Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

341쪽

rie frigida, ex qua indispositione inducitur animi desectus , quoniam in anfectu vermium non adest illa intemperies positiva. Quare per butimum,abusive intelligit ingentem appetentiae deiectionem.

Ea conditio, quod vermes moueantur in sero, vera est tantum de Ascaridibus, ad mentem Hippocratis Lib. G. Epid. Sect. r. Tex. I 1. & Lib. a. Epid. Sect. I. in i . dicentis Ascarides exacerbari ad mesperas. Quod, & assirmabat Galenus,& testatur experientia; qui enim ascarides patiuntur, parum molestantur caeteris temporibus, praeterquam ad vesperas, & ad noctis principium ; tunc enim validissi md insurgunt, & patientes molestissimh inse- stan t; de alijs autem vermibus haec sententia nequaquam constat; cum, &lati, & longi omni hora, & omni diei, & noctis parte indiscriminatim affligant ; quod praeter experientiam, abundE testatur Hippoc. de Ascaridibus, citata sententia; cum enim hoc distinctE, & proprid, ac determinatE aErmauerit de Astaridibus, non autem de alijs, certissimum est argumentu , caeteros vermes,praeter ascarides,determinath non moueri, nec exacerbari ad vesperas.

Cap. III. Ad mentem Aetij, ex Herodoto Lib. 9. Cap. 39. inter signaveris inium, proponit rufi siccam. Sed alias notaui, hanc sententiam merito improbari a Gal. Lib. 6. Epid. Sect. a. Com. IT. & 2 q. Dicebat Gal. Lib. de Theriaca ad Pisonem, quandoque lumbricis intestina

occupantibus, timachum insatiabiliter cibum appetere. Praeterea,tatum mermem --nem cibum a sumptum depascentem, esse causam, mi inde totum corpus emacietur.

Quam sententiam cum viderit Auic. haec habet. Cum latis autem, G rotundis oppetitur secundumplurimum multiplicatur, idest,qui habentiatum vermem, vel lumbricos teretes, plurimum intensam habent appetentiam; cuius duae ab eo assignantur causae. Prima est; quoniam hi vermes plurimum recedunt, &Plurimum absunt a stomacho,quare cum ab eis stomachus,ob longinquitatem non laedatur, inde etiam multum potest appetere; secunda est quod hi vermes rapiunt cibum, & inde sunt causa intensae famis, seu assiduae, ut ait Aetius . sed si hi vermes longius distant a ventriculo, quomodo possunt absumere cibum, & inde samem eam excitare. Quare non deberent distar Iongius a stomacho. Nec hoc asserit Galenus, quamuis dixerit, lumbricis intestina occupantibus, stomachum insatiabiliter cibum appetere s licetentui lumbrici debeant esse in intestinis;non tamen, si remotiores, & plurimum distenta ventriculo, possunt famem excitare; sed debent esse in superioribus, ut vicinitate sua chylum descendentem absumentes, de inde coris poris nutritionem impedientes, sint causa illius insatiabilis appetentiae ab ijsdem inductae, ex continua scit. totius corporis, non instaurati attracti ne s hinc enim fames illa insatiabilis pendet. Quo autem ad vermem latum,

hoc sciendum est, quod non semper cum eo est sanies illa assidua; sed solum

cum ad tantam magnitudinem excreuerit, ut ventriculum attingat; tunci enim totum depascens cibum assiimptum, est causa illius famis, de ratione cosumptionis cibi corpus emaciatur;quod non accidit nisi cum hoc animal ventriculum attingit 9 quod dicebat Hipp. Lib. Cit. his verbis. aut hane bestiolam habet emper malidus est, quod tunc temporis est, cum nondum mea ric -

342쪽

334 Petri Salii Diversi in Avie

lum contigerit subiungit autem. cum mero debilitatur, mix sustinet, rasic tum tinea enim earum raram, quae eventriculum intrant partem aliquam sumit, quod tune contingit, quando ad mentriculum seque pertigerit. Quapropter ad inducendam hanc famem, requiritur haec propinquitas in lato verme, prout illa in Iumbricis rotundis,quod sint in superioribus intestinis; non autem ad hoc conducit horum vermium Ionginquitas, ut docet Auic.

