem ha-huit Gal. in dolore intestinorum, ab acribus, & mordentibus succis. Cap. XVIII. Hoc caput non pertinet ad curationem doloris; sed ad praeis seruationem eius, qui fit ex retentione bilis supra cephysim; si enim huiuia modi urgeat dolor, non competit curati', sed anodynis procedendum est, ut quae causam proximam tollere possunt; remisso autem, S sedato dolore , poterit postea Medicus remotioni causae, idest bilis retentioni incumbere. Cap. XIX. In cura doloris colici ex inflammatione, si adsit multum bilis diu

tae, exhibet scammomum cum aloe. At pluries nouimus, scammonium esse noxium, cum intestina sunt affecta. Praeterea,nunquam euacuandum est per locum affectum, ut hic fieret ; quoniam per intestina astecta fieret euacuatio. Insuper inflammatis partibus internis, nunquam a principio purgandum est; ut docuit Hipp. & Galenus Lib. q. Reg. Acut. Tex. & Com. 22. Quare omnino in hoc casu abstinendum est a pharmaco. Quod si intestina occlusa snt, ut sit in Ileo ex inflammatione, & copia bilis sui evacuationem indicet, refrigerantia, & lenientia medicamenta assiimenda sunt, non scammonium, aut aloe, quae sunt calida, & sicca. Cap. X X. Haec curatio est ratione causae, non verb ratione doloris: & ided purgantia conuenire possunt. Quo autem ad clysteres, habent eandem inotentionem ; non vero quid habent, quo dolorem, & symptoma, cum causam tantum spectent, lenire possint. Cap. XXI. Post clysteres lubricantes, si non conserant, deuenit ad usum clysterum acriorum. In quare hoc notandum, quod si per lubricantia sint

emollitae laces, tunc acriores ad euacuationem maxime conferre possunt;

at si adhuc durae permaneant, parum iuvare poterunt acriores infusi. Quod si nec lubricantia, nec clysteres acriores iuvent, tunc, inquit Aui-cenna, non est excusetiopiliuiarum fortium; quarum meminit in colica ex pituiata.Per quae Verba,innuit Avicenna,hunc curandi modum non esse iuxta nommam , nec rectum; quoniam prius indicatur emollitio, quam euacuatio, &quoniam pillulae, & medicamenta valida non dantur ad educendas taces, sed humores potius, qui sunt in ambitu totius corporis; sed coactum, & ratione urgentis, necessarium: nam cum leuia non conserunt,urgente pericu-

334쪽

31s petri Salii Diversi in Avie.

Io, etiam temerario ausu quandoque ad grauiora, non ita simpliciter indi cata deueniendum est. Cap. XXII. Haec curatio respicit causam, non dolorem ipsum ; nisi dolor hine factus pendeat a flatu, & a materia frigida. Si enim ex debilitate virtutis expulsivae fieret dolor, propter retentionem saecum, medicamenta ab . Avicenna hic proposita nequaquam conuenirent. Cap. XXIII. Debilitas sensus facit potius ad priuatione sensationis,qua iri ad producendum dolorem, nisi ex hac eadem imbecillitate, debilius redditum intestinum, facilius suscipiat excrementa demandata. Quare haec causa videtur superflua,quoad causam doloris, licet serma curandi conueniens

sita

Cap. XXIV. Curatur hoc loco ille dolor, qui propter απάσμον, idest convul sum. quem affectum nominat Avicenna tres em ) st. Uerum non ita persecte haec curatio explicatur; cum enim hic assectus sit passio insignis, & periculosa, hinc etiam indicantur magna remedia . Unde iure Aetius, ex A chigene, in curatione Volvuli Lib. s. Cap. 28. in tali casu secat venam ,&adhibet scarificationes piolandas; quae remedia. omisit hic Avicenna, sicuti & mitigantia, & dolorem lenientia; quorum usus probatur, ne ex convulso intestino succedat inflammatio, & inde maius periculum, quam ex

