Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

391쪽

Ub. III. Fen. XX. Trita L 383

inde exeant feces . At haec causa est quidem sine qua non; quoniam absque praecedente delectatione non succederet hare excretio; unde in caeteris sunctionibus peragendis hoc illis non euenit; sed non est causa positiva huius affectus; ut fit proprie ex praua,&propria sphincteris dispositione; in his enim, qui humidiores habent has partes, & exquisiti sensus, cum ob humiditatem magis laxentur; ratione autem sensationis, magis proritentur, admissa Venerς, ex qua totum resoluitur corpus, laxatur etiam hic musculus, quo laxato,praesens materia facile ad excretionem,ob sensirin eximium eius partis, ad exitum succedit; & ideo spirituum resolutio ex ingenti delecta-xione contingens facit quidem ad relaxationem totius corporis; sed ad hanc particularem euacuationem concurrit particularis illius musculi dispositio, quae consistit tantum in laxitate, ex nimia humiditate proueniente; cuius ratione, forsan addit Avicenna ea verba. Et plurimi ipserumsunt mollium corporum; alludens ad corporis humiditatem. Quae tamen sententia

non est simpliciter vera; quoniam plura sunt corpora sicca, quoad totum , quae membrum aliquod particulare humidissimum habere possunt. p. XLI. Ex his, quae a me notata sunt, apparet, indicationem curativam, eam esse, ut musculus ille exiccetur j quod si humiditati accesserit alia inte- peries, illi etiam occurrendum, exiccando; quod non ita distincte docens Avicenna, dicebat generatim, administranda Oe nguenta, ct emplas si

lica confortantia lacertos.

Cap. XLII. Quae tractantur in hoc capite adeo obscoena sunt, & abominanda, ut ne quidem Medicus ea, ut nec de quibus Caelius Aurel. Lib. q.Chron. Passi Cap. Vlt. egit, non dixerim legere; sed nec de his cogitare debeat. Quare, censerem haec esse obducenda prout , & finem Cap. iv. ne doctrinae

ita corruptae apud Artis nostrae Auctores prostent. .' '

Cap. XLIII. Hermaphroditi, qui paria habent utraque pudenda, parum, Veneri apti sunt; quoniam virtus dispartita uni lassicere non potest y sed qui unum validius habent, pro illius ratione possunt Venere uti. Unde ob-Σ '' seruati sunt, qui pudendum virile minimum habentes ex coitu conceperui. Et hi sunt,qui praecipue curari possunt, abscisso pene, aut genitalibus; ut docet Paulus Lib. 6. Cap. 69. Qui autem opposito modo se habent, non ita

curationi cedunti.

Cap. XLIV. si ad filiorum generationem tantum dirigantur a Medico curationes in instascripti a capitibus traditae, erui quidem laudabiles, & Medico, qui hominum propagationem, & prolis successionem prae oculis haheat digna. At si in alium usum conuertantur, res ςrit scelesta, & Medico, qui prout decet Medica opera exerceat, indigna.

Cap. XLVI. Notandum, quod haec curatio in adolescentibus, & his qui

consistentem aetatem nondum attigerunt, possit esse usui; non vero in adulis

Iis, aetatis consistentis, vel ab ea declinantibus .

392쪽

3g4 Petri Sali; Diversi in Avie.

Fen Vigesima Τractatus Secundus Cap. I.

