Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

371쪽

Lib. III. Fen. XIX. Trast I. 363

scar, non ita indiscriminatim erit agendum y sed secundum Gal. traditam, normam Lib. I 2. Meth. Cap. 8. in cura doloris alui, cum materia, & natus sunt inclusi intra tunicas intestinorum , abstinendum est a calidioribus jquoniam ista satus agitando materiam augent s tuncque hanc praeparari, attenuari,& educi conueniet,medicamentis,anodynis, & parum discutientibus, donec materia attenuata discussioni parata fuerit.

Fen Decima Nona Tractatus I. Cap. II.

p. L Onsentit Avicenna Galeno,quod vesicae munus sit urinae expul-s sio, facta quia constringissesupra rinam, unde aperto meatu ea expellit. Id tamen ausi sunt negare Recentiores, argumento, quod ab i)s , qui ob calculum secti sunt, quod scit . urina in his,nullo propellente, aut excernente elabitur, & suopte impetu foras excidit. Quare censent, vesicae ad hoc nullum esse usum. At quis negauerit, ventriculum constringi circa cibum , vel intestina circa excrementa contentas, quia his vulneratii, excidat cibus, & excrementa. Argumentum vero it Iud nullius est roboris, nec Galenum oppugnat, qui hoc opus dicit esse naturale, & proprium vescar; hoc confirmans ex historijs patentibus, ex quibus constat, laesa se cultate conistractrice,ob immodicam tensionem, ex diuturna copiota urinae retentione, vel quia sensu caruerit vesica, vel patiens negoti js detentus, ad excernendum Iotium non surrexerit, non potuisse postea lotium a vesica excerni, licet patiens laxato musculo sphinctere hoc tentaverit.

Cap. III. Verba illa. Et iterum aegritudines eliquantes corpus non reseruntur ad causas ardoris trinae; sed ad causas consumentes illas humiditates, a quibus gen

ratis in carnibus glandosis, loti, acredo remittitur, mutuatus est ex Gal. Lib. I q. de Usu Partium Cap. II. Cap. IV. Mirum quomodo Avicenna non meminerit, in cura ardoris, ex acredine tot ij prouenientis, potus lactis y quod ab alijs commendatur, &quod contem petando valde utile esse potest. Mirum etiam, quomodo non distinxerit ardoris, ex biliosis humoribus, curationem ab ea quae conuenit ei, quae fit ratione pituitae salsae. Mirandum item, quod cum lotium acre reddatur ratione intemperiei alicuius membri, non docuerit,contem perandum esse membrum illud, ut inde tot ij acrimonia remittatur; quae omnia aduertenda sunt ab his, qui recta methodo curare sibi proponunt. Cap. V. Parcitas viij, praeter ea quae ab Avicenna proposita sunt, si a febribus ardentibus, dum corporis humiditates, tum naturales, tum excremen

titias aliquando absumunt. Atque adeo habemus, in huiusmodi febribus paucitatem tot ij pravum esse signum; quoniam hoc est indicium caliditatis

humiditates absumentiS.Cap. VI. Inter causas debilitatis vesicae, recenset frigiditatem, aut calorem externum . At Galenus Lib. 3. Aph. m. I s. docuit, ab omni intemperie posse reddi imbecillam vesicam. Quare addantur etiam qualitates passiuar.

Recensens causas retentionis mrinae, ex parte meatus, enumerat constrictἰonem

meatus, factam ex mehementi calore; sicut accidit in febribus adurentibus. At quo-

372쪽

obsertia'.