convulso ne ipsa. Cap. XXV. Vermes colicam tantum inducunt, obstruendo intestina, ut su- :perius propositum est ab Auic caeteri enim dolores a vermibus, inter pun- ctiones, non inter colicos dolores ab eo reseruntur. Quod autem dicitur de loco dolente, quas hoc indicet diuersitatem auxiliorum, non ita rationi re spondet, ut alias notavi. Cap. XXVI. Quod superius notaui in Cap. de dolore colico ex torsione, est etiam obseruandum quoad dolorem pendentem ex ruptura. Cap. XXV ll. Inter cibos conuenientes colicis, laudat medullam panis dissolutam in uir e, mel in mino. Quoad illam, quae dissoluitur in iure, sane ea probanda; quo autem ad illam quae dissoluit ux in vino, censeo non ita probandam esse ; quoniam haec dissicilis est coctionis, c proinde etiam flat uota, aequar duo sunt vitanda in dolore colico Mirum, quomodo Avicen. probet in dolore colico melones, licet dulces , S maturos; cum Gal. Lib. 2. de Alim. Cap. prop. dicat, quod iuersa ponum natura frigidior est, cum humiditate copiosa. Frigida autem, quae innatam habent humiditatem copiosam, sunt admodum flatuosa, &intestinis ini

mica.

Cap. XXVIII. Cum superiori capite dixerit, melones pluribus ex colicis, aut conserre, aut saltem noxios non esse, hic iterum laudat melones, non quidem in paroxysino; sed in intermissione doloris,& ideo inquit. Et melon dulcis, ante cibum, in dispositionesanitatis , est non noci splurimis colicorum. Quae concessio licet sit minus noxia, quam superior, mea tamen sententia non est tuta, ob propriam melonis temperiem. Cucurbita etiam numeratur inter noxia Quod superius etiam notauerat hoc e scribens ab Alex. Trall. Lib. io. Car. i. in cura doloris colici ex humorq

335쪽

Lib. III. Fen. XVI. Din. IV. 327

humore acri, &bilioso . Attamen Aetius Lib. 9. Cap. 3 o. docens victus rationem in colicis seruandam, concedit cucurbitam,in calido cinere assatas quod notasse volui, non ut eam probem, sed ut sententiarum diuersitas uia hac re appareat. Quae hac ratione defendi potest, quod cucurbita propria natura potest esse mala, si cruda, vel mala parata comedatur; s autem in e lido cinere assata, quoniam h inc frigiditas eius remittitur, di aquositas co- sumi tur, potest csse innoxia. Aquam frigidam epotam numerat interea, quae colicis nocent; de iure

quidem cum haec laedere intestina, sua frigiditate actuali, & copiam statuuexcitare possit. At, an unquam in colicis sit concedendus potus aquar smpliciter, non explicat. Pro quo sciendum est, quod potus aquae, ad leniendam sitim ab Aetio, colicis, in duobus casibus conceditur. Primus est, si ager rebus acribus , ex quibus ingens sitis excitatur , usus suerit ιSecundus, si noctu a somno sti infestetur; tunc enim laudat aquam paul tim absorptam. Quae Aetij praecepta non sunt contemnenda ι quoniam si aqua sit optima, nec si gelida, & paulatim sorbeatur, apta est magis lenire sitim, quam vinum, qua delinita melius quiescit aeger, de inde concoctio cibi persectior sequitur. Nec hic aquae potus, praecedente illo victus genere,& siti infestante, potest esse noxius; tum quoniam non potest refrigerar partes solidas , cum cibi sitim accendentes ventriculum tueantur; tum etiam quia multum facit ad contemperanda contristantia, de sitim inducentia. Quare non est in hoc damnandus Aetius; sed praeter Aetij praecepta dicam ego quod aliquando obseruaui, quoad potum aquae in doloribus vel