Cap. I. I K Onet Avicenna, apsemata testiculorum deleri persuperuenientem

tussim, quoniam materia a testibus permutatur ad Thoracem. At licet inter membra spiritalia,& testes sit consensus manifestus; ut docet Gal. Lib. I. Epid. Sect. I. Com. I . indeque fiat ut aliquando abscessus in testiculis subortus tussim sanet; ut habetur ex Gal. Lib. s. Epid.Sect. 2. Com. Iq. non tamen ita admitti videtur casus oppositus, videlicet, quod materia abscessum intestibus producens ascendat ad pulmonem,& inde tussin excitet y nam in illo materia est in motu, & sui natura potest in decliuiorem partem delabi; at in hoc materia est conculcata,nec facile recurrere potest, ει ascendere ad superiores partes. At Hipp. id comprobante experientia, seri quandoque,recurrente materia a testibus ad thoracem,affirmauit Lib. a. Epid. Sect. I. Tex. II. dicens. Neque t es diuturnae; quoniam iubi regis inotumuit, cessant ,st testis tumor ἀ tussi cessat, in subleuatur. Ex quo loco potuit sorsan haec exscribere Avicenna. 1Cap. II. Secandam esse venam in apostematibus testiculorum docet, hoc animaduertens, quandoque nece rium esse, post phlebotomiam menae manus, mi secundo mittatur sanguis ex saphena. Paulus autem Lib. 3. Cap. 3 q. monet, ex Talo, ad mentem Galeni, qui affectis partibus insta renes existentibus f cat venas inseriores, sanguinem mittendum esse docet. At Aetius Lib. I q. Cap. 3I .multo melius, ex Leonida docet,sanguine abundante cubiti venam Reandam esse; ubi autem multus non fuerit, tali. Unde praesente plenitudine, cubiti secetur vena s ea autem absente, tali. Quod si secta vena cubiti , , ratione pleihorae,adhuc supersit morbus, si urgeat, eo casu, post sectionem dictam, etiam secanda erit vena in talo. Atque hic est casus, ad quem alludit Avicennae sententia, licet ab eo, nec suerit expressus, nec distinctus. Praeter venae' sectionem, probat euacuandum se, y proprie cum his, quae δε-

subtus administrantur, qualiasunt ,suppositoria. Quasi ex his speret derivatio nem a testibus ad anum. Sed cum haec duo loca adeo sibi inuicem proxima sint, & serE contigua, ut locum habeat ratio deducta a Galeno, quoad solutionem ventris, in priapismo, mihi haec videntur suspecta. Si fuerit in his apostematibus caliditas, ae dolor superfluus, addaturque dura ties , monet, transeundum esse ad maturantia. At hic, per maturantia , intelligantur lenientia, non proprid suppurantia; quoniam in testium inflammanibus, prius omnia tentanda sunt, quam suppuratio ipsa, quae non ita est tuta in casu isto. Dicuntur autem maturantia ; quia concoquunt aliquo modo materiam, & resolutioni eam disponunt. Cap. III. Apostemata frigida, & Cedematosa, quae sequuntur cachexiam,&hydropem, non sunt apostemata testiculorum, sed scroti, in quo colligiturpituita serosior, & aquosa 1 cuius ratione sunt lucidi, nec duri, nisi cum ex nimia copia distenduntur. Cap. IV. Apostemata dura possunt in scroto tantum, vel in testibus tantum cxcitari: vel etiam in utrisque communiter y quae apostemata sunt duorum

393쪽

generum; alia enim sunt veri scirrhi 3 alia autem naturam cancri sapiunt. Quae omnia sunt distinguenda a se inuicem; quoniam ad horum curationem diuersae desumuntur indicationes, pro ratione diueuitatis actinis, & loci affecti. Cap. V. Alludit ad palpitationem, quae alicui seminalium vasorum inflammatoriar affectioni superuenit. De qua Paulus Lib. 3. Cap. 1σ. eam satyriasis causam proponens y S iure quidem, cum hanc assectionem,θι sequatur, ut ait Paulus tantispeniri cuius ratione, a capite de priapismo non debuit

excludi. Cap. VI. Phlebotomiam Avicenna, secutus Paulum, monet administrandam esse. At ex qua vena, non explicat. Quare, basilica est intelligendas verum in hoc casu observetur, quod monui ex Aetio, in cura apostematum testicul

Cap. VII. Praeter doloris testium, & virgae causa s, ab Avicenna enarratas, supersunt ulcera, quae saepE admodum molesta sunt. Cap. X. Testiculorum magnitudo superflua consideranda est, an sit a natu-xa , an superueniens assectio; quoniam :primus casus negligendus est a Medico, utpote qui scire debeat, hunc assectum insanabilem esse, si virtus generativa conseruari debet; secundus autem curandus veniet, utpote magis morbosus, & omnliab prarier naturam Cap. XI. Curatio per pura refrigerantia procedens mihi valde suspecta est, potissimum si haec sint eiusdem naturae, qualis hys amur, ab huic. propositus; quoniam haec apta sunt genituram extinguere, & tentiginem auferre; ac proinde sterilitatem inducere. Quare potior mihi videtur ille curandi modus, qui per refrigerantia, moderate admistis siccantibus, & di iscutientibus administraretur. 1 P . IV . ' o

Cap. XIII. - Ad occultationem testiculi, inquit, uosdam discisis .insufflandum esse in

mirgam, qui inde inflatis illis partibus, descendat testiculus. At hic modus est suspectus; tum propter flatum immissum, qui doIorem inferre posset ι tum, quoniam ad tollendam hanc assectionem, tollenda est causa, quae cum consueuerit esse quidam convulsivus motus, huic obsistendum erit, si testiculus in proprium locum reduci debet. Cap. XIV. Non tantum superoscheumflant mariceni sed etiam intus, cum vasa illa interna dilatantur, cuius ratione fit hernia, varicosa appellata. Apostema durum sequens varices, potest esse vel smplex scirrhus; vel durities cancerosa; quae duo sicuti distincta sunt ν ita etiam distinctam requirunt curationem.

