D. Seraphini Fermani, ... Opuscula pia; ex italico idiomate in latinum nunc primùm versa Gasp. Placentino interprete

발행: 1580년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

nos videbit curam adhibere; nostrae compatitur infirmitati; certoq; certius suum n bis non denegabit auxilium. Velim igitur horam in die unam esse tuarin qua omni alia seclusa cogitatione, ab omnibus sepositus , cum anima tua confabul turus resideas. Et quoniam dominam in se geris voluntatem, quae omni imperat potentiae; ad uocet itaque intellectum, iniungatque ut quicquam meditetur fructuosi, neque huc illuc instabiliter divagetur. Ne mirere, si hoc aggredientem opus,

circusidet ic tumultuantium nebula cogitationum. Haec etenim est peccati merces, totam deordinantis animae nostrae rempublicam , quae prius ita erat constitura, ut cosileret, & offerret verum ratio, auxiliatricem habens prudentiam & scientiam: propte acceptabat voluntas , sociasque his bat simul morales virtutes: exequebatur dein sensus, virtuoseque operabatur. Pecc do autem caecutijt ratio, infirmata est voluntas, proditor factus est sensus , qui portas adaperit Diabolo: &ita iuste, Deo rebeia lantes perpetuum in nobismetipsis bellum

experimur . sentio

112쪽

et Sentio aliam Iegem, clamabat Apost Ius, in membris meis , repugnantem legimentis meae, & captiuante me in lege pe cati : hancque ingemiscens miseriam, inserebat. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius λ e quibus ver- hisanimo cadere , spemque abhcere quis rotuisset, nisi subintulisset: Graria Dei,per 1ΕsvM CHRIs TvΜ. Ita milector , si. dissicultatem sentis hoc in opere, hac te ipsum spe solare, fore, ut quod minus tue poterunt vires, Christi suppleat gratia. Et quemadmodum iactatis tempestate discipalis tunc affuit, . tranquillitatemque adduYiti magnam, cum sere desperationi mergebatur: ita & tibi victoriam donabit,cum vires tuas teste experientia certissime agnoueris vel insuffcientissimas. Ita, nedum est quod desperes prae viriudebilitate, &impugnatione tum consuetudinis, tum inimici; sed & spe debes increscere ; quando haec fit victoria non tuis ex viribus, sed diuina benignitate . cui ampliaus longe esset praesidendum, quam si in nox stra id situm esset facultate : Deo incomparabiliter, prae nobis, nos amante. . t '

113쪽

ilone,utilissima est mortis meditatio: cum quini omnem abrumpit inordinatum sensus affectum : tum etiam quod est facilior . qn & oculis cerni possit,& manibus palpari: quin dicere possumus nos semper in II

bismetipsis mortem circunferre, nunquaq; non mori,cum corpus habeamus corruptioni obnoxium,quodq; nunquam non mut tur,& nunquam in eodem permanet statue instar fluminis cuius eandem non potes partem ostendere, quoniam dum ostendis, iam

non est eadem . e

Sunt qui mortis sugiant memoriam, ne fiant tristes. hoc vero cum sugiat, nunquinon amplius contristantur. Quibus optia me fuerit consultum,ut vel amplecteretur: quoniam quo magis frequentatur, eo maiorem inducit fiduciam : temperatq; & j pellit timorem ac tristitiam . Hoc aute est rationi consentaneum, quandoquidem viatiosas refrenat affectiones,sensumque mortiscat,ne rationi rebellet. Vnde desideriuproficiscitur alterius vitae, quo virtuosis anima se praeparat operibus; sicque suaui inducit Dei gustui. Hinc credo Paula ampliori mortis doli siderio

114쪽

et 14 D. Seraph. Fima.

