Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

61쪽

si Petri Salii Diversi in Avic.

, humiditatem, quae in corpote abundabat. Inter causas Spasni, statim, in principio Capitis, enumerat caliditate in; quae sicuti nusquam 1 Gal. nec Hipp. inter causas conuulsionis recensetur, ita nec vere est causa quoniam spasmus tantum fit, vel a repletione; vel ab inanitione, id est a siccitate; vel a prauitate, seu qualitatis, seu materiae is dentis neruos ipsos. Caliditas autem per se, nihil tale inducit. Quod si videatur caliditas, ut in febribus ardentibus, spasmum producere, hoc faciet siccando; siccatae enim, ex intensa, & immoderata caliditate ne rustis partes,

contrahuntur, &convelluntur; quae tamen non contrahuntur, nec conuel

luntur unquam ab intenso calore, antequam ab eo absumptae snt neruorum humiditates. Quapropter, clare liquet,calorem non esse spasmi causam, nisco modo, quo crapulae, ex opposito, inducunt spasmum ex repletione, generando humores pituitosos , S crassos s & ideo non causa immediata spasmi, sed mediata erit. Et forsan hoc innuebat in serius Avicenna, per haec verba. Et caliditas iuuat supra consecutionem, per resolutionem humiditatis. Vel di

camus, caliditatem quinetiam elle spasmi causam , non per siccitatem; sed per repletionem, dum calor materias fundit, & eas ad neruos praecipitat; sicuti in serius exemplo probat Auic. aliquando contingere in febribus aris dentibus , ubi plenum sit corpus. Quamuis autem caliditas, non per se sa-ciat spasmum; frigiditas tamen hoc facere potest, indurans neruos, prout per summum frigus, gelu induratur 9 uti habetur ex Gal. Lib. I 1. Meth. in fine. Si Lib. I. Aph. II.& 2 o. quo casu, potest dici conuulsio ex inanitione , propter duritiem s vel ex repletione , ob humiditatem concretam. Cap. V I. Signa spasmi, facti a repletione exponens, inquit, quod in hoc non ι tur melociter, quodsuper ipsum ponitur ex oleo. At hoc signum commune est etiam spasmo ab inanitione; quoniam membra valde siccata, dissicillime humectantia medicamenta admittunt; & hinc eorum curatio, vel dissicilis, vel impossibilis redditur. ruare iudicium hoc vanum crit, nec poterit d spasmo a repletione coniecturam facere ; quin imo , sorsan velocius imbibitur in spasmo a repletione oleum, & caetera humectantia, quam in spanino ab inanitione : si enim velociter in hoc imbiberentur huiusnodi medicamenta , facilis eorum esset curatio.

Ex Hipp. declarans, quare melius sit, quod accidat sebris post spasmum,

quam quod febri superueniat spasmus, ad mentem Gal. exponit, quod in primo casu, est a repletione, & hunc soluere apta est febris y in secundo autem casu, inquit, quod spasmus, qui prouenit ex febre, est siccus, qui raro recipit curam. Sed hic notandum est, quod ex febre non semper succedit spasmus siccus. Et hoc maxime animaduertant iuniores, ut rectam curandi rationem inire queant; quoniam, ratione d ersitatis spasmi, diuersa etiam requiruntur medicamenta; nam aliquand6 in febribus adurentibus, ubi resertum sit corpus pituitosis, & crudis succis, funduntur humores, qui ad partes superiores, & principia neruorum decurrentes, conuulsionem saepe inducunt, sicuti etiam superius notaui ex Auic. atque in tali casu, solent quandoque lotia, ex crassis, & rubentibus, immutari in tenuia, & alba, propter ascensum materiei ad caput, ut docet Auic. & talis spasmus, non exinanitione

62쪽

Lib. III. Fen. I. Tract. V.

inanitione, sed ex repletione causam habet imbibitis enim bis humori bus in partibus neruosis, succedit contractio, & conuulsio, & inde sp ac

musa

Cap. VII. Ex his, quae laciunt ad tolle udam conuulsonem ex repletione, laudat praecipue euentumfebris acutae. At sebres acutae; cum periculo non careant, non ita tutae sunt, si superueniant aegrotanti conuulsione correpto. Hippoc. autem , ut habetur Lib. I. Aph.To. laudat quartanam superuenie tem, quae non est ex acutis. Quare non intendant iuniores prouocare ac tam febrem. Si fuerit spasmus ex febre, curetur, inquit, cum tamectatione me menti cerAri,

di neruorum, QT lacertorum, cum medicamentu evehementu humectationΗ. At haec curatio conuenit tantum in spasmo ex inanitione, a febre supra modum ex-sccante; ubi autem fit spasmus, de quo superius loquuti sumus, ex mater ijs

fusis, S decumbentibus ad neruos, ob febrem, eos fundentes, & mouentes, requiruntur roborantia neruos, & resoluentia medicamenta, non humectantia; & tunc, pro ratione praesentis febris, medicamenta erunt, cum ratione, & temperamento administranda.

