장음표시 사용
351쪽
Lib. III. Fem XVIII. Trach. I. 3 3
Cap. VIII. Tabis renum meminit Auctor Lib. de Passionibus Lib. 2. de de hac in Commenta rio Lib. I. de Morbis tractaui. Cap. IX. Quoad signa extenuationis renum, proposita ab Aui c. notandum, est, quod haec potius sunt signa imbecillitatis, quam extenuationis. Quare credo, huius affectus nulla haberi certiora fgna, quam ex praecedentibus veluti si praecessi nimia Venus, nimia equitatio, lotium, consumptionem indicans, quale est illud, cui pinguedo innatat, &s milia. Quibus praec dentibus , si postea succedant signa ab Auic. proposita, poterimus renu
extenuationem arguere. In qua renum extenuatione frequentia urinae succedit, non copiosae, sim ilis ei, quae fit in Diabete; sed pauca quantitate, verum frequenter excreta; cum renes hinc facti imbecilles, vix quid continere queant. His etiam non a principio, sed in progressit succedit extenuatio corporis, communicata affectione reliquis membris; cuius ratione dicebat Auic. Et quandoque erit cum illa extenuatio corporis, non assirmans hoc immediate, de semper consequi renum extenuationem. Cap. X. Mirum, quomodo Avicenna in curatione extenuationis renum,&praeeipuh, ubi coniungatur extenuatio totius corporis, omiserit balneum, quod quantum celebretur a Galeno, & ab antiquioribus Medicis in his assectibus, omnibuS patet. Omisit etiam picationes, quae praecipuEvalent ad hos morbos, & quarum Vsus summa cum utilitate administrari poteli. Quoad diuretica admiscenda rebus impinguantibus renes, notandum est, quod si diuretica vera sunt in hunc usum asta menda,minima quantitate id fieri de heat; quoniam haec propter intensam caliditatem, & siccitatem, apta sunt. Potius extenuationem seuere, quam tollere; & ideo, tanquam vehiculum aliarum rerum ad renes, minima tamen mole assumuntur. At diu retica imis propria, videlicet, quae humiditate nitrosa apta sunt lotium prouocar , qualia sunt sem. melonum,& huius generis,mihi magis probantur; tum quoniam ex his nullum metuendum nocumentum; tum quoniam sunt vehiculum aliarum rerum ad renes.
Cap. XI. Illa verba. Et est debilitas propria eis ambobus, non reseruntur ad reis nes; sed ad vasa emulgentia, ad renes pertingentia; dicebat enim, fieri qua-doque hanc debilitatem, propter dilatatione Vapertionem meatuum, aut laxatiorinem; quam acquisuit essentia eorum. Quorum meatuum qui sunt vasa cmul gentia inquit haec debilitas propria est; & ideo subiungebat. Et est illa causa, cuius deficiunt, in colanda aquositate ab eo,quod ei associatur ret que ad renes, id est, Sista debilitas est ea, cuius ratione non colatur sola aquosita sy sed simul etiam, propter amplitudinem meatuum, aliquid etiam ex sanguine a caua, vena, cum eiusdem sero percolatur ad renes. At dices. Si igitur hic asse. Ius est vasorum emulgentium, quomodo dicitur debilitas renum ' Ad hoc sciendum est,quod horum vasorum est coniunctus usus cum usu renum;idcohac ratione dictum esse, hanc debilitatem non tantum horum vasorum, sed etiam renum; quoniam renes sunt membra,quae per haec vasa attrahunt materiam serosam avena caua; Quare, cum renum propria sit attractio; ideo hic affectus te sertur ad renum debilitatem prout in simili casu fecit Aeatius Lib. II. Cas. 2. Sed praeter hanc causam, adest Saltera iam dicta, via delicet a