Cap. XU. Curatio apostematum durorum est duplex ν sicuti duplicia sen:

apostemata dura. Quapropter ad simplicem curationem non est relegandus Medicus.

Cap. XVI. Duplex est mollificatio, &prolongatio strotist altera fit ex pura , & simplici imbecillitate, cuius ratione, dicebat Galen. Lib. I. de Sem. Cap. ia. pendulos, o laxos habere testes, esse proprium infirmorum, st senum. Altera gignitur ex cutis scroti excrescentia, & magnitudine, dicta a Graecis

394쪽

3ss petri Salii Diversi in Avie.

Cap. X UII. Laxitas testium in aegrotantibus,& debilibus tollitur,cum pristini vires restituuntur;in senibus est insanabilis; in his vero,qui excrescentiam habent scroti, sanatur potius chirurgia, quam medicamentis y quam Paulus docet loco citato, exscriptam hoc loco ab Avicenna. Cap. XX. Vlcera testium, & virgae, licet ratione loci, sint suspecta, ne fiant mala, in ambulativa, ut Avicenna docet; non tamen semper sunt talia ydcideo Aetius Lib. I q. Cap. i7. egit de Nomis in pudendis. Et Cap. I 8. d Carbunculis; cum tamen prius egerit de simplicibus ulceribus Cap. I s. Quare, causa nulla suit cur Avicenna huiusmodi ulcera omnia malaeso

censeret.

Cap. XXIII. Pruritus in pudendis aliquando est molestissimus aflectus; qui duplici ratione fieri solet, scilicet, vel viceratis partibus illis , vel genitis

squamosis excrementis, Ut docet Aetius Lib. 1 q. Cap. ao. Quae diflerentia procedit ex diuersitate humorum inflammationis auctorum 3 nam si sint copiosi, & acriores, cutem exulcerant s. si vero pauciores, &crassiores, Ru

mas generant.

Cap. XXIV. Quoniam ad excitandum hunc pruritum,non unica,nec unius qualitatis est materia; ideo huius ratione,diuersa etiam requiritur curatio,. prout & ratione diuersitatis affectus; nam si adsint exulcerationes, cum Pruritu, medicamenta debent esse mixtora; sed magis siccantia; si verb sint squamae, magis discutientia conuenient; & ideo inter proposita medicamenta, adhibeantur quae utranque indicationem impleant. Cap. XXV. Tantum localium meminit Avicenna; non tamen etiam uniuersalia in hac curatione, se morbus sit insignis prout in testiculorum apostematibus, requiruntur.

cap. XXVI. Apostemata frigida, quae si succedunt cach extae, & hydropi, sunt potius eutanea, quam in substantia Virgae; quorum curatio erit eadem ac cachexiae, & hydropis; sed s fiant in substantia, alia erit dispositio, i qua requiritur purgatio excrementorum pituitosorum, antequam possit resolutio perfici. Cap. XXIX. Verrucas curat Avicenna, per incisim suum. At Aetius plura localia remedia, & valde opportuna docet Lib. I . Cap. q. & Hipp.Lib.da Vulneribus, dicebat. βuaedam etiam hi da est, pusillissedijs, cui menes parthenion, quie de praeputio fistulas, thymo me tacit. Hanc vero herbam credo ego esse Heliotropium Dioscoridis, cum ad idem valeat, si pusilla habet solia. Cap. XXXI. Incuruatur virga, vel ex convulsitio assectu; vel ex tumore aliquo , N praecipue existente in vicinis partibus; vel ex ligamento glandis nimis breui. Quare recurrendum erit ad dictarum causarum ablationem,s incuruatio virgae debet tolli, ita ut in convulsuo assectu, convulsio tollatur; in tumore eius, discussio tentetur, in breuitate ligamenti, lectio administretur. Medicamenta autem Avicennae videntur directa esse ad convulsivum affectum.