Quod addit Avicen. de signis astaridum, videlicet, quod sint inseparabilis

commotionis, veritati non consentit; summo enim mane, & usque ad meridie raro patientes ab his infestantur, licet postea ad vesperas, & ad noctem valde exacerbentur, nec ullum habeant dierum interuallum. Cum autem subiungit. Et quandoque adeost fortis, donec accidat θnc pe, dissentit ab omnibus scriptoribus; nullus enim docuit, ab Astaridibus vllum induci symptotria metuendum; at hic docet ipse, quod usque ad syncopen deducit. Sed haec

est imaginatio pura Avicennae 3 quoniam nec ratione symptomatis , cum hoc nil aliud sit, quam pruritus, & commotio in ano ; nec ratione loci, cum non habeat consensum cum cordes nec ratione assectus , cum vermes hi sint pusili, nec praui habitus, possunt inducere syncopen . Experientia autem mihi, qui viderim fgrotantes, qui cum per decem, S duodecim annos ab hoc a flectu infestati me consuluerunt, testata est, nihil aliud printeream molestiam, quae ex pruritu, & commotione illa in ano persentitur , diuexare, aut affligere hos aegrotantes. Cap. I V. Monet Avicenna, Medicinas interficisntes Ucarides c fortiores his qui threstiunt longos, ct istas, quae interficiunt a scarides, ἐν rotundus, etiam interficere lutos et ermes. At hic considerandum est, an loquatur de Medicinis per ostissumptis; aut infusis, S suppositoriis; nam, quoad astarides, nullam habemus indicationem curandi eos assumptis per os, nisi quatenus materiam,ta lamitem eorundem removemus. Cuius ratione, nullus Graecorum docuit curare astarides per assiimpta ore; quo stante, nulla est comparatio, nec similitudo inter interficientia ascarides, & longos vermes, quoad asesumpta peros. Unde ratio illa Avicennae, quod ascarides sint remotiores ab eis, quae bibuntur, licet vera sit; non tamen facit ad rem. Quo autem ad eam sententiam, quod quae interficiunt ascarides , & lumbricos teretes , interficiunt etiam latos, est omnino resicienda; nam longe validiora, dc Whementiora requiruntur medicamenta ad latos, qu in ad caeteros omnes vermes. Et mirum quidem est, quomodo hoc dixerit Avicenna, qui Vel haec non est expertus, vel non curauit ullum, vermem latum habentem; ma-mo hic vermis latus adeo valide reluctatur validioribus medicamentis , ut *pissime nulli etiam, quamuis vehementissimo cedat j & ideo diutissime perduret, & quidem ad plures annos. Nam licet non cedat, non perimittamen patientes hic vermis ex se; cum enim pereunt, non accidit ob vermem; sed quoniam emaciatum, & absumptum corpus diutius caeteris mor-bificis causis resistere nequit.'Ideo dicebat Hippocrates loc. cit. Tinea quindem sponte non exit, nec perimit ,1M consenescit. Quare non est quod dicat Ausecenna, medicamenta interficientia ascarides, ta lumbricos teretes posse etia merficere latum vermem. Cap.

343쪽

Lib. IIL Fen. XVI. Tract. V. 3ῖς

Cap. V. Quod oleum, est proprie Omphacinum interficiat mermes, or specifice lator,

quod extrahat ipsum proptersuam lubricitatem, sunt merae nugae,quoad latum vermem; imbecillimum enim est medicamentum, de nulli usui in hoc casu, Iicet optimum si quoad teretes; cum oleum insectis sit inimicum,&noxium. Cap. VI. Mirum, quomodo inter medicinas frigidas, recenseat semen coriandri; cum intelligat siccum, & semen apis, y folia persci, Sc reliqua quae addit,

nisi eas vocet frigidas, quatenus exhibentur cum Dr. acciso, mel lacte acetoso iquae apta sunt dictorum qualitatem calidam remittere. Quod Melon interficiat mermes, solutione educat eos, solus docuit Avicen. qui tamen mihi suspectus est, quoad vim necandi eos, licet possit valere ad eductionem, propter validam abstersionem, quam possidet scuius ra tion Odicebat Gal. Lib. 2. de Alim. Cap. proprio eossordidam cutem abstergere, stlentes, or alphos in cute detergere, st aduersus renes calculo laborantes conuenire;

nam hac vi abstergente possent lumbricos ab intestinis auellere, eosque separatos extra corpus detrudere a sed qua vi possint eos necare non est facile

indagare.

Cap. VII. Nisi adhibeantur remedia, quae satisfaciant ei indicationi, de qua

scripsi in annotationibus Cap. a I. de quae possint substantiam recti intestini corroborare, ut inde eius aptitudo ad generanda haec animalia tollatur, curatio in cassum tentabitur; quoniam medicamenta ab Avicenna, de alijs Auctoribus proposita facient tantiis ad enecandos, Se educendos vermes iam genitos; non autem ad prohibendam eorum generationem; quae sota prohibetur per adstrictionem, de per corroborationem eiusdem partis. Ad quod faciunt medicamenta valde siccantia i &adstringentia, de praecipue

s amara.