ventriculi, vel intestinorum, pendentibus ab humore pituitoso: cum enim hic succus admodum viscidus, crassus, ac valde impactus substant ite ventri- ' culi, ac intestinorum esset, obseruaui, in quibusdam potius exacerbari dolorem ex potu vini, quam aquae; & quidem non ab ratione ι nam vinum sua caliditate, S siccitate potest flegma magis incrassare, & viscidum reddere, potissimum quidem , si ad qualitatem adstringentem declinet , ac in substantiam ventriculi impingere; quod non potest sacere aqua, quae P tius diluens hanc pituitam, de eam humectans, eandem coctioni, ac proinde expulsoni magis aptam reddit; Se ideo in huiusmodi casibus, saepius ego

usus sum potu aquae, quam potu vini, cum potum in aegrotantium salute eessisse vidi. Hoc unum tamen obseruaui, ut aqua esset omni malae conditionis expers; cui insuper admiscebam saccharum, vel mel, pro ratione materiae ; quam caldam, vel saltem tepidam, & in p. q. exhibebam; atque praecipiὰ,vel a cibo, vel urgente siti. Quae non sunt contraria Avicennae dictisy quoniam ipse loquitur de aqua simplici, de frigida; ego autem ea non utor, nec simplici, nec frigida. Cap. XXIX. Cum alias abundE de Ileo tractauerim, possem supersedere

annotationibus in praesens caput ν attamen cum nonnulla asterat Avicennadiscriminis plena, ea silentio praetereunda non censeo. inter quae, quoad causas Ilei, hanc proponit, videlicet, mehementiam, sis robur minutis retentricis intestinorum, cuius ratione comprehendit illud, quod est in eis, sty retinet illud a

Quae causa licet probabilis videatur quoad imaginationems quoniam ima

336쪽

sinari possumus, intestinorum virtutem retentricem esse adeo aliquando robustam, ut nihil ex se emittant; attamen, cum intestina non sint donata hac virtute robusta; sed solum expultrice, qua laesa, retinentur excrementa, nequaquam asserendum est hoc prouenire ex robore virtutis retentricis; de ideo iure haec causa praetermissa suit a Galeno, & caeteris Graecis. Imaginatur Avicenna Ileum posse fieri, cum mentriculus malae calidus exia sit, intestina autem frigida; hinc enim, inquit, mentriculus obtorquet intestinum , ly oppilat mentostatem, ct phlegma. Quae causa est imaginaria potius, quam quae mox explicata si quoniam non est possibile, ut quemadmodum ab igne

intestina, & charta membranacea contorquentur; ita contorqueantur intestina ab igneo calore ventriculi; nam dicitur quidem igneus hic calor, comparatione innati, qui est benignus; non tamen unquam ad eum gradum progreditur, ut igneam Vim consequatur, ita ut proxima viscera possit adi rere, atque adeo intestina contorquere , hoc enim nonnis a summo calore ,

ει qui ad gradum quartum accedat, fieri potest; qui quartus gradus caloris

non potest in animali reperiri, stante eius vita.

Quod animaduerterat de colico dolore, ex Paulo, videlicet, quod aliquando fuerit Epidem ius, & pestilens, hic applicat Ileo, censens illum dolorem suisse iliacum, iuxta Alex. opinionem, scribentis, ubi dolor colicus

intenditur, fieri Iliacum. Attamen cum in epidemia non recensuerit Paulus ea symptomata,& accidentia,quae necessario consequuntur Ileum,non