Cap. VIII. Transcripsit Avicenna, ex Paulo potissiimum, caput illud; qui

iuxta opinionem Pelopis, afferebat, tetanum, eiusque differentias, fieri, repletis musculis spiritu, & aere crasso, nebulosoque; & ideo dicebat Auic. ponens differentiam inter spasmum particularem, & uniuersalem, idest in ter spasinum, membrum determinatum occupantem, & illum, qui vel Tetanos, vel emprostho tonos, vel opisthotonos, sic dicebat. Diuersitas mero eius, inquit, ab eo est, quoniam spasemus, nisi raro ,st a mentositate; A utar autem plurimum fit a mentostate extensua; imo Alcutae, qui est compositus ex duobus spasemis, quandoques plurimum ex mentostate, cum dominatur in corpore. Quae sententia, nec Hipp. nec Gal. consona est, qui semper docuerunt, praedictos uniuersales spasinos, a repletione factos, vel a pituita, Vel a melancholico succo, vela sanguine inflammante fieri; quod licet non neget Auic. tamen ad mentem

Pelopis, & Pauli, docet, ut plurimum hos affectus a flatu, & mento late pendere 3 cum plurimum, ex Gal. & Hipp. sat a praedictis succis . An autem consueuerint etiam seri a flatu, de Hipp. quidem, testimonium non habeo, nisi in spurijs Lib. ut Lib. de Flatibus. De Galeno autem, scio quidem, Ut

alias notaui etiam,convulsionem, ad eiusde mentcin Lib. 2. de Catis. Sympl. cap. 1. fieri a flatuoso spiritu posse; attamen hoc nunquam de Teiano, nec de caeteris eius different ijs affirmauit. Quare haec sententia Pelopis, excepta a Paulo,& ab Auic. mihi valde suspecta est; & potissimum, cum nouerim, hos aflectus este acutos, & lethales parere morbos, ut omnes scribentes docent; qui tamen si fierent a flatu, tales non sorent, quod ratione causae, faci- Iediscuti possent, &resolui aflectus; flatus enim non ita discussioni,&resolutioni rebelles sunt, prout materiae crassiores, quae cum dissiculter resoluantur, dolores, qui valde partes con vulsas diuexant, sunt causa praecipitis

virium lapsus, cum aegrotantium interitu. m Alcude communis incipit, os, inquit, clauditur, rubet facies, bdi dolor augmtur . . Subiungit postea. Et non deglutit, quod ipsesorbet. Hoc autem signit E s tram

63쪽

14 Petri Salii Diversi in Avic.

transcribit a Paulo, qui docens,qua ratione ipsis tetanicis, & ceteris distenissionibus, potus exhibendus sit, ait. Potus mero ipse, praeter alia, tum paulatim, tum modice a mitur ; nam dum aegri potionem transemittunt, in nares

ipsam propellunt. Quae sententia , indiscriminatim non est recipiendata; non enim deglutitio in omnibus tetanicis, Ut ego obseruaui, impeditur; sed tantum in his, qui lethaliter se habent; quod optim P notauit Hipp. Lib.

de Morb. 3. dicens . Cumque periturus es, sorbitioncm potam, pituitamque per nares reiectat. Et Lib. de Passionibus a. in sine, dicebat. Cum mero letharis est, cibaria, di pocula, quae sumit, per nares reiectat, & Lib. de diebus Decretorijs,diccbat. Cum mero mortalis est, cibaria, ly pocula, quae sumit, per nares quandoque prorumpunt. Vnde patet, deglutitionem non impediri, nisi in his, qui perniciose, & lethaliter habent; conualituri enim hoc non patiuntur .