395쪽

Lib. III. Fen. XXI. Tract. I. 387Fen Vigesima Prima Tractatus I. Cap. I.

p. I. π oquens Avicenna de partibus Matricis, inquit. Et Matrix quia

. u dem creata est habens plurimas menas, ramisi catas ex menis, quas diximus, misit illic sustentatio Embryonis, 1' sit superfluitatibus menstruis praecipitatio. Per quae monet, venarum uteri duplicem esse usum, scilicet, Sad foetus, seu conceptus nutritionem; & ad mensium expurgationem. At tertium

usum, qui est ad ipsi uis et uteri nutritionem, non explicauit Avicenna; cu-' jus tamen habenda est, & ratio, & cbgnitio a Medico, qui curativas indicationes 1 re ipsa desumere debet. Nam sciendum est, per masa ea, quae fartui ad nutritiorum, δ' mensus ad purgationem destinata sunt, non nutriri uterum ;cum nutritio fiat, praecedente appositione; appositio autem pertransmisisionem sanguinis a magnis vasis ad minores. a minoribus ad capillares, a capillaribus ad exiles partium similarium nutriendarum meatus. Quare , cum hae uteri vasa sint ampla, S desinentia in cauitatem uteri, per ea no nutrietur uterus. Quapropter opus suit, ut donatus esset uterus alijs venis, quae in capillarem tenuitatem desinentes, possint ad uteri substantiam convenientem alimenti quantitatem transfundere, & apponere,ut inde nutriatur. Quae vasa licet ortum habeant a Vasis illis, quae a vena ea ua,&arteria magna inseruntur in uterum, ad primos duos usus; attamen, & substantia, & usu disserunt ab illis; substantia quidem, quia tenuiora sunt, S i

substantiam uteri disseminantur, & obliterantur I usu vero, quia ad nutritionem tantum destinata sunt; cuius perpetua est necessitas ι cum illorum duorum sit ad tempus ι nam uterus omni aetate, & toto Vitae curriculo continuo nutritur; cum nutritio scelus, & mensium purgatio, sit tantum ad determinatum tempus, & in determinatis aetatibus. Praeterea, cum nutritio fiat, per ea vasa attrahente utero ab ipsis; purgationes autem menstruae fiant tantum transmittente toto corpore ad uterum, non autem attrahente

utero ipso, qui pariter nihil attrahit, dum conceptum continet, sed tantum scelus. Quae omnia diligenter a Medico sunt in uestiganda, ut rectam curandi rationem in uterinis affectibus, possit ratione, & arte perscrutari. Cum inquit, murum habere duas concauitates , non intelligatur, quod sint per medium corpus ab inuicem distinctae; quoniam communicant inter se; sed dicuntur duae concauitates; quia duas cauitates repraesentant, quae differunt tantum per dextrum, & sinistrum. Loquens de magnitudine, seu paruitate, & crassitie seu tenuitate uteri, ad mentem Gal. qui Lib. de Sect. Uuluae scribit, uterum maiorem esse tempore conceptus; tenuiorem tamen, absumpta crassite in amplitudinem , inquit. Et Ese iterum attenuatur, cum magnitudine embryonis. At qui viderit uterum concipientis, nouerit etiam, uterum esse tunc temporis crassiorem; nam id sensu apparet, saltem ad digiti unius quantitatem, esse magis crassum, quam eius, quae non concepit. Et ratio etiam hoc dictat; quoniam absumente statu tantum sanguinis partem tenuiorem, & puriorem, relanditur in uterum pars eira crassior, & impurior, quae postea in puerperis eX-Κh a purgaturi

396쪽

3ps Petri Salii Diversi in Avie.

purgatur, quo crasib,& impuro sanguine imbutus uterus, tumet: & crassior

redditur. Cur autem Gal. dixerit, Vterum in conceptu tenuiorem 1eddi, absumpta amplitudine in tenuitatem, sorsan haec fuerit causa; quoniam ner-ueam substantiam,quae a conceptu continuo in maiorem magnitudinem augescente distenditur, solum considerauit 9 & quoniam vidit tantum uteros bestiarum concipientium, in quibus non seruatur, cum purgationes in illis non sint adeo copiose, ut in mulieribus, tanta illius crassi, & impuri sanguinis quantitas, Ut possint inde intumescere. At si vidisset uterum seminet praegnantis, in quo imbuta uteri neruea substantia reliqui js sanguinis, qui

ad puerperium, ad expurgatione seruatur, admodum tumet, forsan non anfirmasset, uteri substantiam tempore conceptus tenuiorem reddi. Nec eius rei ratio sorsan admodum refragaturi, eum in farcta substantia in membrana tenui, eam crassiorem reddat. Nisi forsan partes solidas uteri extenuari per cxtensionem ι tumere autem propter materiam additam, ut si in pleu'ra, dum inflammatur, dicamus, quae tenuissima existens, propria natura, inpleuritide, ob materiam fluentem, in tumorem insignem excrescit.

