Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

361쪽

res, ut inquit Avicenna, sed crassos, & tenaciores abundare. Notat Avicenna, in urina puerorum plus salis contineri, quam in rinis senum; quoniam caliditas in eis es plurima,Winde pars terrea in mi ina existens ehementius aduratur, quam in f nibus. At hoc dissicultatem habet; cum calor puerorum, licet multus, suauis tamen sit, nec vim adurentem habeat; cuius rati ne, opera omnia naturalia in cis sunt benigniora, quam in adultis. C ap. XVII. Tradens indicia lapidis renum, ex parte doloris, inquit, quod tunc mehementior est dolor, cum generatur lupis; quia constringit, s coarctat locum , di cum

mouetur ad excretionem, reliquo autem tempore, mi elicet post eius generationem, antequam commoueatur, non persentiti iri nisii sensatiograuitatis. At ad perfectam rei

huius explicationem, scienduin est, ex Gal. Lib. s. Epid. Sect. r. Com. s. &Lib. de Ren. Dign.&Cur. duplici ratione poste generari lapides in reni-hus; in eorum scilicet,vel substantia, vel cauitate. Si generentur in substantia, a principio excretionis, ta dum ad excretionem commouentur, dolorem inducunt; tum quoniam in renum substantia sit continuitatis solutio, ex influente, & obdurescente materia; postmodum autem, quoniam irritat, ει stimulant, ac abradunt partes neruosas. Si autem generantur in cauit te, nullus fit dolor, nisi dum e proprio loco ad excretionem exturbantur quoniam adest cauitas ampla,& apta ad lapidis generationem, & retentio Mnem, absque ulla hesione succedente. Ex quibus satis clare poterit Medi cus, an lapis in substantia, an in cauitate renum sit genitus, deprehendere. Quo autem ad tempus quietis, post generationem, in quo dixit Avicenna, quod sola grauitatis sensatio persentitur. Sciendum est hoc praecipue verum eia se de lapide in renum substantia genito: hi enim, qui in cauitate generan. tur, sepe ad excretionem descendunt, nulla praecedente in renibus grauitatis sensatione.

Multa signa lapidis renum, de quibus Gal. Libris de Loc. AT possent addi Avicennae dictis. Uerum de hoc tantum agam, cuius solum fit mentio Lib. de Ren. Dign.&Cur. & est pudendorum tentigo; quod signum cum sit rationi consentaneum, ut ibidem probatur, & quandoque experimento firmetur, non erat dimittendum. Cap. XVIII. Ad tollendam materiam,pro generatione lapidis, in quo consistit praeseruatio ab hoc affectu, monet Avicenna, conferre assiduationem prouocationis , cum eis quae lauant mesticam, ex seminibus diuriticis. At Aetius Lib. lx 1 . Cap. I S. longe aliter monet, diuretica ad hunc usum assumenda, scilicet, per interualla, dicens. Tibant autem ἐχ ea, quae mrinam cient, per interualla quaedam, quasi assiduationem abhorrens. Sed ex Lib. de Ren. Dign.&Cur. habemus, diuretica esse ad hoc suspecta; cum calida, & sicca, & acria existant, vimque simul habeant coactoriam, ob quam, partem serosam secernentes, id quod crassum est, cogunt, ac compingunt. Quare non laudo assiduum diu reticorum usum, licet probem, ad renum expurgationem, eorumper interualla quaedam exhibitionem. Uerba illa. Et dormire super dorsum est ex eis, quae lapidi conserunt, sunt amphibologica; cum duplicem possint habere sensum, scilicet, quod dormi te supra dorsum conserat ad generationem lapidis; vel quod, dormire super

362쪽

3, 4 Petri Salii Diversi in Avie.