Disserentia inter Teianum, & Spasmum, in principio, est, quod Spasmus

incipit in lacertis, cum motu; Tetani evero principium,in lacertis est,cum quiete. Cum

quiete, hic intelligatur, quoad sensum visus, idest, quoad apparentiam; quoniam, ut Galenus docuit, in Lib. de Musculorum motu, contractiones musculorum, & tensiones, sunt motus; Videtur autem cum quiete, in tetano; quia cum nulla pars cedat, & omnes pariter contrahantur, videntur quiescere musculi. Cap. IX. Opistho tonos, &Em prosthoto nosco numcimi, inquit, inpraeseratione. Intelliges, in dissicultate respirationis, udi migilys, dolore, & ceteris symptomatibus ab eo enarratis. At ex Hipp. scias, licet communi cent in eisdem affectibus , non tamen omnibus inesse periculum aequalS;

nam distensio ad anteriora, ut habet Lib. de Passionibus, in fine, est minus

lethalis. Hos eosdem affectus, inquit, communicare in casu ά lectis. Parum aptEhoc transcripsit, sententiam Pauli exponere volens, dicentis. Cerebrique ἀconmulponibus periculum est, ne lecto aegri decidant. Quod Paulus ab Hipp. ex seripsit, qui Lib. de Diebus Decret. dicebat. auidam autem tam mehementer tonuelluntur , it qui adsunt, mix , quin de cubili cadant , tenere possint. Quod idem docebat, in fine Lib. de Passonibus, dicens. aut adeo conuellitur , distenditurque, mi qui adsum, mix eum contineant, quin de cubilis lat. Quam sententiam praecipvh amplexus est Hipp. de distensione ad posteriora ι quamuis hanc transtulerit Paulus ad eam quae fit ad anteriora.

Cap. X. Docens cibandi modum, inquit, quod buccella parua malis, in pulter subtiles sunt exhibendae s quoniam transglutire es eis peruersum , δ' ad nares spuma resilit. Transcribit a Paulo; sed ut dixi, hoc non contingit, nisi in his , qui perniciose, ta lethaliter apprehenduntur; modus tamen cibandi seruandus

est, ne ex malo laedantur. Cap. XI. Tremoris causam assignans, inquit. Huius autem causa, aut est in mirtute , aut in instrumentis y aut in mirisique smul. Ex parte virtutis est, cum

debilis es; quam debilitatem, ex pluribus causis, quas ipse narrat, assequitur. Ex parte vero instrumenti, vel cum instrumentum patiatur mili Pationem, seu viam in paralysin; vel cum obstruitur a materia; vel cum exsiccatur. Ex utrisque autem , vel cum instrumento tale accidat nocumentum , quod

64쪽

Lib. III. Fen. I. Trach. V. ys

communicetur etiam virtuti; quod fit, aut ex vehementi eius intemperie, aut punctura animantis, aut humore prauo; vel cum virtus per se est debilis , & cum ea debilitate simul instrumentum proprium habeat nocumentum , ita ut in utrisque simul sit laesio. At ex Gal. & Lib. de Rigore, Trem. Conuul.&Palp. Cap. s.&Lib. 3. Epid. Se t. I. Com. 2.&m Vnica est ca se tremoris , scilicet ipsa virium imbecillitas; hancque, illo Com. a. dicebat , causam esse continentem tremoris. Si autem continens; ergo unica haec erit causa, nec ut docet Avicen. instrumentorum laesio, debet, ut causa

tremoris, & tanquam a praedicta distincta, assignari; potissimum, cum velit, ex parte instrumenti, virtute tantum constante, posse fieri tremorem, ut ex secundo membro eius diuisionis habetur; quod tamen non est possibile , nisi ubi per laesionem instrumenti laedatur virtus. Unde hanc rem Gal. Com. illo q. citato pulcherrimὶ explicans , dicebat. Ex infirmitate irium semper tremoremferi senimus, quae quando sua sponte interim sunt infirmae, atque propter

assectum animi, aut etiam saudquaquam perse assectae, ab onere graui hoc patiuntur , tres eius causarum se diximus disserentias, instrumentorum intemperiem, voluntati attributorum, ectum animigrauitatem oneris. Hanc vero rem magis coarctans Com. illo secundo dicebat. Cum itaque tremores causam habeant, mi ita dicam, continentem , mirium imbecillitatem, illae uero assciantur , aut perse , aut propter humorum redundantiam auantem . Intelligit autem hoc loco Galenus , per se ,

idest , quando vires ex se sunt debiles, ex quacunque causa haec debilitas contigerit, scilicet, vel ob animi accidentia, vel ob instrumentorum intemperiem , vel ob superfluam euacuationem , vel ob vitalis roboris exolutionem, vel ob immoderatam intemperiem, Vel ob quamcunque aliam causam resoluentem y quam optime expressit Libro Citato de Rig. & Trem. Cap. 3. Has igitur intelligit per se debiles; quoniam ubi vires ab onere, vel a copia grauantur, per se quidem sunt sortes; debiles tamen, propter grauitatem

redduntur. Unde Com. illo . in 3. Epid. dicebat Gal. Fit ergo tremor, non tantum in musculis assectis, in neruis sed etiam ualentibus, uιi quis, ultra uires ,