352쪽
344 Petri Salii Diversi in Avie.
delicet Iaxatio, quam acquisiuit renum substantia; atque haec nihil aliud
est, quam relaxatio carnis corum, Differt autem prima a secunda, quod i prima apertio meatuum est in vasis emulgentibus, cum perueniunt ad re- e lnes; in secunda autem, est apertio, & laxatio meatuum existentium in sub stantia, & in carne eorundem. Cap. XII. Ea sententia. Et accidit multoties rursu deat sanguineitas , di super- natet res similist in maris, est exscripta ab Aetio dicente. Adeo et i postquam ha, quae mista sunt, constiterint, obsidentia quaedam in mas reperiantur, et superno quaedam concreta marinum maxime pulmonem similitudine referentia. Ex quibus constat, non legendum esse, spumam maris; sed marinum pulmonem. Differentia illa assignata ab Auic. de excretione sanguinolenti tot ij, vel cum debilitate, vel incolumitate venarum, est maxime aduertenda; quonia, quae est sine debilitate venarum, habet lotium, in quo reposito, separatur sanguineitas a materia se rosa. Quae autem est cum eorum imbecillitate , quoniam in venis non est persecta coctio, cui separatio superuenire de-hetit ideo lotium excretum sanguineum remanet, cum hac dispositione,non
separans sanguineitatem a serosa materia; quod epodii perius notabam de differentia tot ij rubicundi, & sanguinei excreti, vel ratione debilitatis r Mum; vel ratione debilitatis iecoris, cuius ratione, immineat, vel adsit hydrops. Quod extenuatio corporis sequatur renum debilitatem, excernentium urinam sanguinolentam, etiam testatur Aetius loc. cit. d scens. Extenuantur autem, best emaciantur timporis progressu omnes, or magis huc hi, qui plussanguianis mictu excernunt. At paucitatis Vrinae, & debilitatis visus, ta doloris capitis solus meminit Avicenna. Cui tamen simpliciter non est in hoc assentiendum y nam quo ad paucitatem lotij, restagatur experientia, quae testa tur , in tali assectu copiosum saepius esse lotium. Quo autem ad visus debilitatem , & capitis dolorem nihil habet commune cum hoc morbo. Si autem aliquando haec consequantur, hoc suerit praeter alios superuenientes
Cap. XIII. Sicuti celebrat Avicenna, ad has renum aegritudines, lac oui tum , ita etiam ego non possum non huic assentiri, qui experientia hoc comprobante, huius felicem usum saepius adhibui. Cap. XIV. Praeter signa ventostatis renum, proposita ab Auic. addam ego certissimum, quod scit. dolor non circunscribitur loco renum tantum; sed etiaextenditur ad partes circunstantes, usque adeo quandoque, Ut non permittat patientes posse flectere spinam. Cap. XV. Quoniam saepius affligunt dolores a flatu, quia satus subministrantur a copiosa materia, vel pituitosa, vel melancholica; ideo in huiusmodi casu no est contentus Medicus solis medicamentis satum dit cutien- letibus, sed procedit ad materiae peccantis euacuationem; qua excreta, facilis erit flatuum discussio. Cap. XVI. Cum inquit Avicenna, Fod si quandoque renum dolor ex eorum δε-bilitate, si per debilitatem intelligit aliquam intemperiem, sententia est Veras Si autem per debilitatem intelligit eam, quae si propter apertionem, aut la
353쪽
xat ionem meatuum, non ita simpliciter admittenda est; quoniam etiam ipse Avicenna, Cap. I a. dicebat, in hoc casu non est dolor, nisi quandoque. Aetius autem clarius locutus dicebat. Nihil mero dolitant, aut omnino parum. Et ratio est; quoniam cum hoc languore, nihil est quod aptum sit in serre dolorem, licet ratione eorum debilitatis, sint apti ut facile laedantur a morbi fiaca qualibet causa; qua superueniente, quandoque dolent ι non autem ratione debilitatis.
Fen Decima Octava Tractatus II. Cap. Prim.
Cap. I. V Xscribens Avicenna ab Aetio Lib. I I. Cap. I 8. monet, suppura- . to abscessu in renibus, aliquando fieri eruptionem ad intestina . At cum nullus sit consensus renum cum intestinis, videaturque dissicilis hic casus, adducit duas huius affectus causas Avicenna. Prima est, quod per caeca spiracula hoc faciat naturas quemadmodum hoc facit suppurata pleuritidi, transmittens materiam extra thoracis ossa. Secunda, quod materia suppurata redeat ad cauam venam; atque inde ad hepar ; ab hepate autem ad intestina, per mesaraicas Venas transmittatur. Ex quibus duobus modis verisimilior est secundus; cum in hoc viae pateant. Primus autem non videtur probabiliss quoniam erumpente pure ex renibus, potius deflueret materia in cauitatem abdominis, quam in intestina; quoniam haec non cohaerent renibus, nee ita rarae sunt substantiae, ut materiam crassam admittere pollinis secus autem in pleuritide; cu ea partes adhaerentes sibi inuicem continuen .etur, sintque carnosae, non membranosae, qualia sunt intestina . Quare primus modus reprobatur; secundus autem admittatur. Cum autem subdit Avicenna, quod eruptio ad intestina est mala malis, intelligatur comparatione
eius, quae fit ad Urinae vias ; nam quae fit ad cauitatem abdominis est omnibus deterior. Monet Avicenna , omnia renum apostemata melocia se ad hoc mi in lapidem coni creantur. Rationem autem huius reddens, desum ita proportione causae
ad causatum, dicens, hoc fieri facile s quoniam cum renes sint lapidis cause , etiam ipsi in lapidem facile conuerti possunt. At haec ratio nulla est; quoniam, quae virtute aliquid apta sunt producere, non semper cum causato possunt idem
fieri. Praeterea, cum renes, ratione intemperiei, & cauitatis, materiam aptam ad lapidis generationem suscipientis, lapides gignant, aequivoca est causa; cum pervadat ad renum substantiam. Quare, respectu dictae causae, non est asserendum, quod renes obdurescere facile queant. Erumpente pure, inquit Avicenna, aliquando egredi aliquid de pinguedine renis, aliquando aliquid sicut pilus rubeus in longitudine e ius palmi. At licet haec duo consequantur renes affectos; non tamen ijs suppuratis solent succedere: illud enim de quo Hippoc.&Gal. Lib. 7. Aphor. x.&Com. 33. solet fieri ab igneo calores, hoc autem de quo Lib. q. Aph. 76. & Lib. 6. de Loc.
