D. Seraphini Fermani, ... Opuscula pia; ex italico idiomate in latinum nunc primùm versa Gasp. Placentino interprete

발행: 1580년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Deri. Convers. Io I

nis ; humoresq; in altum subleuat peccati; resoluitq; eos in foecundum lachrymarum hymbrm; unde terra cordis nostri germinat , primum piarum fores cogitationum ;mox diuinorum solia piorum colloquioria; demumque persem fructus conuersionis, Deoq; unitionis. Hic ager est ille,ubi oum vos oportet vestram nauare operam; quod hic delitescat pretiosum illud contritionis, margaritum , quod illis tantum ad aperitur, qui reliqua omnia, prae illo, obliuioni

mandant.

Multi hoc in passionis studio diu se exerCuere; neque tamen unquam persectie thesaurum adinvenere conueritonis; quin illum et semper manet; quoniam vel gaudium quaerunt spiritale; vel propri)s sibi placent in virtutibus; proximumq; dijudicant: & ut uno dicam verbo non merentur id inuenire, quod fideliter minime requirunt . tuare mihi visum est, methodum praescribere, qua breui possitis multum reserre fru

ctum.

Iam Vero primum velim stis mee,ne credatis, seriem passionis, uti rcm, recogitari, debere praeteritam; sed uti praesentem; in

302쪽

De Seraph. FIrm.

quolibet renouatam peccatore. Haudquaquam etenim arbitrari debetis,Christu pa tim pro uno, partim pro alio passum essea sed omnis eius perpessio integre fuit pro unoquoq;; ita ut vere ego solus dicere possim, causa extitisse omnis eius cruciamenti; totiesq; illud iteraui, quoties recidi in pec

catum .

Dicat igitur anima paenitens, intendens oculos mentis Christo crucifixo. Mi Domine, qua fronte possum ego tuo sisti conspectui; cum tuus extiterim toties carnifex pcerte quidem, ni tua esset nimia benigniatas; usqueadeo haudquaquam auderem; sed quando tuo passus es proditore complecti ; tuisq; ignouisti crucifixoribus ; serioro, verba istius, qui peius te caeteris omniabus tractauit.

Mi Domine,quam grauis suit ille dolor, ubi proprium videbas discipulii Pharis eos

adeuntem: tuamq; nundinantem carnem:

non sccus atq; vitulum ad macellum P Coqueri quidem poteras illi & dicere : mi discipule, quid feci tibi: aut in quo molestiis tibi fui,ut usqucadeo aduersum me insevie ris λ Desine Domine illi conqueri: te ete-

303쪽

nim arbitrabatur, uti unu ex caeteris,homine . Ego ego verus sum tui proditor: qui te verum noui Deum;& tamen tui millies de- pactus sum pretium sanguinis a Diabolo, dum ipsissima sum voluntate peccato assensus. Ita tibi seper gratias habebo, quod tua non passus es longanimitate, me,uti ille socii, desperare. Quam grauis suit mi Domine, doloris gladius ille , qni animam transverberauit tuam,cum matri ipsi tuae, quam prae vita diligebas tua, extremum, ad mortcm profecturus,vale dixisti λ Dirissima sane fuit eius excruciatio,cum a se vidit disseparari, quod

bonum erat omne suum. Verum in causa fuit culpa mea,t am tui, quam ipsus, doloris ; quando mei sanandi gratia, dereliquisti primo coelum,dehinc & matrem, & omne quodcunq; amabas, vel ipsam etiam vitam tuam. 6 Virgo,ego causa sum mali t ti: bene potes de me conqueri; ego tui omnis reus sum doloris. O vos discipuli, graue suit erratum ve- serum, proprium derelinquere magistrum, qui paulo ante pedes vobis abluerat; pr priri; S corpore di sanguine, tanta cum charitate,

