Petri Salii Diuersi ... In Auicennae librum tertium de morbis particularibus totius corporis, et eorum curatione. Annotationes luculentissimae. Opus posthumum, nunc primùm in lucem editum

발행: 1673년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

Petri Salii Diversi in Avici

quando acris est, & corrosiua, & haec calidior existit ; aliquando autem nec acris, nec corro sua est ; & talis, Vel est sanguis, vel materia frigida. Hanc

suavem appellauit, quia non mordicat illas autem, quoniam mordicant , dixit acres, S corrosiuas; quae per haec signa distinguuntur, quod ex frigida materia, non sequatur oculi inflammatio, ut experientia saepe constat ;cum videamus plures pustulas in cornea ipsa, sine inflammatiope. Asanguine autem, succedit quidem, sed non adeo dolens, prout a materia acri,S corrodente . Quae omnia sunt aduertenda, tum p ro clara disserentiarum cognitione; tum pro rectis curationis intentione. Cap. II. Componit, pro curatione vesicarum oculi, medicamentum, quod recipit maximam quantitatem opij. Pro quo , duo aduertenda sunt. Alterum , quod medicamenta optata, in curatione pustularum, nunquam veniunt in usum , nisi Urgente maximo dolore, a materia calida, & acri. Auterum, quod ubi ad optata sit deueniendum, tanta opij quantitas non sit adhibenda; quoniam tolleret quidem dolorem, sed etiam exiccaret. Quando multiplicatur, id est, non cedit medicamentis hic affectus, inquit, cim retur cum ferro. Quae autem, & quomodo debeat fieri eum serro talis curatio, non docet. Nisi forsan intelligat modum curandi pustulas, in reliquo corpore efflorescentes, a Paulo, Lib. q. Cap. I o. traditum, quo docet, acu perforandas esse acuto; sed in oculo omnis perforatio , & Omne ulcus metuendum est, S potissimum, ubi pustula suerit profundior, quo casu minus medicamentis cedit; tunc enim ex perforatione imminet periculum Prolapsus V ae; vel effusionis humoris albuginei. Quare detestor hunc c xandi modum;.atque in tali casu, rem ipsam potius naturae committerem ,

quam deuenirem ad perforationem; vel validioribus saltem agerem medicamentis, absque metu; quoniam hic morbus absque magna dissicultate superari sit aptus. Galenus quidem Lib. I q. Meth. in fine, ad educendum pus, sub cornea delitescens, meminit sectionis faciendae paulo sit pra Iriadem, loco, ubi committuntur inter se uniuerse tunicae. Sed diuersus est casus; nam hic materia est copiosior, & crassior, & minus medicamentis C dit; atque locus perforandus est magis tutus. At pustulae fiunt in omni parte corneae, & quandoque ante pupillam; quo loco, omnis perforatio time da est. Quare tutius est medicamentis, quam serro agere, eoque magis. cum hic affectus non sit rebellis. Auctor etiam Lib. de oculis nomine Galent , docet Cap. I o. vltimae particulae, quod ubi pustulae non dissoluantur, apponenda esse calida, es aperit tua, sicuti Sagapenum, Euphorbium, & sinulta . Sed quis auderet immittere in oculum euphorbium, & quae huiusce sunt classis ρ hinc enim oculus arderet, & inflammatio seruiret, cum periculo caecitatis. Quare haec considerentur, nec talia medicamenta administrentur.

Cap. III. Agit de Ulceribus corneae,&septem enumerat; quorum quatuor sunt superficialia; tria prosunda. Haec autem, barbaro nomine, appellat, ad similitudinem Graecorum. Primum quod vocat Athase, ves Getemon, si u caligo Aetij. Dicitur autem caligo, vel sumus, hoc ulcus; quia apparet in cornea Velut firmus, S tale ulcus difficulter cognoscitur; vix enim appλ ret,