Cap. VIII. Inclysterum usu oportet habere delectiam. Nam non Omnia omni tempore conueniunt: cum enim vermes sunt vitii, de validi, acria, de amara infusa sunt aliquando causa maioris noxae; nam ista animalia, ex ac rim nia, de amarore medicamentorum, solent refugere ad partes superiores, deinde maiora symptomata excitare. Tunc autem hi clysteres conueniunt, cum vermes vel mortui, aut semimortui, ac torpidi existunt; tunc enim facient ad eductionem eorum, Se ad intestinorum abstersionem. Quare nona

indiscriminatim, prout ab eo proponuntur, veniant in usum clysteres pro positi ab Auic. p. IX. Quod dictum est de clysteribus, idem dicatur de Emplastris; nam validiora, si adsit febris,& vermes sint copiosi, de validi, solent efferare lum .hricos, qui huc illuc repentes magis stimulant aegrotantes. Quare ab his emplastris abstinendum esse censeo in dictis casibus, nisi temperentur quibusdam frigidioribus, id astringentibus, quale est acetum, dc composita ex aceto, Sc succi, vel citriorum, Vel limonum, vel aurantiorum, vel huiusce ordini S.Cap. X. Monet non imperandam esse inediam his, quia lumbricis insistantur. Et iure quidems cum vermes cibum non habentes exugant partes ipsas solidas, Sinde verenda inserant symptomata; prout autem inedia est mala, ita, de repletio non est bona quia hi uc postea succedunt cruditates, a quibus

344쪽

ns Petri Salii Diversi in Avie.

fouentur, & vegetantur vermes; quod vitium solet etiam commune esse, mulieribus, & nonnullis Medicis, qui Vt inediam vitent, ad oppositum,id est ad repletionem declinant. Cap. XI. Curatio haec sicuti est breuis, ita etiam est imperfecta; quo enim ad locum assectum, omittit localia remedia, quae sicuti necessaria sunt, ita

etiam ab Auctore non erant praetermittenda.

Fen Decima Septima Tractatus I. Cap. Prim.

Cap. I. Ausas dissicultatis in curatione assectionum sedis, exscribens 1 a Galen. Lib. s. de Comp. Med. secundum loca, cum deuenit ad causam ex vehementi sensu, haec habet. Et quoniam est mehementis sensur, multiplicatur dolor eius ,-multitudo doloris attrahit. At Galenus paulo aliter hanc sententiamexpressi, dicens. βuia, humiditas, fidi caliditas ipsius loci furantibus, simulq9 Irigefacientibus opus habens non parum confert ad hoc, mi aegre curabilis ani a sectio existati, si quidem mordent astringentia; merum locus subtilise supraeditus acrimoniam ferre non potest. Haec Galenus. Ex quibus patet, sensum exquisitum facere ad difficultatem curationis ex se, non dolorem; qui a d lor sit a medicamentis non proportionatis huic loco; non autem a locis aD secti S.Cap. II. Differentiam illam haemorrhoidum,in morales, errucales, ue , credo esse desumptam a figura. At sciendum cst, in sede Thymos, Ficus , Clauos, Verrucas, tum formicarias, tum Acrochordonas, quarum affecti num nulla est, nec appellari potest haemorrhois; ad quarum similitudinem sorsan Avicen. hanc haemorrhesdum, praeter Graecorum opinionem apposuit. At Graeci, sicuti harassectiones ab harmorrhoidibus, nomine; & re dia singuuntur; ita etiam de his sub diuersis capitibus tractauerunt; ut haberi potest ex Aetio Lib. I q. Cap. q. & F. Ea sententia haec habentur. Et non oportet quod in haemorrhoidibus apertis currentibus, sanguinisfluxus retineatur, donec perueniat ad debilitatem, se molli cationem genuum,Wcomprehensionem Incopes, y mideatur sanguis non niger, est sententia discriminis plena; quoniam licet ubi ca accidentia superueniunt, enixe tentandum est sistere sanguinem; non tamen prudens Medicus haec expectare, sed praevertere debet; cum ex dictis accidentibus, calor innatus ad extinctionem, & inde patiens ad hydropem deducatur. Inter signa habentium haemorrhoidas, ponit colorem citrinum tendentem ad iriditatem. At sciendum est, hoc signum non esse simpliciter habentium haemorrhoidas; plurimi enim ex ijs laborates more cosueto fluentibus Optimi sunt coloris, ut experientia quotidiana testatur; sed eorum tantum, qui superfluum haemorrhoidarum fluxum patiuntur, hinc enim vitiato hepatis temperamento, corrumpitur simul uniuersi corporis color. Cap. III. Pro curatione haemorrhoidum, monet secandas esse inferiores menas. At distinguendum fuit, an harmorrhoidum fluxio esset cohibenda, an conseruanda, nam si sit cohibenda, superiores venae, non inseriores secandae