304쪽

charitate,Vos pauerat, commonefeceratu omnium, quaecunq; forent euentura. V

rum causari potestis, prae infirmitate,mor iisq; terrore, vos illum dereliquisse . Ego Vero miser, non quidem semel, ut vos; sed innumeris vicibus ; non quidem ignoratione; sed malitia; ilum deserui; non ingmortis timore, quando eam nullus intentabat . Qua iam dignus ego ero excusati

ne Θ Vos cito illi rediistis; ego vero tanto iam tempore illum offendens, nunqua redeo ; vos fide erratum duplo compessistis ;ego vero nedum fide no augesco,sed & in- dies sio frigidior. certe nihil est error v ster,meo collatus; immo & vestri reum me palam inclamo, & arguo. Eheu mi domine, quid est hoc ret,quod pater tuus aduersum te deseu ijt; iam enimbis a te talis imploratus cu lachrymis, no te audit,miserabili usqueadeo in articula, ubi prae dolore cotristata erat anima tua usque ad mortem λ quod tuum occlusit tibi peccatum eius ianua pietatis Sed ecce , immo te audiuit, Angelumq; transmisit suum,quite confortetur: Consolitio tamen tua, non nisi Crux est, paenam non ademit tua,quin potius

305쪽

potius adauxit. Te etenim video prae ago nia vivit sedatem sanguine, neduq; me bratua afflicta, sed & terram ubertim asperge te m. Eheu mi Domine excrutiate; tu humi iaces derelictus a discipulis, tuoq; patre, expectans, uti te meo coniec1 dolorem in illupeccato, ita & mea soler poenitentia: sed

ecce, meo conduplico tuum dolorem tepore.No mihi prae mea sunt duritie,lachrymae itis,quibus nonihil tibi asterrem rcfrigcrij, quin immo tanta est peccati mei grauitas; cui te dis luedo vadem interposuisti; ut &tua vetetur mater tibi quicquam praestaro

solatij.

Quare non fugis mi Domine tuo a proditore, qui osculo aduetat nefario te excarnificaturus, dirosq; adducit, te comprehendere, ministrosὸ Forte tuam vis palam facere patientiam. Et quidem magna tunc fuit tua patientia: sed multo est illa maior, quam mihi exhibes. Te etenim toties venerabili osculatus sum in Sacramento , praemeq; tuli,& habitu,& verbis e tuorum velle esse numero discipulorum, dehinc te prodidi , fidemque fregi , totque peccando post mihi impensa beneficia, tua renouaui V vulnera

306쪽

6 D. Seraph. Firm.

vulnera. Ego ego mi Domine, sul,qui mea tuas revinxi manus ingratitudine; manus illas, quae fideliter usqueadeo meam opseratae suerant salutem. Ego nodosum collo inieci fune, ubi acceptam a te in baptismo conculcaui pessumq; dedi gratiam , ego faciem cecidi tuam , cum nomen blasphemaui tuum, iamcs dolore non disrumpor, sed perssto peccans. Totam te video in cruciatibus noctem, satellites inter & milites, illusium,attritum, consputum. Non adest,qui te consoletur,

quiue saltem lachrymosam abstergat & sanguineam faciem. Quis vero te male ita aia fecit, nisi ego λ Tu aliunde solatium non recipis, quo ego sim tibi solator . sed heu Domine, te Vero interim offendo, aliudq; a me referre non potes quicquam solath O Petre, si negando tuum tu cotristasti magistrum ; saltem ubi te respexit, Ss galli audisti cantum; ad cor redijsti, aniare flens. Ego autem si me respicit, aufugio,dc lumina occludo: ubiq; meis insonare fecit auriabus eius vocem Euangelij:obsurdui,cum paenitentiae me aduocauit; cucurri ad pec-cuum. ergo Domine a me solatium ne ex-

307쪽

pectes, sed diriorem semper cruciatum. Cor meum, qui non discinderis, qui nototum in lachrymas diffluis, videns, tui culpa, perductum Dei filium ante Annam;

cumq; mansuete vellet suae rationem reddere doctrinae; immani silentium illi imponi alapa λ qui non illum vides publicas per

plateas, iam ad Caypham,iam ad Pilatum, iam ad Herodem adduci, ab omnibusq; digito commostrari, diffamariq; uti impostorem, blasphemum, & haeresiarcha λ O quae grauis fuit illa culpa, quae longe innocentissimum videri facit Relestissimum : quae prophetarum Archiprophetam licereseos iacit insimulari: quae gloriae Regem opplevopprobrijs:quae sapientiae Deum veluti reddit amentem p 5 anima mea, tesse: non elenim ipsius, sed tua,id permist Deus,culpa.Sat quidem hucusq; esse poterat mi Domine , patefaciundς tug tolerantis, meeq; malitis. Sed quid istoc est λ te etenim video despoliari nudum ; columnsq; alligatum, ab immanissimis nebulonibus dirissimis cedi flagellis. Eheu, circunspiciens non inuenis , qui te soletur . Qui verδ tui sunt