Cap. II. Quoad principale membrum, primo generatum in laetu te. discrepat a Galeno; immo ipsum, qui primo Lib. de Semine docuerit, primo

generari hepar, cum prima corporis operatio sit nutritio, arguit, dicens . quod nutrimentum nulla pars, quae non habeat mitam recipit. Quare praemittendum est principium vitae principio nutritionis; cuius ratione, Cor prima generari debet. At cum vita, & nutritio se consequantur; tandiu enim vivimus, quandiu nutrimur, principium vitale, & naturale simul necessario generabuntur; & ideo puto hanc difficultatem de primo principio genera. to vanam esse, & potissimum, cum unica sit anima, a qua simul omnes viri

tes, tum vitale S, tum naturales emanant.

Cap. III. cum multiplicantur, inquit Avicenna, aegritudises in matrice, dedilitatur hepar, o praeparatur ad hoc, migeneretur ex eo hydropi'. Quae sententia non Iocum habet, nisi de a gritudinibus frigidis, di quae possunt ducere in consensum hepar; nam ulceribus, inflammationibus, & immodicis calefactionibus, pluribusque alijs similibus non superuenit hydrops. Quare non Vniuersaliter fuit hoc explicandum. Cap. IV. Quod evniues eorporis habitus saepius sequatur naturam et teri, experieti a docet; quae tamen docet etiam, saepE corporis temperaturam ab uteri temperamento disserre. Quot enim mulieres vidimus, quae habitum sicciorem habentes, plurimo semine abundarunt; quot etiam obseruauimus calidioris habitus, quae minus erant salaces quibusdam alijs, quae frigidioris erant temperaturae 3 Quare, non est quod cx toto ambitu ad membrum particulare, nec quod a membro particulari ad totum habitum arguamus, uti etiam docet Galenus Lib. de Temperamentis.

Docens cognoscere caliditatem menstruorum ex colore, inquit, colorem ruἷeum, aut citrinum hane indicareri colorem autem nigrum, positum, videlicet frigiditatem. At cum niger color in sanguine fiat, vel propter admistos humores adustos s Vel ob admistos pure melancholicos, illi caliditatem, hi frigii ditatem indicabunt. Distinctio autem tradita, quod color niger, eum artere putrido,

397쪽

putridis, significat caliditatem quandam, Vera quidem est; quoniam haec a putredine,ex qua calor ortum habet; non tamen haec includit sanguinem nigrum ex adustione; quoniam cum hoc, exclusa putredine, non est foetor. Cap. V. Inter signa frigiditatis, recenset nigredinem mensium evehementem . . At hoc verum tantum est in sanguine nigro, ex subsidentia humoris melancho- Iici: qui enim est niger ex adustione, calorem, non frigus significat. Cap. VI. & VII. Quae dicuntur de signis humiditatis, S siccitatis uteri, intelligantur de utero naturaliter, quoad proprium statum, se habente; nam in sicco utero, ad eundem serosis, & frigidioribtis ab uniuerso corpore de,2 mandatis excrementis, Videmus menses tenuiores, & plures, S in humido, retentis excrementis, pauca, nec admodum aquosa excreta sutile vidimus. Praeterea sciendum est, signa haec purEconiecturalia esse; quoniam quatrutas menstruorum, non ab Vlcri temperies sed a sanguinis in iecore,& in relia quo corpore abundantis natura productionem habet. Unde videmus, i siccis uteris aliquando menstrua pluras in humidis autem, pauciora fieri. Cap. VIII. Reserens causas sterilitatis , ex semine, inquit , quandoque hoe feri ex malitia complexionis frigida y quae duplex solet esse; alia ex frigor naturali; alia ex frigore, accidente ex longa mora, & retentione seminis. Quae sententia consentit Galeno, qui Lib. G. de Loc. Aff. Cap. F.& s. do cuit, ex huius seminis retentione quandoque mulieres praefocari, & quam doque viros appetentiam amittere, Vel melancholicos euadere. Attamem sciendum est, quod ad hanc qualitatem frigidam non deuenit semen, ut eodem loco habetur,ex Galeno, nisi Vbi corruptionem subierit. Quare,si scimen corruptum haudquaquam existit, non concipit talem frigiditatem, δimmo calidior euadit; nam conculcatum in vasis, incalescit, deinde quandam salse dinem acquirit, cuius ratione, postea emissum, cum non leui mo, Iestia eijcitur, in primo usu Veneris mordicans, & acrimonia vasa illa sti

mulans.