364 Petri Salii Di versi in Avie.

niam calor febrilis ad hanc retentionem inducendam, non tanquam mo bus; sed tanquam causa antecedens concurrit uti, sciant Medici, in curatione huius affectus, a quibus curativae indicationes, ut opportuna adhibeantur medicamenta, de sumi debeant, declarabo, qua ratione in febribus ad rentibus, ex violentia caloris intensi inducatur affectus, retentionis lotii causa. Sciendum igitur, quod cnm febres ardentes, vi caloris vehementioris corpus nostrum tabefaciunt, duplici ratione tot ij suppressionem inducere aptae sunt. Prima est, quia nimis corpus exiccantes, nimis etiam me tum urinarium, δἰ collum ipsius vesicae exiccant, ex qua immodica siccitate, cum conniueat collum ipsum , est causa ut lotium supprimatur . . Et de/hac Galenus Lib. 3. de Sympioni. Caus Cap. z. egit. Secunda ratio est, quoniam quandoque a febrium ardentium immoderato calore ita super tur, & cuincitur calor naturalii vesicae, quem ob innatam temperiem, mini- natam alias habet, ac proinde ad extinctionem satis paratum, ut inde refrigeratio vescae sequatur, discusso, & expirante ab eo, qui praeter naturam est, naturali eiusdem calorc ; ex qua refrigeratione, vel quia ex huiusmodi intemperie, expultrix vesicae sacultas factia sit imbecillis; vel quia non sentiat molestiam, sensu priuata, ob refrigeratum nervum, succedit urinae suppressio et quam docuit ita fieri Galenus Lib. 2. Prorrh. Com. I s. explicansiententia in Auctoris, dicentis. Vrinarum in morbis acutis, ex refrigeratione interceptiones, pessimae. Haec igitur aduertantur, ut occasione data, noscat Medicus, non a calore, qui concurrit ut causa praecedens; sed a proximis, &immediatis prauis dispositionibus desumendas este curativas indicationes.

Inter causas oppilationis meatus,'r communitatem, enumerat repletionem recti

intestini, ex plurima faece sicca. At hoc non respondet experimento, ut videmus in his, qui per plures dies nihil egerentes, non tamen in tot ij retentionem incidunt; nec etiam hoc rationi consentit, cum faeces illae possint quidem comprimere vesicam, sed non collum vesicae. Quod dolor haemorrhoidum, mel rhagauiae uolor se, possint esse causa suppressionis tot ij, est purum mendacium; nili dolor sit ex initammatione, vel alio tumore simili, communicato collo vesicae. Casus ille retractionis testiculi ad mirach est pure imaginarius; nam cum retrahitur ad mirach, retrahitur supra os pubis, nec potest attingere collum vesicae, ut inde illud occludat. Atque ego vidi maximas testium retractiones, nec tamen inde factam tot ij suppreisonem . Quod dolor, propter Ulcera in meatu, ne eius oppilatione, possit suppressionis lo- iij esse causa, refugiente aegro . dolore, est admodum absurdum; cum ex hac causa possit quidem retardari quandoque mictio; sed non supprimi: licet enim

ad mictionem concurrat, parte aliqua voluntas; non tamen mictio est pure opus voluntarium; ut docebat Gal. Lib. s. de Loc. Ast. Cap. q. declarans, tot ij excietionem, nec totam esse voluntariam, nec totam naturalem με sed partim naturalem, & partim voluntariam y unde licet Voluntas, refugiente ro a dolore, declinet ad retinendum lotium; tamen urgente Utina , insurgi nccessario virtus naturalis ad excretio inem; cui etiam neces lario voluntas

obicinperat, laxans sphin terem, licet non sine dolore; quoniam haem omnia

373쪽

Lib. III. Fen. XIX. Tra R. II. 36r

no naturae excernenti reluctari nequit. Docens, quomodo ex parte sphincteris musculi fieri possit urinae retentio, inquit, hoc contingere, aut propter intemperiem, aut apsema, aut paralysim, quomodocunque causatam. At scimus ex GaI. Lib. s. de Loc. Ais intemperiem,

Ec paralysim huius musculi facere ad tot ij, non suppressionem, sed inuoluntarium fluxum. Quo autem ad apost ema, si ab hoc comprimatur vesicae

Collum, casus contingere potest. Quomodo ex parte membri mittintis retineri possit Iotium, docens, monet fieri hoc posse, tum ratione renum y tum ratione hepatis. Quo pacto si at haec retentio, ratione renum, alias declaratum est; at quomodo hoc contingere

ducat ratione hepatis, nondum patet; cum mala hepatis dispositio, ad hy-ropem inclinans, possit quidem esse causa ut minori quantitate quam parsit, lotium excernatur; sed quod inde supprimatur, nequaquam. Cap. VII. Signam malificationis lacerti, proponit debilitatem prouocationis, abseque impetuso eκitu et inae,fis misentiat, quod res intrinseca non est Obediens expressioni, ist compressio educit eam. At si per molli Pationem, intelligit Avicenna , pro ipsius more, paralysim, hanc, ut dictum est ex Galen. Lib. 6. de Loc. Aff. Cap. q. sequitur inuoluntarius urinae fluxus, non debilitas prouoca. tionis. Sed cum huic musculo aliquando non paralysis; sed quaedam imbecillitas accidat, de qua etiam superius verba seci, tunc duplex eius munus proprie labefactatur. Primum quidem, ut ad lubitum laxaretur; secundum, ut quod in Cole, ex mictione urinae relinquitur, ab eo cum impetu protrudatur a quod duplex munus, cum redditur imbecillis hic musculus, depra Natur; nam non facile ad lubitum, sed cum aliqua difficultate, & resistentia Iaxatur; nec peracta mictione amplius potest, si quid superest urinae immeatu urinario, exprimere . Quae duo symptomata cum proponantur ab