onus attollere moliatur, aut manibus baiulando, aut humeris imponendo; quod idem , sicuti . causa externa sit, ita etiam ab interna, uidelicet ab humorum copia grauante

feri potest. Quare concludens, assero, ex Gal. unicam esse tremoris causam, ipsam virium imbecillitatem; quae quidem vires sint debiles, vel ex se, vel propter onus grauans ; asseroque, instrumentorum Issionem nunquam tremorem inducere, nisi ubi vires alterutro dictorum modorum laeserit Unde patet, membrum illud diuisionis ab Auic. positae, superfluum esse Patet etiam , alteram ex principalibus , tremoris causam omissam ab Auic. esse, videlicet, ubi vires vel a copia humorum, vel a pondere graui grauentur, tremorem fieri. Quae causa in hoc consistit, quod vires grau as debiles reddantur, cui debilitati postea succedit tremor Galenum in expositione 26. Aph. Lib. s. tanquam praeter rationem , non admitentem sententiam Hipp arguit . At Galenus non excludit dictvi Hipp. sed praeter rem positum pronunciauit. Cap. XII. Curationem Tremoris docens , eius scit. cuius causam superius

diximus eum omisisse, curam praetermisit, videlicet illius, qui a copia hu

morum

65쪽

16 Petri Salii Divers in Avici

' morum grauante , & Opprimente vires oritur. Huius autem curationem

docet Gal. Lib. de Rigore, Tremore, ConVulc&Palpit. Cap. F. exemplo desumpto ab Hipp. Lib. 2. Epid. Sect. q. in sine.

Cap. XIII. Ex parte instrumenti, inquit, causatur quandoquesupor, quoniam corrumpo tur eius complexio,propter frigus uehemens. Propter scit . diuersas causas, inter qua S , prae caeteris, exemplum adducit tactus piscis, qui nominatur ιerilis.

Hic autem piscis torpedo est, quae per tactum quidem, torpidam piscatoris manum reddit; at nequaquam per intemperiem, non dixerim frigidam, sed nec per ullam aliam s at solum per venenatam qualitatem , qua, talem affectum, quem ex antipathia, ad sensum tactus habuit, inducere apta est; quod patet, quia hunc effectum, non tantum per tactum; sed etiam hasta median te, & subito, cum nulla intemperies statim introduci possit, producere apta est ; unde dicebat Gal. Lib. s. de Loc. Aff. Cap. I. Sunt qui putant, res quasedam , Isolo tactu, per qualitatis vim , ea quae eis sunt vicina, alterare posse ; idque plane et Heri in marina torpedine, Utpote cui tam mehemens sit potentia, eis per piscatoris tridentem, transmissa ad manum, alteratione, derepente totam reddat torpidam. Docens fieri stuporem ex parte instrumenti , quia eius complexio corrumpatur , ob vehementem caliditatem, exemplo Vtitur eius, qui remansit inhalneo vehementis caliditatis. Quibus, credo Auic. alludere addictum Hipp. Lib. I. Aph. I 6. Vbi docet, a calido, neruorum incontinentiam fieri . At, per neruorum incontinentiam, intelligitur imbecillitas. Unde hanc exponens

Gal. dicebat. Nam, O hi sunt imbecistes, eorum Iubstantia si calore dissoluta. Ad

imbecillitatem autem neruorum, non sequitur necessario stupor, ut apparet clare in conualescentibus ex morbo graui, in quibus neruorum adest imbecillitas, non tamen stupor. Quare a calore non censeo fieri stuporem, nisi ubi membra a calore dissoluantur. Stuporem dicit esse morbum instrumentalem, inserentem nocumentum in sensu tactus; quod nocumentum est, aut per destructionem, aut per diminutionem ipsius tactus. At destructio sensus tactus non infert stuporem, sed paralysia ; sola enim diminutio sensus tactus, vel tactus cum motu, constituit stuporem; sicuti ubique docet Gai. Ad cuius smilitudinem, rectricum virtutum dina inutionem, pariter stuporem vocamus , & stupidos illos dicimus, qui has virtutes rectrices non integras, sed imminutas habent. Τalem assectum appellat Hipp. mentis torporem , Lib. F. Aph. IG. qui νάρκωσις Graece dictus est. Paulus declarans, quae pars seciei sit assecta, in tortura oris ex resolutio .

ne, animaduertit, partem contortam, sanam esse s alteram autem aegram

Hunc Auic. videtur reprehendere velle,& immerito quidem,cu Paulus veruexpresserit s in tortura enim faciei, ubi fit ex repletione, pars sana est co torta ; ubi autem fit ex convulsione, pars contorta ea est , quae conuellitur. Sed litera Auic. est satis intricata, & forsan ab Interprete male tradu

cta.