Inter semina non generantia enumerat semen Aiij, senis. At experientia oppositum testatur, ebrios, & senes generare. Nisi Drsan intelligat Auic. aliu ebrios; quia stolidi sunt,& senes valde decrepitos; nam qui non sunt in xxtrema aetate constituti, tantum non sunt steriles, sed etiam facile conci criunt, si uxores iuniores duxerint. Explicans. causas sterilitatis ex utero, inquit. Hanc quandoqueseri, prop- ιν abs Urionem materiei, quae est sanguis menstruus, cum matrix deficit in attrahenis da ipsum; censens scit. sanguinis menstrui attractionem es le opus uteri. Quae

sententia salsa est; cum mensum materia,&sanguis in muliere superfluus, tempore quo non concipit, non attrahatur ab utero, sed transmittatur ab uniuerso corpore; tempore autem conceptus, nec attrahatur etiam ab utero, sed a ioetu, ut cla rh probat Gal. Lib. I q. de Usu Partium Cap. 8. dicens. tιrum ante conceptum, in muliere aetate florente, quicquid sanguinis superflui colligitur, natura singulis mensibus per menas ad rerum pertinentes excernit; cum a rem iam conceperit,ex jsdem ms' fartus trahit alimentum. Quod & docebat Lib. 1. de Simpl. Med. Fac. Cap. 22. dum loquens de prouocantibus lac, & me

ses, dicebat. uanquam hactenus disserant, quod calidioribus, di magis incidentia

398쪽

39, petri Salii Diversi in Arie ict

bus purgatis menstruorum nonnunquam indigeat; quippe com ea in parte sitae, magis aperiri debeant, quam quae tendunt in mammar, st sanguinem fluxum magis requiarant, cum scit .uterus ad eius motum nihil conserat ν mittuntur enim in ve- nas, quae in il Ium inseruntur, haud attrahuntur, menses. Quo ad eam sterilitatis causam, quae ab Hippocrate exscribitur Lib. det, Sterilibus, & de Feminarum morbis, scilicet oris, sor colli muri conuersionem , r istorsionem, ob quam non potis recta semen recipere , nequaquam concipit. Scienis dum est duplicem esse distorsionem,&obliquitatem colli uteri. Altera

naturalem, βlteram praeternaturalem . Naturalis est, quae comitatur statum mulieris naturalem, nec conceptum impedit, & haec ea est, quae naturaliter in mulieribus etiam foecundissimis reperitur; nam ut docet Galen. Lib. I q. de Usu Partium Cap. s. ex Herophilo, inter Anatomicos celebratissimo, colluin matricis omni tempore obliquum,& contortum manet,praeterquam cum semen intro sertur, Vel embryon extra I his enim duobus casibus tam tum dirigitur, nec reluctatur, aut ad seminis susceptionem, aut ad scelus e

cretionem. Quae uteri distorso naturalis fit ex propria colli subst antia, Mnatura, adeo ex mollitie, & duritie temperata, ut facile in se ipsam conci. dat, & distorqueatur. Praeter naturalis autem ea est, quae causam praeter naturam sequitur, videt. nimiam ex uno latere repletionem, vel assectum. convulsioni similem,vel cicatricem in alterutra parte, vel similem alium aD sectum: ex quibus adeo laeditur victi collum , ut nequaquam ad seminis si

sceptionem dirigi possit; quae distorsio, & obliquitas sterilitatem inducit,

curandam a Medico, non Prima, quae naturalis cum sit, naturalem affectum

consequitur . .