Avicenna, pro indici js molliscationis huius lacerti ideo per mollissicationem, non paralysim, sed imbecillitatem dictam intelligere debemus. Dicebat enim, quoad primam , quod huius mollificationis primum indicium est debilitas

prouocationis,absque impetuoso exitu et rina, idest,quod tarde laxatur, ubi fuerit Prouocatus a lotio irritante, nec eum impetu ad suum opus producendum insurgit. Quoad secundam dicebat, eumsentire, quod res intrinseca non est obediens expressioni, idest, quod non potest exprimere reliquias urinae; & ideo subiungebat, quod compressio, idest, quae fit manu, educit eam. Docens, quomodo ratione renum retineatur urina, inter caetera dicit. Eis illic estgrauitas vehemens, tunc istices et rina retenta. Sed quando sit graui Cas, & quando absit in hac urinae suppraestione, nunc non differam, cum de hoc argumento alias exquisith scripserim. Cap. VIII. Si causa nocumenti sit humor, aut sanies, tunc inquit Avicenna, Fortet eis curetur cum aperit tuis, di diureticis fortibus, &c. At per haec non absoluitur curatios ista; nam licet motus hic naturae iuuandus, aperiti uis, & diureticis esset; attamen quoniam sanies semper quid mordacitatis habet, & humores etiam possent esse acres; ideo mea sententia, illa non sussciunt;

quoniam Medicus etiam debet prospicere ne materiar illae delabentes per interna illa vasa, vel corrodendo, vel exasperando, quid mali inducant.

374쪽

366 petri Salii Diversi in Avic. i

lare, pr ter praedicta, Medicus etiam contemperantia administrare debet, & ut materiam permeante temperet, & Vt vias, per quas ea delabitur, muniat. Nisi sorsan, urgente casu, ad validiora , tum aperientia, tum Vri, nam prouocantia sit deueniendum. 'Cap. IX. Animaduertendum est, medicamenta, & modos ad urinam pro Ie ctandam, ab Auic. proposita, solum sacere, & conuenire, si lotium in vesica contineatur. Quod si sit pra Vescam supprimatur, alijs modis, & mediςamentis, de quibus alias scripsi, agendum erit. Cap. X. In causis stranguriae, conuenit Avicennae cum Galeno, ratione acri

moniae tot ij. At quod multitudo eiusdem possit stillicidium urinae inducere , solus docuit Avicenna, existimans scit. quod sicut multa urina diu retenta facere potest ad integram urinae suppressionem; pariter possit etiam ab illa guttatim lotium excerni ; si videlicet, non omnino, sed aliqua parte labefactata si virtus vesicae contractrix; potissinuim ver b,cum non perfectEhinc meatus comprimatur, & musculus aliqua petrie laxari possit. Sed difficile est haec omnia simul conuenire, cum si vel parum aperiatur meatus,

omnis urina facile excludi queat, non omnino ablata virtute contractrice, nec integre clauso meatu. Quod ratione vesicae fiat franguria ex eius potentiae retentiuae imbecillitato ,

satis constat ex Galeno. At, quod fieri possit ex debilitate virtutis expulpinae; solus docuit Avicenna; qui tamen in hoc veritatem o fluscat : .cum expulsi-ua irritata, instranguria, si sortis ; debilis autem sit contenti uas & ideo nusquam huius meminit Galenus. Cap. XII. Si Avicenna proprium caput de inuoluntario urinae exitu nomtradidisset, dicendum forsan esset, quod in hoc capite cius curationem, Una cum curatione stillicidi j urinae proponeret; cum dicat, quod haec aegritudo ac

eidat cavi frigoris, in causa parabsim, quia paralysis est propria , S praecipua

causa inuoluntarii Vrinae exitus; non autem stillicidii. Quare puto, vel Text. esse corruptum; Vel pro, paratust, intelligendam esse vesicae imbecillitatem, propter quam retςntitia eius virtus labefactatur. Cap. XIII. Unica est causa inuoluntarij exitus urinae, secundum Gal. scilicet resolutio musculi sphincteris. At Avicenna plures, praeter dictam. ,