72쪽

Lib. III. Fen. II. Tract. I. in

ret,& non videtur ulcus, sed apparet in cornea veluti sumus, & primo a Dpectu non cognoscitur esse vicus; sed si diligenter aspiciatur, per latera apparebit ulcus, & color eius est quasi caeruleus, & sola prima corneae superficies ulcerata est, secundum, quod, ab uocatur Nubes,& Nephelion, seu Nubecula Aet ij; hoc priori palato prosundius est,ac proinde albo colore praeditu, S paulo angustius; dixi paulo, quoniam Vtraque haec ulcera hoc commune habent, quod satis ampla sunt. Tertium, quod appellat Coronale, est Αργέμων Graecorum, quod suboritur circa Iridem, & circa lineam illam, quae distinguit nigrum oculi a parte alba . Vtramque vero hanc partem, hoc ulcus tangit, & non est profundum, & pro diuersitate membranarum, quas insidet, diuersum habet colorem; hinc super corneam est album, S super adnatam, rubetam. Dicitur autem Coronale ab Auic. quia praecipue occupat illam coronam, quae distinguit album a nigro . Quartum, quod Adusti mi Lanosium appellat, est i καυμα Aet ij; & hoc ulcus habet superficiem exasperatam, & inaequalem, ita Vt videatur habere contractas aliquot rugas; ut contingit in charta membranea; cum exustionem senserit; cuius similitudinis ratione dictum ab Auic. Lanosum; quoniam illa superficialis inaequa- Iitas , repraesentat veluti viceri suppositum, minimum quid lanae. Haec do superficialibus ulceribus, quae optime distinguenda, & cognoscenda sunt. Ex profundis autem Ulceribus, pravum vocat Annulum, quod est BOTim Graecorum, Fossula a Latinis dictum, hoc est angustum, valde profundum, puncturae simile, S purum, idest sine sanie, & rotundum est; Hinc ab Auic. Annulus dictus est. Secundum , quod appellat Lilinice, vestultima, est Κωλωαα Graecorum, ulcus cavum, profundum, & rotundum,sed minus cavum quam primum, & magis latum; purum tamen etiam est, &peruenit ad tertiam laminam. Tertium, quod appellat Alficu me, vel adustivum ulcus, est A et ij, & ιπμαῆMα Pauli, quod est ulcus cum crusta,& eschara in cornea; hoc enim ulcere cornea, exusta apparet, S crusta adest, qua decidente, pericu tum imminet ne effluant humores. Tales igitur, & tot sunt ulcerum corneae differentiae, quas ad maiorem intelligentiam recensere volui. Cap. IV. Tradens signa ulcerum, inquit, quod, quando lcus super corneam est, apparet ex hoc quod est punctum albam. At ex Aetio, a quo haec transcripsit Auic. in prima superficialium ulcerum differentia, non apparet albus, sed caeruleus color; quod etiam vox & signiscatio nominis indicat; per fumum enim non potest apparere albedo; quare non erit regula uniuersalis. Cap. V. Diluit Collyria, ubi abstergendum est, cum aqua stanti graeci, aut mutilagine sem. lini, aut cum lacte mulieris y cum autem mundificatur Vlcus , descendens ad siccantia collyria, sine mordicatione, ea diluit cum ab humine otii. Haec diuersitas animaduertenda est, quod scit . ubi sit abste genduin, nunquam veniat in V sum albumen oui; quia oppositum omnino, obducendo, non extergendo operaretur, plane iuxta Galen. sententiania Lib. q. de Comp. secundum Loca, a quo sorsan hanc curandi ratione transcripsit Auic. dum monebat, pro curatione ulcerum, ad diluenda collyria, praeferendum esse lac ipsum, omittendumq; album en oui, ad euitandam

obductoriam vim, quae in ipsis ouis reperitur, atque desectu lactis,assume

73쪽

64 Petri Salii Divers in Avie.

dum scenia graeci decoctum,Vtpote quod detersoriam vim quandam habeat,

qua oua carent.