sunt; si autem sit fouenda, potius inseriores, ut docebat Gal. Lib. de Curatione

345쪽

Lib. III. Fen. XVII. Trach. I. 337

tione per sanguinis missionem, Cap. 19. quo loco haec habet ' caetervmsi re

tentae haemorrhoides retenti sanguinis occasio sint, squidem cohibere ear moles , qua in brachio; 'prouocare, quae in cruribus sunt menas, secare conuenit. uando cursus facit accidere θncopen, sumatur, inquit Auic.sauich hordei, cum spodio, luto armetio. At pro persecta huius symptomatis curatione, recur rendum est ad Gal. Lib. I. ad GIairc. Cap. de Cura Febr. cum accidentibus. Inter medicinas haemorrhoidibus conuenientes, non recenset aperientia, de quibus satis abunde agunt Graeci, S quorum etiam inserius meminit ipse Avicenna. Cap. IV. In expositione Aph. I r. Lib. c. in quo haec habet . A distarnis sa nato haemorrhoidibus ,si mra non seruetur, periculum est aquam inter cutem, mel tatim aduenire, Aetius dissentit a Gal. quoniam vult, illa verba, si mna non semiretur, intelligenda esse, si non seruetur , id est , si non conuenienti dieta notis Praeseruetur; & per sanationem, monet intes ligendam esse persectam hae morrhoidum curationem; ita ut haec mens si Hippoc. quod qui persecto /ab haemorrhoidibus omnibus his ablatis sanantur, periculum est, ne i hydropem, aut tabem incidant, nisi conuenienti diaeta praeseruentur. Quo stante, reprehendit Galenum, licet eum non nominet, qui legerit Aph. hoc, sensu , quod in haemorrhoidibus antiquis, ct con sietis sanandis, nisi mna hom uis conseruetur immunis a curatione, mi per eam sanguis melancholicus educi queat, periculum est ne hydrops, aut tabes superueniat. Quam Galeni sententiam, omissa Fexpositione, & sensu Aeti), suscepit Auic. iure quidem merito. Nam Galenus Text. Aph. tuetur; Aetius verb eum corrumpit. Praeterea, rationi ma gis consentit Galeni sententia, quam Aetij, ut apparet ex Gal. Com. super Citatum Aph. Sed praeter haec, quod Galenus, ad mentem Hipp. Aph. e. Posuerit, haberi potest ex Lib. q. Reg. Acut. x. I 23. ubi proposit limmorrhoidum cura, haec habet. Deinde comprim.ns, ct contabefaciente micris -- dicamento, nequepriusquam deciderit, perfundes, namque perpetuo relinques, ct po-μαpurgabis Elleboro. Hoc idem , licet non ita expresse haberi potest ex Lib. G. Epid. Sect. 3. Tex. 38. ubi locutus de sanatis haemorrhoidibus, haec ha-Bet. Medela quidem multis importune adhibita, talibus non tarde capti Gorpem qniciose c. Ex quibus liquet, si una non seruetur, non tantum quae dicta sunt in Aph. sed etiam plurima alia mala, de quibus Lib. cit. Epid. Tex. 3 7. Ω- Peruenire possunt. Qitare sententia Gal. hoc loco ab Auic. suscepta praes ratur sententiae Aeti). Si haemorrhoides sint per inti em, mel per ligationem auferendae, pudoromiam bolicaepremittendam esse monet. Et hoc quidem iure; quoniam sectio inscriorum venarum, cum moueat sanguinem ad partes infernas, a quibus in praesenti casu reuellendum est, esset noxia; sectio autem superiorum retrahit materiam ab inferioribus, & ideo, ratione revulsionis conueniens

erit.