alias addit, scilicet, debilitatem vesicae, non potentis coni nere diuriticorum superfluum sum, caliditatem plurimam attrahentem au et e siuam huntiditates a relisuo ι orpore, nimiam coarctationem mesicae, faciam, et ei a plurit usue cibus, in int stinis contentis , mel ab Tetero amplum se tum continente. Ex quibus omnibus causis

monet Avicenna, inuoluntarium urinae fluxum fieri. At vel improprie sumpsit Avicenna, inuoluntarium fluxum toti), per hunc intelligens omne urinae fluxionem, quae non fiat naturaliter, idest, quae sar, quia vesica no possit Vrinam multam continere, & ideo inuoluntarie, idest, piae ter firma patientis voluntatem, ad tempus debitum eam continere possit. Vel si proprie locutus est, in hoc errauit, praedictas causas enumerans; cum illae tam tum essiciant, Vt patiens multam continere non possit urinam, scd saepius proritatur, & insurgit ad eam excernendam, praeter eius voluntatem; nor autem, quod inuoluntarie effluat; aliud enim est dicere, praeter voluntatem;

aliud

375쪽

Lib. III. Fen. XIX. Trast II.

aliud inuoluntari Et illud enim includit quidem voluntatem ; sed abhorrentem, vel reluctantem y hoc autem nullam admittit. Quare, propriE loquendo, cum Gal. unica est causa inuoluntariae mictionis. Causae autem relatae ab Avicen. solum faciunt ad lotij excretionem, reluctante voluntate. Cap. XIV. Inuoluntarium urinae fluxum, propriε dictum curans Medicus, an hoc sactumst ex nerui, vel musculi resolutione consideret . si enim ex nerui affectu hoc sit factum, spinae potius, quit m ad sumen; si autem musculἱ ratione, ad sumen potius, quam ad spinam administranda sunt medicamenta. Quam curandi rationem negligens Avicenna, imperfectam docuit curationem.

Cap. XV. causam ctus in licto assignat mossificationem lacerti. Perquam mollisi timem, si intelligit resolutionis aliquem modum, falsa eius sententiata ;quoniam haec dispolitio tum vigilando, tum dormiendo noxia est. At hic quaeritur de his, qui vigilando nihil patiuntur circa lotium ; cum tamen dormientes metant in lecto. Cuius symptomatis nulla alia est causa, nisi debilitas virtutis contentiuae musculi sphincteris, quae prouenit ex nimia humiditate. Haec enim virtus ab humiditate propriό labefactatur; &ideo pueri, qui humidiores sunt, facile huic symptomati succumbunt. Somnus autem profundus, & imaginatio non concurrunt ut causae; quia qui prosun- de dormiunt, & imaginantur se meiere, nisi humidiorem habeant partem hanc, R inde virtus contentiva sit languidior, non vere metunt,sed concur runt tantum ad hoc, ut qui hoc patiuntur facilius metant in somno. Quare, curatio potissimum debet dirigi ad exiccationem huius partis ; secundario autem ad prohibendam somni profunditatem. Cap. XVI. Sicut Auic. non benE satis. explicauit causas huius symptomatis, ita nec etiam exquisith docuit huius curationem, dicens, curandos hos esese curatione molliscationis mesicae, sist destillationis evrina muoluntari, eiusfluxus; cum unico verbo potuisset ea explicare, monens exiccandum esse musculum istum.

Laudantur plura ab Avicenna, & a Graecis ad hunc affectum, maximEoportuna ; tamen Vnum solum ego proponam, cuius pulcherrimam noui IV experientiam, dignam quae alijs palam fiat. Vesica porcina, vel ouilla exiccata, & puluerirata, exhibita laudatur ad eos, qui se permet ut in somno, ab Aetio, & ab Archigene. Attamen experientia mihi constat, non tantum vesicas dictas, & dicto modo paratas; sed etiam tabulas elixatas ad idem valere; S praeter id, ad eos etiam, qui de die, ob laxitatem musculi sphincteris urinam continere nequeunt. Harum vesicarum optime elixatarum, S coctarum datum decoctum, seu ius, ad quantitatem I. V. summo manta,

forma st rupi, quinque, aut paulo plures dies, ad hoc valet, & optime conserta

cap. XVII. Galenus, & caeteri Graeci cum eo, unicam tantum Diabetis causam assignauerunt, scilicet, nimiam renum excalefactionem, cuius ratione,validE,& citissimh attrahentes potulentam materiam,eam incoctam, di immutatam attrahunt; sed quoniam ex eadem intemperie languent, nec

continere eam possunt, ideo etiam validissime eandem excernunt. At Auic.