Aff. Cap. 3. fit ex crassa, & lenta materia, ratione ciborum praecedentium Senitas non autem ex pure, quod suppurationi succedat. Inter causas apostematis renum, enumerat utentionem CVrina qud rener
354쪽
34s Petri Salii Diversi in Avici. I
'existentem. Sed quis unquam Vidit, ab irinafera inflammatio m p Nullus sa-nE; cum materia serosa potius sit frigida, quam calida; nec sit apta intra
substantiam renum suscipi. At dices, urina retenta renes debilitat, cui se cedit inflammatio. Ad hoc dico, experientiam nequaquam respondere. I cum constet. etiam in his, qui ex lolio retento in renibus pereunt, nequaquam succedere inflammationem renum; pereunt autem, non vi inflamma- . tionis; sed quia retenta urina, & non dimata , deuenit ad putredinem, quae communicata massis sanguineae, in venis existenti, nec a seroso excremento depuratae, integram humorum corruptionem inuehens, morteim inducit. . Cap. II. In renum inflammatione, inquit adesse febrem inseparabilem, qua habet remissiones , ct commotiones inordinatas, quo sint principia quartanae. Pro quo sciendum est, quod vere sebres in renum inflammatione, tum ratione membri, tum ratione affectus, sint continuae. Quod autem habeant remissiones ,
S commotiones in Ordinatas, non ita vero consent aneum est: nam dum nodum ad suppurationem tendunt, habent sormam sebris determinatam. V de dicebat Aetius Lib. I s. Cap. I Q auibusdam continu sunt exacerbationet; quibusdam mero per interualla ; cum autem ad suppurationim declinant, innc inordia natas habent accessiones, o quandoque cum rigore, mili rigWi q*artanarum febriuquoniam tunc materia petit membranas, ct partes magis sentienter P quaηdoque cum horrore, cum minus impetunt; quandoque ne honore , in rigrere, eum materia circun-
scribitur loco proprio, nec ad partes magis sensibiles progreditur . t ba . Proponens differentiam inter inflammatianem renis dextri , ab ea, quae est in sinistro, inquit quod in inflammatioue renis Amri, dolisse ιxtendit ad hepatis partes s in inflammatione autem nistri dolor extenditur ad partem mesicae. A csufficiat differentia nota partis dextrae a sinistra, pro cognitione affecti rennis; nam quod supra ascendat, vel insta descendat dolor, hoc potest con
tinnere per communionem locorum vicinorum. Et quoniam ren dexter est
supcrior sinistro, videtur dolor extendi ad hepar; quoniam autem sinister est paulo infra, parti hepate in seriori dolor communicari poterit. At quod
hic ad vesicam, alter vero non, nec rationi,nec experientiae conueniis quo
niam vesica distat a duobus renibus, med ijs inter ipsa ureteribus, quorum affectio erat potius attendenda, quam ipsius vesicae. Cap. IlI. Inter lenientia Medicamenta, enumerat aquam et ccari plurima commistionis. Sed cum aqua tuccari, nil aliud sit, quam niuisa; mulsa autem meracior damnetur ab Hippocrate Lib. 3. Reg. Acut. Tex. I S. eo quod eXcr menta spumosa, atque plusquam conueniat biliosiora , calidioraque quam dilutior, magis educat, non videtur aqua tinctari in renum inflammatione, qui morbus est acutus, conuenire, eo magis, cum dulcia facile conuertantur in bilem, indeque humores magis ferueant. Sed sorsan quis intelligat per aquam et Accari plurimae commistionas, eam, quae plurimam aquae mistionem admittit; & ideo dilutior suerit mulsa, non meracior, qualis ab Hipp. damnatur. At si h intelligatur aquar,ccara, non erit apta ad ventris lenitionem, qui scopus propositus est ab Avicenna. Damnat potum aquae frigidae in renum inflammatione, hac ratione, quod licet