In Tortura faciei, monet, non adhibenda esse clysteria usque ad quartum , Vel septimum; quod si alvus sicca sit, monet, in secunda die administrandum esse clysterem satis lenem. Sed quae huius praecepti potest esse ratio

66쪽

Lib. III. Fen. I. Tract. V. sy

tio Θ Quoniam forsan timet, ne ex clysteribus acribus praecipitetur materia deorsum, unde maius malum, quam tortura faciei sit ccedat. At vanum est, imaginari, reuellentia in serius administrata, posse talem praecipitationem parere; quoniam talia non commouent materiam actu morbum facientem,

sed illam quae ipsam fouere possit.

Cap. XVII. Inquit Avicen. Si inuenissignasanguinis, phlebotoma uenam, qua es sub lingua. At hic notandum est, hanc euacuationem particularem elle, cui uniuersalia praemittenda sunt; ut docet Gal. pluribus in locis, piscipue autem Lib. 2. ad Glauc. Haec unquam ab his particularibus euacuationibus curam incipiendam esse , quando potius ad locum affectum materiae copia, attraheretur, quam euacuaretur. Quod ideo animaduerto, tum quia haec nobilis pars est laesa, facies enim est affecta, in qua omnis deformitas vitanda,& tollenda est ; tum quia tortura faciei saepe portendit aliquem graueriti morbum, Vel paralysin scit . vel epilepsiam, vel a poplex iam, secandas esse prius Venas maiores; ac proinde faciendam esse uniuersalem euacuationem, antequam ad particularium venarum sectionem deueniamus; sicuti ordinatim docet Aetius, qui praemittens venae sectionem, & purgationem, poli ea priuatim ad sectionem venarum sub lingua descendit. Si autem Paulus huius ordinis non meminerit, causa est; quia in particularium resolutionum curatione, solum particularia remedia recensebat, Vniuersalibus praetermis sis. Ad quem sensum cxponendus est etiam Auic. alioquin in hac re lapsus. Cap. XVIII. De Saltu, & Iectigatione, quam Medici Palpitationem appellant, agens , enumerat hanc affectionem inter neruorum affectus. Eclicet sentiat,musculis, & carni etiam esse communem; sentire, tamen videtur cum esse proprium neruis. Attamen Gal. Lib. de Palpitat. Cap. F. in principio, hoc negabat, dicens. Palpitationi autem non sunt cuncta obnoxia; nermum quidem , os, membranam, ιθ id genus alia, nunquam palpitare uideas , quod cauo ua .cent, quo elata distendi, in comprimi depressa queant. Accidit quidem neruis peculiaris assectus, per quem salire videantur, appellatus a Gal. Lib. 3. de Loc. Aff. Cap. q. dum recenset eos morbos, qui non habent signum particulare, Saltus ,& de cuius caussis egit eodem Lib. Cap. 7. docens cur concutiantur nerui. At hic non est palpitationis casus y sed est motus convulsivus, doquo alias egi. Monet, hos patientes, dum curantur, in tenebrosa domo locandos esse. At eum tenebrae minus moueant, quam lumen, dum huius morbi sanationem tentamus , potius erunt locandi patientes in lumine , quam in tenebris uecum hinc maior resolutio, quam ex tenebrosis locis sit speranda.

Lib. III. Fen. III. Trach. I.

Cap. II. τοῦ Xponens oculi dispositiones , ex eius operationibus, inquit.

a a Si oculus longinqua comprehendat, appropinquantia autem parua non uideat ; qui tamen postea uidet,s ab oculo per distantiam longitudinis remoueantur , trim spiritus eius es multum conturbatus, non clarus , neque subtilis. At Gal. Lib.

I. de Sympi. Caus Cap. i. hanc eandem rem declarans, dicebat. βuod shumidus

67쪽

, g petri Sali; Diversi in Avic.

humidus simul, multusique est spiritus, long sit me quidem iidet, sed non exacte . Si autem exacth non videt, quomodo appropinquantia parua, quae prope non videt, si remoueantur, postea videre poterit. Respondet Auic. quoniam spiritus talis non subtilat r, neque clarificatur, vs 'Notu longo. At si per motum longum subtiliatur, clarificatur spiritus humidus,& conturbatus; igitur parua nec poterit, nisi ad remotam distantiam Videre; quod experimento repugnat, & poterit remota , ac ea quae Procul absunt, cum permotu

longum attenuatus, & clarifcatus erit spiritus, exacte videre; cuius oppositum docuit Cal. dicens, cum tali spiritu oculum quidem longistime; non tamen exacte videre poste. Cap. III. Docens dispositiones octili, quae sunt per ventriculi consensum, inquit. Si uerint illic Phantasiae causa stomachi, minorabuntur et acuitate, sin multiphea,tintur in saturitate. Si per saturitatem intelligit Auic. repletionem a cibo, non semper vera eius sententia; quoniam a bilioso humore, & materia mordicante, in ore ventriculi existente, postat tales imagines generari; ut docet Gal. Lib. q. de Loc. Aff. Cap. I.&hoc potest esse sine cibi praesentia; & in his valde proficuus est ii ters usus; si autem per saturitatem, intelligit cruditates, & praesentiam materiei prauar, ad mentem Gal. Loc.