dorsum, eonserat ad curationem lapidis Renum; quorum cum primus sensus sit verus, alter reijciatur. Recensens Micenna qualitatem medicamentorum comminuentium Iapides, dicit. Ea conuenientia esse, quae incidendi mim habentia me mentis non sine aliditatis. Atque ex his,ea, quae sunt minoris caliditatis magis probat. Hocii dem habetur Lib. de Renum Dign.& Cuta quo probantur ea, quae tepidum habent calorem. Huic consentit Galeni sententia, Lib. 6. de Tuenda V Ietud. ubi haec habet. Nam calculosis, quae malis calefaciant dari nusto modo conuenit. At Oppositum Gal. Lib. I o. de Comp. Med. secundum loca dicebat. aua mero calculosis auxiliantur, inq. mnica facultate indigent, quae siccare, Er ab pergere, cum manipla qualitate potest. Sunt autem talia fere omnia amara . Sed cum amarus sapor non gignatur nis a superflua caliditate: igitur talia meis dicamenta non erunt debilioris, sed superfluae caliditatis. Sed praeter verba Galeni, prostant exempla medicamentorum, quae ab co recensentur, Mad hoc probantur, quae omnia sunt intens E calida. Ad hoc sciendum est, quod ex comminuentibus lapidem, aliqua sunt tepidi, aliqua intensi caloris, ut ea obseruantiliquet. Sed quae sunt tepidi caloris, sunt minus eff-cacia 3 potentiora autem , quae intensum possident . Quo ad usum autem eorum, quae tepidum, & mediocrem habent calorem,is debet esse continuus y quoniam temporis diuturnitate effectus suos facile produnt. Ea autem, quae intense calida sunt, per interualla in usum veniant ; quoniam si patientes diutius illis utantur, magis laeduntur; & ideo dicebat Alex. quod

his exhibitis, si non proficiant, desistendum est ab eis, S ad debiliora deueniendum. Vult enim, quod a principio, validioribus agamus, quae si nona iuvent, dimittantur; quia fgnum est, quod renum intemperiem augent. Quare eo casu, ad debiliora transeundum esse monet. Vnde nulla erit co tradictio; cum in primis locis laudentur leuiora, & quorum continuus usus esse potest; ultimis autem, validiora eligantur, & quae citb possint lapidem comminuere; quae si finem propositum non assequantur, dimittenda sunt;

cum eorum continuus usus sit suspectus. Cap. XVI. Quamuis Avicenna laudauerit magis, inter medicamenta lapides comminuentia, ea quae sunt minoris caliditatis; tamen recensendo ea,tum

smplicia, tum composita, iuxta Galenum, describit multa, quae calore intenso, & valido dotata sunt. Quare non haec erunt spernenda; sed ad usum,

cum ratione reuocanda; quorum etiam catalogum amplum secit Aetius Lib. II.

Fen Decima Nona Tractatus I. Caput I.

Cap. I. TMpropriE admodum locutus est Avicenna, dicens, mesicam esse formatam neruosam, ex neruis ligamenti; cum vesica ex neruis sit ncquaquam efformata; sed membranosa tantum sit, cuius ratione, proprijs neruis indiguit, ut sensum susciperet. Quoad tunicas, declarandum suit, vescam unicam habere tunicam, Omis nibus obductam fibris, propriam, alteram autem a peritoneo, araneis smi

363쪽

Lib. III. Fen. XIX. Trast I

lem, ut Acise omnem distensionem, & contractionem pati posset.

Cum inquit. Etsubtiliatus est Creatorsapienter in attrahendo aquositatem ad eam. Si per haec intelligit Avicenna, quod vesica habeat vim attrahendi urinam ad se, expresse contradicit Galeno, qui docuit, lotium transmitti

Per ureteras ad vesicam, non a vesica attrahi; nam si per vim attractricem vesicae lolium ad vesicam conflueret, ea plena existente, cum nulla foret indigentia, nulla seret attractio ; quare nullum unquam immineret periculum ex suppresso in vesica lotio. At cum ipsa repleta, non cessent renes Vrinam, transmittere,hinc cum magis semper repleatur,maiores succedunt dolores, maioraque discrimina subsequuntur. Cum declarat, corum mesticae anfractuosumfactum esse ad expellendam aquositatem admirgam, videtur docere,colli vesicae munus esse urinae excretionem. At ex Galeno in pluribus locis, aded clare habetur, urinae cxcretionem esse vesicae munus, ut nulla ratione probari opus sit, hoc ossicium non pertiner ad collum vesicae. Nisi forsan intelligat Avicenna, collum vesicae esse ex- Pellens, idest, esse viam, per quam Vrina expellitur ; vel collum vesicae est . expellens, idest, ad collum vesicae adesse musculum, cuius praeter caetera ,

hoc ossicium sit, ut quod excreti lotij meatum subierit, foras protrudatur uevi habet GaI. Lib. 1. de Usu Partium Cap. Ult.

Cap. II. Enumerans vescae aegritudines,&nocumenta, omisit illud,quod vesicae succedit ex longiori, & diuturniori urinae retentione; cuius ratione posea imbecillis secta,inepta fit ad excernendum lotium. De qua Gal. Lib. s. de Loc. Aff. Cap. q. & Lib. 3. de Sympi. Caus Cap. 2. & alibi.