Cap. V. Ad aperiendas haemorrhoides , proponit phlebotomiam saphenae. At Iicci laudetur a Gal. sectio venarum inseriorum, cum haemorrhoides sunt Prouocandae ό non tamen ad cas prouocandas probatur; nam Gal. ibi do ς Vi quae venab ineunte Vere, ad praeseruationem, di plenitudinem tollen-

346쪽

ub Petri Sassi Diversi in Avici

dam sit Aeahda, descendensque ad casum haemorrhoidum,direbat,ad Estne

Draeseruationem, si patiens sit assuetus harum euacuationi , secandas cile lu- λDeriores venas, si haemorrhoides essent cohibendae; inferiores autem, uorouocandae. Non equidem quod peream sectionem intendat, vel prouincare haemorrhoides, Vel cohibere; sed ut per eam sanguinis molem im-nuens, & hominem a morbo praeseruans, si fuerit scopus prouocandi haemorrhoides, per superiorem venarum sectionem, non auertat Languinem a partibus inferioribus; si autem sit intentio eas cohibendi, per semonetia venarum inseriorum non moueat sanguinem ad partes infernas. Ex quidus liquet, Gal. mentem non fuisse, Ut per secti opem venarum inferiorum aporiantur haemorrhoides, quod sicuti non docuit Galenus; nec etiam tellatur experientia; immo sectio venarum inferiorum diuertit ab harmorrhoid ibin , ut patet in earum inflammatione; ubi enim phigmonem patiuntur, sectio harum venarum , si plenitudo non sit magna, reuellens ab haemorrhouimus,

maximum praestat iuVamentum . .

Cap. VI. Ante puluerioriones, ct fissumigatioud mentes res μ' tu r sarcocolla in aqua dissoluta. Sed quae proportio est sarcocollae cum reme diis deinceps ab eo propositis nam illa sunt, vel caustica, vel extreme lio cantia; sarcocolla autem leuiter exiccati constat ex substantia emptaula

ca,& meatus obstruente . . ..

Cap. VII. Sententia illa , quod ad antindas hae soldes conuenit lini menti factum cum myrrhas quoniam ipsa corrodit haemorrhesias, di destruit eas omnino

satis dubia a cum myrrha nihil facultatis corrosiuae habeat, δέ ς ς , Z iexiccetque tantum in secundo gradu , nisi forsan, per intς 'SAvicenna quancunque exsiccationem 4 , . ICap. VIII. Agens de medicamentis sedantibus haemorrhoidum dolor sdeuenit ad contemperantia , et et adoptata. Sed satius suit cata asMOloris expcare, ut pro diuersitate causarum diuersa applicentur medicamenta, 'uersa adhibeatur curatio ι quae non tantum ratione localium, ieci et lana tione Vniuersalium medicamentorum,diuersa est' nam cum hemorrnoi dolor fiat, vel ratione flatus, vel ratione plenitudinis, vel ratione acriuhumorum, vel ratione inflammationis, non unica conuenit curandi ratio

Quare suit distinguendum, tum de causis, tum etiam de modo cura diuerso; pro quo relegandus est Medicus ad Gal. Lib. I 2. Meth. CaP. T. S8. quo loco dolorum perfecta, N absoluta traditur a Galeno curatio . . Cap. IX. Sicuti docuit Avicenna,localia remed: a apta ad i en rhoidum fluxum; ita etiam praescribere debuit ea uniuersalit quae locatum administrationi erant praemittenda, sicuti sanguinis natilio, frictiones, ligturae, & similia, quae possunt auertere materiam a loco allecto. Cap. I o. Cur porra, ct cepae, quae sunt praui succi, S acrioris substantiae psint tuto assumi a patientibus haemorrhoidas, fuit declarandum ab Cap. X l . Laudat in curatione horum apostematum, phlebotomiam. At nos explicat locum, qui determinandus erat; sed de hoc alias scripti.