frigiditate temperet calorιm intensum; attamin nocet, quia constipat materiam in re-
355쪽
Lib. III. Fen. XVIII. Tract. II. 3π
nssus, renumque substantiam coarctat ; quorum ratione,inflammatio magis rebellis curationi escitur. At sciendum est, quod si renes erysipelas, vel purum, vel cum inflammatione mistum patiantur, nullum opportunius est remedium
aquae frigidae potu; com ex Gal. Lib. 9. Meth. Cap. 3. Erysipelas purum partium internarum non aliter sanari possit , quana per aquae frigidae potum, hac distinctione, quod si simplex sit erysipelas, quam primum aqua frigida exhibeatur; si autem si cum innammatione mistum, apparentibus coctionis fgnis exhibenda sit . . . . . . Maturescent: integre iratium inflammatione, monet Auic. ad diuretica exhibιnda deueniendum esse. Quod ab Aetio Lib. II. Cap. I; exscripsit, dicente. Atecti perfecte adincocta fuerint inflammationer, ct quieuerint dolores, tunc etiam per urinam cientia purrantam. Ad quod, locutus de inflammatione, alludebat Gal. Lib. a 3. Meth. Cap. II. dicens. At si cum in renibus, aut rusca incipit, quae Grinas cient medicamenta exhibear . Quasi diceret, cum diuretica in principio innammationis renum, aut vesicae non sint exhibenda, possunt conuenire, concocta inflammatione. At ad persectam huius rei cognitione, scie- dum est ex Galen. Lib. 7. Meth. sub finem, dum loqueretur de indicationeis euacuandi, sumpta a fgura membri affecti, renes si multo vitioso succo reserti sint, per deiectoria medicamenta; sin autem mediocri, per urinas cientia purgandos esse. Quare,ubi plurima abundet materia, prius per deiectoria evacuandum erit, quam per diuretica medicamenta. Parua praesente inflammatione, & mundo corpore, exhibet aquam messis, et aquam Uucari plurimae commistionis; quam nec ego in hoc casu non damnarem3 cum eam tamen,crudaea existente,& praecipvh s magna sit in Ramma-etio, ad alui lenitionem in principio, ut superius notaui, improbem. Laudat Avicenna potum lactis in renum inflammatione. At cum ex Hipp. &Cal. Lib. 1. Aph. σε. febricitantibus intensE, S his, qui abscessus, & inflammationes non disrupta in internis habent, non conueniat, nec in hoc
Ad ad vandum suppurationem, admiscet Emplastris sippurantibus quod exscripsit ab Aetio bryoniam, me erreon, dismum columbinum. Sed qua intentione; cum ista nequaquam sint nec Emplastica, nec suppurantia Ie Nisi for . te, quia materia est in profundo loco; ideo egemus his,quae valide agant, de quae possint eandem ex prolando attrahere, & alterare.
Cap. IV. Cum apostemata ex phlegmate pendentia possint esse duplicita, scilicet, vel mollia, vel dura, idest, vel cedematosa, vel scirrhois, hic do
dematosis agit, inferius autem de scirrhosis tractabit. Cap. V. signa cedematis in renibus, sunt omnino coniecturalia, nec quae ab Avicenna proponuntur, ullam habent certitudinem ; cum haec communia sint habentibus renes frigidos, cum aliqua materiae praesentia. Cap. VI. si corpus male habet in hoc casu, ut apparet ex tumefactione, Vel mollitie faciei, oculorum, & totius corporis, cui dubium, quod antequam deueniat Medicus, per localia, ad resolutionem materiae peccantis, debet pri us uniuersum corpus euacuare, & a succis lentis,& frigidis expurgare.