Cap. VI. Agit de ulceribus corneae penetrantibus, cum prolapsione Uueae; quorum quinque ponit differentias Prima est. Formicatis. Secunda, AIustalis. Tertia Vuatis. Quarta Vocatis . Quinta Claualis dicitur. Qiice omnia distinguuntur, pro ratione maioris, vel minoris prolapsionis Vueae. Graeci autem, a quibus transcriptit Avicenna, tres tantum species posuere, scilicet Myocephalon , Staphyloma, & Clavum. Myocephalon autem distinxit Avicenna, in sorini calem, & muscalem; quoniam ubi sit minima portio Vuear procidentis, quae repraesentet tantum caput formicae, hanc vocat Formicalem; quae si paulo maior suerit, & ad similitudinem capitis muscae, appellat Muscalem. Staphyloma etiam in duas differentias distinxit cum enim maior praedictis duabus Uueae portio prociderit, & acinum uvae repraesentet . dicitur a Graecis Staphyloma; ab Auic. autem Uua; quae si adhuc magis procidat, Vesicalis appellatur. Tertia species a Graecis Elos , seu clavus, dicta, Claualis similiter ab Avicen. nominatur, quam integrhnec descripsit, nec cognouit; inquit enim ipse. Si autem egrediatur Vua malis, ita ut separetur inter palpebras, inr cooperturam, nominatur claualis . Adeo Vt, ratione magnitudinis tantum, hanc differentiam a superioribus distinguat. At ad constituendum Clavum, non tantum requiritur magnitudo prolapsionis; sed etiam, ut in prolapsione ipsa, Uuea circumcirca callosa fiat; quod expresse docuerunt Paulus, & Aetius. Quemadmodum Aetius duplicem modum generationis Staphylomatis docuit , alterum scilicet, per rupturam integram Corneae; alterum per eleuationem, & protuberantiam aliquarum Iaminarum eiusdem tunicae, ob humorem inter eas abundantius collectum; ita etiam Avicenna has duas di ferentias posuit; sed in explicatione rem ipsam male explicauit, liqc habes. Et quandoque sit in quibusdam partibus Corneae, test es eminentia ex ea, spissa, fg est apud corrostonem quorundam corticum eius. Nam est eminentia quidem aliquarum tunicarum ipsius cornes s sed quod fiat per corrosionem, falsum est: si enim adestet corrosio, fieret ulcus, quod non est in hoc affectu, cum si ex genere pullularum non ulceratarum y sed fit tantum ob humorem intra tunicas Cornes collectum, & eas ab inuicem separantem, & eleuantem; quod forsan, per corrosionem, debemus legere, separationem. Cap. VII. Vniuersalia, qtig in curatione prolapsionis Uues, & per rationis Cornes prs mittenda sint, docens, inter cetera, iis c habet. Et post euacuationem, administretur bala um, ex aqua dulciber proprie quando est in complexione acuita3, praeter quod moretur in aere balnei, nisi parum. Hic aduertatur, balneum prodesse quidem posse, ratione causis, videlicet, ubi acuti adsint humores, eos contemperando , sed ratione a flectus, suspectum esse y cunia enim ex Balneo, Vt habetur Io. Meth. Cap. Io. meatus aperiantur, tens relaxentur, densata sun dantur, membra neq; ex liquatis humoribus distendantur, hinc vasa facile aperiantur, cuius ratione, in sanguinis profusionibus balneum ab alijs damnatur, laudaturque tantum in illis, quibus sanguinem fluere desideramus, non videtur admodum probandum esse in his

74쪽

Lib. III. Fen. III. Tract. II. 6s

casibus; cum forsan ex dilatatione, & tensione membranarum maius possit succedere incommodum, quam utilitas ex moderatione humorum acrium satque eo magis videtur suspectum, cum in his affectibus adstringentia indicentur medicamenta, balneum autem rc laxare aptum sit. Et scias, inquit, quod necessarium est tibi, quando incipit micus in eminentia, mi facias adtarere oculo ligaturam, quae sustentetur. At Lib. 3. Cap. 3 6. Aetius loquens de Ulceribus, dicebat. Sed ct deligationes oculorum in vicerιbus, mitandae sunt, quibus aliqui tuntur, molentes humiliare cicatrices . Deligatus enim ex ulceribus oculus, & immobilis factus, sppe palpebris adiungitur. Delinquunt, ait, quidam qui abscindunt eminentias. Hic tacite reprehendit Aet tum, docentem, quomodo chirurgia tollantur Staphy lomata, que actio licet dissicilis, & dolens, tentanda tamen est sed non eo modo, quo docuit Aetius; quem non sorsan sine ratione damnauit Auic. Sed suerunt aliqui, qui sola ligatura ex filo sericino, staphyloma abstulerunt, quo ablato, & cicatrice inducta, tota oculi turpitudo sublata fuit. Cap. VIII. Agit de Sothor in oculo. Sed si per talior, intelligit pustulas, ut indicant verba eius, de his egit Cap. I. Si autem Variolas, egit Lib. q. Fen.

I. Tract. q. Cap. II. Cap. X. Agit de Suppuratione oculi, V ποπι/ονὶ Grscis dicta, transcribens a Paulo; qui tamen impersecth rem hanc descripsit, cum nec causarum, nec differentiarum omnium meminerit s prout Aetius diligentius secit, qui in hac parte prς cipue obseruandus est. Cum autem inquit Auic. transcribens a Paulo Etsimilatur locus comeae, ingulae. Non persecte rem ipsam attigit; ubi enim pus inter tunicas cornee illapsum, & in circulo Iridis figuratum fuerit, tantum Vngulam resectam representat, & tunc Unguis dicitur 9 non vero Vbi Cornes partem nigram occupauerit nec enim tunc unguem representat, nec unguis dicitur, ut rei ipsius experientia, & Aetius ipse do

Cap XI. Vnicam curandi suppuratos oculos, transcribens a Paulo, formam poscit. At prpter hanc, docuit etiam Galen. Lib. vlt. Meth. sub finem, posse duplici curatione sanari s quarum altera est per concussionem capitis saltera per diuisionem Cornes, paulo supra locum, quo committuntur tuni-cς uniuersq, quam Iridem, seu Coronam appellant. Cap. XII. Ex Paulo, signa Cancri exponens, ponit non propria, sed communia etiam vehementi inflammationi. Unicum autem est animaduertendum fgnum, positum ab Aetio Cap. 3I. nempe, ubi sint vasa circunstantia, quasi varicosa; in cancro enim adest semper ista inaequalitas, & venarum Circunstantium tumor , & exaltatio, a sanguine melancholico in eis con

tento .