376쪽

36s Petri Salii Diversi in Avie.

qui saepὶ causas morborum nulla necessitate multiplicare solitus est, addit,

Diabetem etiam fieri duplici alia ratione. Primo ratione aperitionis eviarum renum; nam apertis his vijs, facile attrahitur materia, quae attracta, ration

eiusdem aperitionis,no potest contineri, & ideo succedit Diabetes. Secumdo ratione refrigerationis renum; quia his refrigeratis, debilitatur virtus contentiva, cuius causa postea sequitur iste suxus. At aduertendum est, Graecos in hac re absolutam tradidisse doctrinam; & ideo Auic. fuisse superflusi,

nam quoad primam causam, claris apparet, raritatem illarum viarum no posse esse causam Diabetis y quoniam haec raritas facit tantum ut urina non diutius contineatur in renibus. At in Diabete requiritur, praeter incontinentiam , quod etiam attrahatur id, quod nondum est confectum, nec immutatum, quod feri ratione apertionis eviarum nequaquam potest. Qub autem ad secundum liquet etiam Diabetem non posse fieri ratione frigiditatis renum y quoniam in Diabete adest virtutis attractricis robur magnum, a quo potest fieri attractio eius, quod nondum est consectum; at virtus attra-ctrix maximὶ debilitatura frigiditate; quae licet possit labefactare renes, quo ad virtutem contentitiam ι non tamen potest vim attractricem augere; quin potius, imminuere. Quare superest, ut ad men em Galeni, N Graecorum , unica tantum Diabetis causa assignanda sit, videlicet ipsorum renum nimia caliditas. Cap. XVIII. Laudatur ab Avicenna, sedem in lina aquae frigidae, tandiu, donec evehementer infrigidetur corpus. At mea sententia, periculosum est hoc balneum; cum enim in Diabete, post principium, Vires non admodum valeant, periculum suerit ne tentantes remittere caliditatem extraneam, S praeter naturalem renum, calorem innatum totius corporis extinguamus. Praeterea, Omnes consulunt, Vt materia derivetur ad cutem, per sudorem prouocantia. At frigidae aquae insessus,& balneum, cutem constipantia, viam sudori praecludunt. Quare mihi potius probatur balneum aquae dulcis tepidae, quod simul poterit caliditatem praeter naturalem remittere, humores contemperare, & sudorem prouocare. Avicenna proponens curationem Diabetis a frigiditate, testatur se cum nunquam vidisse. Quibus verbis licet huius curam a Rhasi exscriptam adducat; tamen videtur lateri hanc rem esse parum probabilem, & parum experientiae respondentem.

Gap. XIX. Multitudinis Iotij quinque sunt causae. Prima est, quando per

alias Vias excrementa non excernuntur, ut fit hyeme. Secunda plurimus potus. Tertia renum caliditas. Quarta colli quatio succorum, cum per vias urinae expurgatur. Quinta tandem, cum per urinam motus criticus superuenit. Avicenna vero addit ardore 'acuitatem loty, praeterea frigus. At lotium ardens, S acre potest quidem praestare ut saepius metant patientes; sed non ut plurimu loti) excernatur; nisi contingat, ut ex debilitate loci ad leum plurima confluant excrementa. Quo ad Irigus aut cm, si frigiditatem vesicae intelligit, haec pon ad copiam tot ij; sed ad urinae incontinentiam facit; si autem intelligit frigiditatem totius corporis ex intemperie praeter naturam, haec potius facit ad paucitatem, quam ad urinae multitudinem .s

377쪽

Lib. III. Fen. XIX. Traist. II, 360

cum hinc cruditates , membrorum calor, & viarum angustiae inducantur .

Quare superest, ut frigiditas , ratione ambientis, possit hoc facere. p. XX. Locutus Avicenna de Capillitio, in quo simul cum urina exeunt veluti capilli, incertus, an talis passo sit, vel renum, vel venarum, inquit. mfortasses causa eius debilitas disionis menarum. In qua sententia fuit et tiam anceps, & dubius Galenus, immo inconstans s nam Lib. q. Aph. γαιnonebat, materiam pituitosam, & lentam, a venis transinissam ad renes, in psis capillorum formam adipisci, haec habens. Tali igitur humore in renibus aliquo modo sol capillis similes substantiae generantur . Lib. autem G. de Loc. AT Cap. 3. aliter sentiens, adscripsit talem generationem venis, censens, non posse materiam dictam talem formam in renibus suscipere, bis verbis, Vt mirarer quomodo in renum patio talia psent consistere ι perinde probabilius mihi midebatur, in menis huiust at res procreari. Et paulo inferius dicebat. At bipilos metendo excretos miri, tum ex colore, tum ex mole,credidi dicentibus eos ex crassa lentaque materia, quam caser calefacit, exiccauitque in venis consistere. Quarta,

