D. Seraphini Fermani, ... Opuscula pia; ex italico idiomate in latinum nunc primùm versa Gasp. Placentino interprete

발행: 1580년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

probi. 2o IREARE maxima eorum pars qui hodie orationi incumbunt,a Diabolo deludutur,vel per visa & reuelationes,aut per somnia & excessiis pFortasse hoc euenit,quia Satan est veluti Dei simia,vultque illi assimilari, falsaque suis impartiri munera sectatoribus,propria

qui amant voluntatem. Dici & posset, cum ultima Vertatur mundi aetas, fieri huiuscemodi casus, tanquam homini decrepito, qui cum delirare incipiuat,multas patitur metis alienationes. Quod& in tepus coincidit Antichristi aduentus: qui veniens ut ait Paulus) in signis.& , digiis mendacibus,suos iam pysmittit prael cursores, infinitam nempe gentis illusae turbam,qui illi viam praeparent .

VARE tempus n0cturnum, locusti litarius & quietus, aptiores sunt orationiλHoc verum est in impersectis, qui peri- culum patiuntur videndis & audiedis multis quae distrahunt,facileq; ab interna abducuntur unition e . Persectus autem omni

in loco & tempore aptus est, qui in Deum se

202쪽

se subleuet. Et quanquam Dominus no stet sepe se reciperct in loca solitaria, haudquaquam tamen credendum eguisse illum solitudine: at nobis,cum simus imperfecti , opus fuit eius exemplo. Probi. XIX. VARE nonulli melius orant corpore quiescentes,quam volentes illi vim inferre, supraqt proprias defatigare vires λHoc fit,quoniam cum imaginatio laborat, concurrunt ad cerebrum spiritus . Cui est argumento; caput enim incalescit, extreque stigefiunt partes . Cum igitur corpus laborat,virtus absumitur vitalis, neque potest tota uniri in internum opus, cum in externum sit diuisa . Hinc consequitur,assiduos oratores plerunq; esse cachostona

chos, infirmςq; habitudinis. Cum etenim copia uniatur spirituum capiti, stomachum relinquit caloris inopem, digestionim ni

nus aptum. Probi. XX.

QE ARA laudibus efferuntur orationes iacviatoris,quae instar iaculatorum perbreues

203쪽

Probi.

ues sunt,& frequentes λAi nentem nostram ferro assimilari, quod cum inserbuerit, cito in naturalem suam reuertitur frigiditatem, ni sepe in sornacem reducatur. Oportet itaq; saepe me' tem succendere orationis igne,ut in suo coferuetur seruore: quod fit per breues & iaculatas preces: quando quidem omni emitti possint in loco, i pe, & opere. Si etenim vita corporis a continua pendet. & frequenti respiratione, ita animae vita conseruatur continua Deo aspiratione. Anima plus a

Deo pendente,quam corpore ab anima. . Probi. XXI.

V A R E in Evangelio habetur; oportet semper orare: alibi vero multiloquium dissuadetur in oratione,ut faciunt publicani pNon potest per continuam orationem intelligi multorum prolatio verborum, labiorumq; perstrepitus,more Pharissorum. At uti Deus est spiritus,ita spiritu possidetur & affectu,qui inter varia &diuersa ope ra potest persistere. Quoniam vero mens nostra non potest otiosa consistere, diuina-

204쪽

eto D. Seraph. Firm.

que mihime se occupans in colloquutione, in varia elabitur & noxia cogitata; non poterat Dominus consilium relinquere, vel suae conuenientius gloriar,vel LIuti nostrs .

. Probi. XXII.

V ARE orantes quidam eadem saepe iterant verba pFortasse hoc si ex flammigero affectu, quo primo Vniuntur uniuerse anims vires uni obiecto': hinc ibi moratur sine taedio, & summa cum delectatione. Cum etenim infiniis sint diuina pulchritudinis, nedumtidio non afficiunt appetentiam ob contianuam cogitationem, ted & semper magis accendunt. Vnde de D. legimus Fracisco, totam illum noctem duobus immoratum verbis. Ego quoque hominem noui, super unico mysterio menses plurimos insatiabuli cum affectu perseuerantem .

Probi. XXIII

RV ARA qui diu orationi operam dedere,dehinc deserbuerunt,sunt illis pei res, qui nunquam Deum gustaverunt λ

Ita & sertasse intelligi potest Pauli di

205쪽

tam; Impossibile esse rursiis renouari ad poenitentiam eos,qui cum semel sint illuminati , gustarint etiam donu coeleste &c. dentio prolapsi sunt. Quae proprie est i piditas: quam Deus magis horret,quam frigiditatem . Vt ictainiquod nondum plenesciuit gallina otium,a nidoq; prereptu, ante quam persectum sit animal, omnino sit sterile & inutile: ita & opus est eu qui m num ponit ad aratrui retroq; aspicit, ineptum fieri regno Dei.

Prob. XXI ID.

VARA saepe nonnulli magis breui 'proficiunt, quam alij multis in annis; saepeq; ille idem magis proficit in mes quam

in tota aetate sua praeterita pAd primum respondeo; multa ad prosectum conserre: naturalis nempe dispostatio; qua bene utentes, citius ad meliore perucoimus pradum. Prosunt & periti duces, salutiferaq; consilia,modi exercitiorii, perseuerantia,auxilium fidelium amicorii spiritualium et uti Paulus sua consouebat disci- , Pulos praesentia. Ad secundum ; Vti, inquam, arborem secando

206쪽

1os D. Seraph. Firm. secando, ultimo deijcitur ad terram ictu; non quod solus sufficiat, sed in vim multorum prscedentium. Ita & multi ad orationem ex antlati labores, disponunt reseredo fructui in una die. Rursum multorum fructus peccatuum nouissimo proditur mo iis tempore.