P. VII. Hic agit de scirrhosis renum tumoribus, qui sicuti per duritiem ,
356쪽
34s Petri Salii Diversi in Avici
N doloris carentiam ab alijs tumoribus distinguuntur; ita in renibus dupli citer generantur, scilicet, vel indurata ipsa renum substantia; vel facto dii ro tumore in renibus ipsis, a materia ibi collecta, & congesta; quae duplex esse potest, scilicet, vel pituita lenta, crassa, & viscida y vel materia melancholica.Cap. VIII. Quoniam tactu percipi nequeunt tumores hi; ideo dissicillim Edignosci possunt a Medicis; cum horum signa sint incerta, & coniecturalia , ει sere communia tumoribus Cedemato sis. Ideo sint cauti Medici in hac re; ne ex signorum similitudine adhibeant medicamenta aliena loco affe
Cap. IX. Sicuo ad praecedentes renum aegritudines proponebat clysteres oportunos,pro ratione indicationis morbi; ita etiam emollientes in susi non sunt praetermittendi ue cum possint valde conferre ad emolliendum, Adiscu
Cap. X. Cum lapides possint in substantia renum, & in eorum caluitate, ut habetur ex Gal. Lib. 6. Epid. Sect. I. Com. 6. & Lib. de Ren. dign. & cur. generari, non ab omni lapide exterius erumpente potest fieri vicus; cunia enim sit lapis in cauitate genitus, prodiens, verum ulcus dissiculter excitare Potest. Ille autem, qui in corpore, & substantia renum est genitus, non potest non excitare ulcus , cum e propria renum substantia erumpens ad cauitatem renis, per quam traducitur ad Ureteres, & vesicam pertransit. In sine capitis, inquit Avicen. Et multoties est caput apostematis decliue si exterioras quare rumpitur ad exteriora. Quae sententia exscripta est ab Aetio Lib. II. in ultimis verbis Cay. I 8. ubi habet y quod uppuratio ad extra meotatur, inflammatio magis tumescit, quae postea ad manum, o ad oculum euidenter exposita es, quo casu, ex adhibita curatione notat succederesistulam. Quare monet , Medicum diligentiorem debere esse. Quae sententia Aet ij, licet verior sit sententia Avicennae; tamen nec ipsa adeo veritati, nec experientiae consentit s cum dicat Avicenna, multoties renum apostemata ad exteriora declinare; experientia autem testetur, rarissimum esse hunc casum, a pauc Gni seque Medicis obseruatum, qui ulcerum renum alias causas frequentius inspexerunt.
Cap. XI. Si per partes capi stares, intelligit Avicenna capillitium in urina, de, quo Gal. Lib. q. Aph. Com. 76.&Lib. 6. de Loc. AffCap. 3. longe a Ga-Ieni via, & a veritate declinat; cum istud fiat sine apostemate, site sup puratione, &sine ulcere. Si autem intelligit , quod filamenta quaedam in urita appareant, ob lentorem puris genita, quae capillos breuiores aemulentur , haec sententia non est praeter rationem; cum Lepius in ulceribus renum huiusmodi videantur filamenta. Quoad illud signum viceris renum, videlicet, quod egrediantur in mi in afusa rubea carnoga, addendum est ex Gal. Lib. q. Aph. Com.76. quod si car- nunculae istae exeant cum urina crassa, indicant renum assectum, & passionem: si vero exeant cum urina tenui, indicant totum venosum genus patis nec tunc quid indicant supra renes. Cap. XII. Monet, admiscendum esse medicinis facientibus ad mlcera renum, diu-
357쪽
retica medicamnia, mi ducant medicinas dictas ad renes ipsos. Sed in hac re hoc est monendum, videlicet, quod ista minima apponantur quantitate; quoniam , ut inquit idem Avicenna, nocent cvlceribus, ' commouent materias ad renes; vel potius, assumenda sunt diu retica impropria , quale est semen melonum, S similia. Haec autem, praeterquam quod medicinas ad renes ducere possunt, ulceribus etiam, contemperando conducere queunt.