Cap. III. Praeter medicamentorum formas ab Auic. enarratas, conserentes ad vesicam calefaciendam, facient etiam clysteres; quorum usus in vesicae assectibus nequaquam est contemnendus. Quoniam tamen periculosum est calefacere membra, pleno existente corpore; cum calida admota possint esse causa attractionis materiae ad vesicam, ac proinde maioris mali; ideo ante horum usum habenda est ratio to

tius corporis,

Cap. IV. Cum simpliciter alteranda est vesica ad frigidum,hoc maxima cum cautione est agendum; quoniam cum vesica sit exanguis, & proprio temperamento frigida, non ita innoxie potest tolerare refrigerantia. Quare vel semper aliqua refrigerantibus admisceatur,quae calorem eius innatum posisntfouere; vel impensh refrigerantia erunt vitanda; atque ubi necessitas urgeat, ad usum intense refrigerantium, seu stupefacientium, his administratis, noxam ex admotis corrigentia erunt applicanda. Quod notare vo. lui; quoniam vidi aliquando, ex admotis refrigerantibus pessima successisse symptomata, quae magis afflixerunt patientem, ratione intemperiet frigidae, quam antea ratione calidae.

Cap. V. Illa Avicennae sententia. Et quandoque mi is in sine eius, irinam moluntate y licet intelligatur ab eo de singularibus mictionibus, ex quibus exasperantur patientes a lapide, videlicet, quod postquam ceperint mete. re , postea sub finem inuoluntarὰ metant; tamen verius est de patientibus

illis, in quibus lapis confirmatus est: nonnulli enim ex his, cum diu a lapide

364쪽

us petri Salii Divers in Avic

suerint conflictati, tandem deueniunt ad inuoluntarium, & continuum vnnae fluxum, ob hanc quidem rationem; quoniam musculus sphincter , ob vicinitatem lapidis, & ob eius attritionem, tandem contrahit tantam imbecillitatem, ut amplius suo munere langi nequeat, quod mihi pluries experientia comptobatum est.

Τradidit Avicenna plurima signa lapidis vesicae, quae desumpta vel

symptomatibus, vel ab actionibus laesis, possunt nos ducere in certam lapidis iam facti, & antiquati cognitionem. Verum quoniam cum aucti sunt lapides N antiquati, parum Ars nostra, absque lithotomorum ope, potest patientibus prodesse, praeterquam ad leuamentum symptomatum; ideo satius erat docere signa ea , quae vel imminentem, vel fere incipientem indicare, possitnt lapidem ; quoniam tunc temporis multa utiliter a Medicis; vel ad lapidis generationis prohibitionem, vel ad incipientis attritionem, Ne ductionem; sicuti testor me in nonnullis fecisse, administrari pollunt. Sed cum G ea, nec Avicen. nec quiuis alius docuerit, quae erunt ista indiciaὸ Quaesiui ego diu haec signa,& tamen longa obseruatione ea inueni, hac methodo ductus. Noveram, lapidum generationem in exterioribus, non solum fieri ra- . tione causae essicientis, scilicet, vel caloris, vel frigoris; sed etiam ratione

materiar. Hanc materiam duplicem ego mente comprehendebam, alteram

Temota in , quae mihi nil aliud est, quam quaelibet crassa materia, quae vica oris, vel frigoris obdurari poterat; alteram proximam, quae nil aliud est, quam succus lapideus. Illam dixi remotam; quonia ex illa no fiunt veri lapides, sed potius lateres,utpote qui fiant ex luto, vi caloris exurentis indura-ro. Hanc autem dixi proximam; quoniam hic succus si accedat ad dictam materiam, sussicit generationi veri lapidis; quales sunt qui fiunt iuxta aquas sponte crumpentes, & circa flumina s & quales qui concrescunt in montihus, & varijs alijs locis, & summatim, quale omne lapidum genus, siue sint lapides simpliciter dicti, siue marmor, siue alio nomine appellentur. Qui quidem lapides pulchritudine, luciditate,& colore inter se differunt, pro differentia illius succi lapidei, ex quo efformantur. Cum enim ille succussi humor lentus, albus, perspicuus, ubi plurimum huius assumitur, & ad materiam dictam adiungitur, fiunt inde pulchriores, at biores, vel lucidio-xes lapides s ubi autem eiusdem minor portio additur, pulchritudine, co-Iore , luciditate praedictis cedunt. Quam rem considerans, di videns lapides in vesica genitos, aemulari non lateres, prout lapides renum sed verou lapides, iudicaui omnino huius succi portionem requiri, praeter materiam 1emotam, ad generationem lapidis vesicae. Quo supposito, descendi ad in- a pectionem Vrinarum corum, qui apud me suspicione laborabant dispositionis ad calculum in vesica, quas ita consideraui. Sinebam urinam quiescere, quoad omnem materiam in se contentam deponeret, quo facto, inversa matula, & paulatim defluente urina, tandem ex lando conspiciebam descendere materiam, a lotio, substantia differentem; tum quoniam tanquam oleum, & succus lentus descendebat, nullo strepitu, ut ex urina accuderat ; tum etiam, quoniam limpidior, & fere candidior ipsa urina appar bat. Hanc rem considerans, non potui non conijcere, substantiam illam i