Ex parte mulietis assignat sterilitatis causam aliquando mehementiam eo

tenuationis in corpore toto, aut in matrice. At cum habeamus ex Hipp. Lib. Apriqq.Puaecunque praeter naturam tenuex exi vies note Togirunt, abortiunn, prius quam

assescant, clare patet, extenuationem corporis non prohibere conceptum. Praeterea, experientia hoc testatur; vidimus enim plures mulieres extenuatas, S emaciatas concepisse. Nisi forsan, per evehementiam extenuationis, intelligat Avicenna summum illum gradum maciei, quo non constant vires 3 vel naturalem extenuationem, in his enim quae naturaliter admodum sunt ema Ciatae, & extenuatae, adeo calor innatus languet, & quia non lauetur a casenosis partibus, adeo dissoluitur, ut semen foecundum, resolutis, & exhaustis spirit ibus generari nequeat; nec masculinum semen uterus sufficienter fouere possit. Casus autem Hippocratis est earum quae praeter naturam exqtenuatae sunt; arque experientia testatur hoc tantum contingere in male dispolitis, non autem naturalibus habitibus. Quoad sterilitat is causas,ex membris generationis, praeter debilitatem S malam complexionem, &Iaesionem a lapide vesicae, S alias eius causas , possumus aliam assignare, scilicet ratione vasorum, de meatuum seminalium; nam dicebat Galenus Lib.de Ludo paruae pilae,equitationes non nunquam mea. tibus seminarys noxam intutis e. Haec autem noxa non ex intemperie aliqua

procedit; sed ex distorsione, vel disruptione, vel distractione dictorum meatuum, cuius ratione sequitur sterilitas, laesa seminis generatione, vel emissione.

399쪽

Lib. III. Fen. XXI 'Trast I. Ut

sone. Quae sterilitatis causa est eonsideranda; quoniam experientia testata est, nonnullos ex vehementi equitatione, vel casu ex alto super dorsum, steriles redditos fuisse. Suscepto semine intra uterum, & facta eius comprehensione, inquit, errorem in conceptu succedere ex saltu, aut percussione, aut casu, aut ex milieausa externa. Sed mirum est, quomodo de sterilitate agens, inter eius causas recenseat causas abortus. Aliud autem est sterilem esse; aliud vero non ConCipere: quae enim non concipit, potest esse foecunda. Quare non est quod inter sterilitatis causas veniant hae causae recensendae, quae non sterilitatis, sed non concipientis sunt. Cap. IX. Ea sententia in fine capitis proposita. Et illa cuius bH Matrix habens inclinationem, ct conuersionem entis dolorem apud coitum; non veracst, nisi in obliquitate colli uteri, inducta ex affectu phlegmonoso, vel convulsuo. p. X. Pro curatione sterilitatis, dependentis ex intemperie calida uteri, monet, euacuandum esse corpus ab humoribus calidis, s alterandum ad frigidum, eum potibus, ct cibis refrigerantibus; sust inpuper supra matricem apponenda esse cera- ea exsultis, mutilag. st oleis frigidis . In qua curatione hoc unum moneo, vinudi quam immodich refrigerandum sit; sed potius intra limites persiste dum; tum quoniam nil magis conceptioni nocet, quam frigus ipsum; tui quoniam uterus neruosae est substantiae,& exanguis,cuius ratione facile patitur a frigido. Cap. XI. Quod post conceptum mulieres abhorreant a coitu, odio illum habeam,

experimento non respondet. Quare tutius fuerat dicere, quod minus appetant coitum, quam prius; non autem, quod ab illo abhorreant f hoc eni falsum esse testimonio mulierum deprehenditur . , Quod mulieres non emittant semin in coitu, dum mera gerunt, testimonio etiamulierum ipsarum falsum esse conuincitur, prout & testimonio virorum fide dignorum, qui Venere cum ijsdem utuntur. Sed hoc dixit Avicenna, secutus Galenum, qui arbitratus est mulierem semen em ittere intra uteri ca-Ditatem, per eius cornua. At iam notum est, semen ad uteri collum emitti, indeque intra uterum, una cum masculino attrahi, ubi .conceptura est mulier; facto autem conceptu,licet in eundem et jeiatur; non tamen amplius alis trahitur . Praeterea si ex naturae praescripto mulier semine non caret, idquo in coitu effundit, cur utero gerens non idem in Venere excernit. At diges, excernit quidem, sed non extra, cum in cauitatem uteri illa desinant vasa; ει cum concipiente muliere os uteri ita claudatur, ut exitum, S egressit nulli rei praebeat. Sed, quae potest esse utilitas seminis intra uterum eiecti, &ibi haerentis, nulla sane; immo noxium esset, cum sua mora inibi, conculcatum, ex conceptui potius corruptioni, quam resolutioni aptum sit.-Sed quod uerbis, & contentione in hac re egemus y cum sensum oppo filum pro hantem habeamus. Inter signa conceptus, enumerat succedentia symptomata, scilicet, a

gustiam, pigritiam, grauitatem corporis, malitiam animae, nauseam, picam, or caeterasubsequentia. Quae signa licet ut plurimum conceptum sequi experientia testetur ι non tamen, ut inseparabilia constitui poliunt s cum etiam plures