cit. rem ipsam recte exposuit. Cap. IV. Monet, permutari materiam ab ocule, perparticularem euacuationem; mel per miam nasi mel per menas propinquas oculo, sicut sunt duae menae lacrymales.

Sectionis harum venarum meminit etiam Galen. Lib. Cur. per Sanguinis Missionem Cap. i q. Meminit etiam Aetius Lib. T. Cap. a 8. in curation suppurationis Unguis. Et Cap. 29. in cura Pustularum: & alibi etiam . Uerum animaduerto, cum maxima praemeditatione ad hanc euacuationem deis ueniendum esse; quoniam, nisi in totum firmata sit fluxio, corpusque exqui-ste euacuatum, talis euacuatio maiorum malorum causa esse consueuit; nam

hinc, propter nimiam loci assecti viciniam, solent attrahi nouae fluxiones , quae, loco iam ex priori morbo conflictato superuenientes , eum in deteriorem redigunt statum; unde Vidi ego, his venis apertis, ex hirudinum appositione, tam copiosam, & grauem denuo superuenisse fluxionem, ut huic postea caecitas successerit. Quare, non sint faciles iuniores in administratione huius remedij; sed semina cum praemeditatione, nec nisi necessitate vruente, hoc agant. Hoc autem poterit praecipvh conuenire in cura antiquorum morborum, ut notat Auic. Cap. 9 in cura ophtalmiae chronicae, Mantiquatae.

Cap. U. Docens conseruationem sanitatis oculorum, inquit, prae csteri S,Vitanda esse omnia ea, ex quibus generatur Vapor multus; quod exemplo probans ait. Sicutis caulis olens.IAt haec sententia, ex diametro opponitur Gal. qui Lib. a. de Comp. Med secundum Loca,docens, in examine dictorum Apolloni j, curare dolorem ex ebrietate, & recensens cibaria, apta, N innoxia, monebat, brassicam, & lentem , utpoth quae vapores exiccent, conuenire, dicens . Ex oleribus, est lactuta, rutpote boni succi, st refrigeratoria; p brosica, t quae mapores exiccet; sc sidi ex leguminibui, lens est. Si autem

haec duo vapotes exiccant, quomodo inquit Auic. quod ex hi4 yapor multus

68쪽

Lib. III. Fen. I. Tract. V. y9

tus generatur ξ At de V sit lentis , & brassicae , quoad conseruationem sanitatis oculorum, est hoc sciendum, quod utraque haec, biscocta, assumpta, sani oculi , visionem quia immodice siccant, hebetare apta sunt; si autemcculus si humidior, ac proinde non ita exacte discernat, haec frequenti usu,

propter eorundem siccitatem, hebetudini oculorum conferre poterunt: superflua enim humiditate absumpta, spiritus tenuiores, subtiliores . clarioresque reddentur. Unde Ga l. Lib. I. de Alimentorum Facul. Cap. de Lente , cum damnasset eam, quia crassum, S pravum succum gigneret, indeque apta esset melancholicas passiones, sicuti elephanti asia, cancrum, & limilia producere, subiungebat. Eandem ob causam, visum integrum, s inculpatum hebetat , ipsum ιmmoderate exiccans , ei mero, qui contrario modost habet, confert. Et Lib. 2. Cap. de Brassica , huic eidem fundamento innixus, dicebat . Lens itaque, sis brassica , interse , mensura, siccant, ob idque liqum hebetaut, ni orte totus oculus humidiorbuerit, quam naturalis oculus postulet. Quapropter

hinc habeatur, quid de usu lentis, & brasticae, pro oculi visione, sit statuen

Immergere faciem in aqua clara, e r aperire oculos, inquit Auic. a orgit oculum, di acuit misum. Hoc remedium consulit Aetius , adhibendum elisein Mydriasi, seu dilatatione pupillae, hac forsan ratione ; quoniam ab aqua illa. constringitur pupilla, & Omnes oculi membranae robustiores redduntur. Hoc remedium transcripsit Auic. ad conseruationem generalem oculi ; quoniam roboratis membranis, S humoribus consortatis, ex aqua admota , dissicilius omne excrementi genus suscipiunt. Talem immersionem, in Mydriasi, laudauit Paulus faciendam in marina aqua y cuius deffectu, apis probat muriam, vel postam . Ratio est, quoniam Paulus curationem Mydriasis, ex superflua humiditate, tradens, exiccationi humoris superflui intentus erat. In oculo autem fano, probatur aqua simplex, & puristima; cx qua immersione, audiui non nullos visum diutius conseruasse acuti stimum. Dimittatur autem marina, & lalia; quoniam hinc nunis mordicatur oculus .