urina

365쪽

Lib. III. Fen. XIX. Trach I. a

urina contentam ι sed ab urina disserentem non esse succum illum lapideu, quem coni jciebam necessario requiri ad generationem horum lapidum . am rem diu obseruans, experientiam rationi consentire inueni, in pluribusque ex hoc solo signo lapidis in vesica generationem praenunciaui; nona nullis autem, qui meae curae se commiserant , eiusdem generationem prohibui. Vbi igitur alicuius affectus circa vesicam adsint indicia, lotiumque vesicam stimulare incipiat, tunc diligenter Medicus lotium inspiciat , observetque, an aliquid illius succi in ea contineatur; hoc enim praesente, vel imminet calculi generatio ; vel iam rudimentum aliquod adeptus est.

Tunc autem Medicus medicamenta opportuna administrans, antequam ,

vel maior lapis fiat, vel antiquetur, poterit, & praecauere lapidis generationem, S incipientem atterere, & attritum extra vescam extrudere.Hanc etiam meam sententiam, & obseruationem testantur lotia concomitantia,

patientes calculos in vesicas nam hi quo maiores fiunt, & quo magis antiquantur, semper huius succi maiorem aggerunt copiam; nam progressu temporis liquido apparet in fundo succus lentus, crassus , & viscidus admodum, quem nonnulli salsb vocarunt pituitam ι cum pituita nec sit ita

lenta, nec tanta copia possit ad vesicam permeare, nec tantum eiusde possit a vesica separari. Nonnulli autem falso vocarunt pus ; cum pus non habeat eum lentorem; nec sit verisimile, excoriatione vi lapidis in vesca facta tantum accrescere pus y cum nouerimus, in simplicibus vesicae

ulceribus, nullo praesente lapide, huius comparatione, sere nihil puris excerni. Quare concludatur, quod hoc sedimentum nil aliud sit, quam succus ille lapideus, adauctus, non simplex quidem, sed pituitosis, & crassioribus humoribus admistus; quoniam si purus seret, esset limpidior; cuius praesentiam testatur summus ille lentor , cuius causa , aliquando ad duorum digitorum quantitatem fundo matulae adeo insidet, ut vix avelli queat, &distractus ita continuatur, ut longiori tractu vix disrumpi posse. Qui succus primis diebus nullum ex se solet malum odorem expirares quoniam ex se odore omni caret, nullumque alium recipit, nisi qui urinae proprius est. Τempore autem procedente, solet summum stetorem adipisci, non ex propria natura; sed quoniam diuturnitate temporis, lapis, tandem atterens, &exasperans vesicam, eam exulcerat s ex quo ulcere subsequens urinae istor nam hoc est proprium exulcerationis in vesica etiam huic succo communicatur, simul etiam aliquid puris ei impertiendo. Quare a primo ad ultimum dico hunc succum lapideum necessario requiri ad lapidis gener tionem in vescas, & ideo etiam huius posse signum esse, nec magis praesentis, quam etiam imminentis. Cap. VI. Si administrentur medicamenta ab Avicenna proposita in calculo vesicae, vel maiori, vel antiquato, omnia incassum tentabuntur; lapide autem incipiente, vel imminente, prodesse forsan possent. Dixi, sorsan; quoniam efficaciora his, S subtilioris substantiae quam dicta ab Avicenna administrari debent. Cap. VII. Quoad lapidis extractionem per chirurgum faciendam, unum o

seruari velim, tum Medico assistenti, tum ipsi chirurgo; nam cum lapidum

intra

366쪽

Petri Salii Divers in Avie.

intra vesicam latentium , alij in cauitate ipsa contineantur y alii autem vesicae adnati, potissimum eius tunicae ita adhaereant, ut nisi discerpta ivesica educi nequeant, facta sectione, animaduertant, an lapis sit ex adhaetarentibus, & vesicae adnatis; an sit ex his, qui in cauitate ipsa contineantur ;nam si ex his fuerit tuto quoad hoc educi poterit;si autem suerit ex illis,potius relinquendus, quam extrahendus; quoniam ob extractionem, certa ex Iaceratione, & discerptione vesicae, sequitur mors; quae vitari posset, curato vulnere, licet perniciosum inde futurum sit. Quod si urgeant, extractionem adstantes, hoc cum prognostico mortis agendum fuerit. Medicus tamen primo casui est obnoxius, non secundo.