Cap. XIII. Scabies renum non differt ab eorum ulceribus, nisi secundum magis,& minus; illa enim sunt ulcera manifesta, & insignia ; haec autem est simplex, & leuis excoriatio, facta in extrema superficie, quae potest ex omnibus sere causis fieri, ex quibus generatur ulcus. Cap. XIV. Proponens fghum scabiei in ureteribus, inquit. In his affectu, id quod egreditur cum et rina, ese panniculoseum. At ubi quid membranosum ex istis vasis deraditur, non est leuis excoriatio, aut sola scabies ; sed adest ulcus mani sest um, & notabile, excreta eorundem substantia. Cap. X U. In curatione huius affectus quod&dixisse voluerim procura vlcerum etiam hoc noto, quoad phlebotomiam, ab Avicenna propositam, quod si non sit plenitudo, magis conuenit secare inferiores venas, quam superiores, ad mentem Galeni Lib. 13. Meth. Cap. II. Cap. XVI. Materiam lapidis, praeter pur, sanguinem, in apostemate existentem, inquit Auic. es humiditatem miscosam, grossam, phlegmaticam. At Lib. de Renum Dignor. N Curat . causa materialis non restringitur ad solam pituitam; sed haec sententia generalis habetur. Materialis causa est crasus, or glutinosus succus, mel miroque modo mitiatus. Quare hinc elici potest, omne humoris genus, quodcunque sit, dummodo crassus, aut glutinosus, esse lapidis materiam. Lib. autem G. Epid. Sect. r. m. s. dicebat Gal. subsiden. tium in urinis colorem variari ex diuersitate materiae, dicens. Cinereum color feri, mel ex pituita crassa, ν miscida s mel ex purulento humore, mel ex miroque miso, scilicet, ex pituitoso, S purulento composito. Ubi autem cui pituita crassa, & lenta parum sanguinis misceatur, inquit, mariari colorem, pro ratione marietatis sanguinis, ita ut, pro ratione maioris copiae succi admisti , ita etiam variet color; unde nonnunquam ex albo, & pallido mistus, quandoque ex rubeo, N albo, nonnunquam ex flauo, & albo appareat, nonnunis
quam vero rusus est, ipso sanguinis colore ad colorum differetias faciente; cum sanguis in hominibus non semper sit eiusdem coloris: nam aliquando est exquisite rubeus, quandoque flavus, quandoque rufus, quandoque ater Ex quibus patet, lapidis materiam non restringi ad pituitam ι cum etiam sanguis, & quicunque succus crassus, & glutinosus possidesse lapidis materia, siue sit bilis crassa, siue melancholicus succus, siue sanguis crassior, siu pituita ipsa; cuius tamen portio requiritur ad incrassandos caeteros suceos; qui enim sunt crassi ex'adulfione, propter carentiam humiditatis, sunt parum apti ad lapidum generationem. Causa essiciens lapidis, secundum Avicennam, est caliditas egrega ab aequalitate. At contra hanc sententiam videtur esse Gai. Lib. 6. Epidem. Sect. 3. Com. II. quo loco docens quomodo in pueris facile fiant lapides in vesica, inquit, materiam crassam in pueris mi caloris fundentis, per renes percolari, quσ
358쪽
Aueniens ad mesicam, inibi, ob eius frigiditatem est enim frigida, cum sit neruosa, & pauci sanguinis cogitur, s in pillatur, ex qua infligatione 'UMilo Iapidotis. Quare non a calore, sed a frigore lapis generabitur. Praeterea,
contra Auic. videtur etiam facere Gal. loco citat . in quo habet, calorem . medioerem suis cere ad generandum lapidem; si autem sussciens est calor mediocris ad generationem lapidis; igitur non erit necessarium, ut semper caliditas recedat ab aequalitate. Sed in hoc non videtur, nec sbi constans Gal. cum pluribus locis dicat, ad lapidis generationem intensum requiri calorem y nam Lib. I. de Alim. Cap. de pane toto, docens, quomodo
ex crudo succo generentur lapides, dicebat.Consert autem ad id maxime renum ipsorum temperamentum, quando ipsorum calor acris fuerit, ac melusi igneus. Lib.
autem a. de Alim. Cap. de Acido Lacte, dicebat. Succus eiusmodi, qualis ex oxygala, cum caseo, ' omnibus crassi fuci eduliis, cum 'ruenit ad renes, calculos in ijs solitgenire; cum hi calidiores iusto fuerint. In serius vero, Cap. de Caseo diacebat. Ostendimus enim, calculos in illis corporibus nasci, in quibus fuccorum crassities , cum ardenti calore est coniuncta. Lib. Vero 3. Aph. 3. Com. 26. de duplici lapidis causa locutus, postquam de naturali verba fecit, subiungit. Accedit
altera causa, mehementia caliditatis. Lib. etiam a. de Natura Humanaae x. I s. dicebat Auctor. Nascuntur etiam pueris calculi, ob loci huius calorem; quod idem
testatur Galenus pluribus in locis. Ex quibus nec Gal. videtur Avicennae consentire, cum proponit lapidum generationem posse, tum a frigiditate, , tum a mediocri calore fieri, nec sibi ipsi, dum modo calorem igneum, d acrem requiri; modo mediocrem sufficere affirmat. At pro huius dis scultatis dilucidatione, recurrendum est ad Lib. de Renum Dign.&Curat. quo loco, dum quaeritur quae sit causa efficiens lapidis, dicitur, quoad frigiditatem . auod lapides in renibus non generentur si frigiditate; quoniam si ri nequit, mr
in miιιente torpore tantum frigus accidat, quo concrescere et aleat in homine lapis.