Cap. VI. Docens, in quibus constitutionibus lippitudines, seu ophtalmiae vagantur, inquit, ex Hipp. Lib. 3. Aph. I 2. quod, quando ems est calida, Tmeridionalis, di postea subsequitur Verseptentrionale, orsccum, tunc fiunt ophtalmiae. Sed aduertenda est Hipp. sententia, qui ait, lippitudinersccasfert. Si cas autem v scat eas, ut docet Gal. in Coiaa. quae sunt sine fluxu; cuius generis monet etiam Hipp. in serius Aph. Iq. ad hyemem succedere , post aqui-

Ioniam, & siccam, tum aestatem, tum autumnum.

Cap. VIII. Docens curare oculi ex frigore conturbationem, ταρ a Graecis dictam, inquit, conuenire balneum, non repleto existente corpore, &fomentum ex decocto chame mill e. postea subdit. Et somnus longus, post uinum, est ex curis iuuantibus,suest exsole, aut ex frigore aut ex alijs. At Vinum, ex Galen. Lib. 6. Aph. Com. 31. conuenit in his , quibus sanguinis copia crassioris in oculorum venulis continetur, sine ulla corporis plethorica dispositione , ut quod diffundere sanguinem , atque dimouere possit, &mottis vehementia obstructiones aperire. Ex Aetio autem, conuen it Vinum his, in quibus transmutatione, renutritione, ac humectatione, decales citone a

69쪽

ctione , moderataque euacuatione indigemus. His autem stantibus , quomodo potest vinum prodesse, praeterquam in ophtalmia, quae ex frigore accidit , ut etiam in his, quae vi solis, aut altera ex causa generantur ΘEr ophtalmia, inquit, cuius causa est scabies , Ch es lenis, fricetur sicabies in priamis, deinde curatur ophtalmia ; quandoque remouetur , post sericatione=yiscabiei , per seipsum. Parum apte traduxit hunc locum , ex Gal. Lib. q. de Cona p. Med. secundum Loca, ubi agit de aspritudinibus palpebrarum ; nam ubi dicit, friceturscabies, debet dicere, deprimatur, Ut apparet ex his Caleni verbis. Vertim in illis, audemus, ad inflammationis propria pharmaca, misicere parum, quod

de extergentibus , et elut es collyrium ex mino, aspritudinibus acco; Zmodatum , quo primum ea quae palpebris succreuerint, deprimantur , - bi mero inflammatio ocul rum mitior euasierit, aspritudines repurgentur. Quare, non erit fricandus locus,

ut sonant Aui c. verbas, sed per deprimentia curandus, fricatio enim m gis exasperaret inflammationem, unde Ophtalmiae incrementum accideret. Cap. IX. Dc ueniens ad Ophtalmiam, ortum habentem manifesta intrinsecucapite, & enumerans liquores lenitivos, inter cos enumerat ol cum ros. At sciendum est, oleum omne, i etsi optime lauetur, mordicare oculos ; cuius ratione, Graeci, in hunc usum id non usurparunt; immo Galen. Lib. I 3. Meth. Cap. 22. comparans inflammationem cerebri, cum inflammatione

oculorum, proponit, ad primam, utile oleum ros accum, quod rei jciens in posteriori, deueniebat ad lenitivos liquores. Post usum stypticorum, de propris, quum eis admi fuerint narcotica, inquit. uuandoque conuenit destillatis aquae Ueccari ,-aquae mellis. At haec duo medicamenta sunt admodum abstersitia, ac proinde admodum mordicant. Quare, nisi vigeat excrementorum crassiorum copia in oculo, quae efficaci indigeant abstersione, in cura ophtalmiae, non veniant in usum , &potissimum simplicia; si enim temperentur, aliquis eorum poterit esse usus. Materia evacuata, & dolore quiescente , administra, inquit , coissyrium mnius diei, commisium cum eo, quod fit sicut milestus oui . Hoc totum, & quod sequitur, transcripsit a Gai Lib. q. de Comp Med. secundum Loca Cap. de Ophtalmia, quo loco inquit Galen. Vt plurimum mero auus oui loquor, cum a commodatis pharmacis , lippitudines curare seu it , per collyria et idelicet xnono mera, hoc est unius diei, appellata. Quare legatur, albumen oui, non vitellus oui.