Cap. VIII. Quod mestica inflammatio proprie accidat infantibus,causa lapidis, hoc est praeter experientiam, & rationem; nam si sequatur inflammatio, humores calidi ad vesicam fluere solent , si autem generantur lapides, potius aia fluunt frigidi, quam calidi. Cap. IX. Avicenna dixit, in mesticae inflammatione adesse inrem. Paulus verb, febriculam. Aetius autem inqui febrem esse acutam. Quare Avicenna medium utriusque tuetur. At ratio dictat quod testatur etiam experientia) febrem hanc esse acutam; si enim vigilant, delirant, vomunt biliosa, linguam habent nigram, doloribus, di pluribus prauis symptomatibus infestantur,nulli du-hium esse debet, quin febris si acuta. Paulus autem dixit, forsan febriculam adesse, respiciens ad principium, in quo omnia solent esse imbecilliora. p. X. Galenus Lib. G. Aph. Com. 3 α insectatur Hippocratem, qui in i

flammatione vesicae monuerit, secandas esse venas cubiti interiores; cum

eius sit sententiae, ut in affectibus partium infra hepar existentium, sempersecandae sint inferiores. At contrariae sunt validissimae rationes; nam cum

hepar copiosi sanguinis ossicina, di sons sit, basilica, ad tollendam plen

tudinem, & refrigerandum corpus venit a principio secanda, per quam etia1evulsionem magnam ab inferioribus partibus cosequimur; hac autem peracta, tunc descendendum esse ad sectionem venarum inferiorum, iuxta Gal. moneo; quoniam hinc postea habebimus euacuationem a loco affecto.Neq; hanc, secundum Avicennae sententiam, quam in hac parte improbo, di fler- rem ad declinationis tempus; quoniam declinante morbo, venae sectionis minima est indicatio, cuius, potissima est, nec spernenda contra morbo augescente, vel consistente; a qua etiam incipere possiemus, si plenitudo no adesset, vel multus seruor non urgeret; quibus praesentibus, basilicam dextri brachia, non autem sinistri, ut docet Avicenna qui in hac re nulla ductus ratione, laudauit potius sectionem basilicae sinistrae, quam dextraeo aperiendam esse moneo.

Quoad inijcienda intra vesicam, hoc sciendum, quod rarus est horum usus; quoniam vesicae inflammationi solet succedere loti; retentio, ex colli vesicae coarctatione; si autem retinetur lotium, igitur nec quid intra admitti potest; cuius ratione sorsan Aetius hoc privsidij genus nequaquam proposuit; quod tamen utilissimum fuerit, si admittatur . Hoc autem monere volui; quoniam nulla vis est adhibenda in hoc auxilio.

Administrationis cucurbitularum,quarum usum laudauit Aetius, sevien-

367쪽

Lib. III. Fen. XIX arast L hy

te morbo; sed corpore iam euacuato nusquam meminit Auic. vel quia hoc non laudauit; vel quia neglexit. Cap. XI. Quomodo ad scisuram sequatur apostema durum in mesica, dissicillimum est deprehendere,& quidem praecipuias cum ex Galeno Lib. s. Aph. Com. 18. vesica discissa non coalescat,&exHipp. ibidem in Textu et sica

discissa sit lethalis casus. Cap. XII. Per discultatem et rinae,sst egestionis,hic intelligere debemus,quod

isti no possunt nec meiere,nec egerere, sine magno conatu; nam quoad mictionem, cum durior si Vesica, non potest se omnino constringere, ad lotisseiectionem; quo autem ad egestionem, cum dura vesca incumbat recto intestino, non possunt dilabi fisces, sine magno conatu. Quare, hic per di cultatem trinae, non intelligamus stranguriam ; quoniam falsa ellet Avicennae sententia.