Cap. XIV. Exiturarum, in lacry malibus oculi angulis contingentium, tres ponit differentias. Prima est ea, quae dura est, & dolens, & non sacit collectionem . Secunda, quae facit collectionem, sed nondum disrumpitur. Tertia, quae facta collectione, disrupta est, & inde ut plurimum fistula sequitur Hanc vltimam Vocat garab: secundam appellat Bal Zilum. Ex his duabus, illam Paulus, a quo transcripsit Auic. diuersa appellatione,nominat AEgyl

75쪽

sue Petri Salii Diversi in Avici

pen; istam Lutem, Anchylopen . Sed sciendunt est, Anchylopen Pauli dita ferre ab Anchylope Aet ij; quoniam Anchylops Pauli, est abscessiis inter

maiorem oculi angulum, & nares, priusquam in vicus, facta collectione, erumpat. At Anchylops Aet ij, est collectio ibidem facta humoris mellei, aut pultar ij, in propria vesica contenti, ad similitudinem Atheromatis, aut Meliceridis; qui, Chirurgia, ut reliqua corporis Atheromata, & Melicerides curatur. Hoc notasse volui, Vt habeatur notitia differentiae Anchylopis Pauli,quem vocat Avicen. Balyilum, ab Anchylope Aet ij; & ut animaduertam, de hoc Anchylope Aetij non tractaste Auic. cum Omnes exiturae,

de quibus hic agit, sint dolentes. Anchylops autem Aetij nullum inducat

dolorem.

Cap. XV. Cum Ulcus ex AEgylope, ad os penetrat, docet, ad finem Capitis, quid agendum sit, & inquit; in his casibus, ad chirurgiam deueniendum esse, secundum tres modos. Primus est , quod aperto ulcere, §o,& remota carne praua, Vbi os sit sanum, fricetur, & remoueatur eius nigredo, si apparet; & postea medicinis consolidati uis repleatur locus affectus, & his agatur. Secundus est, Vt periretur os ipsum, ut sanies , & fluxio ipse, ad nasum, & os derivetur. Tertius, Ut cauterio, & candente igne os ipsum aduratur, quo desquametur, & separetur, S caro bona regeneretur. At de primo modo sciendum est, a Galeno non probari, cum medicamentis potius, quam chirurgia agendum sit. Vnde Lib. 1. de Comp. Med. Secundum Loca, Archigenem, qui ad chirurgicam operationem statim deuenit, Galenum

troia probasse; inquit enim . Archigenes mero, paucis enumeratis, deinde ad curationem ipsorum per chirurgiam progreditur; quanquam res ipsa, non manuariae operae,

sed pharmacii secundum genus sit subiecta. De secundo modo sciendum est, Archigenem, Ut loco praedicto refert Galenus, fuisse inuentorem huius perso- rationis ; dicebat enim. Euod si neque sic sanentur, diuiso angulo, εν cum tenui

perforato terebello, continuis Ioraminibus disparato, capitale Emplastrum adhibeto , disicedent enim squamae, se sanabuntur. Sed hic non apparet, quod perioratio ista debeat esse penetrans, sicut docet Auic. de qua perforatione penetrante ad nasum, hoc etiam aduertendum est, quod non admittitur a Paulo Lib. 6. Cap. 22. Quare relinquatur, & in usum non admittatur. De tertio autem

modo omnes conueniunt.

Cap. XVI. Carnis in magno oculi angulo incrementum curare docens, inquit . Additio mero curatur medicinis incisionis. At erat aduertendum id , quod monet Aetius Lib. 7. Cap. 6 I. tale incrementum, Encanthis, a Graecis dictum, duplicem habere naturam. Alterum enim est benignum s alterum malignum. Benignum dolore vacat, S molle, ac laxum est, malignum vero durum,& inaequale, & dolores pungentes insert; hoc, quia est cancrosus tumor , non est tractandum a medico, nisi cura cancri, & ea chirurgia, quam docet Aetius Cap. 62. Illud autem proprijs medicamentis, & his, quae ad Encanthidem describuntur, curari poterit.

