D. Seraphini Fermani, ... Opuscula pia; ex italico idiomate in latinum nunc primùm versa Gasp. Placentino interprete

발행: 1580년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

De Ve. Converr. 3IT

suit mea rigiditas, ubi creatos rebellauimeo propria ex obstinatione . O claui, non terra fuit, quae vos ita fecerit rigentes: & si quidem natura ita eratis; cito collicuissetis, ne illi quicquam noceretis, qui vos creaverat,sed immensa mea durities vestrae fuit in causa. O set & acetum,nisi amaritudine peccati mei amaruissetis, cofestim obdul cui sitis; qub nonnihil afferretis refrigerij extremς creatoris vestri siti.Sed tanta mea est amarities, ut inclamante illo e Cruce usq; in praesentem diem, dicenteq; animae mee:

Sitio, siti dirumpor, prae tuae desiderio salutis: haudquaquam tamen Vnquam eius atl- res porrexerim voci: aliudq; de me rescrr,

non potest, nisi peccati sel: ut prius siti di-Tumpat ur, quam mea sentiat quicquam Econuersione refrigerij. Quid dicam iam nescio . Marorem et , nim mea non video duritiem. Totum via deo tenebris obnubi mundum : obscurari Caelum prae compassione: ego verb nihil sentio. Video 'discindi petras, & muros, di montes: ego verb non discindor gentes video cum matre Angelos, creaturasq; omnes: solus ego aresco. Treme

312쪽

3I: D. Seraph. Firm.

rem video terram; cgo non moueor. Ceturionem video, cum Longino , militibusq; alijs , pectora tundentes, flentesq; domum redire: ego vero continenter eum Offendo . 5 creaturae omnes, si omnis ego sum causa vestrae conturbationis: quare noaduersum me conuertimini omnes ρ quare non Deum ulciscimini vestru ὸ palam cO- testor, nolite mei misereri: quoniam ego non sum vestri ac mei commisertus Domini : ne vereamini in me nimis desaeuire : noetenim Vnquam poterit tanta paena esse mea, quanta fuit cnlpa. O Virgo excruciata, o Ioan es, Magdalena, Vosq; reliquae mulieres, quid de me agendum hominum omnium nequissimorimmo unico omnis sonte nequitiae λ Ego cruciatus sum causa vestri, creaturarumq; omnium e maioriq; prae culpa, haud possum cum caeteris tantum indolere malum creaturis . Certe dignus sum qui omniumcuellar e consortio creaturarum .

O mi Domine, quid erit de me λ Tu Patrem orasti tuum, tuis parceret crucifixori bus , eorum causans ignorantiam . ego a

tem non quidem ita pecco: ideo illus non

313쪽

ero particeps orationis. Tu latroni pepe cisti,donastiq; Paradisum. ego vero non illam gero,quam tunc ille, cordis contritio nem. Tu matri Ioannem comendasti tuae: cui autem debeo ego commodari , cum sim obfirmatisiimus peccator Tu vestes mulitibus, corpus Nicodemo reliquisti: mihi, prae iustitia, nihil quam Tartarreos relinquere potes cruciatus. ego vero libenter accipio : & quando tanti mei errati non

unquam te honorificaui paenitentia; spondeo, planem recipio, ibi me tibi gloriam

daturum: meisq; e tormetis aeternum tuis exhibiturum materiam creaturis, unde te collaudent.

Hac , filiae meae , ratione poteritis , CChristi excruciati meditatione , sontem educere siluberrimum lachrymosae contritionis . Quanquam vero quae scripsimus, a desperatione videantur proficisci; scitote

huiuscemodi medijs ptingi persecta ad spe.

Tuc etenim vestru penitus abolebitur erratu,ubi vos ifinite illud exaggeraueritis: tuc-q; oes vobis patrocinabutur excusabuntq;

creaturae, cum uniuersaru errati vos reas

argueritis: tucq; coelo digne eritis quq do nemini

314쪽

nemini,vbi vos dignas agnosceti& gehenn De infinita peccati grauitate. C. V III . Haudquaquam mirum filiis meae, si co-

plures Sanctorum eousq; deuenere excedentis compunctionis , ut propria praegrauauerint, supra Daemonum, reproborumq; hominum , peccata . Quandoquidem uti sua Christus in perpessione supra omnem indoluit creaturam : ita. immensum

anima eius e vulneribus concipit proprij dolorem peccati. Neq; vero fieri poterit ut persecto culpam odio insectemur, ni ipse suo oculos adaperiat sanguitae. Quandoquidem solus nouit Christus uniuersam pedicati grauitatem: uti solus illam dissoluit, i liq: secit satis.