e st asserendum illum morbum fuisse Iliacum, licet fuerit colicus perniciosus, & lethalis. Nam colicus dolor, nisi inducat integram intestinorum oc-ciussionem, non potest euadere Iliacus. Citans Hipp. Aph. propositum Lib. 6. Aph. qq. ubi haec habet. Gibus. x stillicidio mrinae Eeossuperuenit, in septem diebus p reunt, nisi febre superueniente, satis trina suxerit, & subiungens, inquit. Sed Gal. causam in hoc ignorauit. Galenus enim exponens illum Aph. de Ileo declarat, hoc fieri non possese ;atque adeo censuit hunc Aph. spurium esse, non autem legitimum Hipp. Quam Gal. sententiam Auic. dissimulans, asserit, ipsum causam, & veritatem huius Aph. ignorasse; cum tamen ipse quid in hac re sit sentiendum declarauerit. Ego autem, existimans Hipp. hunc Aph. verum, & legitimum esse, dico, pro huius Aph. expositione, hoc loco Hippocratem abusi-uh, & metaphorice usurpasse nomen Ileos; nam per i leum, hoc loco, intel-Iexit integram urinae supra ureteras retentionem, factam a materia pituitosa, & frigida, obstruente renum vias, traducto nomine a vero Ileo in intestinis facto, in quo sicuti retinentur omnino seces in intestinis, & inde supprimunturi, ita in hac obstructione vi eterum stloiij supprestio integra , nunc per metaphoram ab Hipp. Ileos dicta. Quod autem haec sententia severa, omnia dicta aphorismi attestantur; nam quoad praecedentia, proponit, praecedere ruri stillicidium, quod indicat materiam ad viam urinae d et inare, quae faciens stillicidium, potest esse pituita salsa. Quoad subsequetia autem, quod in septem diebus pereunt, nis febre superueniente, satis rina fluxerit, qudd indicat obstructionem ex pituita, solui posse ex febre concoquente, S attenuante pituitam ipsam; qua attenuata, dc meatibus reseratis,

urina

337쪽

Lib. III. Fen. XVI. Dast IV. ars

urina satis copiosa fluit, & inde soluitur morbus. Copios E autem fluit; quo- dniam ex retentione multa fuit aggregata. Quae obst ructio si non tollatur, in septem diebus pereunt ι hoc enim tempore perire consueuere, qui ex Obstructione supra renes lotij suppressionem patiuntur; quod si superstites sue rint, licet postea metant, soluta obstructione, omnino pereunt. Quare cenis sto, Hipp. Aph. legitimum esse, atque hic, per lieum, non verum, qui nil alitid est, quam superfluitatum cibi, quae per inferiorem alvum excernuntur,ret entio; sed metaphorice ab hoc traducto nomine, intellexisse, per Ileum, persectam tot ij, quod per renes, & vesicam expurgari solet, retentionem .& ideo iure dixisse, si quibusdam praecedente urinae stillicidio sat, integra, urinae suppressio, quod hi in septem diebus pereunt, nisi febre superuenientate, & humorem pituitosum concoquente, & attenuante, Urina copios E fiuia . xerit. Hoc idem videlicet, per Ileum, urinae persectam suppressionem; non autem lacum, intellexisse Aph. cit. Hipp. mihi persuadet similis sententia, adducta Lib. de Coac.Praenot. enarrata inter Praedictiones ex vesicae, & vri nar affectibusy quo loco haec habentur. In et i stillicidio Amulus accedens, septima die 'reunt, nisi febre accedente et ina aceruatim prodeat. Cap. XXX. Inter sgna Ileos hoc proponit, quod dolor sitsupra umbilicum Quod signum licet verum sit aliquando; vade dicebat Hipp. Lib. 3. Epid. Seo. 2. Tex. 7. Praecordia dolebant. Attamen hoc non est perpetuum; cum aliquando dolor, & circa umbilicum, di infra affligat, ut experientia testatur, ita ratio comprobare potest; nam, ut alias declaraui, Ileos tam fieri potest in tenuibus, quam in crassis intestinis. Retentis exitus facis est inseparabilis ab hae aegritudine. At hoc non esse verum, alias ex Hippocrate, loco citato, dilucidε satis demonstraui. Inquit ille, in neo et omitum, δ' subuersionem'machi maiorem esse, quam sit in dolore colico. Cuius rationem assignans ait, hoc inde fieri, quoniam Ilios fit in inteflino magis propinquo stomacho, quam fiat relicus. At haec ratio nihil dicit j quoniam licet ad insecenda maiora symptomata faciat maior loci affecti vicinitas ι tamen cum Ileos fieri, ut nunc dictum est, in omnibus intestinis queat, non concludit, si Ileos sit in intestinis crassioribus, quod grauiores in eo sant vomitus, &subuersio. Hoc autem inde tantum prouenit; quOniam in I leo deterior est a flectio, quam in colica, ac proinde in eo deteriora sunt accidentia. Quare propinquitas loci assecti locum tantum habebit, cum Ileos est in intestinis superioribus; causa autem communis erit deterior assectio Iliacorum, quam colicorum. Cap. XXXI. Quae pertinent ad curam Ilei, alias a me explicata fuere; quare his non insistam; sed hoc solum adnotabo, quod dicit Avicenna, videli-