Cap. XV II. Dcnominationem Albuginum, videlicet, quod subtilior, bula; crassior autem simpliciter appelletur Albugo, transcripsit a Paulo , qui cicatrices, pro Vt diuersae sunt in tenuitate , vel subtilitate, ita etiam diuer-

76쪽

Lib. III. Fen. III. Trach II. 6

se vocat nomine; & ideo, ad mentem Pauli, credendum est, Auic. per Albugines, cicatrices ipsas intellexisse. At sciendum est, in Cornea ipsa, Albugines , non tantum ex cicatrice derelicta, ex ulcere sanato; sed etiam ex pituita tunicis corneae in farcta, nullo praesente ulcere, generari; hancque saepius in morbis oculorum; illam raro, nec nisi praecedente ulcere videri, quae non tantum dissiculter remouetur, sed aegre etiam aliquando imminuitur; in qua, agendum his, quae ad cicatrices ab Auctoribus describuntur, habito, tum eoru delecto, tum pro disterentia cicatricis; tum pro diuersitate subiecti, & tolerantiae aegrotantis. Illa autem & facilius medicamentis cedit, & aliquando sedem non habet stabilem ut aliquando ego viderim, eam locum permutasse, materia illa pituitosa a natura in alium transposita )& solum medicamentis discussorijs partem abstergentibus curari debet. Hoc notare volui; quoniam nullus Graecorum de huiusmodi albugine, quae tamen saepe occurrit, egit. Cap. XVIII. Et quandoque confert ei, dicit Auic. succus florum papaueris r , insuccus centaureae minoris. Hanc sententiam, quam transcripsit a Paulo, &ab Alex. puto deprauatam esse s non enim legendum est, succus Papaueris rufi; cum hic ad hanc operationem, propter eius frigiditatem, & lenitatem, si ineptus; sed anemones, ut scribit Paulus, & Alex. quam, & valere ad tollendas oculorum cicatrices docet Dioscorid. Lib. 2. Cap. IG7. Cap. XIX. Agens de Sebel cui ignoro an ullus sit assectus, a Medicis Graecis descriptus, qui respondeat, inquit, quod est panniculus, accidens oculo , ex inflatione evenarum, insuperficie coniunctiva , corneae existentium. Sed dissicile est imaginari, in parte ista fieri panniculum, & membranam y cum membranae sint partes spermaticae, quae ex se non generantur; quod non mirum est d oculi ungula; cum haec fiat per additamentum, prout partes spermaticae peradditamentum possunt generari. Quapropter dicendum, Sebet, non Vere

membranam, seu panniculum esse, sed quid ad similitudinem panniculi factum, & formatum. Cap. XXI. Procuratione, & euacuatione capitis, inquit. Capti urgia abhorrent quidam; sed ego non evideo malum in su eorum, cum caput es mundum. Qui abhorrent talem euacuandi modum, abhorrent, propter magnam capitis concussionem, propter quam, licet caput sit mundum, lainen semper, obviolentiam illam, quid ad oculos trahitur, unde Venae magis intumescunt. Galenus, inquit Aui c. come sit, mim potu minum daretur, & caetera subsequentia. Hoc docuit Gal. Lib. 6. Aph. Com. s I. in casu, quo copia sanguinis crassioris, venas oculorum tumidas, & plenas redderet,inflammaret,

de inde dolorem induceret. At casu isto,nulla est membrana, nec ullus adest panniculus; qui tamen adesse deberet,si est Sebet, licet leuior, & tenuior eo, quem curari per chirurgicam manum docet. Cap. XXII. Agit de Ungula, eiusque Varias exponit disserentias y non om Des tamen. Quare, recurrendum est, ad perfectam earum cognitionem, ad Aetium Lib. 7. Cap. a 3. ubi magis distinctE hanc rem docet, & monet, quae ex his curationem admittere, vel non ciueant; & quae ex his, a medico, medicamentis, & quae chirurgia tractari debent Cap.

77쪽

Petri salii Diversi in Avic.

Cap. XXIII. Dcccns curare eas, quae non chirurgica manu, sed medicamentis tractandae sunt, exponens facultates medicinarum, quae administrari debent, inquit. Necessarium est, ipse ut ehementis abstersonis, commistin cum putrefaetiuis. At quis, intra oculum medicamenta putrefacientia imponeret λ Quare, credo cise corruptam literam, & debere legi, corrodentibus , non putrefacti uis, ad mentem Gal. Lib. q. de Comp. Med. secundum Loca, ubi haec habet. D pterygiis merὸ, O si cost repurgantia, mi dixi, pharmacre

adhibentur, partim in coibriorum tormam reducta; partim arida, citra alicuiusfigurae inductionem , in quibus aliqui etiam ex erodentibus pharmacis aluiuid addiderunt. Haec Galenus. Quare, legatur, erodentibus, non, putrefactivis de potissimum, cum ipsemet Avicenna, pharmaca Opportuna enumerando, non putrefacientia, sed erodentia abstergentibus commiscuerit.