Differentias rhagadum a loco, quas explicauit Aetius Libs i

347쪽

Lib. III FG. XVII. Trasi L 3i

bmisit, pariterque,ex causis, eam quae frequentius accidit,praetermisit; nam rhagades cum lapius sani ex humore acri affluente, quim ex quacunque alia causa; ita etiam haec inter caeteras erat recensenda. Cap. XIII. Quoniam rhagades quandoq; indurantur, & callosae sunt, cuius ratione, contum aces admodum evadunt; ideo ab Avicenna harum rhagadii curatio erat explicanda, quam ab Aetio exscribere, & docere poterat. Cap. XIV. Sicuti admisit, inter cibos habentium haemorrhoidas, poma, cepas, pariter admittuntur in curatione rhagadum; sed forsan Avicenna multum his delectabatur, ac proinde ea potius ad oblectamentum patientum, quam ad eorum iuvamentum proposuit. Cap. XV. Inquit. Res luto sphinctere, mbi eius fiat tensio ad exteriora, propter ex eum faecum,multoties succedere colicam, proprer illam tensionem, quae ex duritie cognoscitur . Sed quae communio est sphincteris cum intestinis superioribus pnulla sanh. Quare, non videtur rationi consentaneum, quod propter eius paralysim, licet tensio ad exteriora succedat, subsequi debeat colica. ap. XVI. ci erex euphorbis penes me ita est suspectus, prout forent omnia adurentia; cum sit causticae facultatis, & tenuium partium. Quare, Vel parcissime, & valde temperatum admittatur, vel nullo pacto in usum veniat, hac potissimum ratione, cum plurima pro stet sylva medicamentorum calefacientium, non adurentium, quae ad hanc curationem tuti, assumi possunt. Cap. XVII. Ani procidcntia non est idem a flectus, ac ani moli catio. Nam inani mollificatione, seu paralysi, musculus sphincter non mutat locum sed itantum laxatis fibris, permittit faeces inuoluntari E excerni ; in ani aute

procidentia hic musculus mutat locu uenam cum nititui paties laces excernere, in ea contentione evertitur sedes; unde hic musculus a partibus internis ad externa,egressus, apparet euersus. Tuc aute si hic musculus,excretisfecibus intus non retrocedit, hic affectus ani, seu egressus, seu procidentia vocatur . Verum sciendum est, quod haec procidentia non est a flectus proprius ipsius musculi sphinisteris, constringentis anum ; sed illorum duorum musculorum, qui supra dictum rotundum musculum siti sunt,& quorum usus est retrahere sedem ad superiora, si exterius vergat; hi enim si aut resoluti, aut imbecilles suerint, vel retrahere sedem nequaquam pollunt, Vel vix reducunt , ita ut manuum subsidio taph sit opus y ut expressi h docet Galenus Lib. s. de Vsu Partium Cap. Iq. Horum igitur musculorum affectus est aniprocidentia; licet musculus rotundus, & constringens euertatur, & extra, Proprium locum exporrectus maneat. Assectiis autem erit, vel re lutio, vel imbecillitas ex aliqua intemperie, seu pura, seu cum materia, ut plurimum nutem frigida, sed is pius humida, cuius ratione Graeci, ad huius affectus curationem, omnia serε exiccantia proponunt. Attamen haec affectio, si curanda veniat, debet id fieri, tum cognita causa, tum etiam ab ea sumptis indicationibus curatiuis; non autem simplici via, & modo ab Avicen. S reliquis propositis; pro diuersitate enim causarum, diuersa etiam curandi ratio requiritur; Atq; haec intelligenda de procidentia ani simplici. Vbi enim

ex apostemate sedes tumens retrahi non potest,tunc illi duo musculi,rotundo imminentes non sunt affecti; sed sphincter tumens, S apostem a patiens, Ff x cuius

348쪽

346 Petri Salii Diversi in Avic.

euius tumoris, & apostematis ratione, sursum retrahi non potest, cui tunc' temporis curatio debetur . . iCap. XIX. Fistularum curationem satis imperfecta docuit; de qua nil aliud

nec ego dicam, cum hoc ad opus chirurgicum pertineat. Cap. XX. Quod pruritur in avolat, tum propter ascarades y tum propter humores salsos, satis patet. Sed quod hic sat ratione viceris seniosi, non ita est ratio- , . ni consentaneum; cum hinc potius dolor, quam pruritus fiat,nili ab humore. salso excitata fuerit, non dixerim ulcus, sed excoriatio. Cap. XXI. Si pruritus pendeat ab humore nitroso,ta salso, considerandum, an aliunde transmittatur, an generetur in loco assecto; si aliunde transmittitur, membris mittentibus prospiciendum est; si autem in loco assecto ge- neretur, huius habenda est ratio; sed quomodo praecedentibus uniuersalia hiis, deueniendum est ad alterantia membrum, hanc generans materiam . Hoc dixisse volui, ut moneam Iuniores, sola purgatione, & loci assecti e purgatione non debere esse contentos; nam hi pruritus solent esse diutu hni, N per annos perdurare, nec si pluries evacuentur, minin E sanantur, nisi semes morbi, idest intemperies membri eam materiam generantis corrigatur.

Cap. XXII. Quoad curationem ulcerum ani, relegat Medicum ad Fen. Is Τract. Σ. Cap. T. Sed longe disserunt, curatio ulcerum intestinorum, & vl- cerum ani. Quare remitto lectorem ad Gal. Lib. s. de Comp. Med. secv

dum loca, sub finem.