400쪽

: . Petri Salii Diuersi 'in rivie. I

' reperiantur mulieres,quae utero gerentes nihil horum accidentium unquam persentiunt. Cur autem aliquae mulieres dicta accidentia patiantur, aliquae ab his immunes sint, causa haec est; quod cum utero gerentes non amplius a superfluo sanguine expurgentur, hic retentus, si impurus sit, & prauis succis abundςt, pro ratione Variae impuritatis, & prauitatis succorum, diuersa etiam parit symptomata, quoad tempore, S euacuatione haec tollantur; ut docet Galenus Lib. I. de sympi. Caus Cap. 7. Vbr locutus speciatim de pi-ca,monebat, hanc fieri in mulieribus, quae sunt praui succi . Ex quibus habemus, quod si mulieres sanguine puriori, & benigniori abundent, licet con cipiant, in his praedicta non subsequi accidentia ; quoniam horum causa, &somes abest. Sed cur ex illis quae praedicta syin promata patiuntur, non- nullae deterius, nonnulla' autem mitius affliguntur ξ Hoc equidem fieri ex duplici causa potest. Prima est, quod laae prauis succis minus abundant', quam illa'; 8t ideo hae illis minus patiuntur. Secunda est, quod cum iuultl - . res concipiant, vel desinentibus, vel incipientibus mensibus quae concipiunt apparentibus mensibus, deterius habent ν quoniam retinent,r intra corpus excrementa, iam ex praeterito mense coha gestas quae autem desnetitibus menstruis purgationibus concipiunt, minus affliguntur; quoniania iam maiori parte ex purgato corpore a praedictis prauis naccis,minorm hi Tum symptomatum semirem intra uterum habent . Et hinc fit,quod qu*mulieres nullum horum accidentium concipientes persentiunt, non apparrentibus, sed delinentibus menstris , N iam corpore exuperante sangui , Ne cxpurgato,concepisse censendum sit; quoniam, licet hae benigno sanguistnc abundent, si tamen incipientibus mensibusconcepissenst, eum hic sanrguis conculcatus aliquam prauitatem adipiscatur, non possunt non subs qui aliqua mala symptomata, ex eiusdem retentione . Illa ligna conceptus, desumpta alom, sciant iuniores esse in ria, & inrdigna quibus Medicus fidem adhibeat; cum ex mensium retentione, di pluribus alijs assectibus similes urinae produci possinti; nec ex iiii audeat mi

lieribus quid pro certo affirmare; quoniam hinc potius ludibili, quam Jayr

Et quandoque, inquit Auiccnna, impraegnatis sedat dolore dorsi, ct ancha rum; propterea quod calefacit ea matrix, or cum parat, redeunt. Quae sententia exrscripta est ab Hipp. Lib. 2. Epid. Sect. a. Tex. ali. quo loco haec habentur.

Euaedam coxam dolebat, antequam conciperet, post quam autem concepit , non ampl-rdoluit; postquam autem peperit, migesima te rursum doluit. Similam huic sente ilatiam habemus Lib. de Superlaetatione, ubi haec leguntur. Si tui dolores in

coxendice, aut in capite, aut in manibus , aut aliqua alia corporis parte fuerint, cum mura Pr nans es,dsinunt; pos/onceptum ante ire tu ab sis ero excreto rursum insunt; odorata, su bibere, π ad meri or apponere conducit . At cur hoc fiat, videlicet quod pars ante conceptum dolens, immunis a dolore, tempore conceptu maneat, post conceptum autem rursus doleat, non ita liquet. Avicenna inquit dolorem cessare conceptionis tempore; quoniam tunc matrix calefacit partes dole ter. Sed quae est haec ratio ' num uterus dum conceptum retinet , calidior ex

conceptione redditus, partes dolentes, cum ex frigiditate doleant, calesarciens a

SEARCH

MENU NAVIGATION