Cap. X. Declinante inflammatione , exhibet post cibum, et inum antiquum purum. At Gal. ut dixi exhibet vinum, in ophtalmia :ὶ crassiori sanguineo. Aetius, in frigidiori. Avicen. autem etiam exhibet in calidiori, licet declinante . Quare hic locus consideretur , nec sine magna consideratione, vinum , pro resolutione, in hoc casu exhibeatur; periculum enim est, ne ab eo iterum inflammatio irritetur. Quod si vinum exhibeatur, saltem non sit potens , sed moderatum. Erysipelatis oculi curationem tradens, post euacuationes, docet facie dum esse emplastrum ex corticibus granatorum, decoctis cum melle, & siouendum esse

oculum spongia calida ; & sormandum esse aliud Emplastrum ex farina orobi, o si umιnti, decocta, cum sympo mellis ,-cum radice lily trita. At haec remedia cuique

70쪽

Lib. III. Fen. II. TraehiI. 61

cuique patet, non conuenire in erysipelate ; cum admodum calefacientia,& exiccantia sint. Sunt autem haec remedia carbunculorum propria. Pri inum est Aetij Cap. 3o. dicentis . Malicorium itaque ex malis pumcis acidis, cum lenticula feruefacimus , T derasa interna parte , cum modico melle terimus . Altera duo sunt Pauli, ubi loquitur de carbunculo oculi, dicentis. Deinde spongia foto , erui farinam, mel triticeam, ex aquae mulse decocto obducere, instar cataplasmatis; nonnunquam se iridem detritam applicare. Quapropter, vel erra. iiii Auic. adhibens haec medicamenta admodum calefacientia, & exiccantia, in curatione erysipelatis; Vel, pro eryli pelate, legendus est, carbunculus, qui perurens inflammatio existit, maiori calore, quam erysipelas, crustam inducens.

Cap. XI. Curans Ophtalmiam frigidam, inquit. Ditium curaest a repercussistis, σι ιae non sunt ιηfrigidantia valde; sed set illae, in qu bus est subtiliatio, sicut myrrha, s sarcocolla. Verum, cum myrrha sit calida, N siicca in secundo gradu, ut habetur Lib. 8. de Simp. Med. Cap. proprid Vac discutiat, de exsc-cet, citra adstrictionem, ut habetur Lib. q. de Cormpmed. Secundum Loca Cap. de Ocularium medicamentorum Viribus, imirum est, quomodo, prorepercussitio medicamento, in principio ophtalmiae, licet Digidae, adhibeatur ; quod idem de Sarcocolla dicendum ; cum sit discutarium ,& conis

coctorium medicamentum, Ut patet locis citatis. Talia autem in principijs fluxionum nequaquam conueniunt; cum potiuS tunc temporis attra

here, quam repercutere valeant. na n. . .

Linimentum illud ad palpebras, in principio Ophtalmiae frigidae, ex Theri

ca, Sullare, & Arsenico, est adeo importunum, & praeter rationem descriptum, ut existimem literam corruptamesse. iCap. XII. Pro curanda Chymos, quam ipse appellat Guarden i, componit Emplastrum ex misello ovi, sist adipe Vrs, quod superpoηatur oculo ue postea subdit. Et cum dolor fit fortis, infundatur inpr.eputijs umae. At mirum est quomodo assumat Ursi adipem,ad leniendum Oculi dolorem ue audeatque in tamia inflammatione, in oculum insundere ; cum hic adeps sit acrior, & calidior , & tenuiorum adeo partium, ut ad Alopecias curandas usurpetum ut habetur ex Galen. Lib. II. de Simp. Med. Fac Cap. de Ping. & adipe. Et Lib.I. de Med.Comp. Secundum Loea. Si autem talis adeps, est huius temperamenti qualitatis, quomodo non poterit dolorem , dc inflammatio

nem non exacerbare. D Lit

Cap. XIII. Si cum ophtalmia ventosa, fuerit, vel plenitudo, vel cacochymia, erit prius totius corporis habenda ratio, quam ad particularia descendamus auxilia . Quae Methodus, licet ab Auic. omissa, erit consideranda.

Fen III. Trast II. Cap. I.

Cap. I. V Escae oculorum, quae a Graecis Latinis, pustulae di-V cuntur, diuersificantur, inquit, proptersuauitatem,Vacuitatem , O conro ρηιmsuam. Hoc autem dixit; quia materia pustularum causa, ali

F quando

SEARCH

MENU NAVIGATION