siderio capta,quam alijuitsalsciscebaturvAgatha ad martyrium , tanquam ad epulas multata,glorianter &Jartissime . Porro si huiuscemodi initio dura & horribilis est recordatio; non ideo est fugienda . Ita enim si

saceret a uarus,nunquam pecunias compararet . Mors quo videtur initio dissiciliorieo maiorem affert demum iucunditatem, fitq; indies suavior, si quis deliberate vellet non mori , πι- cino a Christo abesset. Ea.n. non esset pra ditus charitate , quae inuisibilia frui desiderat futurae vitae bona . Careret & spe, quae adfutura extenditur. Vacuus esset di fidei, quoniam si .alterius crederet Vitae bona , non vellet hic sempra morari, Unde eorum est vox huiuscemodi : Quid . teneam in praesentinoui : sutura non sum expertus . Certae igitur in statu agunt

damnationis. Multa possunt circa mortem conside stari, quae interim .meditanti occurrunt: t

men volens quaedam colligere, aio: Si vitam vis mutare , persuadeas tibi quan

sum potes, mane cum surgis e strato, ΠΟ-

115쪽

De Int. Orat. II S

mui tuae intra teipsum dispone, ac si vere esset nouissima. Neque vero laaec Oxit deceptio , quin immo alias si credide

xis , falli quidem poteris. Si enim potest in

dies te mors aggredi, tuum est , ut & illam indies praestolere. Ego vero tibi affirmo , non illum poteris non negligenter diem trafigere, nisi adnitare in mentem ut inducas, illu in tibi csie extremit m . Recogita itaque mortis tempus , quod cum sit incertum, nunquam non debes expectare : uti dictum est. Causam rccogi ta, quae sexcentis potest esse ςx locis , intustic extra: ita ut nulla no possis iri re expressὰ illam contueri. Recogita modum: qua in re profuerit admodum, adesse cuipiam morienti, extremosque illos coetmplari casus ivbi lassum corpus iacet derelictum : languida, vice marmoris grauia,vix mouentur mobra : supremae exudant partes, extremae frigefiunt: vividit imulat facies colore i pallore: caua stillant lumina: spumat os: crasse scit lingua: anhelat guttur; anhelu quassat pectus 1 livesciit labra nigresciit detes.Breuite resolutu corpus uniuersu , an latissimo cu

116쪽

11 6 D. Seraph. Firm.

Iam copiosa tibi aderit matcries, ut hoc tibijpsi accommodes spectaculum; comminiscens,de salute tua desperasse medicos, circunsidereq; ledio.& affines & amicost quorum e praesentia magis torquebere. o quam erit illa discessito amara. Iam solari te non poterunt opes,sed poenam augebul: honores nil proderunt, sed ita inuitus eos derelinques, quemadmodum illis immo .dice afficiebaris: praeteritis e delectationi hus nihil aliud, quam oblatrantem reseres

conscientiam.

Iam vero quid hic ages 3 qui habebit arsima tua λ egredi e corpore erit intolerabila, manere impossibile,procrastinari no da hitur, recurrere non poterit ad pristina se

suum oblectamenta, iam insensilium: sibi vero ipsi reddita, propriam horrescet prae timore deformitatem: seq; ipsam,si fieri posset, vellet effugere: horrendis se circunsep . tam videbit monstris,suis nempe peccatis , quos nunquam non patietur persequuto-3 es: momentum videt suis praeteritum,sne fine suturum . Tum vero cu propheta dicere poteris : Circudederut me dolores

mortis pericula instini inuenerui me.

117쪽

Ita mortem recogitando,multos consequeris fructus: primum Deum timere cogeris,quod initium est sapientiae; dehinc deIedulo ages,ne te adoriatur Icautum: propriam etiam agnoscere te faciet miseriam , cuius in agnitione uti extinguitur superbia, ita & humilitas sundatur,omnis custos vir tutis: facile & a ic abscedet inordinatus re-xum terrenarum affectus: mortis enim recordatione cognosces nihil tuum esse,quod tecum non possis auferre. Summa, hoc J- sequendo exercitium,timor in amorem convertitur: morsq; adeo tibi no videbitur expcima & priuatione viis corporalis horribilis,quatum alia ex parte frugifera, ct dele tabilis,quod tantis finem imponat miserijs, perenniq; det initium vitae: neq; vero poteris contristar cum compertum habeas, deficiente corpore in sepulcro,bcari anima in elo, viva cum spe vitam resurgendi ad

immortalem .