p. XIII. Localia tantum docet, uniuersilia omittens, vel ea supponens; vel negligens . Praeter autem medicamenta ab Avicenna proposita, sunt Be clysteres, & emplastra, & fomenta, & praecipue balnea. Cap. XIV. In hoc capite docet, quae scisura vesicae sanari possit, videlicet, quae sit in parte eius carnosa, ex qua sanata, putauit forsan Avicen.Cap. II. posse succedereduritiem vesicae. Sed duo huic sententiae obstant. Primum quidem, quod discissa vesica appellatur ab Hippocrate, quae integram scissuram patitur, non in altera tantum parte. Secundum, scissuram in parte carnosa non videtur posse subsequi durities vescae, si sanetur: nam ex cicatrice in unica parte obducta, non videtur rationi eon sentaneum posse subsequi duritiem in tota vesica . . in

Cap. XU. Quod vesicae ulcera faciant dissicultatem urinae, satis liquet; sed

quod retentionem Diij inducant, ut proponit Avicen. nec experientiae, nec rationi consentit; nam in ulceribus vesic apparet, patientes crebrius meis iere , quam consueuerint sanitatis tempore; nec potest aeger dolorem resu-giens,amplius lotium continere, quam permittat ipsa urina stimulans, quae ratione viceris non est apta intercludis cum ad eius interceptionem, vel meatus impedimentum, vel vesicae distractio, ex plurima copia requiratuta

quorum nullum accidit ex ulcere.

. Quod in patientibus vesicae ulcus, dolor sit in loco pectinis, ut inquit Auic.

non semper verum: nam cum ulcera possitit, vel in fundo vesicae, vel prophmeatum urinarium fieri, illa consequitur dolor circa pubem; ut docuit Aetius Lib. x I. Cap. 29. haec autem dolor circa collum, & quidem temporGmictionis, videlicet ubi meiere ceperint. Docet communia micerum mesicae ,-renum signa esse mistu anguinis, fanieipaulatim, er nonsubitos non tamen signa distinguentia utraque ab inuicem declarat, quae proposuit Gal. Lib.q. Aph. Com. 8I . ex Hippocrate, dicens , faetorem predictis excrementis additum esse proprium miceris mesica signum y

quod quidem magis proprium erit, s squamulae smul excernantur. - Subiungit Avicenna signa apertionis, scissionis,'core imis, gyr similium , cum sunt in ambilus simul. At quomodo distinguantur, habetur ex Gal. Lib.

q. Aph. Com.7 I. docente, dolorem, di ea , quae cum mrinis excernuntur, indica

368쪽

3so Petri Salii Diversi im Avie. . di

re, an assectio sit in renibus, an in mesca. Cap. XVI. Ad mundificationem mirerum,laudat Auic. aquam mellis,s ructa, decoctam cum diureticis. At cum diu retica sint vitanda, ex Aetio Lib. I I. Cap.

3 o. nec tuta sint, cum non expurgato corpore, maiorem copiam excrementorum ad locum assectum deducant, non possum admittere hunc potum, potissimum vero, cum sua sponte facile ad renes permeet, ratione dulcedinis, cuius causa suscipitur,& attrahitur statim ab hepate. Quare, haec aqua , sine diu reticorum mistione, ad abstersionem exhibeatur; vel potius lae, ex Aetio Cap. 29. & praecipue asininum, aut equinum. Quod si maiorem abstemsionem desideramus, exhibeaturorum, quod maxima quantitate ad hunc usum, & ad expurgandum corpus est dandum, ut monet Galenus Lib. s. de Salub. Diaeta Com. I 8. Multa omittit medicamentorum genera, quae hoc praestant; sed praecipue unum, cuius meminit Aetius, eius facultatis, ut si sanitati unquam restituendi sint huiusmodi aegri, ab hoc id sit sperandum, scit. potus aquarura

naturalium, ex quibus Aetius Albulas proponit. Uerum, dummodo sint refrigerantes , & exiccantes, omnes conuenient, opportuno tempore. Vid Iicet, vel Uere, vel Autumno exhibitae.