Quae sententia licet vera, posset tamen alicui esse dubia, ex Gal. Lib. 1. det, Simp. Med. Fac. Cap. . cum eo loco declaretur, aliqua in nobis posse indu-xari ex congelatione; si autem fit induratio ex congelatione in nostro cor .pore; ergo poterit in vivente tantum adesse frigus, quod faciat ad congelationem,& inde ad lapidis generationem. At sciendum est, hanc Galeni sententiam intelligendam esse de partibus externis corporis nostri, non de internis; nam congelatio potest fieri in nobis circa partes externas a refrige-xantibus admotis; Vnde dicebat Hipp. Lib. F. Aph. 22 .frigidum autem indurat. N Lib. 6. Epid. Seist. 3. Tex. I . dicebat, frigidum matri et enars angit, tussim excitat; mi nix, glacie . contorquet, mi hereago ronae, simul causa durities. At hoc non potest fieri in partibus internis, stante vita; quoniam omnes partes corporis nostri, licet proprio temperamento sint frigidae; tamen & innato calore, dum vivunt, & influente praeditae sunt adeo, ut nunquam ad tantum possiat peruenire frigidi, ut ab eo congelatio, Sinde lapidis generatio succedere possit. Dicebat igitur Auctor illius libri, quod Ψfrigido non possunt generari lapides in renibus. Quare superest, ut a solo calore, qui cum possit esse, & vehemens, S mediocris, seu tepidus, dicebat utrunque posieci e lapidis causam; hac tamen habita distinctione, idelia
359쪽
Lib. III. Fen. XVIII. Trin. II. 3 si
c et, quod materia sit crassa, lassicit tepida, & moderata caliditas y si autem materia si tenuior, caliditas vehementior, siue sit naturalis, siue praeterna ruralis requiritur. Quo stante, dico, Galenum, cum dixit mediocre
sum cere ad generationem lapidis, sermonem habuisse de pueris, in quibus
crassior abundat materia, cui ad condensationem susscit tepidus calor; non negat tamen ibidem Gal. quod intensior hoc idem possit praestarta; immo potius illud est argumentum, a maiori calore posse facilius eandem materiam condensari, & inde lapidescere. Quod idem attestantur omnia, Ioca ad hoc probandum adducta; qui tamen calor vehementior,sicuti prop-tior est ad condensandam materiam, quam mediocris; ita etiam erit magis necessarius, si materia sit tenuior; quoniam haec ad resolutionem aquosioris Partis, cuius ratione materia est tenuior, intensiorem postulat calidi tatem . Quare concludo ex Galeno,iapidis causana essicientem esse calorem, qui necessario vehementior requiritur, si materia sit tenuior ; sed si eadem si erassior, sussicit mediocris; qui tamens sit intensior, facilius lapidum generationis poterit esse auctor. Sed quid ad locum Galeni adductum, ex Lib. s. id. Sect. 3. Com. et F. ubi Vidctur Galenus proposuisse, lapidis in vesica,
generationem totum habere a frigiditate ξ Ad hoc sciendum est, quod vescae naturalis frigiditas non recensetur a Gal. tanquam causa lapidem generans s cum declarauerit, & velit huius generationem fieri a calido etiam mediocris, sed haec vesicae innata, & naturalis stigiditas concurrit ad lapidis Generationem in pueris, non quia materiam induret; sed quoniam materia Peccans, quae ab innato partium supcriorum calore liquefacta erM, & inde facile per renum meatus transmissa , deueniens ad vesicam , ibi reten. ta, ob ipsius vesicae innatam temperiem frigidam, tenuitatem amittit, unde cogitur, & facillime in spissatur i, cuius ratione , vi caloris posteaia in lapidem conuertitur. Vnde constat, fiigiditatem non concurrere polit i-DE ad lapidis generationem y sed solum priuatiue; cum per eam attenuatio tollatur. Quibus expositis concludendum est, lapidis generationis e flectri
cem causam solum csse calorem, vel igneum, S uehementiorem, imbo ri parte; vel mediocrem, si materia sit crassior , cuius ratione, sententiam Avicennae comprobantes, dicimus, essicientem lapidis causam, maiori parte esse caliditatem, ab aequalitate recedentem; cum tepidus, & mediocris
calor quandoque lassiciat pro lapidis generatione. Quoad colorem l pidum, qui generantur in renibus, sciendum est, quod
non tantum variant eorum colores, ratione materiae, ut iam dictum est, ex
Gal. Lib. 6. Epid. Sect. I. Com. 6. sed etiam ratione caloris; ut habetur ex Lib. de Renum Dign.& Curat. eadem enim materia, ratione diuersitatis ca- Ioris agentis, potest diuersos inducere colores; nam ut quilibet longiori tempore retinetur, ita modo rusum, modo flavum, modo rubeum,modo nigrum effcitur. Hoc notasse volui, ne semper ex colore lapidis ducatur argumentum certae cuiusdam materis; cum hoc indicium non sit huius demonstrativum; variat enim color lapidis renum,non solum ex materia; sed etiam ex calore, a quo huiusmodi patitur actionem.