t, quod mento us Aus curatur cum conferentibus ad mentositate. Sed non vide-itur fieri posse,quod ex flatu solo fiat Ileos,licet ab eo colicus dolor grauior, dc tantae vehementiae, Ut ab eo pereant, experientia teste, aegrotantes, succedere possit. Quare per Ilium, hoc loco, credo Avicennam intellexist summum ventris dolorem, non verum Ileum. Quod mihi suadet; cum hic agat de Ileo ex torsione, & ruptura,a quibus non fit Ileos, licet eis succedere queat.

338쪽

Petri Salii Diversi in Avici

Cap. XXXII. Licet musculi ab dominis faciant ad expulsionem lacum,tari

in recto intestino collectorum ; non tamen iuvant carum descensu ex superioribus intestinis ad inseriora ; hoc enim est munus intestinorum tantum, non verb ipsorum musculorum. Quare haec causa non potest esta, uniuersalis; sed tantum concurrit, ubi iam feces ad intestinum rectum descenderint. Cap. XXXIII. Quasi intestina habeat vim expellendi substantiam cibi ad hepar, commemorat hanc inter causas paucitatis stercoris, si expellatur 'inh menter ad hepar pars cibisubtilior. At ab intestinis solum attrahitur ab hepa- te,&venis me saraicis; non autem quid expellitur, ut ex verbis Galeni in Libris de Usu Partium, ubi docet intestinorum ad venas, & hepar consortium,& munus, apparet.

Fen XVI. Tract. V. Caput Primum.

Cap. I. πNter signa indicantia, vermes non generari ex sanguine, proponitI formam, ct colorem mermium. At forma hoc plane non indicat tum ex sanguine multiplex rerum inde vel genitarum, vel nutritarum appareat sorma; nec etiam color huic generationi sufiragatur; quoniam experientia testatur, saepius excerni vermes, qui sunt fatis rubicundi; unde si color huius quid indicaret, possemus probare vermes ex sanguine genitos suis. se. Quare suis ciat, ad demonstrandum, vermes non generari ex sanguin , quod sanguis si intra venas putrescat, prius inducit sc brem,quae postea sua intemperie calida, & sicca potest potius vermium generationem prohibere, quam eorundem generationem admittere. Si autem transmittatur ad intestina,&cauitatem ventris, statim in grumos concrescens, plura insertleth alia sympto mala; ex quibus vel succumbet patiens, vel si fuerit scipe stes, eosdem excernit, qui cum diu in ventre retineri nequeant, tantam admittere putrefactionem,& tam diuturnam nequeunt, qualis ad vermium. generationem requirebatur. Cap. II. Tres esse vermium, qui in intestinis procreantur species, inter omnes constat. An autem cucurbitini illi, sint quartum genus ab his distinctum non ita liquet. Eorum autem Graeci non meminere; atque soli Arabes videntur hos proposuisse. At cum experientia constet, hos cucurbiti nos aliquando excerni, videndum esset, an hi quartum genus constituant vermium. Aristo t. Lib. 1. de Hist. Animal. Cap. I9. proponens vermium tria genera, negansque ex his quid procreari, affirmat ex praedictis vermibus, solum latum parere quid simile semini cucurbitae. Hipp. autem, seu potius Polybus Lib. q. de Morbis videtur oppositam tueri sententiam, scilicet, quod latus vermis nil pariat, licet qui eo laborant, quaedam similia cucumeris semini, cum stercore emittant, ita ut manifeste sibi contradicant; cum Arist. dicat, hunc latum vermem parere; Hipp. autem id neget; in hoc ramen consentientes, quod habentes latum vermem emittant quaedam tam ilia semini cucurbitae, licet nullo eoi una affirmante, haec similia semini cucurbitae esse vermes quae tamen sensui vermes vere esse apparent; cum ex