Fen Decima Octava Trach. I. Cap. primum.

Cap. I. D Ationem explicans Avicenna, cur Ren dexter stum habea: IV elatiorem, quam sinister, inquit, hoc factum fulse, mi propinquiorcsit hepati, suer mi magis trahat ab ipso hepate. At manifeste apparet, tum ex situ, tum ex propria etiam renum functione, renes attrahere a vena caua,non

autem ab hepate. Quare, pro cognitione huius elatioris situs renis dextri, recurrendum est ad Gal. Lib. s. de Usu Partium Cap. s. ubi tres huius asignat causas. Prima est, quod si renes h directo positionem haberent, his ad oppositas partes trahentibus, alter alterius actioni impedimento esset. Secundo, quod cum viscus, quod principaliter purgandum erat a seroso humore, in dextris locatum iit,& plurima ex gibbis iecoris germina in partem ipsius venae cauae dexteram immittat s hinc propinquius, & E directo situm est, ut facilior fiat attractio. Tertia est, quoniam cum ex praescripto naturae, S ob multos usus, iecur non e directo lienis, sed illud elatiori in loco, hoc in decliuiori locatum sit, iure renes eodem ordine disponi debuerunt, scilicet, ut ren dexter altior st y quoniam hic locus erat vacuus , sinister depressius, quoniam a liene occupabatur, situs esset.

In duobus casibus animaduertit Avicenna Renes excernere aquositate a guinolentam. Primus est, ibi Di d biles, ex quo i, Ut attracta serositas nonpuri- si et ur, in inde remaneat sanguinolenta. Secundus est, quando hepar debile existens nonseparat aquositatem .sanguineitate, qua demniens ad renes, ob eius copiam, ab

349쪽

Lib. III. Fen. XV III ' Traist. I. a l

ue vinci nequit, sinde lotium sanguinolentum remanet. Quae Avicennae sententia scuti est vera; ita etia debuit distingui per propria signa, ne ex ignoratione loci affecti remedia alij loco non affecto a Medico non diligenti applicentur . Distinistio autem in hoc sita est, quod pr*ter signa praecedentia,

quae indicare queunt, vel renes, & non hepar, vel hepar, & non renes affectos esse, considerandum est lotium ipsum; nam si tale excernatur, vitio debilitatis renum, subsidentia facta residet, quod sanguinem aemulatur; ante

autem subsidentiam, si charta hoc lotio madefiat, tingitur quoquo pacto a lotio. Si autem hoc fiat vitio hepatis, nec si illa subsidentia, nec ita tingitur , si quid imponatur in eo, sicut fit quando facta est excretio renum vitio.

Et renibus, inquit Avicenna aduenit nermus parmus, ex quo creantur panniculi eorum. At hic sermo est amphibologicus; duplicem enim potest habero sensum, scilicet, vel quod ad renes perueniat nervus, panniculos eorum ensormans, non autem intra renes s Vel quod intra renes prius perueniat nervus, & quod postea ex eo formetur panniculus. Sed res ita explicanda est, quod renes in parte carnosa nervum ad deserendum sensum recipiant, sed perexiguum . In partibus autem caeteris, Videlicet, & in membrana ex te ita, &in ventre interno, & vasis adiacentibus magis manifestum, S magistin signem, quorum ratione fit, Vt renes quoad partem carnosam, si ea sit asia Tecta, tantum grauantem dolorem y quo autem ad caeteras partes, si laborent, acutum percipiant. Quorum dictorum sit testis Galenus, qui Lib. s. Epid. Secit. I. Com. 6. dicebat. Eodem quoque tempore, si obstructio aliqua ipsisfiat, aut mediocris phlegmone , grauitatis magis, quam doloris sensus e incitur, quemadmodum in iecore , propterea quod, ut renes, ita, fidi iecurperexiguis neruis praeditum est. Lib. autem 5. Ap b. Com. F. dicebat. Velutis renum pars carnosa patiatur inflammationem, dolor est gratiis, quemadmodum et ipse inquit in Epidemjn; ita illum nominans, qui veluti cuiusdam ponderis, loco incumbentis inu sit sensum ; alijs mero partibus, quae sunt in rene patientibus, dolor sentitur acutus.

Dico autem alias partes, tunica cic hunc obtegentem ,- entrem eius interiorem, eas, quae ad hunc terminantur, arterias, I menas, ac praeterea ortus masorum

.vrinariorum.