Proinde Christi vos hortor immorari do Ioribus, nedum externis, sed & internis tqui incomparabiliter suere diriores. Noueritis itaq; indoluisse Christum , prae omnibus : quoniam melius lucidiusq; omnibus priuationem agnoscebat coelestis gloriae, acerbissimamq; damnatorum, qui peccando incurriti , poenam. Sentiebat insupecillorum,

315쪽

De Ve. Convers. 31 s

illorum separationem omnium, quotquot post patratam eius redemptionem, denuo ab eo erant discessuri. Qui sane cruciatus, tametsi pro omnibus simul suerit peccatoribus; suit nihilominus &pro quolibet in singulari, & quolibet pro peccato. Qui longe fuit maior dolor , quam si qualibet pro culpa, vi corporis quodpiam abscissum illi

suisset membrum:quemadmodum longe illi erant chariora corporis sui mystici membra, nempe fideles eius. Quare tantus suit

interne eius angor, ut vel creaturae simuloes haudquaqua illum potuissent sustinere. Insuperq; indoluit, non sternum dolere posset: iumeruitq;, acsi aeternum doluisset. Persectς igitur spiritum compunctionis ubi vultis acquirere, distinete mentem vestram huic exercitio, palamq; agnoscetis infinite peccatu esse grauitatis.primum quod aduersus Deum vergat, qui est infinitus. mox quod animam bono expoliat infinito, . di in tempus infinitum, addicitq; pcens in finiis , perennim cum Deo discordis: pub chritudinemq; deturpat anime, que est infinita , cum diuinam in se gerat smilitudiis nem . demum bono despoliat prsterito; nempe

316쪽

31 6 . D. Seraph. Firm.

nempe merito Christi passionis, simul presenti;suffragio quippe piorum omnium in coelo & in terra ; futuro quoq; , quq est

gloria. Iam videte quanto cordis cum do Iore deflendum sit, tanti quod est causa mali. Si quis vero suorum meditatione non luget peccatorum , vel hic maius agnoscat peccati sui pondus,quando tantum, tamq; exitiale non potes dolere mala: saltemq; in doleat, dolere se haudquaquam posse. Vere coiritus debet fundum quotidie se recipere in suum: primumq; uniuersa recolere diuina beneficia ; ut melius priopriam agnoscere possit ingratitudinem rBeneficium nempe creationis; recogitans non a seipso, sed a Deo consecutum se, vesit: non quo Deus illi teneretur; sed merae ex liberalitate, munificentiaq;: non quod

Deo opus esset ut ille esset; sed illi, qui accepit ut esset; quandoquidem suis non

fiat maior Deus e creaturis; quemadmodum illis circumscriptis, , non erat mi

noro

Adhaec cogitet, quid esse, consecutus, sit; nempe non lapis, no planta, no belua psed vi beatitudinis sit capax; intelIigentiarm dotatus

317쪽

. colatus , & sapientia ; idoneusq; , omnes qui recipiat virtutes . Subinserat deinde redemptionis ben ficium ; quod illo cst maius. Niletenim nobis nasci profuisset,

irae filijs; nisi subuenisset fili, Dei redem

tio . Vbi haec, aliaq; recoluerit beneficia tametsi viatu ersa colligere haud sit possibile tunc ad considerandum se conuertat; quis sit, quem peccando offendit; indoleatq; creatorem se offendisse, redemptorem , beneficum, & amicum, parentemq; unicum; erubescatq; , quod vel tunc cum illi inuitiam irrogabat, noua Deus illi apparabat munera & charismata. Hinc discutere se debet anima, qu se teri appetit, quid eam impulerit, ut Deum

offenderet. Inueniet nimirum, cum cogniatione fuerit insignita, totq;puentabnscijs; haudquaquam posse se iustam praetendere vel causam, vel ignorationem; sed ipsis si

mam tantum malitiam . Qua nimirum nedum Deum, sed & creaturas offendit omnes: quoniamq; in Deo sunt omnia; in tu ria Deum afficiendo, omnia simul iniuria affecit. Vt vere possit inferre, propria se voluntate, malitis plena, mutersum cc tui basse