creti

339쪽

ereti moueantur, & inde Vitam habere cognoscantur. Pro qua dissicultate sciendum est, quod isti vermes, qui cucurbitini dicti sunt ab Avicenna, &qui manifesti vitam habere ex motu videntur, nusquam, nec in ullo apparent aegrotante, nisi his, qui latos habent vermes ; & ideo dicebat Aristor. Latum autem illud solum intestino adhaerens, parit simile quid cacumeris femini quo

indicio Medici genus id lumbrici admittunt. Si autem hoc est indicium lati

Vermis; ergo in his solum, qui lato verme laborant, reperiuntur. Sed quare reperiuntur, & apparent in his talia vermium genera Apparent, quoniam cum latus vermis excrescit usque ad intestina inferiora, saepius in excretione alui abrumpitur a duriori stercore pars eius vermis inserior, quae excreta, & separata, cum si ex insectorum genere, adhuc vitam seruat, Scinde mouetur. Et quoniam hic vermis generatur non consertim vilica generatione, nec unica formatione; sed genitus augetur per accretionem nouae materiar, prout accrescunt lapides in vesica; ideo efformatur in longitudinem, per accretionem materiae, quae annulos mi utatur, qui cum inter se vix ad lineant, ubi separantur, videntur repraesentare imaginem seminis

cucumeris; atque adeo nil aliud sunt isti ab Avicenna dicti vermes cucurbi-tini , nisi partes vermis lati, quae divulse ab inuicem repraesentant seminas

cucumeris, & tamen vivunt; quoniam insectorum partes, quae diutius separatae vitam conseruare possunt, existunt. Ex quibus elare apparet, non da ri quartum vermium genuε, hosque cucurbitinos non esse vermes ex se; sed tantum vermium latorum partes separatas; quas Arist. partes lati vermis vocavit, pariendi voce abusive usus, non autem proprie; cum statim antea negauerit ullum vermium genus quidquam procreare. Hipp. aurem cum partum propria significatione, videlicet, eum animal sibi simile edid, vsur. Passet, negauit latum vermem parere; &quia latus vermis alium sibi simi lem procreare potest, quod pluribus rationibus demonstrare nititur; quarum prima haec est, quod cum plurimi excernantur ex his cucurbitinis, non sunt dicendi partus lati vermisy quoniam unus Vermis non posset tot gignere; non enim unum animal potest ita numerosos partus edere. Secundo hoc probatur; quia cum scelus in concipiente debeat habere locum, & nutrimentum, non adest locus adeo capax in intestinis, in quibus delitescat hic vermis latus, ut in ipsis tot scelus gigni, & educari queant. Tertio hoc probat ex eo, quod si vi medicamenti alicuius vermis hic exeat, unus,&rotundus, ut pila prodit, & inde homo sanescit; quod indicat unicum tan-ὸ tum esse hunc vermem. Si vero Medicina finem suum non consequatur, re-ἰ stringitur portio huius vermis, & ad aliquam insignem quantitatem, qua texcreta aeger multos dies non egerit quid amplius, quod similia haec cucumeri semina repraesentet, quod tamen postea eo iterum accrescente, facit; quod clarὶ indicat, haec non esse partum illius vermis; sed partes, qua diuulfe amitilantur semina cucurbita uitam adhuc retinentes, cuna sint ex insectorum genere. Quare concludendum, tria esse genera uermium, quartum autem ab Avicenna propositum, esse lati uermis partem aliquam. Monet, Ascarides generari ex humiditate, quam separauit, de T ad molem paruam redegit, attractio ipsa iecoris continua; ad quam generationem docet etiam con

currere

340쪽

33, petri Salii Diversi in Arie.