PCap. XVII. Suffciens signum ad indicandam vesicam scabiosam, suit Ilip.

pocrati Lib. q. A ph. 77. Si in inina crassa quaedam furfuracea exeant. Quo loco exponens Gai. quam crassam appellet urinam Hippoc. dicebat, eam nominari, quae medioeris est subsantia. Si enim tenuis sit urina,venarum affectarum, non vesicae seret indicium. Quam Gal. & Hipp. sententiam non animadue tens Alexander Trallianus Lib. s. Cap. s. dicebat. Si irina tenuissubstantiae fueris, ct magis acris,scito meficaescabiem es e. Avicenna autem, praeter furfu- racea in urina existentia, apponit ininae evstionem, quod est signum com 'ne ardori urinae. Addit di faetorem, qui non scabioste; sed viceratae vesicae, ut docet Gal. lo c. cit. Lib. q. Aph. 81. est proprius; addit Semelamentem pruritum, existimans, quod sicut a scabie externa fit pruritus in cute; ita imicabiosa vesica eundem excitari. At hic affectus in vesica non est affectus

pruriginosus; sed potius dolens; licet communicata materia imo ventri, ac pectini, in i)s succedere possit pruritus, propositus ab Aetio, qui non in Vesica, sed in parte exteriori pruritum adesse scripsit. Ad cuius exemplum , si Auicenna diceret, in scabiosa vesica adesse pruritum, utique a veritat

non longe recederet.

Cap. XVIII. Potissimum in hac curatione remedium est corporis a salsis, S acribus humoribus purgatio, quae fiat per contemperantia medicamenta , qualis seri potest per lac asininum copiose epotum, per serum caprinupariter, & per cassiam, & per ea quae huius sunt classis medicamenta. A quibus tutum, S utile erit ad ea, quae respiciunt affectum in vesica existentem

opportuna pharmac ad euenire.

Qilod dicit Avicenna de frumento cocto , Graeci dicunt de similagine. Si milago autem,quae est pars frumenti magis pura, erit opportunior frumento integro; cum hoc sit crassius, & magis excrementitium, &concoctu dis scilius; quae omnia mala vitanda sunt in vesicae a iactibus. Cap.

369쪽

Lib. III. Fen. XIX. Ttast. I. Hi

Cap. XIX. Licet Galenus meminerit tantum animi desectus; non tamen e

cludit syncopen, ut sacere videtur Avicenna, qui ad sanguinis grumos, dicit accidere approximationem, st propinquitatem f)ncopis. Sed non tantum his syncope succedit, ut apparet ex dictis Galeni, cum inquit Lib. 6. de Loe. AT Cap. q. Et laborans ine cum anxietate resoluitur. Et Lib. de Cibis Maii,ac

Boni succi, cum ait. Ac pene exanimatur; sed etiam, Ut apparet ex concomitantibus symptomatibus, quae non tantum syncopen, sed etiam morte . attestari queunt. Quoad pulsum, inquit Avicenna. Et pulsus cumfrequentia. At non solum pulsus est frequens; sed est etiam parvus; nam dicebat Galenus Lib. de Cibis Boni, & Mali succi, pulse s imminuitur. Et Ioc. cit. Lib. de Loc. Ais dicebat. Pulfus meropar ur, obscurus, infrequens apparet. Quare, ad rectum intellectum, verbum illud paruitas referendum est ad anhelitum, & ad pulsum; ita ut dicat. Et paruitas anhelitur,Wparuitas pu*us, cum Irequentia Cap. X X. Exhibet Avicennas rupum acetosum, & proprie scylliticum, ad prouocandu vomitum. sed quid iuvat prouocare vomitum in hoc casu; cum ex hoe nulla revulsio possit fieri a loco assecto, nec per concussionem corporis possint grumi dissolui Quare exhibeantur ista; at non ad prouocandum vomitum ; sed ad dissoluendos grumos; nam & Graeci ipsi exhibent ad haec, oxymel scylliticum, ta ea quae recipiunt cinerem caprifici, quae consulit Avicenna danda esse ad prouocandum vomitum . Sed sorsan Textus est corruptus, & legendum est, Et mi dissoluat cum eo; vel ut per momitum intelligat dissolutionem, & excretionem grumi ; alias non ita probanda est eius

sententia. . .

Cap. XXI. auoad mllificationem vesicae, monet Avic. succedere quandoque iri nae dincultatem , quandoque autem inuoluntarium exitum. Quo autem pacto haec duo opposita symptomata contingant, nec declarauit, nec etiam animacs uertit; quod fecit S Paulus, qui Lib. 3. Cap. 63. consus , non explicatis causs, dicebat. Vesicae resolutionem, nunc Grinae di ultas, nun pomanea ipsiuremissio comitatur. At causae horum diuersorum symptomatinii erant eogno. scendae, ac declarandae, si recta curatio aggredienda erit. Quae a me ita exaplicabuntur. Vescae duo neruorum genera inseruiunt ; alterum quod ad vesicam a spina exortum in eius substantiam, ad deserendum sensum insertitur; alterum verri quod ad musculum sphincterem,collum eius ambientem perueniens, confert et Una cum sensu, motum, per quem possit,& laxari, &constringi. Si primum neruorum genus, quod ad vescam pertinet, resoluitur , sequitur urinae suppresso; quoniam cum naturalium partium ut habet Lib. 1. de Loc. Aff. Gal.) virtus expultrix non excitetur, nisi ea irritata ab excrementis, si eius sensus tollatur, nec proinde excrementorum molestiam sentiat, non excitabitur facultas naturalis expultrix , ad expulsione, sequitur, quod sacta paralysi neruorum in vesica insertorum, ad ipsius usu,ta inde eius sensu deperdito,non amplius excitetur facultas naturalis ad expellendum lotium, licet eo sit repleta, unde etiam magis ipsa vis expultrix