sciit Avicenna suix in reddenda hac causa anceps , ita & Gal. Sed Auicenna in uno lapsus est, quod a Galeno traditum, vel neglexit, vel ignorauit: ubi enim gignuntur hi capilli ex calore, Vel in venis cales ciente, exiccan- te; vel in renibus adurente, ut rectissime docuit Galenus, cum talis concretio a solo calore fieri queat,dixit Avicenna fieri hoc ex debilitate digestionis, vel venarum, vcl renum. At hic debilitas potius ab intemperie frigida, quam calida dependet Cum inquit Avicenna, quod in mictu materiirum dictarum capillos repraesentatium, non es de timore, secundum quod terretur corpatientium, Vtcunque verutata

dicit; quoniam exiens illa materia nihil mali inseri, Vel portendit. Atta naen casus non est omnino tutus; quoniam praesente ea materia crassa, &lenta in venis, quae habet motum ad renes, possunt facillime renum obstructiones, quae ex se sunt periculosissimae, ut alias docui, succedere. Quare, si non ratione laesionis essent curandae, saltςm ratione morbi, qui succeder possit, non sunt negligendae. cap. XX l. Tenuitatis sanguinis nullum habet indicium quam ex aspectusau-gninis per phlebotomiam extracti. At multae sunt coniecturae tenuitatis sanguinis intra venas existentis: qui enim habent viscera obstructa,& debilia, solent aggreg re sanguinem ichorosum, S tenuem; qui etiam in cach ex iam sunt proni, & qui plurimo Vtuntur potu aquoso, &cibarijs humidioribus, solent eiusdem generis sanguinem acςumulare, qui praeter tenuitatem, ad frigidum declinat. Ali; autem habent sanguinem calidiorem, & tenuem

simul, qui cum intemperie calida hepatis humidioribus, tum potibus, tum cibis, non frigidis tamen indulgent. Distinguens sanguinem per lotium excretum, ob debilitatem renum, a sanguinolentis excrementis eductis ob debilitato in hepatis, inquit, quod

illa excretio, quae es a renibus, est et L mentiolis albedinis 3 hepatica mero est magistrahens ad ruledinem. At Gal. Lib. s. de Loc Aff. Cap3. oppositum habet, dicens. Est etiam alius renum assectus, quo , tenuis sanguinis sanies meitur , ibi excremιntis, quae in hepaticorum assectuum initis exernuntur, nisi quod magis

378쪽

3 o Petri Salii Diversi in Avici

t .videtur cruenta. Haec Galen. Si autem haec sanies est magis cruenta, quam excrementa ab hepaticis excreta;Si igitur lisc non erit vehementiori albe dinis, ut inquit Avicenna. Sed praeter Gal. testimonium, hoc idem quotidiana comprobat experientia; nam in huiusmodi renum debilitate conspiciuntur lotia magis cruenta , quam excrementa hepaticorum; licet in he-Paticis quandoque rubor sit clariosiqui alioquin in nephriticis solet esse coloris magis saturati, & ad intensorem, non ad clariorem rubedinem declinantis; cum etiam quandoque sanguinolentum lotium soleat apparere su- scum. Quod signum aduertant iuniores, ne ex Auic. sentcntia decepti, in his signis indagandis aberrent. Cap. XXII. In cura motus critici, per urinam facti, si sit secanda vena, monet secandam se saphenam. At cur non potius basilicam, nisi fluxus ille sieadiuvandus, & fouendus PCurans mictum sanguinis, ad revulsionem, monet esse faciendam ex basilia ea phlebotomiam subtilem. Per hanc, intelligens sectionem venae factam, vix ea aperta, ut subtiliter inde exeat sanguis, quo longiori tempore effluens, revulsio maior ad partes superiores fiat; quod praeceptum obseruandum est, si non sit accelerandum ue prout si fluxio non impetu irruat; nam ubi dat inducias , phlebotomia subtilis Avicennae ex usu quidem est; at si impetu i Tuat, quam primum copiosa sanguinis missio est faciendas & quidem poti