318쪽

3 18 D. Seraph. Firm.

turbasse , quin immo, quantum in se suit, ad nihilum seipsam redegisse, perdidisseq;,

peccati seruam se faciendo, poenae addicta, gratia dispoliatam, exulem a gloria. Excedenter loqui hic cogor, quod non sussciant verba promere peccati deformiatatem: siq; vel intellectus creaci omnes, lingusq; omnes adnitterentur eam pand re , nunquam sane id fieri poterit. Quandoquidem uti solus seipsum comprehendit Deus, ita malitiam peccati, quae Deo priauat, solus perfecte nouit Deus. Quapropter haud verebor in illius detestationem posse metam transcendere. Aio igitur, ubi anima Deum offendit, uniuersam eam diauinam deturpare bonitatem, ad nihilumq;

redigere in seipsa, Deumq; haud vellet in ueniri, ne suam ulcisceretur culpam: ut diaci possit, quantum in seipsa est, destruere eam Patris potentiam, Filij sapientiam, Spiritussancti bonitatem. Et quanqua hoc fieri haudquam possit ,infinitam tamen exigit poenam , Deo magis animum , quam actus ulciscente, uti fecit Lucifero, ipsi t quari satagenti: qis sane fieri non poterat spoenas in dedit, acsi opere perpetrasset.

Eadem

319쪽

Eadem dicere fas est ratione, peccatu absumere patratam pretioso fili, Dei sataguiue redemptionem , quando ita singula ipro anima mortuus etsi Christus , atq; pro omnibus: & clim peccator Deum offendit, ita illum offenderet , si solus ageret in te

rarum orbe, prout in tanta hominum copia . Mare eundem incidit reatum, acsi infinitum perpessionis suae pretium deleret.Multo & amplius dici potest, per ipsum

non stare . quin uniuersam aboleat coelorugloriam, & Angelos, Sanctosq; omnes;Vt, quo ad iustitiam infinite infinitam mereretur penam, si esset capax. Hinc dicere ausim; si vere contritu inve- mire esset; haudquam posset aliud contueri

peccatum, quam ipsius; neq; crcderet malitiam in mundo inueniri, praeter suam si alia triuenitur, crederet e sua emanasse ;omneq; erratum lugeret, ut suum ipsius; Oisq; se arbitraretur causam mali. Quonia

mortiferu quodlibet perecatu sum ceret v nenare totum mundum. Idq; si non praestitit, virtute non est factum peccatoris; quis me ut unum , ita innumera admisisset sc aera, ni affuisset impedimentum. Si iis,

320쪽

quam , requireretur persecte contritus , qu, nam maior foret, qua Deus uti posset, iustitia; constanter responderet; ut uniuerGsa illi soli impenderetur gehenna. Si interrogaretur, qua Deus insigniori uti posset cle mentia ; ut soli ipsi, responderet, peccata ignosceret. Si rursum, quae maxima sit Dei aequanimitas; diceret, quod eius unius peccatum tandiu & tulerit, & ferat: Sique in Deo caderet verecundia; diceret; nulliuscuiusquam rei Deum puderet, nisi quod tale,tamque abominabile mundo seruet mo-sru,quale ipse sua se reddidit culpa. Quare non demiror , quenquam persei e im pulsum spiritu compuctionis, eousque de uenisse contemptus , odijque sutipsius, ut nimio Deum honorandi desiderio, infernucolicupierit. Si etenim amor priuatus -- pe ad persectum adducit Dei cotemptum: longe amplius prouehere potest Dei amor ad absolutam seipsius aspernationem. Quo sane paucissimi perventui. Longe etenim

maxima pars praedicta culpam ratione nequaquam perpendunt: ideoq; non merentur,prae excessit,seipsos transcendere: propriamq; contemplari malitiam, in compa-

ratione

SEARCH

MENU NAVIGATION