Meditatio extremi iudicij, pinnaruq;. gehennalium. Cap. 9.C v M animus noster in rei occursura

ri s horribia

118쪽

318 D. Seraph. Firm.

horribilis totus in seipsum colligatur, om- . Deniq; interim aliam abijciat cogitationem; ideo longe utilissimi fuerit exercitij, praeser tim comversionis initio, huiuscemodi in a

gumentis exerceri . hac enim ratione mens

Vaga,tum ex timore, tu ex stupore distractionem vitat, interneq; stabilitur. - Si mors, ut diximus , retractata, Vim habet varias uniendi cogitationes , multo magis quod mortem consequit 'r , extremum nempe iudicium, & poenae Tartareae. Quae si sepe recogitabis , fiet tibi quod ait sapies: Memorare nouissima tua,& in aeternum non peccabis. Non ab re dicebat Hieronymus: Si comedo,vel bibo, vel quid aliud ago , semper mihi videtur auribus meis insonare vox illa terribilis: Surgite mortui , venite ad

iudic um . Quod quam futurum sit horribile,non est, quod verbis tentemus aperire.

quicquid enim est terribilis, illius comparatione nihil est. Multa Deus ostendit in te ris iudicia, ut fuit uniuersi submersio per aquas diluuij,Sodomoruincensio per igne, Aegypti plaga multiplex, terrae hiatusi de strio . quae omnia simul composita,eius co-- Paratione

119쪽

paratione quod in nouissimo die praestola inmur,habent se,ut umbra ad veritatem . Si per hanc visco siderationem tibi redis

di ipsi Scocipe primist, quain feri potest, iis

dicantis Christi conditionem: cuius non a liud praeseseret aspectus, quam vindictam 1 ut in priore eius aduentu aliud hon presetulit,quam trian siletudinem. A quo quippe sipientisinao,non dabitur appellatim cuq; sit potentissimis, euitarinon poterit i csiq; si Deus mentiarum,delitescere uilla ὀ fas erit,uel causari: cumq; ins nite odiat peccatu,vcI min ano manebit culpa iudiscussa. Tunc tibi de tot erit reddedar6 cais,ve vel unaqueo; sussceret te anursare. 1 a quis tot poterit sacere satis,q exigentur,ronibus3 qui lepus insumpsisti λ qui corpus guberna' Hi λ qui moderatus sensiis omnes ρ qui cor

custodisti λ qui cliuinis i indisti inspirationi bus λ qui tot gratiis extitisti beneficimQuae

1ane in accusatioe tot erunt testes,quot crea' tur : ' tunc ita oes coturbabunξ, ut, si seri post et, vel imortales prs timore morerentin Magnus erit tremor ardente conspice re mundu,ruetia sdiscia,tremente terra,cω

120쪽

32o D. Seraph. Firm

stellas,mori viventem omnem creaturam, sepulcra aperiri,audiri tubam cxtrema canentem, parari thronum,contremiscere populos,aperiri conscientias,horrendos vid re cachodemonas, succensam quo infernis ornacem . Sed prae omnibus erit impo tabilo,signum in aere conspicere Crucis, cuvniuersis passionis insignijs,audireq; iudice

tantam inimicis suis improperantem trage diam: quibus longe minus esset intolerabialis gehenna,quam audire, ab ipso se perpetuo anathemate seriri atque maledici. Si huiuscemodi meditatioe non a te effligient otiosi cogitatus tametsi vere letha gicus sit ille sopor,qui huiuscemodi ns excitatur stimulis non tamen expauesce, quinquanto dissicilius experiris, eo acrius adn tere ut prosequaris. Vide num possis qui et quam gustare pinnas gehennae. Qua in re duo se offerunt,immanitas nempe & perpetuitas, unaqueque per se sussciens, quae vel

adamantinum cor permoveat. Qui vero ex utroque simul non commouetur, mortuus

est, hisque fidem non habet, quae nostra a Guntiauit fides .

Tametsi gehennae non possit immanitas

SEARCH

MENU NAVIGATION