labefactetur, prout si in his qui negotijs distenti, diu lotio retento, non possunt postea id excernere, laesa iam ipsius vesicae lacultate constrictiua ,

370쪽

361 petri Salii Divers in Avie.

propter Immodicam tensionem. Si autem alterum neruorum genus, quod ad sphincterem pertinet, paralysin patiatur, cum eius sit munus, complecti,&constringere collum vesicae, ne continuo, sed ad libitum hominis excernatur lotium, hinc sequitur inuoluntat ius urinae exitus, non amplius eo musculo suo munere fungente. Quae omnia sunt Galeni Lib. 6. de Loc. Aff. Cap. q. Ex quibus clare liquet, quando ex molliscatione illorum neruorii, modo metendi impotentia, modo urinae inuoluntarius est luxus sequatur. Cap. XXII. Auic. in curatione molli,scationis et scae,expendit, an haec sit cum inuoluntario urinae fluxu, an non; & hinc diuersam curandi formam tradit.

At mihi sussciat consideratio diuersitatis loci assecti, a qua si quid immutandum si, indicationes desumendae erunt: nam idem videtur assectus, cum nerui in utroque casu sit paralysis. Quare & eadem conueniet curatio ;lisecet pro diuerstate loci affecti aliquantisper sit varianda. Cap. XXIII. Superius dixi, scabiem in vesica esse potius affectum dolen . tem, quam pruriginosum; quod idem hic confirmatur ab Avicenna, dum inter causas doloris vesicae enumerat scabiem. Cap. XXIV. Debilitas in vesica est duplex. Altera ad expellendum; altera ad retinendum. Prima, cuius non meminit Auic. succedit paralysi neruo rum in vesicam insertorum,& his qui negotijs detenti, diutius lotium, qua iadebuerint, continuerunt. Secunda est cuius causae hic explicantur ab Auliacenna; qui tamen de utrisque nomine imbecillitatis agere tenebatur. Praeter iam dicta de debilitate vesicae, agit etiam de debilitate musculi ambientis vesicae collum ; quae debilitas patet in nonnullis, qui exci tati ad metendum non ita prompti sunt ad laxandum hunc musculum; & ideo tardi sunt ad hoc munus obeundum, & a quacunque causa externa, etiam leui ab hoc opere prohibentur; unde videntur aliquam meiendi dissicultatem l bere; quae tamen non est vera dissicultas; sed potius debilitas illius musculi, non ad amplectendum, sed ad laxandum, ob quam patientes sunt tardi ad mictionem, & ab ea impediuntur, si externa aliqua causa, vel Verecundiam, vel timorem inducens, quae duo accidontia magis laxant, cis superueniat. Ideo moneo, hunc Aui c. locum esse aduertendum, potissimum V ro, cum a nullo alio Auctore de hoc actum sit. Cap. XXV. Hic flatus, ventositas ab Avicenna dictus, aut in cauitate vescae continetur; aut intra eius membranas. Primus casus facile soluitur; quia

hic sacile discuti potest; secundus est dis scilis, quia membranae resolutioni obstant; sed longe dissicilior est, si praeter flatum, adsit etiam materia; qu niam utriusque discussionem non ita lacile consequi possumus, & praecipue

per calidiora; cum ab ea materia magis in flatus resoluatur; quo casu dramateriae peccantis euacuatione cogitandum erit.

Cap. XXVI. Si flatus sit absque materia, proculdubio nulla aderit grauitas. At raro contingit, quod flatus perdurent, nec adsit materias quo casu omnino aliquis grauitatis sensus aderit. Cap. XXVII. Si adsint flatus sine materia, quodlibet medicamentorum calefacientium genus opportunum erit, ad eius discussionem y at si adsit materia, ta praecipue flatus, & materia simul concludatur intra membranas ve

SEARCH

MENU NAVIGATION