Cap. XXIV. Sub nomine intelligit id, quod hypopyon dicitur 1

Galeno Lib. 1. de Compos. Med. Secundum Loca Cap. I. & Lib. de Simpl. Med. Facult. I o. Cap. de sanguine Columbae, dicitur Hypo sphagma quo

nomine etiam a Paulo haec affectio appellatur. Hoc notare volui, ne aliqui, uti aliquando audiui. decipiantur in hoc, putantes, Hypo sphagmae. Galeni, & Pauli esse Altar fati Avicen. Hypopyon autem, cum est pus sub corneas nam hoc nomen Proprie dicitur a Galeno, de sanguine per Enchymoma, in oculum essu so; sed extenditur etiam ad pus ibidem, & sub cornea existens, ut habetur in fine Lib. Meth. Hypopyon enim nil aliud significat, quam quidquid sub oculis, ut declarat Gal. Pr. Lib. s. de Comp. Med. secundum Loca.

Cap. XXV. Destillat Auic. pro curatione huius affectus, san g. columbarum in oculo. At sciendum est, ex Gal. Lib. I o. de Simpl. Med. Cap. de Sang. Columbae, foenu graeci succum, sanguine columbino praestantiorem esse. Commiscet Aui c. cum medicamentis, ad sugillata, ubi magis sit discutiendum, arsenicum ipsum. Sed hoc medicamentum est corrosivum, S magis acre, quam Oculus possit tolerare. Quare, sufficiant caetera ab eo enumerata; sed prae omnibus adeant Iuniores examen Gal. in expositione Med. Archigenis, factum, Lib. . de Comp. Med. secundum Loca, in principio , ubi omnes gradus medicamentorum sugillatis conuenientium declarat. Cap. XXVI. Inquit, quod, lacrTmae, quae propter eradicationem incisionis lac malis sunt, non sanantur. Quam sententiam a Paulo transcripsit, qui haec habet. Rhyadas, carnosa parte, in totum, mel rudi manus opera, in Dei medicamentis

absumpta, insanabiler existimato. Quae Pauli sententia vera sane est; quoniam absumpta ex toto illa caruncula, non amplius regenerari potest sed quod lacrymae, huius occasione fluentes, non sanentur, Vt inquit Auic. est falsum; ut testatur Aetius Lib. 7. Cap. 8 8 , qui docet, quomodo lacry marum fluxio, in his, quibus angulus landitus sublatus est, sit curanda; duplicem que tradit modum. Alterum per medicamenta; alterum per cauterium. Si autem istae lacrymae sisti possunt, sorsan & natiuae, quas nec sanari posse a Dfirmat Auic. uniuersalibus prs missis videlicet, & euacuationibus, tum totius corporis; tum ipsius capitis; derivationibus item, &revullionibus opportunis , S pr cipue, roborato, S exiccat Rcerebro, poterunt eodem curandi

78쪽

Lib. III. Fen. II. Tract. I. 69

curandi modo salubriter tractari. Cap. XXVII. In fine, haec habet. Illae mero, quae sunt natiuae, recipiunt curam di iliter. At praecedenti capite, dixerat absolute, quod hae non sanantur. Sed vera est haec eius ultima sententia, quod dissiculter sanentur; quoniam in his adest eadem loci debilitas, & causae aliae ad hanc fluxionem inducendam concurrentes; quas tamen non erit impossibile, in aliquibus, auferre, licet cum maxima difficultate. Qualis autem debeat esse curatio, non exponitur ab Auic. Quare recurratur ad modum Aet ij, traditum pro curatione earum, quae contingunt ob angulum funditus sublatum, ut superius no

tavi.

Cap. XXVIII. Strabositatem fieri, ex duplici causa monet. Quarum altera est spasmus; altera paralysis. Quod fiat a spasmo, transcripsit a Paulo, qui strabismum docet fieri a convulsione. Quod fiat autem a Paralysi, transcripsit a Lib. Finitionum Med. Galeno adscripto, in quo habetur, Strabitam iam esse resolutionem, non omnium , sed aliquorum musculorum oculi, ob quam causam, vel sursum, Vel deorsum, vel in latera vertuntur oculi.