Inter causas praecipetas generationis lapidis in renibus, assignauit Auic.
360쪽
3r, petri Salii Diversi in Avici
d bilitatem mirtutis expulpuae renum. Quae causa, sicuti certissime concurrit, ita etiam aliam antecedctem requirit,quae est latitudo eorum meatuum,qui
ad renes pertingunt; ut habetur Lib. de Ren. Dign. & Cur. nam hinc etiam
ortum habent lapides, hac ratione.Latitudo meatuum eorumdem vasorum,
qui ad renes pertingunt, est occasio generationis lapidis in renibus quoniam his latioribus existentibus, aliquid crassus, una cum sanguinis sero percolatur ad renes. Quo casu, si virtus segregatrix ipsorum renum totum id cum urinis expulerit, arenosum ad ipsos sedimentum perueniet; sin autem totum id non expellat,& quod in farctum est, & solutu dissicile a renum cauitate suscipiatur, hoc incalescit, & exiccatur, ac lapidosam consistentia consequitur, ad quod cum aliud non absimile,ex caua vena, ob latitudinem dictorum meatuum transmissum colligitur, augescit,&fit lapis maior. Vnde patet, ad hanc lapidum generaxionem, non solum debilitatem virtutis
expulsivae renum concurrere sed etiam latitudinem dictorum meatuum, scuius ratione, materia apta ad formationem lapidis traducitur a vena caua ad renum cauitatem. Nec huic sententiae refragatur locus Galeni adductus Lib. 3. de Alim .Fac.Cap. de Lacte acido, cum inquit, quod renes calidiores, sit ue tales sint ob naturalem intemperiem s siue ob alium quendam aspectum, ipsis postea ad sentitium, qui meatuum transitus pro caloris modo latos non habeant,ad lapidis gemerationem sunt paratis quoniam hic non loquitur de meatibus, qui ἱ caua vena pertingunt ad renes; sed de eis, qui sunt in renibus ipsis, S per quos sit
transitus materiae 1 renibus ad ureteres. Quare, his constitutis, illi erunt paratissimi ad lapidum generationem, qui latos habuerint meatus eorum vasorum, qui a vena caua ad renes pertingunt, & qui debilem vim expulsi-uam renum habeant, & quibus meatus a renibus ad ureteres lati, pro ratione caloris non snt. Tria haec valde reddunt hominem ad huiusmodi asse ctum paratum, in quo si adsit calidi ias effatu d igna, & praesto sit materia apta ad genei ationem lapidis, necessario eadem succedit. Ex quibus liquet, quae indicationes sucri ut desumendae a Medico, qui hunc affectum iuxta rationem curare sibi persuadeat. Cur lapides in pueris non generetur in renibus, sed in vesica, inter alias, duas assignat causas. Prima est, quod pueri, propter robur virtutis expulsi-uae, expellunt materias a partibus superioribus ad inferiores. Secunda est, quoniam cum humores, &succi sint subtiliores in pueris, &adolescentibus, quam in senibus ; ideo in pueris facile descendunt hi humores arent.bus ad vesicam. At quoad primum, Galenus Lib. G. Epid. Sect. S.COm. I F. dicebat, in pueris non tantum expelli materiam a renibus, ratione roboris naturalium actionum eorum; sed etiam, quia st potenti ipsorum calore sunduntur illae materiae, quae suis postea per angustos meatus facile pertransire queunt. Quoad secundum, monet ibidem Gal. in pueris succos crassos ani dare , s eos tenaciores esse, quam in senibus ι dicebat enim, supponens crassam
esse materiam in pueris, hanc quinetiam tenaciorem esse; quoniam magis ab insitio calore elaborata est; quod rationi congruit; nam quaecunque a calore concoqucndo mut/ntur, temporis proce u lentorem quendam acquirunt, etsi ab initio nullum habuerint . Ea quibus Galeni verbis satis liquet, in pueris, non humores subtili