Probi .' XXV. ei AR E pernitiosa aliquando conceadit Deus munera, prout in deserto dando Hebraeis carnes in saturitate: monnuquam&utilia denegat, uti poenitentiam spreuit Saul & Antiochi pTametsi altissima sint Dei iudicia; ait men dicere possumus, quod quemadmoduelectis etiam mala cooperantur in bonum, ita reprobis etiam oratio fit in peccatum. Cum igitur reprobis munera conceduntur, sunt,ob eorum prauam affectione,exitialia: vii in Psalmo habetur; Et dimisi eos secutidum desideria cordis eorum . Ita & cum utilia non consequuntur, sit quia non bona ea iiivirunt intentione: non enim amore iustitiae, sed plenae timore tantisin. Prob.

207쪽

Probi. XXVI. ARE cum oratione oraret Helias

Vt coelum clauderetur, statim fuit exauditus: volens dehinc ut celum daret pIuuiam,

multum est connixus: Ita & in siij vidua suscitatione: ubi videtur praepotentior in malo oratio,quam in bono ΘLegere est in Psalmo,dum loquitur Propheta de Sanctis: Exultationes Dei in gii ture eorum, & gladij ancipites in manibus eorum: Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis: Ad alligandos Reges eorum in compedibus, & nobiles eorum in manicis serreis. Sunt itaq; pietatis diuine ministri,simul & iustitiae. Quo niam vero plerunq; homines aptiores sunt flagello , quam saluti,non mirum s minori

negocio obtinetur: tamets non sit absque pietate vindicta. Vt enim ait Apostolus; Dum iudicamur: a Domino corripimur: t non cum hoc mundo damnemur.

Prob. XX v II ..

RVA RE clamant Samni vindictam a Deo,uti inducit in Apocalyps Ioannes, se-

peq; id regius iacit propheta λRespondeo

208쪽

ro g D. Seraph. Firm.

Respondeo Sanctos alio non respicere, quam in diuinum honorem : hanc vero veram autumant pietatem. Quare Moses occidendo pius, Acab parcendo impius sunt existimati. Bonum enim esset totum ru re mundum sinere, quam Deum iniuria aD sicere,qui potest vel sexcentos creare mul

REARE chim oraret Moses aqversum Amalecitas, vincebat populus: ubi desistebat,praeualebat aduersarius λFortasse hoc est, quod ait Propheta: D minus sortis & potens, Dominus potens in praelio. Ideoq; debet oratione implorari: quando non in exercituum robore, sed in eius sita est voluntate victoria. . Dici & posset, in pugna Amalecitaru cuHebraeis significari bellum carnis & spiriatus. De quo dixit Paulus; Gratia nos Dei, per I EsvM CRI saevΜ liberatum iri: vi a idua oporteat eu oratione implorari .

Prob. XXI x. .

QV ARE videbatur velle vim inferre Deo

209쪽

Deo Moses, dum dicebat: Aut dimitte eis hanc noxam: aut si non facis,dele me de libro tuo, quem scripsisti: ubi videbatur propriam peri culo exponere salutem pDeus, aio, summa est libertas: & tamen gaudet,hominem inuenire,qui positi illi obsistere. Vndo per Ezechielem indolesce bat,dicens: Qua tui de eis virum,qui interponeret sepem,& itaret oppositus cotra me pro terra: ne dissiparem eam: & non inueni. Csterum huiuscemodi vis est iuxta cius Voluntatem: ipsequem et tantam orationi

impartitur virtutem, ut possit eius obsistere furori. Neq; vero hinc anima quicqua patitur periculi,quoniam quo magis ex charitate seipsam colemnit,eo magis in Deo stabilitur.

Probi. XXX.

Q v A R E sedulo agebat Abraham,rogado Deu pro eius multiplicatione s*minis, cum hoc illi spopondisset Deus, iureq; iurando se adstrinxisset λAio Deum esse immutabilem, non tamε orationem esse superuacaneam . orando

etenim diuinae impetrantur promissiones, o orando

210쪽

11o D. Seraph. Firm. orandoque implentur. Plane si Abraha ora tione supersedisset,similis suisset elus populi multitudini,qui inuisa promissionis terra sepulti si1nt in deserto: non utiq; Deo pro missis non stante,sed cadentibus ipsis ude ,

speq; in illum.

Prob. XXXI.

hv ARE nolebat Deus frustra Hieremia pro populo orare, & tamen voluit Abraha frustra pro populo Sodomoru orarepDici posset, nunquam frustra esse orationem, quoniam saltem in sinum proprii conuertitur auctoris. At volens Deus osten dere utriusque peccata populi ad summum ascendisse,pro uno orationem vetuit, pro altero speuit . utrobiq; vero suum comprobauit Iudicium esse longe iustissimum . . o

Prob. XXXII.

RVARA orando Iudith consilium cepit adeo periculosum, se, pudoremq; suum in manibus exponens Holophernis pNulli respondeo se obiecit periculo: orado etenim certior facta fuit euentus totius:

SEARCH

MENU NAVIGATION