De hac resolutione egit Galenus Lib. q. de Loc. Aff. Cap. I. docetque earum disserentias, &causas. Duae igitur sunt causae Strabismi, Resolutio, scilicet, & Convulsio. At quomodo distinguantur ab inuicem, & cognosci debeant, non tradidit Auic. quas tamen ita distingues . Vbi sita convulsione strabismus, patiens sentit retrahi oculum in partem , ad quam declinat , & persentit tensionem ad oculum, S aliquando dolet ; & talis affectio non dili durat s quoniam , vel resoluitur , vel deterior morbus succedit,

cuius solet esse indicium talis strabismus. Ubi autem fit a resolutione, nihil persentit fger,& morbus hic solet antiquari. Quod intelligatur de Strahi smo a causa interna; quoniam ab externa possunt concurrere aliae causi; scuti in pueris, malus luminum situs ad oculos, per quem torquentur oculi , & musculi, tunc mollis smi, nulla concurrente nec reVulsione, nec resolutione; sicuti etiam adustios, unde in ambustis, circa oculos aliquando vidimus succedere strabismum; prout & percussiones , S ictus circa oculum , per quos fiat aliqua ruptura in musculis illis, & similes aliae causae. In Strabismo, inquit, si oculus vergat ad latera, nihil detrimenti visioni insertur; si autem ad superiora, vel ad inseriora, pro una re, duplam videt. Hanc rem transcripsit a Gal. Lib. q. de Loc. Aff. Cap. I. Sed imperfecte rem ipsam attigit; quoniam in strabismo simplici , haec diuersitas non contingit , ut quotidiana docet experientias, sed solum, ubi cum strabismo oculus e sede sua procidat, ut ibidem docet Gal. haec habens. Porro, cum oculi a

suasede remouentur, s ad alterutrum angulam fiat conuersio, innocua permanelut cernendi facultas ys ero , aut sursum , aut deorsium, aut in obliquum quoque mertantur , quicquid ipsis obieceris , idem duplum esse et idetur. Cap. XXIX. Pro cura Strabismi infantium, sciendum est, per remedia a Paulo, & ab Auic. proposita, curari tantum posse strabismos a causa externa inductos ; qui enim sunt a causa interna , propria indigent curatione,

vel spasmi, vel paralysis. Atque in his, ustiones ad occipiat valde prosunt, alias remedia illa ea terna parum proficient; unde saepe videmus, tales stra-bositates

79쪽

o Petri Salii Divers in Avic.

hositates non sanari, sed antiquari, & comitari toto vitae curriculo; quoniam medici derelinquentes morbum, per exteriora tantum, symptomati

incumbunt.

Cap. XX X. Inter causas exitus oculi, assignat mostificationem, idest, paralysin lacertorum , seruantium suspensionem eius . & inferius dicebat, fieri hanc

inollificationem, quando lacertus continens nermumsuum, mollificatur, δ' inde

non sustinet oculum. Sed pro rei evidentia , ex Gal. Lib. q. de Loc. Aff. I. a quo loco haec transcripsi Auic. sciendum est, hanc paralysin duplici modo contingere posse. Alter est, quum ex illis sex musculis oculum mouentibus, is, qui ipsum retrahere solet, asscitur; & tunc totus oculus prolapsus videbitur. Alter est, cum illi musculi, qui mollem nervum circundant, resoluti sunt; & tunc totus oculus procidit, & sua sede mouetur. Duplex igis tur erit locus affectus, S duplex differentia; quoniam in prima, oculus prolapsus quidem videtur , non tamen procidit, nec loco proprio egreditur ;at in secunda, procidit, & sua sede mouetur. Subiungebat Avicenna. Egressio, videlicet ista secunda, quandoque est ex mollisitatione lacerti tantum, ber non destruitur misus sqquandoque est cum actione, legatur, usone, ad mentem Galeni, a quo transcripsit Auic. hunc locum ) eius, ἔν destruitur et fus. In hoc notandum est, quod laesio ista prouenit ex intensone nerui mollis, quae ubi perseuerauerit, distrahit nervum illum admodum mollem, & inde eum laedit; quoniam ex grauitate oculi in- . tenditur; intensus autem a principio, Ssensim facta affectione , nondum quid adeo patitur, Vivisioni nocumentum inserat; prout postea perseuerante affectione, & continue distractus, tractu temporis patitur, & pro ratione passonis, visioni obest. Unde dicebat Galenus loco citato. Atque plerique eorum , qui sic a secti sunt, sensim quidem intento molli neruo, sed nequaquamassetis, citra noxam cernere possunt; qui ibi quoquo modo incitur, et sum incit o . furiorem; π bi mero malum ingrauescit, constat, eos, quipc inciuntur, nihil omnim cernere posse. In ultimis Verbis, cum dicit. Et multoties sit illud, cum sanguinitate impodiente, faciente apsema in Cornea. Alludit ad Staphyloma illud ex materia corneam inflante, & cleuante, nec disrumpente; de quo Aetius egit Lib. 7.Cap. 3 . Sed in hoc affectu, licet oculus videatur, ob tumorem illum corneae, ad extra prominere non tamen vere egreditur, nec potest dici, tali casu, oculus exire. Cap. XXXI. Distinguens egressiones oculi, factas ex materia, vel ex coarbatione, & violentia, ab his quae fiunt ex paralysi, ait; in illis, persentiri