Curere putrefactionem, in multitudinem conturbationis,cis. Quae eausae licet faciant ad generationem ascaridum tamen hae non lassiciunt, nisi cum his etiam adsit loci, in quo gignuntur, praeparatio,& dispositio; quae in hoc consistit, quod intestinum rectumst flaccidioris substantiae; ad putredinem paratums, quales sunt carnes suillae parum salitae, quae si diutius seruentur,

factae laxiores, & molliores, ac proinde aliquam putredinem concipientes, ad vermium generationem disponuntur. Quam causam optime animaduertit Aetius, ex Herod. cum ait. Coacta enim ab adstringentisus caro, corrob ratur, aptitudinemque ad animalculorumgenerationem amittit, atque Astaridas ipsos

excludit. Hanc itaque causam animaduertant Medici; quoniam haec facit tantum ad curationem, ut nis haec tollatur, licet caetera alioquin rectissime administrentur, omnia tamen incassum tentabuntur. Cum inquit Avicenna, quod latus mermis aliquando peruenit ad summum, mitra cubitum, videtur leuem huius vermis habuisse experientiam; excrescunt enim hi,non ad cubitum tantum, sed etiam ad tantam magnitudinε , quantum exporriguntur omnia intestina; & quando abrumpuntur . vel vi medicamenti, vel ob aliam qualibet causam, aliquando exeunt ad duos,vel tres, vel plures cubitos, ut videantur haebenulae; ut habet Hipp. loc. cit. : Quod aserit de Ascaridibus, videlicet, quod licet sint ex omnibus meremiabus minus noctuis tamen si maζnificentur, α' accidat, quod retineantur aliquos patis, fani deteriores omnibus; nec rationi, nec experientiae respondet. Rationi quidem; quoniam, cum distent ii i vermes magis, quam quilibet alij a membris principalibus, nunquam possunt par illis periculum inuehere;& potissmum

cum snt in loco excretioni propinquo,nec eius sint naturae, ut altius ascendant. Experientiae vero; quoniam haec testatur, hos retentos, licet etiamsmagnitudine augeantur, quod rarissimE contingit , nullum aliud molestius inserie symptoma, quam maiorem circa eam partem pruritum,& titillationem; ita ut molestissima inde, ac quasi intolerabilis affectio, non autem periculosa ςmergat. Argumentum autem desumptum ab Avicenna, addo monstrandum,ascaridas ea ratione omnibus vermibus deteriores euadere; quoniam inquit ipsisunt ex deteriori materia, nullum est; tum quoniam fallium est hos fieri ex deteriori materia cum fiant potius a materia stercorari , quae maiori parte iam euicta est a natura; tum etiam, quia materia longOrum est deterior, tum ratione loci, quia peccat in loco calidiori, & humidiori, tum etiam ratione sui ipsius; cum a natura minus sit deuicta, & maiorem, vel cruditatem, vel corruptionem, quam ex qua fiunt ascarides, obtineat . Quod autem materia latorum sit maioris putrefactionis, quani caeterae omnes, nec hoc veritati consentire videtur; quoniam si putredo estet maior huius materiae, cum haec sit tantae molis, ut quandoque occupet Omnia intestina, non posset non adesse febris semper cum lato vernae, cuius oppositum testatur experientia; magnam enim putredinem in multa materia, & quae multa occupet loca, non potest non subsequi febris. Proponens Avicenna, vermes aliquando bulimum inducere non potest

intelligere de bulimo in propria significatione sumpto; quoniam ad illum

SEARCH

MENU NAVIGATION