Cap. II. uando multiplicantur aegritudines in renssus, debilitatur hepar, ita viperis ueniat res ad hydropem, siue renes sint calidi, siue figidi, inquit Avicenna. At scie- dum est, licet omne membrum, cui hepar compatiatur, ita ut eius calor innatus extingui possit, possit esse consequenter hydropis causa; tamen hoc rarissimum est, quod fiat ratione renum ; nec tantus est consensus hepatis cum renibus, ut possit facile hepar renibus patientibus laborare immo sexcentos nouimus, qui, S intemperies calidiores, & frigidiores renum toto vitae spatio passi sunt, prout & alia plurima mala circa eosdem, quorum tamen nullus hydropicus euast. Quare affirmo, casum esse possibilem, & iuxta rationem; non tamen ita esse experientia comprobatum.1zap. III. Ea sentcntia, quod aegritudinibus renum a societur Iaucitas urinae, satis praeter rationem apparet; cum in diabete plurimae urinae sit excretio;quq tamen nullius partis est magis proprius morbus, quam ipsorum renum. cap. IV. Licet urinae ruberi possit consim renam caliditatem; non tamen ex uri-

350쪽

341 Petri Sali1 Diversi in Avie.

nae rubedine necessario significatur renum caliditas; iam enim ex superioribus patet, poste rubicundum apparere lotium, ex renum imbecillitate; quartum ex frigida intemperie, tum ex calida prouenire potest. Praeterea, notum est, hydropem sequi lotia rubicunda, quae renum caliditatem minime testari post unt. Quod pinguedo circa renes possit si renum caliditate colliquari, satis patet; quod

. aute, quae est in ambitu totius corporis, hinc colliquari, & consumi queat, non ita admittendum; nam ad colliquandam pinguedinem, quae est in toto compore, requiritur Vniuersalis cause,non particularis. Vnde apparet, in febribus colliquefacientibus, & morbis acutis, qui sunt cum febre, fieri tales colli quationes, quarum fgnum est illud loti, genu , de quo Hippocr. Lib. 2. Progn. 3 3. Quae colliquationes pariter in prauis, S pestilentibus febribus quandoque succedunt; quarum meminit Hippoc. Lib. a. Epid. Sect. 3.Τex. 6 I. 67. N Tq. Vnde censeo, colli quationem pinguedinis totius corporis, non necessario consequi caliditatem renum; tum quoniam experien tia constat, in pluribus corporibus pinguibus adesse calidam renum iotem- periem, tum quoniam ad colliquandam totius corporis pinguedinem, roquiritur uniuersalis causa, non particularis renum affectus; qui nisi uniuerso corpori communicetur, nec potest talem colliquationem inducere. Cap. U. In curatione caliditatis renum , omittit Avicenna uniuersalia, quae

particularibus praemittenda sunt;& hoc quidem, vel supponens ea adhibenda esse; vel eadem negligens. Attamen, si recta curandi ratio explicanda erat, de his etiam suit commonefaciendum, quoniam seu plena, seu in pura sint corpora, non possunt sine his recta methodo, nec selici successu facile ad naturalem statum reduci. Cap. VI. Sicuti rubedo urinae, non caliditatis renum; ita nec eiusdem dycoli ratio frigiditatis potest esse demonstrati um signum; cum ex cruditate materia haec eadem sequi possit; immo, nec semper frigiditatem renum sequitur urinae discoloratiot nam sicuti iam dictum est, si sint imbecilli renes ex intemperie frigida, non tantum discoloratum non erit lotium, quinimo S rubi cundum, & sanguinolentum. Quod dictum est de consumptione pinguedinis, ex renum intemperie caclida, videlicet, quod non possit fieri talis colli quatio ex sola renum caliditate, quae tamen fieri potest per consensum, ubi talis caliditas uniuerso compori communicetur, id pariter dicendum est de discoloratione totius corporis , ob renum intemperiem frigidam ; nam si tantum renes frigidiores

sint,non discolorantur patientes,ut experientia quotidiana constat; quae tamen renum intemperies frigida si reliquis membris communicetur, potest totum corpus discolorare colorem floridum corrumpere, & eum ad pallorem, S albedinem immutare. Eadem ratione procedit in curatione intemperiei renum frigidioris, qua in curatione intemperiei calidioris, videlicet omittens uniuersalia, quorum tamen usum in administratione localium,& particularium medicamentorum, quae ad alterationem membrorum usurpamus, non possumus tuto pr*r termittere.

SEARCH

MENU NAVIGATION