simum, si ad sanguinis mictum excitandum, plenitudo corporis concurrat. Ad mictum sanguinis ex vesica, monet medicamenta diaere esse fortiora his, qua exhibentur ad sanguinem e renibus exeuntem. Et quidem iure; cum locus a flectus in hoc casu magis, quim in priori si distans; sed cum addit. Et diuret ca in ea fortiora, iterum posset esse dubia eius sententia; cum d: uretica sint potius apta aperire, quam claudere venas; immo onim sanguinis flux ioni sint, ob eius tenuitatem, & caliditatem, maxim P infesta. Sed cum haec laudat Avicenna, non ea sola assiimpta commendat; verum adsti in entibus admista, ut ea facile ad locum affectum deuehant, alias haec assectioni non conduce

rent.

Fen Vigesima Tractatus Primus Caput L

Cap. I. Icuti Avicenna diminutus est in descriptione tunicarum testos circundantium; nam sunt illae quatuor, duae externae, duae internae. Ex externis, prima ex cuticula, & cute efformata, dicitur scrotum. Secunda a panniculo carnoso ortum ducens a Rufo, Ephes.& Paulo Fg in .appellatur darios, vel darton. Ex internis, prima elytbroides, a Galeno Ruso, S Paulo, tanquam sit vaginale quoddam inuolucrum dicitur . secunda quae testiculum contingit, a Galeno albuginea dicitur. Ita etiam in descrip tione vasorum seminalium valde est imminutus; cum vasorum eorum, tria quibus reseruatur semen, ad vescae ceruicem utrinque positorum, nullam mentionem secerit, quae vocavit Antiquitas Cyrso id es parastatas. Avicenna Peripateticos secutus, per ea verba, in fine Cap. adducta . Et desiderium naturale quandoque t ei per comunitatem renum,Wapud mc primiptum

379쪽

Lib. III. Fen. XX. Tract. I. 37r

Hus es excorde. Discrepat a Platone, & Galeno, qui pluribus locis, sed praeci pue Lib. de Placitis Hippocratis, & Platonis, hoc ex professo demonstrans, sensit, concupiscibilis animae sedem esse in hepate, non in corde. Cap. II. Per eventositatem fortem, si intelligeret Avicenna proprie dictam ventositatem, magis apti essent ad Venerem senes, quam tu venes , & magis seminae quam viri ,& omnes qui debiliorem calorem innatum, quam qui vegetiorem habent; quoniam in illis satus sunt copiosiores, & validiores, quam in his, quod salsum est. Quare per mentositatem fortem, ad mentem Gal. Lib. G. de Loc. Ass. Cap. Vlt. intelligamus copiam spirituum, qui dilatato Pene, & apertis vasis, ad ipsum ex arterijs copiosi effunduntur ; quae copia, licet generetur a cibis, & medicamentis flatuosis, non propterea tamen. ita generatis inde flatibus consistunt illi spiritus, nam ubi aetas sit apta, nec

corpus ex aliquo morbo langueat, sine usu rerum flatulentarum, talis excretio sequitur, ratione copiae spirituum naturalium, nulla concurrent Portione nonnaturalium.

Od quis ingenti desiderio seratur in Venerem, duplicem assignat cauissem. Alteram quidem externam; alteram mero internam. Per ex ternam, intelliisgo eam, quam ipse appellat messitatiuam, quae ad hoc concurrit, cum imaginatio ab obiecto, Vel praesente, vel remoto, sed imaginato accenditur,& excitatur. Per internam vero, intelligo sanguinem, qui concurrit pro materia

seminis. Hic autem sanguis inquit ipse, huiusce desideri j est causa, cum.

plurimam ventostatem in se habet; tum quia ex eo generatur semen ; tu quia ex eo nutritur instrumentum virgae. Sed pro his aduertendum, quod quoad mentositatem, iam declarauimus quid per eam intelligere debeamus, ει quod licet flatuosus sanguis multum faciat ad hoc opus, cuius ratione melancholici valde libidinos sunt; tamen ad naturale desiderium facit copia spirituum naturalium optim P, dispositorum, & nulla inquinatione affectorum . Quod autem ex tali sanguine, ex quo generatur semen, nutriatur penis, salsum est; cum per alia vasa propriam habeat alimoniam, quam per seminalia. Praeterea, in quacunque aetate penis nutritur; non t amen quacunque aetate fit seminis generatio. Cap. III. Quo loco effundant mulieres semen proprium non ita constat; cum Galenus dicat, vasa seminalia in seminis terminari ad cornua uteri, & inde in eius landum serri. Ad cuius mentem sorsan illa Avicennae verba, de hac re debent intelligi. Et spei a quidem mulicris expellitur intra matricem rius, in