carnifices , que tua fiagella, nisi mea pec-- - V a cata

308쪽

D. Seraph. Firm.

ata Z Nequaquam mirum, si totus livoriabus super liuores operiris, teneraq; membra tua undequam manant sanguine; qua do mea semper iterans peccata, tuos iter ut cruciatus. Tum, cor meum non discinderis λ adhucq; moraris tuo csdendo magistro, Deoq; tuoλQuam fuere immanes mi Domine, populi illi: ubi te videntes totum discerptu, spinisq; persoratum acutissimis, purpurea q; indutu vestem,arundineq; prae manibus gestantem, prae ludibrio; nedum non sunt commiserti, sed inclamauerunt: tolle,tolle,crucifige, crucifige . Bene poteras tunc dicere: Popule meus, quid tibi est prae me cause, ut sanguinem sitias meum, si ego ut vitam tibi donarem, carnem assumpsi tua pBene poteras,conqueri, quod vita Barabae famos latronis praeeligeretur tuae asserva

da . Sed ego tibi gentem purgo illam : si

enim te regem gloriar agnouissent, nunquatale perpetrassent facinus. Quam vero a simam ego excusatione: qui optime scies , meo quolibet e peccato, profusum tuum sanguinem: sciens te verum Deum & h

minem , nunquam peccare peperci Z Eheu, quoties

309쪽

voties tuum spreui sanguinem, toties tib3xnteposui Diabolum: petijq; vivat ille ita

me : tu morte plectaris . Eheu mi Domine, lata est iam sentcntiar Tu latrones inter , squis stipantibus miniastris, Crucem gerens humeris, ad patibulum deduceris. Eheu no iam aspectus tuus est ille: facies tua sputis, livoribus, lachrymis deturpata, & sudoribus, iam non hominis,nedum Dei videtur hominis: species tua versa est in deformitatem: honor in infamiam : omnis versa suauitas tua in amaritudinem: Mater tua non valens subuenire, addit sua tibi maiorem poena dolorem: Reclamat lex omnis, palamq; protestatur

te non mortis reum: dolent Angeli: omnes creatu rq conqueruntur: solum mortem tuam expostulat peccatum meu .leq; omni vi, & Dibsidio, & gaudio expoliauit . igitur cumulatioris sum ego malitis, quam sit

omniumhonitas creaturarum tuarum: n-

miaq, prs nequitia, non doleo. Domine , quando te sem per peccato se , claui ; da mihi, te Cruci etiam associem: no: quidem quo faciam tibi satis: hoc enim tuum est: sed quo finem iugi imponam meo 'V 3 erratui

310쪽

yio D. Seraph. Firm.

erratui.si tu non me vis a dextris glorie, ero a sinistris pons: sorte ita mea dirumpetur duritieS. O anima mea,vide saltem nunc tui enormitatem delicti. Vbi manus protendebas tuas luxuriae; clauis configebas manus Domini tui Cruci: eoq; maiore illi incutiebas cruciatum, quo in peccato propensiorem

quiuisti oblectationem: Vbi lasciuis impendebas desiderijs noctes atq; dies totos; tu sanctos eius perterebrabas pedes: Ubi v iub' & aureis torquibus te exornabas, quo hominibus placeres; tu nudum illum despoliabas . Quid tu putas serent lasciui ac petulantes tui contuitus:nisi lachrymae in oculis Domini tui λ Quid aliud erant & tui ornamenta capitis: & genarum suci : & suauium oblectamenta odoramctorum: quam& configere spinis eius frontem: & eius caedere faciem: & vellere coma m & barbam

o amarissimus peccati me1 fructus: quado propterea morti occumbere video vitqDeum mes . o Crux, non fuit natura, quae te ita produceret rigidam , aptamq; illum

sistinere, qui uniuersum sustinet: sed bene

SEARCH

MENU NAVIGATION