extensionem, quae a posterioribus ad anteriora vergat; in his autem, no sentiri intensionem vehementem ab interioribus. Illud primum claruata est, & sensui patet. At hoc secundum non ita ; quoniam in secundis egre iasonibus, nullam, ne dixerim vehementem adesse tensionem oculi demonstrat experientia. Adest tantum ad radicem oculi illa intensio nerui, qua patientes videntur ab oculorum pondere grauari; nulla tamen in oculo ipso adest tensio, sicuti in caeteris oculi egressionibus.

Car. XXXII. In cura egressionis oculi, inquit. Si fuerissertis sit a mate-

80쪽

quit, consere hoc regimen in omni hora . Si intelligit Avicenna, per haec verba, quod conueniat, & purgatio, & venae sectio, & alia topica remedia in hoc ea su ι sicut dr in primo, Verum asserit , quoniam, S in strangulatis, licet morbus non sit a materia, etiam secanda est vena, ut docet Paulus. Si v ro intelligat, per hoc regimen, tantum remedia particularia, & non uniuersalia illa, non ita recte sentit; quoniam etiam euacuandum est in sorti egressione, licet non sit a materia, dummodo causa praecedens fuerit insignis, ut praecipue patet ex strangulatione. Quod idem assero faciendum esse in exitu oculi, ob paralysin factam si quoniam in hoc adest magnitudo

morbi, ratione nobilitatis partis, cum hinc immineat cicitas. Cap. XXXIII. Agens de Profunditate oculi, declarat, quomodo in nonnullis morbis, ex quibusdam causs contingat. At praetermisit praecipuam, Et potentiorem causam profundationis oculi, expositam a Gal. Lib. q. de L . Aff. Cap. I. cum scit . ex illis sex musculis oculum mouentibus, is, qui oculum detrahere potest, resolutus est; tunc enim oculus totus retractus

apparebit, N profundior in propria cauitate existet. Cap. XXXIV. Causas Glaucedinis, vel nigredinis oculorum , ex part humorum, transcribens a Galeno Lib. Art. Med. eas setis clare exponit. Addit, horum colorum & causas, ex parte tunica: Rhagoidis, Vueae dictae, quae pro diuersitate coloris propriJ, modo glaucos, modo nigros oculos reddere potest ; atque in exprimendis, S enumerandis omnibus praedictis causis, plurimam adhibuit diligentiam ; qua tamen non obstante, praetermisit affectum praeter naturam , Glaucoma a Graecis dictum , abomnibusque consideratum y quo , S glauci oculi evadunt, & tandem oc- cscantur , qui dicitur a Galeno Libu Io. de Usu Part. Cap. s. Glaucosis, Causa huius est siccitas crystallini humoris y unde dicebat Galenus Loc. cit. glaucedinem esse siccitatem , & concretionem immodicam humoris crystallini, ad siccitatem; hinc etiam idem scripsit Lib. 3. Aph. in fine Vltimi Com. glaucedines, potissimum in senibus fieri, propter immodicam instrumentorum siccitatem. Hoc idem assirmabat Aetius Lib. 7. Cap. I .

dicens , glaucedinem esse mutationem crystallini humoris ad glauctim colorem , ac eiusdem sccitatem, in concretionem. Idem etiam extendens hunc affectam ad

alteram speciem Glaucedinis , improprie sic dictam , dicebat. Alteras glaucedinisspecies, ex progressa suffusione 3 quae sit, humore iuxta pupistam σω

mentissime congelato , π,resccato. Ad similitudinem huius, Auctor, Lib. i. de oculis, Galeno adscripto, Par t. q. Cap. Ia AOquens de Cataracta, dicebat. Venetici oculi duobus modis iant; mel propter aquam, si nimium fuerit coag lata; mei propter sccitatem , quam patitur cruallinus . Quare concludo, praeter differentias glaucedinis ab Auic. expositas, esse hanc, vocatam a G cis, vel Glaucoma, vel Glaucosis, quae fit ob humoris crystallini siccitatem,& concretionem. Hinc itaque patet, textum Pauli deprauatum esse, cum dicit, glaucoma, pro humiditate crystallini humoris, in glaucum colorem transeuntis, fieri: non enim prae humiditates sed prae siccitate de

SEARCH

MENU NAVIGATION