aps , ly menis ad locum conceptionis. Sed cum constet, mulierem utero gerentem, dum Venere utitur,etiam semen emittere foras,quo tempore adeo

clauditur os uteri interius, ut nihil nec exire, nec ingredi permittat, clare, apparet, seminam non ad fundum uteri, in quem locum etiam, utero gerirente muliere, effusum, potius damno, quam usui esset, semen emittere; sed potius ad ceruicem, extra os internum, ad quod plerique Anatomici iudicarunt vasa seminalia in mulieribus terminari; & ideo forsan est praeserendus alter Avicennae Text. qui habet. Et sperma quidem mulieris expellatur ab

interiori matrice, ex mois, y mcnis, ad locum conceptionis. Qui Text. licet videatur praecedenti similis; non tamen idem est , & videtur alludere ad id ,

380쪽

3 1 Petri Salii Diversi in Avie.

quod in cauitatem Vteri semen non emittatur.

In explicatione sentcntiae philosophantium, quoad sacultates seminis masculini, & seminini, declinat Avicenna in opinionem Peripateticorum , in hac re eis potius,quam Medicis assentiens. Videtur enim cum eis,a semina excludere semen, & a mare non tribui semen ad corporis materiam, &formationem; quae duo, non dixerim ratione, sed sensu salsa deprehendun

Quoad sententiam Hipp. Lib. de Aere, Aquis, & Loc. quod sectis me spos aures, steriles reddantur homines, quae fuit & Polybi j Lib. de seminis geniti

talis natura; cuius ratione alias dubitaui, an hic esset genuinus Hippocratis,credo experientia facta hoc comprobatum fuisse; non enim alioquin celebres viri in re adeo manifesta, suam ita propalassent sententiam. Quo a tem ad rationem, quod sterilitas inducatur, quia cerebro per venas ipsas post aures, ad dorsum, & medullam spinalem, & inde ad penem perueniae semeia,nullus ambigat hoc salsum esse; prim b, quia a solo cerebro non transemittitur semen, sed ab uniuerso corpore reliquiae ultimi alimenti transmi tuntur, simulque attrahuntur a vasis semini dicatis, quo loco extremam suscipiunt manum; & formam. Praeterea si a solo cerebro transmitteretur, potius censendum esset, per vasa interna, tum ad maiorem tutelam y tum ad maiorem persectionem , cum in internis calor innatus magis vigeat, quὶmper externa transmitti. Vnde autem hoc sat, cum ratio ab Auctoribus di-

et is proposita non probetur, dixerim ego, hoc facile potuisse succedere, ob duas causas. Prima est, cum viri illi,sectis his venis sinerent sanguinem spinte fluere, ob nimiam copiam totus refrigerabatur habisus, resoluto feri omnino calore innato. Secunda est, quia in frigidioribus illis regionibus , ratione frigidi morbi, missis sanguis non poterat non esse valde noxius shinc nimium refrigerato corpore, exhaustis spiritibus, & serE extincto calore innato, cuius ratione, sepius monuit Galenus,sub frigidissimo caelo,&in constitutione frigidiore abstinendum esse a venae sectione, qua admissa , S refrigerato totius ambitu, non mirum fuit, si sterilitas succederet; cunia ad foecunditatem requiratur robur caloris innati,& sanguinis, ac spirituum ubertas. Quare, si praestantissimis illis viris,quoad hanc historiam,quid credendum sit, censeo illis, quoad esse assentiendum, non autem quoad propter quid. Cap. IV. Praeter sgna ab Avicenna enarrata, adsunt alia calidae temperaturae testium a Gal. explicata, scilicet, foecunditas, S masculorum generatio, atque in Venerem procliuitas, quorum opposita debent etiam addisgnis frigidae temperaturae. p. VI. Quod simpliciter dixit Avicenna, his verbis. Et uditur a dimissime coitus superflua, hac conditione expressit Galenus dicens. Euod si satis excreuerint , ct caliditas, humiditas adfu rint, non ne detrimento a Venti eis abstia Cap. VII. His fgnis, ex Galeno, addendum est, quod praeterquam tardE rem Veneream exercere.incipiunt; nec etiam procliues ad hunc actum sunt. Insuper, praeter sgnum de paucitate impraenationis, addendum est ex Galem

SEARCH

MENU NAVIGATION